Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Utrum unus angelus illuminando alium aliquid in illum efficiat, vel quomodo eum illuminet, vel ad veritatem cognoscendam juvet

CAPUT XIII. UTRUM UNUS ANGELUS ILLUMINANDO ALIUM ALIQUID IN ILLUM EFFICIAT, VEL QUOMODO EUM ILLUMINET, VEL AD VERITATEM COGNOSCENDAM JUVET.

1. Tria concurrere possunt ad illuminationem. — Haec res omnibus pene theologis difficilis valde visa est, et ideo in varias sententias divisi sunt, quae fere coincidunt cum opinionibus supra, in libro secundo, relatis circa locutionem Angelorum, et ideo breviter hic referri et tractari possunt. Ad eas autem intelligendas scire convenit, in eo, qui illuminatur, propter innatam intelligendi facultatem, duo tantum principia illi intrinseca, seu inhaerentia posse requiri, scilicet lumen aliquod. su- peradditum ex parte potentiae adjuvans, seu elevans, aut confortans illam, et species reti, per quam cognoscenda sit res per illuminationem manifestata; omitto intellectualem habitum, quia hic a lumine, vel specie non distinguitur, ut in superioribus dixi, et in doctrina de Anima disputatur. Praeter haec vero requiri potest extrinseca propositio objecti, vel existentis in seipso, si per illuminationem intuitive cognoscendum sit, ut videre licet in visione beatifica, quae illuminatio maxima est, vel existentis in aliqua imagine repraesentativa, vel in aliquo verbo, aut effectu, si illuminatio solam abstractivam cognitionem conferat, ut in discursu capitis magis declarabitur. Ad haec ergo tria reduci videntur opiniones omnes, quae in hoc puncto existunt.

2. Prima opinio. — Illuminationem esse solam extrinsecam propositionem. — Prima sententia est, illuminationem non esse actionem, per quam aliquid fiat in eo, qui illuminatur, sed per solam extrinsecam objecti propositionem fieri. Hanc sententiam multi tribuunt D. Thomae: etillam indicat Cajetanus, dicta q. 106, art. 1. Et idem sentit Alensis, 2 p., q. 38, m. 3, junctis his, quae de locutione dixerat, q. 27, m. 6, citatur etiam Bonaventura 2, dist. 10, art. 3, q. 2, ubi loquitur de modo, quo Angelus illuminat hominem, et non excludit omnem efticientiam: nam saltem excitationem requirit. Expressius docet hanc sententiam Agidii 2, distin. 9, q. 1, art. 5, quem ibi sequitur Argentina, q. 1, art. 3, citatur etiam Marsilius 2, q. 7. art. 4, concl. 2, et solvendo argumenta; sed varios modos attingit, et nulIum firmat, magisque indicat fieri nutibus, sieut de locutione, art. 2, dixerat. Hanc item sententiam probat Vasquez, disp. 216, cap. 5, qui allegat Augustinus et Cyrillus, sed non loquuntur de illuminatione Angelorum inter se, sed hominis ab Angelo, de qua infra dicemus.

3. Probatur rationibus. — Rationes hujus sententiae sunt. Prima, quia unus Angelus nihil potest facere in alium, alioqui unus Angelus esset in alio, et illaberetur ei, quia non agit, nisi ubi est; illud autem inconveniens reputatur. Secunda, quia Angelus non potest infundere, vel intendere lumen intellectuale Angeli, ut nos intra probabimus: nec etiam potest efficere actum intelligendi (ut supra probatum est) nec speciem intelligibilem, quia vel nullam potest efficere, vel saltem non earum rerum, quarum est illuminatio: quia ordinarie sunt res distinctae ab Angelo illuminante, et extra illum existentes; ergo Angelus illuminans nihil potest in illuminato facere. Tertio, quia ille modus proponendi veritatem per extrinsecam manifestationem objecti ad illuminationem sufficit: per illam enim sufficienter juvatur, et quasi confortatur, seu determinatur Angelus inferior ad cognoscendam rem sibi propositam, quam antea non cognoscebat. Sicut unus homo docendo illuminat alium, non imprimendo aliquid ejus intellectui, sed ex parte objecti veritatem proponendo, et explicando.

4. Arguitur primo contra propositam opinionem. — Cum vero dicti auctores dicant illuminationem Angeli esse proponere veritatem, non explicant nobis, quomodo veritas proponatur sine actione Angeli proponentis in alium, vel quidsit illa veritatis propositio, manifestatio, aut explicatio, ut alii loquuntur. Unde in hunc modum inquiro, et argumentor, quia non potest esse nova propositio veritatis, sine nova actione: nam si Angelus superior, verbi gratia, solus, et quasi in secreto, prius cogposcebat per Dei revelationem effectum futurum: et postea secretum communicat inferiori Angelo, et illud ei proponit, aliquid certe de novo efficit. Unde enim potest illa nova denominatio sumi, nisi ab aliqua actione, vel mutatione? Ergo necesse est, ut sit in Angelo illuminante, vel illuminato: sed primum sufhicere non potest: ergo talis actio necessario esse debet in illuminato, vel in utroque, quod ad praesens non refert. Nam hoc satis est, ut veritas cognita alteri non proponatur sine aliqua actione circa ipsum, cujus contrarium illa sententia praetendit.

5. Responsiones varie ad provmimuwm argumentun.— bicti vero auctores videntur loqui, supponendo suas opiniones de locutione Angelorum, quas ad illuminationem applicari voIunt. Et ideo in hac difficultate non haerent, quia juxta priores illas opiniones expediendam esse putant. Itaque respondebunt concedendo, propositionem illam veritatis, in qua illuminatio consistit, per realem actionem Angeli illuminantis fieri illam vero actionem non transire ad alterum, qui illuminatur, sed in ipso illuminante manere, et objective tantum illumnato proponi. Unde AEgidius, Argentina et Marsilius qui existimant locutionem fieri per signa instrumentaliter significantia, per eadem dicunt fieri illuminationem. Et ita unum Angelum iliuminare alium, quasi scribendo in se, quod alteri vult repraesentare. Sic enim Doctores Ecclesise scriptis suis legen tes illuminant, et veritates sibi revelatas, vel alio modo supernaturali cognitas, legentibus proponunt. At vero P. Vasquez, qui haec signa non admittit, et locutionem Angeli fieri putat per conceptum mentis reflexum, cum proportione, putat illuminationem fieri sine actione in alium, per conceptum, quo Angelus priorem actum suae voluntatis, vel intellectus sui coenoscit: nam per illum repraesentat id, quod alterum Angelum latebat, et ipse vult illi manifestare; ita enim loquendo sibi, consequenter loquitur alteri. licet in se, et non in alio talem conceptum efficiat. Aliter posset haec responsio applicari, juxta sententiam asserentem, locutionem Angeli fieri per solam voluntatem ordinantem conceptum Angeli lcquentis ad audientem; sic enim in praesenu dicetur, Angelum illuminantem alterum, solum proponere illi veritatem a se cognitam, volendo, ut conceptus, quem ipse de tali veritate habet, alteri notus sit. Et ita actio nova, quae ibi intercedit ad proponendam veritatem, tantum est effectio illius volitionis, quae in ipsomet ilIuminante recipitur, et in alio nihil efficit, sed tantum effective veritatem proponit.

6. Rejiciuntur. — Heae vero sententiae, et responsiones in locutione, a nobis impugnatae sunt, et eadem vel majori ratione in praesenti sunt rejiciendae. Et in prima quidem opinione sunt omnes difticultates, quae de illis signis, seu nutibus tractatae sunt. In secunda vero est illa propria difficultas, quia supponit conceptus intellectuales Angelorum non esse per se occultos aliis Angelis, quod suam substantiam, et intrinsecam entitatem, intensionem, vel quemlibet alium modum intrinsecum, sed tantum actus voluntatis esse occultos, et consequenter in actibus intellectus solum esse occultum, quia intentione fiant, ac subinde per locutionem non manifestari cognitionem intellectus secundum se, sed solum secundum respectum, quem ab intentione voluntatis habet. Quod fundamentum falsum est, et parum probabile, ut in materia de locutione ostendi. In praesenti vero omnem illuminationem destruere videtur. Quia si verum est fundamentum illud, sequitur non esse necessariam illuminationem, ut Angelus inferior cognoscat in intellectu Angeli superioris conceptum, quo cognoscit rem sibi a Deo revelatam, et consequenter etiam ipsam rem revelatam, juxta doctrinam supra datam, quod cognito conceptu mentis intuitive, cognoscitur aliquo modo res per illum repraesentata; ergo ante omnem illuminationem, vel ordinationem specialem Angeli superioris, potest inferior, quid Deus ipsi superiori revelaverit, cognoscereErgo quoad illud objectum non habet locum illuminatio, quia de re prius nota nemo illuminatur, ut capite superiori dictum est. Et patet, nam si Angelus superior de revelatione sibi facta alteri loquatur, juxta dictam opinionem solum ostendet illi, quo affectu, vel intentione illam susceperit, vel aliquid simile ad voluntatem pertinens, de quo non est vera ilIuminatio, sed simplex locutio, quia non manifestat aliquid de mysterio supernaturali sibi a Deo revelato, sed solum ostendit proprium motum suae voluntatis, qui ad puram locutionem spectat, ut ostensum etiam est, et dictus auctor ingenue fatetur.

7. Rejicitur tertia responsio. — Contra tertium modum respondendi, quod illa actio sit solius voluntatis consensus, procedunt omnia, quae contra similem opinionem de locutione dicta sunt; quae specialem vim habent in materia illuminationis: quia Angelus, qui illuminat alium, non solum vult, ut ille intelligat, sed etiam facit aliquo modo, ut intelligat; ergo non offert tantum (ut sic dicam) veritatem, ut alius illam cognoscat, si possit, sed etiam illam explicat, et quasi docet, et instruit alium, ut illam possit cognoscere. Quae est manifesta doctrina Dionysii, capite 16, de coelesti Hierarchia et divus Thomas, dicta quaestione 106, articulo 1, et /Egidius, Argentina et alii eisdem terminis utuntur, dicentes, Angelum illuminantem exponere alteri veritatem, et instruere illum. Non potest autem intelligi quomodo hoc fiat per solum consensum voluntatis Angeli ordinantis suum conceptum ad alium, quia per solum consensum nullo modo juvat alterum ad intelligendum, ut videtur per se notum.

8. Et explicatur amplius, notando differentiam inter locutionem puram angelicam, et illuminationem. Nam juxta dictam opinionem, quod locutio sit per solam ordinationem extrinsecam voluntatis, cogitatio alterius, quae per locutionem manifestatur, solum est occulta ex defectu consensus alterius. Unde ante consensum supponitur in alio Angelo integra potestas physica, et omnia principia per se, ac physice requisita, ad efficiendam cognitionem talis cogitationis, seu objecti, et solum expectatur consensus, seu ordinatio voluntatis alterius, tanquam conditio necessaria, vel ex ordinatione divina, vel aliunde. At vero in illuminatione hoc dici non potest, quia ante illuminationem Angelus est simpliciter impotens ad cognoscendam veritatem supernaturalem, de qua illuminatio expectatur, juxta dicta in capite praecedenti. Unde illa impotentia tolli non potest per solum consensum voluntatis alterius Angeli, quia non consistit in solo defectu illius conditionis, sed in defectu intrinsecae facultatis necessariae ad talem veritatem aliquo modo supernaturalem cognoscendam. Sicut ipse Angelus superior non posset cognoscere illud idem mysterium, nisi Deus illud revelaret, nec Deus posset illud revelare solum volendo, ut alius illud cognosceret, nisi volendo aliquid in Angelo efficeret, quo illum redderet potentem ad tale mysterium cognoscendum; ergo idem cum proportione est de Angelo superiori, respectu inferioris.

9. Arguitur secundo principaliter contra eamdem primam opinionem. — Denique contra totam illam sententiam, et omnem modum explicandi illam, urget maxime difficultas supra tractata de locutione, quia Angelus illuminans alium, excitat illum ad intelligendam rem illuminatam: non potest autem intelligi excitatio, nisi aliquid intrinsecum ponatur in eo, qui excitatur, quo veluti tangatur, et ad attendendum moveatur; ergo nec illuminatio potest intelligi, nisi per actionem, quae alquid in illuminato ponat. Consequentia evidens est, et major, ac minor de locutione satis sunt probatae, et habent eamdem rationem in illuminatione, cum sit locutio quaedam. Unde JEgidius sub verbo excitandi expresse illas concedit: et eodem modo loquuntur ali, praesertim qui locutionem fatentur esse excitationem, ut D. Thomas cum suis. Vasquez vero, qui negavit Angelum per locutionem, forte idem diceret de illuminatione, quamvis id expresse non declaret. Non video tamen quomodo possit probabiliter negari: cum Scriptura hujusmodi illuminationem unius Angeli declaret per modum imperii et clamoris, Dan. 8, Ezech. 9, Zach. 1, et 2, Apocal. 5, T, 14, etc. Nam illa sine excitatione intelligi non possunt.

10. Et declaratur, quia in eisdem locis ita dicitur clamare unus Angelus ad alium, sicut Angelus ad hominem, seu Prophetam: sed non potest intelligi, quod Angelus vocet prophetam, vel illi imperet, nisi illum ad audiendum excitet; ergo neque Angelus potest Angelum vocare, nisi excitet illum. Unde etiam sumitur argumentum: quia non potest Angelus illuminare hominem, nisi circa illum ahquo modo operetur, saltem incipiendo a sensibus, ut infra explicabimus; ergo neque Angelus potest illuminare Angelum, nisi agendo aliquid in ipsum: nam servata proportione eadem est ratio. Unde etiam inter homines, licet aliquis scribendo dici possit illuminare alios, veluti in actu primo; et quantum est ex se, tamen actu non illuminabit, nisi scriptura illa oculis, vel auribus admoveatur, ut mentem legentis, vel audientis excitare possit, et dirigere, seu juvare ad veritatem intelligendam; ergo simili modo, licet demus, Angelum illunantem non illuminare alium, nisi agendo aliquid in se, sive per conceptum mentis, sive per actum voluntatis, sive quasi scribendo per signa illa instrumentalia, seu nutus, quos alii confingunt: semper erit necessarium ut aliquid transfundat in alium; quia alias intelligi non potest, quomodo alter illuminetur, juvetur, vel excitetur ab illuminante ad intelligendam rem, de qua illuminatur. Propter quae ista sententia quocumque ex illis modis explicata, nobis placere non potest.

11. Secunda opinio, unum Angelum alium illuminare aliquid imprimendo. — Est ergo secunda sententia principalis in hac materia dicens, unum Angelum illuminare alium imprimendo, seu efficiendo aliquid in illo. Ita docent in 2, dist. 9, Scotus, quaest. 2, Gabriel, q. 2, a. 4, Bassolis, q. 1, art. 2, Hervaeus q. 1, a. 2, Capreolus, dist. 11, q. 2, art. 1, concl. 2, et in solutionibus argumentorum Durandi contra illam, Ocham in 2, q. 20, et solet tribui D. Thomae: sed quia in propriis terminis illam non declarat, in sequentibus mentem ejus expendemus. Fundamentum generale hujus sententiae in impugnatione sententiae praecedentis propositum est. Nam illluminare alium est agere. non actione pure immanente; quia haec non afficit, nec immutat, nec excitat, aut confortat alium; ergo est actio formaliter, vel effective transiens in eum, qui illuminatur, et consequenter necesse est, ut aliquid in illo efficiat. Tota vero difficultas hujus sententiae est in explicando quid efliciat, et in hoc multum variant inter se dicti auctores.

12. Primus explicandi modus quid causetur. — Primus modus dicendi est, Angelum illuminantem efficere, in alio, quem illuminat, ipsummet conceptum formalem, seu actum secundum, quo ille cognoscit rem, de qua illuminatur; ita ut illuminatus non effhiciat, sed recipiat tantum illam cognitionem rei, de qua illuminatur, formaliter et in actu secundo. Ita sentiunt Scotus, et Bassolis supra, adjungendo ea, quae de locutione Angelorum tradiderunt. Sed haec sententia satis est in superioribus impugnata; eamque rejiciunt Gregorius, in 2, dist. 10, q. 2, et Thomistae, ac moderni communmter. Ocham etiam, et Gabriel, licet Scotum ex parte impugnent, et alium modum dicendi excogitaverint; nihilominus tamen ab Scoto non discrepant in eo, in quo ejus opinio magis falsa, minusque probabihs est.

13. Secundus modus erplicandi.—Rejicitur. — Dicunt enim cum Scoto Angelum superiorem illuminare inferiorem effticiendo in illo immediate, et per se verbum mentis, seu actum cognoscendi: differunt autem, quia nolunt illum actum esse cognitionem rei extrinsecae, seu effectus juxta ipsum Angelum illuminantem existentis; sed esse cognitionem ipsius conceptus formalis Angeli illuminantis. Verumtamen eaeque falsum est, quod unus Angelus possit efficere in alio actum ipsum, quo ille cognoscit conceptum illuminantis, sicut, quo cognoscit rem ab ipso conceptam: quia semper cognoscet per actum in se tantum receptum, quod est contra rationem intellectionis, et actus vitalis: et ideo parum refert, quod talis actus sit cognitio cogitationis superioris Angeli, ut Ocham, et Gabriel volunt; vel quod sit cognitio rei cogitatae, ut dicebant Scotus et Bassolis. Imo si id esset possibile, melius diceretur, Angelum illuminantem efficere in alio cognitionem, et suae cogitationis, etrei cognitae. Quia illuminatio praecipue fit de re cognita ab illuminante, et ut sit per modum illuminationis, necesse est, ut fiat cum habitudine ad docentem, et consequenter quod aliquod modo sit etiam cognitio conceptus, seu cogitationis ejus. Maxime, quia Angelus, qui illuminatur, non cognoscit rem, de qua illuminatur, nisi quatenus repraesentatur in conceptu illuminantis, ut in sequentibus exponemus.

14. Tertius modus. — Tertius ergo modus dicendi est, unum Angelum illuminare alium, vel efficiendo in illo lumen quoddam intellectuale, quo in actu primo informetur, et confortetur, ac fiat potens ad intelligendam rem, de qua illuminatur, vel intendendo lumen praeexistens, ut ita fortius reddatur ad cognoscendam rem, de qua Angelus illuminatur. Et hoc posteriori modo tradit hanc sententiam Hervaeus, et videtur insinuari a D. Thoma, indicta quaest. 106, art. 1, dicente, unum Angelum illuminare alium contortando intellectum ejus: quia intellectus non confortatur ad intelligendum, nisi intellectual lumine, sub tali lumine comprehendendo omnem inteliectualem habitum dantem vim intelligendi, vel intensionem luminis: et maxime hoc significat D. Thomas in exemplo de magis, et minus calido, quo utitur.

15. Ejus impugnatio bipartita. —Hanc vero sententiam impugnant Durandus 2. distin. 112, quaest. 3, et /Egidius supra, et alit. Quia Angelus non potest efficere in intellectu alterius Angeli lumen ordinis naturalis, neque ordinis supernaturalis; ergo non potest illuminare illum producendo, vel intendendo lumen. Prior pars de naturali lumine probatur; quia vel illud lumen esset ipsemet intellectus Angeh, et hoc non, quia intellectus est vel ipsa substantia Angeli, vel proprietas naturaliter consequens illam, quae non potest effici, nisi ab eo, qui facit substantiam per concreationem, hunc enim modum productionis ex natura sua sibi determinat. Vel est intensio ejusdem intellectus, ut Hervaeus defendere conatur: et hoc etiam est improbabile, tum quia intellectus non est qualitas intensibilis, vel remissibilis: tum etiam quia qualitas, quae non potest per se produci, sed tantum comproduci, seu concreari cum substantia, etiam non potest per se intendi; et e contrario, quae potest per se intendi, potest per se etiam product, et consequenter a quo posset intendi, posset etiam produci. Sicut ergo intellectus non potest ab Angelo produci, ita nec intendi. Vel illud Iumen esset aliquis habitus naturabs, aut intensio ejus, et hoc etiam dici non potest, ium quia isti habitus ordinis naturalis distineti ab speciebus, et se tenentes ex parte potentiae; vel non inveniuntur in intellectu Angel, vel si sunt, acquirunt per proprios actus ejus, qui per illos habilior redditur, et hunc modum productionis naturaliter sibi determinant. Tum etiam quia isti habitus sunt valde imperiecti, ut in libro secundo visum est, et ideo ad illuminationem non sufficiunt. Tum deniquequia Angelus non potest producere qualitatem, praeter species per modum objecti, ut in libro secundo et quarto visum est.

16. Altera pars de lumine supernaturali probatur: quia tale lumen natura sua est per se infusum respectu omnis naturae creatae, et ideo a soloDeo fieri potest, vel per creationem (ut multi volunt) vel per eductionem de potentia obediential intellectus creati, quae actio non est minus propria Dei, quam creatio. Atque ob eamdem rationem non potest Angelus intendere lumen supernaturale alterius; quia actio intensiva formae ejusdem ordinis est cum productiva: unde qui non potest formam producere, nec intendere illam potest; et e contrario, qui potest intendere, facilius potest in eodem subjecto illam efficere, si ejus carentia supponatur. Dices, hac ratione bene probari, non posse Angelum virtute naturali efticere, aut intendere supernaturale lumen intellectuale in alio. Cum tamen illuminatio Angelorum sit ordinis supernaturalis (ut dictum est) poterit superior Angelus a Deo confortatus, et ut instrumentum ejus, illuminare alium, infundendo lumen. Respondetur posse quidem Deum, si velit, uti Angelo, ut instrumento ad infundendum supernaturale lumen alteri Angelo: at hoc miraculosum esset, et praeter ordinarium providentiae modum: et ideo affirmari non debet, neque potest sine majori fundamento. Alioqui etiam dici posset, Deum illuminasse prophetam per Anggelos, ipsum propheticum lumen per eos efficiendo. Item dicere posset quis Deum infundere lumen fidei hominibus per Angelos ut per instrumenta physica, quod nemo dicere audebit. Unde hoc modo solus Deus dicitur illuminare omnem hominem venientem in hunc mundum, seu omnem intellectualem creaturam, tam lumine gratiae, quam lumine naturae, vel gloriae. Et ita expresse docuit D. Thomas, dicta q. 106, art. 1, ad 2, et indicat quaest. 111, art. 1, ad 1. Et infra tractando de illuminatione hominum hoc magis confirmabitur.

17. Quartus modus explicandi. — Refellitur primo. — Secundo. —Quartus modus dicendi est Capreoli 2, distinct. 11, quaest. 2, ad priora argumenta Durandi contra secundam conclusionem ubi ait, unum Angelum illuminare alium, confortando intellectum ejus, imprimendo illi participationem sui luminis: illam autem participationem esse dicit, qualitatem quamdam intentionalem, ad modum virtutis instrumentalis; et ad modum luminis, quó intellectus agens illuminat phantasmata. Per illam autem qualitatem intentionalem non intelligit Capreolus speciem aliquam intelligibilem; quia species intelligibilis non est participatio luminis intellectualis, prout est virtus intelligendi ipsius potentiae, sed est quasi participatio objecti cognoscendi, quatenus illius locum tenet; illa vero qualitas ponitur a Capreolo, ut participatio luminis, prout est virtus activa potentia ad intelligendum; quia ponitur ut juvet, et confortet virtutem potentiae ex parte potentiae, non ut suppleat vicem objecti. Quod etiam patet exemplis, quibus ipse Capreolus utitur, de virtute instrumentah, et de lumine, quo phantasma illuminatur. lIilud enim non est species, sed dicitur assimilari speciei, quatenus habet esse debile, et quasi transiens. Verumtamen haec sententia supponit doctrinam de his qualitatibus instrumentariis per modum transeuntium, quam nos praeter species intelligibiles non admittimus, ut in alus locis late tractatum est. Ilud etiam exemplum de illuminatione phantasmatis per efficientiam intellectus agentis in ipsum phantasma, falsum esse credimus, ut in tractatu de Anima dicemus.

18. Tertio refellitur applicando impugnationem adductam in n. 15 bipartitam. — Denique ratio facta contra praecedentem sententiam, contra hanc urgeri potest. Primo, quia illa qualitas quamvis intentionahis, vel transiens dicatur, non potest non esse lumen quoddam intellectuale, quandoquidem perficit formaliter, et auget virtutem intelligendi, et habet vim manifestativam, et ostensivam veritatis. Et quamvis sit immaterialis, et subtilis, hoc non est contra rationem luminis. Transiens autem solum dici potest propter majorem dependentiam in conservari a suo principio: hoc autem non est contra rationem Iuminis, ut videre licet in lumine prophetico, et utrumque etiam cum proportione invenitur in lumine aeris, propter quod ab aliquibus qualitas etiam intentionalis appellatur. Si autem illa qualitas est lumen, procedit ratio facta, quia vel est ordinis naturalis, et sic nec deservit illuminationi, quae est ordinis supernaturalis. Nec cum fundamento excogitari potest. Tum quia potentia intellectiva, sive angelica, sive humana, non est immediate activa actione transeunte, sed immanente, imo neque actus ejus, nisi forte per modum objecti intelligibilis (ut supra libro secundo dictum est). Tum etiam, quia non potest unus Angelus inferior naturaliter participare proprium modum intelligendi alterius, nec superior potest elevare intellectum inferioris ut operetur, tanquam instrumentum suum: hoc enim ultra ordinem naturae est, et ideo non potest cum probabilitate affirmari, imo nec intelligi.

19. Vel illa qualitas intentionis est ordinis supernaturalis: et sic rationes factae de lumine supernaturali, aeque de illa procedunt. Et praeterea rationes proxime factae de qualitate naturali ad ordinem supernaturalem possunt cum proportione applicari. Quia illa qualitas intentionalis si superpaturalis est, debet esse participatio alicujus luminis supernaturalis magis realis, seu non ita intentionalis (ut sic rem explicem), id est, existentis, ac permanentis in intellectu Angeli, al eum modum, quo lumen glorise, vel fidei, vel doni sapien- tiae, aut scientiae infusae in Christo, non dicentur (juxta modum loquendi Capreoli, et fundamentum ejus) qualitates intentionales, reales: sed quia in suo genere sunt principia proxima principalia suorum actuum, et non instrumentalia, et sunt consistentia, seu durabilia, et non transeuntia. Nullae autem ex iliis qualitatibus sunt diffusivae qualitatum instrumentalium intentionalium, per quas suam virtutem intellectualem communicent. Quis non hoc fingat, vel admittat? Et ratio est eadem, quae de naturali lumine intellectus; quia videlicet immediate tantum sunt activae suorum actuum immanentium in eadem potentia. Sicut etiam habitus acquisiti non possunt transfundere in alium suam virtutem agendi, nec efficiendo similem habitum, nec qualitatem transeuntem, et instrumentariam communicando; cur enim potius hoc, quam illud habitui, ac lumini gloriae, vel alio supernaturali tribuetur? Est ergo hic modus parum credibilis, et minus intelligibilis.

20. Quintus modus explicandi. — Quintus modus fingit, Angelum illuminantem confortare intellectum illuminati per quamdam ordinationem, vel conjunctionem suae virtutis intellectivae cum virtute alterius. Hic modus attribuitur D. Thomae, d. quaest. 105, art. 1, quia explicando, quomodo unus Angelus illuminet alium, et confortet intellectum ejus, utitur exemplo, dicens: Sicut enim virtus unperfectioris corporis confortatur ex situali propinguitate perfectioris corporis, ut minus calidum ex preesentia magis calidi - ita virtus intellectiva inferioris Angeli confortatur ex conversione superioris Angeli ad ipsum. Hoc enim facit in spiritualbus ordo comversionis, quod facit in corporalibus ordo corporalis propinquitatis. Et hanc etiam sententiam aliquo modo defendere conatur Hervaeus, et alio modo Richardus. Sed revera quacumque ratione explicetur, est improbanda sententia. Nam tribus modis intelligi potest inferior Angelus confortari ex praesentia, seu conjunctione superioris, scilicet per solam assistentiam, vel per efficientiam superioris in inferiorem, augendo virtutem ejus, vel per coeflicientiam cum inferiore. Primus modus est mmprobabilis, et a nemine asseritur, etiam in materialibus agentibus. Etenim magis calidum assistens, seu conjunctum minori calido; si nec in illum, nec cum illo coagat, non poterit illud ad agendum confortare, seu actionem ejus augere; quia pura assistentia solum dicit quamdam relationem propinquitatis, quae virtutem agendi augere non potest. Ita ergo licet Angelus superior intelligatur esse conjunctus inferiori, vel secundum realem praesentiam, vel secundum alhiam extrinsecam conversionem ad ipsum. si in illum non agat, nec cum illo, non poterit augere vim intelligendi ejus.

21. Alter modus est possibilis in corporibus, et in hoc sensu explicat suum exemplum D. Thomas, dum ait: Minus calidum crescit in calore ex presentia magis calidi. Sed jam ostendimus, lumen Angeli inferioris non posse hoc modo augere lumen alterius Angeli. Neque D. Thomas est tam materialiter intelhgendus. Nam exempla praesertim adeo remota, et quae solum ad quamdam manuductionem adducuntur, non in omnibus accommodari debent; praesertim cum idem D. Thomas ibidem ad 2, et quaest. 9, de Veritat., art. 1, ad 2. latius, et evidentius id declaret, ut paulo post referemus. Tertium modum conatur defendere Hervaeus; sed mihi etiam improbabilis videtur: quia intellectus unius Angeli non potest efficere intellectionem alterius, nec totaliter, nec partialiter, quia tantum est activus actione immanente, et in se, ac ex seipso.

Sicut etiam lumen gloriae unius Angeli superioris non potest conjungi cum lumine inferioris Angeli ad coefticiendum cum illo perfectiorem visionem: nec habitus unius cum habitu alterius, et sic de caeteris principiis intelligendi. Idem ex dicendis constabit hanc efficientiam esse Superfluam, unde cum etiam sit praeter naturalem ordinem talium potentiarum, et actuum, quantum ex his, quae experimur, assequi possumus, non est admittendus talis modus confortandi potentiam. Denique posset haec conjunctio explicari juxta opinionem Rüichardi de locutione Angelorum, quod haec illuminatio fiat per quamdam emissionem luminis intellectualis Angeli illuminantis, non effectivam, sed quasi formalem, quia idem lumen numero, quod est in Angelo illuminante, quasi extenditur usque ad intellectum Angeli illuminati, et contingendo illum, eum excitat, confortat, et elevat, ad aliquid cognoscendum. Quem modum innominato auctore refert / Egidius, d. art. 5. Et illum impugnat, et quidem quoad illam effusionem improbatur eisdem rationibus, quibus similem sententiam in locutione impugnabimus: quoad confortationem vero, vel efficientiam, rationibus proxime factis impugnanda est, quia aeque procedunt, sive illa conjunctio fingatur cum illa effusione ejusdem luminis, sive absque illa.

22. Sextus modus explicandi. — Quatuor illuminandi modos distinguit Henricus. — Rejicitur primus ac secundus. — Rejicitur tertius. — Sextus principalis modus dicendi est, Angelum superiorem illuminare inferiorem efticiendo in illo dispositionem, qua posita Angelus inferior lumen a Deo recipit, quo res de novo cognoscit, de quibus illuminatur. lIta sentit Hichardus, in 2, distin. 9, art.2, quaest. 2, et Marsilius, in 2, quaest. 7. Qui dicunt, per illam dispositionem, ita confortari intellectum Angeli illuminati, ut incipiat videre in Verbo aliqua, quae prius non videbat, et ideo de illis illuminetur. Latius tradit hanc sententiam Henricus, quodlib. 5, quaest. 15, art. 1, distinguit enim in summa quatuor illuminandi modos. Primo etfticiendo per se, vel augendo lumen: secundo proponendo aliquid participans lumen: tertio removendo impedimenta, ut aperiendo fenestram: quarto disponendo ad receptionem luminis. Ex quibus modis primum negat reperiri in illuminatione Angelorum, concordans cum his, quae contra tertium, et quartum modum diximus. Secundum autem admittit, ita vero illum explicat, ut coincidat cum propositione veritatis cognitae ab Angelo illuminante superiori, non explicat autem quomodo fiat illa propositio, seu manifestatio veritatis, et ad locutionem Angelorum id remittit, de qua in articulo secundo obscure loquitur, ut in libro secundo dixi. Tertium etiam modum illuminationis admittit in Angelis, sed non explicat, quod, vel quale sit illud impedimentum luminis praecedens in Angelo illuminando, quod ab illuminante auferatur, ut lumen recipiat. Neque facile cogitari potest tale impedimentum in Angelo beato, in quo nec peccatum, nec error, aut propria ignorantia esse potest; sed simplex nescientia, a qua non purgatur Angelus, ut illuminari possit, sed per illuminationem ipsam expellitur, ut supra explicando actus hierarchicos a Dionysio traditos declaravimus.Quod si in diversisgeneribuscausarum dicatur, ablationem impedimenti praecedere, et subsequi illuminationem, non est de locutione contendendum: nam per hoc non multiplicantur modi, vel actiones illuminandi, sicut sol non aliter illuminat expellendo tenebras, quam lucem immittendo. Adde, inter expulsionem purae privationis, vel negationis, et introductionis luminis non esse proprium ordinem realem, seu causalitatis, sed tantum rationis, ut ex aliis locis suppono. Non opus ergo est Angelis inter se tribuereillumationem spiritualem per ablationem impedimenti, cum nullum intercedat praeter ipsam carentiam scientiae, ut recte exponit D. Thomas, q. 9, de Verit. art.3.

23. Rejicitur quartus. — Quartum denique modum etiam admittit Henricus, et in hoc convenit cum prioribus auctoribus. Nullus tamen eorum explicat, quae sit illa dispositio, nec ego illam excogitare potui. Namilladispositio, si ut supponitur positiva est, et per se praeparat mentem ad illuminationem, in intellectu esse debet: at vero in intellectu nihil est, nisi vel actus cognoscendi, vel principia illius, quae sunt potentia ipsa, vel species, vel habitus aliquis, seu lumen ab illa distinctum, eique infusum: nihil autem horum sit ab Angelo illuminante, nisi forte species (ut infra dicitur); illa vero neque est dispositio, nec indiget dispositione. Posset autem aliquis distinguere in illuminatione duos terminos, primarium, et secundarium, sicut illos distinguit D. Thomas, dicta quaest. 9, de Veritat., art. 3. Primarius dicitur ille, quem illuminans primo, et per se efficit in illuminato, quo illum constituit in actu primo, et proximo ad intelligendum id, de quo illuminatur. Secundarius autem est actus ipse intelligendi, per quem Angelusilluminationem recipiens, percipit rem de qua illuminatur. Quia ergo actus primus est quasi dispositio ad secundum, ideo dici potest Angelus superior illuminare inferiorem, efficiendo in illo dispositionem ad lumen recipiendum: per lumen intelligendo ipsam actualem cognitionem per illuminationem intentam. Quae sententia, sic explicatis ejus terminis, in re verum sensum continet, quem statim explicabimus. Vereor tamen dictos auctores non fuisse in hoc sensulocutos: tum quia non loquuntur de dispositione ad lumen a Deo recipiendum. Tum etiam, quia Angelus illuminans immediate, ac per se nihil potest efficere in illuminato, nisi speciem intelligibilem (ut statim dicam). At vero species non est proprie dispositio ad actum; sed proprium principrum ejus simul cum potentia. Verumtamen si quis velit in eo sensu illam sententiam defendere, cum illo nec de verbis, nec de aliorum auctorum sensu contendemus. Dicti vero auctores absque ulla dubitatione, de specie non loquuntur.

24. Septimus et verus modus evplicandi.— Ultimus ergo modus explicandi hanc illuminationem, quoad actionem illuminantis in illuminatum est, quod Angelus illuminans imprimat illuminato speciem illius actus, quem per talem locutionem ei manifestat, per quem etiam ipse cognoscit rem, de qua alteram illu- inare intendit. Hunc ergo modum explicandi illuminationem Angelorum verum censeo, et non est alienus a sententia Scoti, Bassolis, et sequacium. Nam Socotus sub disjunctione loquitur de efficientia actus secundi, aut primi, qui est species. Nec etiam est hic modus praeter D. Thomae mentem: nam ipse de locutione sentit ita fieri, ut supra ostendi, et eadem est ratio de illuminatione. Et omnia quae in particulari de illuminatione, dicta sunt, possunt optime juxta hanc sententiam intelligi, ut mox explicabo. Et quod Capreolus dixit de qualitate intentionali, de specie intelligibili acceptum habet maximam probabilitatem, et in alio nullam habere potest, ut ostendi. Favet etiam il D. Thomas quatenus locutionem Angelorum docet non fieri sine excitatione, quae aliquid ponat in audiente, ut supra ostensum est. Item quatenus in dicta quaest. 106, art. 2, dicit Angelum non movere voluntatem, nisi suadendo ex parte objecti: unde insinuat ad illuminandum intellectum alterius Angeli plus conferre; et quaest 111, art. 1, in corpore, ditferentiam constituit inter illuminationem Angeli respectu alterius Angeli, et respectu hominis, quod hominem illuminat per phantasmata, Angelum vero per nudas et puras spirituales species. Et eamdem doctrinam videtur intendere in quaest. 117, art. 1, cum ait, Angelum illuminantem confortare intellectum illuminati speciali virtute activa, quam non habet inter homines magister in discipulum, sed solam directionem ex parte objecti, seu principiorum et rationum assentiendi.

25. Probatur. — Ad rationes in mum. 3.— Ratione potest haec sententia probari ex dictis. Primo a sutlicienti partium enumeratione : quia nec necesse est, ut Angelus illuminans aliquid reale faciat in illuminato. sed nihil aliud potest efficere, praeter speciem, ut ostensum est, discurrendo per alia omnia, quae excogitata sunt, vel cogitari posse videntur: ergo illuminat imprimendo speciem. Secundo, quia supra ostensum est, locutionem ita fieri, et dictum etiam est, illuminationem esse locutionem quamdam; ergo debet cum proportione fieri, aliquam speciem imprimendo. Unde obiter etiam probatur in hoc modo nullum esse posse inconveniens, quia ostensum est in locutione illud non habere; ergo nec in tali locutione, quae sit illuminatio, illud habebit. Et inde ulterius constat, rationes primae sententiae negantis omnem actionem illuminants in illuminatum non esse alicujus momenti. Nam prima de illapsu, de locutione solvitur, quia ad illapsum proprium non sufficit praesentia intima cum aliqua motione accidentali; sed necessarius est substantialis influxus, vel si sit accidentalis, quod sit cum quadam excellenti potestate, et dominio, ut in lib. 2, cap. 5, explicatum est. Ad secundam vero dicitur posse unum Angelum eflicere in alium speciem sui actus, et hanc posse aliquando sufticere ad illuminationem, si cum debita proportione fiat ex industria illuminantis, ut infra explicabitur. Ad tertiam vero dicimus, aliquem sane modum ponendi veritatem ad illuminationem sufficere, illam autem proportionem veritatis sine impressione speciei fieri non posse, et per illam optime, ac sufficienter fierl posse.

26. Probatur tertio dictus septimus modus. — Tertio suadetur amplius haec sententia declarando illam. Nam intellectus Angeli beati, sicut in naturalibus ex parte potentiae est constitutus in actu primo ad intelligendas veritates naturales: ita etiam in supernaturalibus est constitutus in actu primo ad cognoscenda supernaturalia; quia sicut illud pertinet ad talis naturae perfectionem; ita hoc ad complementum status beatifici spectat. Unde fit ut sicut intellectus Angeli in pura natura spectatus habet naturale lumen ex parte potentiae sufficiens ad intelligenda naturalia: ita intellectus ejusdem Angeli in statu beatifico constitutus habeat lumen supernaturale, infusum, habituale, ac permanens, et sufficiens ex parte potentiae ad cognoscenda supernaturalia. Ideoque sicut in naturalibus non illuminatur ex parte luminis radicalis (ut sic dicam), ita neque in supernaturalibus illuminatur de novo ex parte habitualis luminis ad intelligendum. Indiget autem in utrogue ordine conjunctione cum objecto, quae fit per species intelligibiles, et ideo in utroque ordine illas habet inditas de rebus aliis, praeterquam de actibus liberis, seu cogitationibus cordium: ergo sicut in ordine naturae isti actus manifestantur per impressionem specierum intelligibilium, ita etiam in ordine supernaturali, ad quem pertinet illuminatio; ergo necesse est ut in illuminatione imprimis intercedat impressio specierum, per quas communicatio conceptuum fit. Deinde in ordine naturae non obstante perfecta scientia Angeli in actu primo, per illam non potest cognoscere futura contingentia in se ipsis, et cum certitudine, quia non habet immediatam virtutem, nec etiam habet medium naturale, quo veritas illorum determinate manifestetur: et ideo necesse est ut per locutionem, seu re- velationem alterius ea cognoscat; ergo eadem ratione in ordine supernaturali non potest Angelus beatus per scientiam habitualem, etiam supernaturahs ordinis, cognoscere per seipsum futura contingentia, vel quae pendent ex volIuntate Dei: nisi eorum veritas per alium illa cognoscentem, ut vera proponantur; per hujusmodi autem propositionem cognosci poterunt, si convenienti modo fiat. At vero haec propositio sufficienter fit per species intelligibiles repraesentantes conceptus Angeli docenüs, et tradentis has veritates alteri Angelo modo illi accommodato; ergo per has species fit talis illuminatio. Atque haec ratio, et sententia melius intelligetur, ac persuadebitur, nonnulla dubia proponendo, et explicando: quod in duobus capitibus sequentibus fiet.

PrevBack to TopNext