Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Nonnullis difficultatibus circa resolutionem capitis praecedentis satisfit

CAPUT XIV. NONNULLIS DIFFICULTATIBUS CIRCA RESOLUTIONEM CAPITIS PRAECEDENTIS SATISFIT.

1. Prima difficultas.—Prima difficultas est, quia superior Angelus illuminans inferiorem, ostendit illi, quae ipse in Verbo Dei videt, et alter non videt. Sed Angelus superior non potest ostendere inferiori actum illum, quo res in Verbo videt, seu speciem illius actus ei conferre; ergo non potest illuminare inferiorem, dando illi speciem illius actus, quo cognoscit rem, de qua alterum illuminat. Consequentia bona est, et minor etiam est clara, quia superior Angelus videt res in Verbo per ipsam visionem Verbi beatam, cujus speciem alteri communicare non potest. Quod si forte unus beatus videt aliorum visiones,per proprias species eorum, tales species non ab ipsis beatis, sed a Deo infunduntur, et non successive, sed a principio beatitudinis. Imo sicut ipsa visio in se immutabilis est, ita una tantum est in unoquoque Angelo, seu beato species illius, per quam eodem modo talem visionem cognoscit, quoties actu illamconsiderat. Non ergo potest fieri nova illuminatio per impressionem novae speciei ipsius visionis beatificae superioris Angeli, nec per novum modum cognoscendi illam.

2. Posite difficultatis assumptum probatur. —Major autem principalis difficultatis sumpta est e doctrina D. Thomae, d. q. 10606, art. 1, ad 1, ubi dicit, illuminationes Angelorum non esse de ipsa Dei essentia, sed de rationibus divinorum operum, que a Deo cognoscuntur. sicut in causa. Et infra sic inquit: Unde supe- rior Angelus plura in Deo de rationibus divinorum operum cognoscit, quam inferior, et de his eum illuminat. Refertque Dionysium, c. 4, de Divin. Nom. Et cum D. Thoma in hoc consentit /Egidius 2, dist. 9, quaest. 1, art. 5, ubi non tantum de rationibus divinorum operum, sed etiam de mysteriis, et effectibus Dei loquitur, dicens, superiorem Angelum videre aliquod mysterium, vel aliquem effectum in Deo, quem non videt inferior, et illum proponere inferiori, et sic illum illuminare. Imo etiam ait, superiorem Angelum nunquam docere inferiorem de re, quam in Deo non videat: et aperte declarat se loqui de visione effectus in Deo tanquam in causa in qua relucet. Et illum ibidem imitatur Argentina, quaest. 1, art. 3, in fine, ubi aperte loquitur de visione beata.

3. Duplex solutio datur. — Juxta modum causalem solvitur objectio. — Ad hanc difficultatem expediendam praemittere oportet vulgarem distinctionem in superioribus tactam de duplici modo videndi aliquid in Deo, scilicet, formaliter per ipsammet visionem beatam, qua primario videtur Dei essentia, et secundario aliquid creatum, quod in causa, seu ex vi talis visionis ejus repraesentatur: vel causaliter, quatenus ratione visionis Dei aliquid ex illa revelatur per distinctam cognitionem: si ergo in difficultate proposita videre aliquid in Verbo sumatur late, prout res extra visionem Dei revelatae dicuntur videri in Verbo causaliter, sic cessat difficultas, quoniam ea, quae tantum causaliter in Verbo videntur, per actum distinctum a visione beatifica cognoscuntur: et ita potest facile illorum cognitio per illuminationem alteri communicari media specie impressa ejusdem actus cognoscendi, ut in discursu hujus capitis magis explicabimus. Si vero sit sermo de proprio, et rigoroso modo videndi res in Deo formaliter, ex vi visionis, seu per eamdem visionem Dei, sic duo esse dicenda existimo.

4. Juxta modum videndi formaliter fit primun pronuntiatum. — Unum est, superiorem Aagelum illuminantem alium non semper instruere illum derebus, effectibus, vel rationibus divinorum operum, quas ipse in Verbo videt; sed posse illuminare alium de rebus, quae extra Verbum illi revelatae sunt, et ab alio nesciuntur. Probatur, quia cum supremi Angeli non omnia in Verbo videant illo modo, ut est clarum ex supra dictis, quia non comprenendunt Verbum, praeter ea, quae in Verbo formaliter vident, possunt alia, per revelationem cognoscere, quae inferioribus non immediate reve- lantur: ergo de illis poterunt superiores illuminare inferiores. Probatur consequentia, quia ibi concurrunt omnia necessaria ad illuminationem, et nulla est ratio, propter quam in illuminante sit necessaria cognitio in Verbo, et non suffliciat alia supernaturalis in proprio genere, seu extra Verbum. Et confirmatur: nam Angelus medius per revelationem acceptam a superiore, quae est extra Verbum, ut in sequenti dubitatione dicam, illuminat inferiorem; ergo etiam superior potuit ipsum medium Angelum illuminare per revelationem, quam extra Verbum a Deo ipso immediate accepit. Imo haec cognitio est ad illuminandum magis proportionata, quia et est magis apta ad imprimendam sui speciem, et magis similis cognitioni, quae in illuminato resultat. Et certe si attente legatur Dionysius, libr. de coelest. Hierarch.cap. 10, 13 et 15, facileintelligitur ipsum potissimum loqui de revelationibus extra visionem Dei. Nam in visione Verbi, et eorum quae in ipso per illam formaliter videntur, omnes Angeli tam infimi, quam supremi immediate illuminantur a Deo: et eodem genere luminis, et cognitionis. At vero in revelationibus, per quas illuminationes fiunt, differentiam constituit Dionysius quod superiores Angeli immediatius erudiuntur, et candidiore luce illustrantur, et secretioribus radiis perficiuntur, etc., quae doctrina in revelationibus tantum extra Verbum proprie inveniuntur. Et alia multa quibus hunc ordinem illuminandi in aliis capitibus explicat; multo melius revelationibus extra Verbum, quam visioni Verbi accommodantur. Et idem significat in cap. 4, de divinis Nomin. Nam de omnibus Angelis sic inquit: Tanquam spiritus supra mundanum intelligunt modum, rerumque rationes divinis illustrationibus sibi accommodatis discunt; et rursus ad propinguiora, et cognita, quae dicere transmittunt. Quid sunt autem divine illustrationes, singulis accommodatae, nisi peculiares revelationes extra visionem Dei?

5. Secundum pronuntiatum bipartitum. — Secundo dicendum est, posse Angelum snuperiorem illuminare inferiorem de his operibus Dei, vel eorum rationibus, quas ipse, et non alius in Verbo videt: ut tamen id faciat, necessarium esse, ut eamet, quae in Verbo videt propria cognitione, et quasi inferiori conceptu in se formet, ac concipiat, ut per illum modo accommodato Angelo inferiori veritatem proponat, atque ita ipsum illuminet. Priorem partem probat ad summum testimonium D. Thomae non enim universaliter, seu cum ex- clusione dixit, quod Angelus superior tantum illuminet de his, quae in Verbo videt: sed indefinite loquendo, in illis explicuit illuminationem, ut per ea facile possit ad alia accommodari. Quanquam posset etiam D. Thomas indifferenter intelligi de his, quae videntur in Verbo, sive formaliter, sive causaliter. Ratio vero hujus partis est, quia beatus potest loqui cum aliis de his, quae in Verbo videt: sicut Christus Dominus, etiamsi non habuisset scientias infusas rerum in proprio genere, per visionem beatam posset revelare mysteria, quae in Verbo videbat, juxta illud: "Deum nemo vidit unquam, unigenitus, qui est in sinu Pairis, ipse enarravit", Joan. 1. Ergo etiam Angelus superior potest ad inferiorem loqui de his, quae in Verbo videt, atque ita de illis eum illuminare. Et confirmatur: nam illa visio est directiva actionum ad extra etiam circa ea, quae in Verbo videntur; et ideo in eis indefectibilem rectitudinem constituit; ergo etiam potest esse principium revelandi ea, quae in proprio genere per inferiorem modum cognosci possunt. Denique, Deus ipse revelat, quae in seipso videt: ergo et Angelus idem suo modo potest per visionem participatam Dei, et rerum in ipso. Quoad hanc ergo partem 7Egidn, et Argentinae sententiam admittimus, quatenus vero exclusivam addere videntur, sententiam eorum non probamus.

6. Probatur secunda pars, et respondetur difficultati in mum. 1. — Objectio prima.— Objectio secunda.—sS olvitur prima.—Alia vero pars addita est ad respondendum difhizultati proposita, quatenus contra praecedentem partem procedere posset. Fatemur enim, non posse Angelum superiorem illuminare inferiorem imprimendo ei speciem illiusmet actus, quo illa in Verbo addit. Dicimus autem, in virtute illius cognitionis matutinae, utendo etiam speciebus rerum creatarum, quas Angelus habet infusas, posse de eisdem rebus formare in se cognitionem vespertinam, et mediante illa inferiorem illuminare. Addimusque hoc esse illi necessarium, ut possit intellectum inferioris Angeli immutare, et ita veritatem cognitam illi proponere, quia per visionem beatificam immediate id facere non posset. Dices, Deus ipse, ut revelat immediate superiori Angelo mysteria, quae in seipso cognoscit, non indiget alia scientia talium mysteriorum praeter eam, quam in se et per se de illis habet. Christus etiam Dominus, ut homo per scientiam beatam, quam habebat, poterat illuminare homines sine alio conceptu, quasi medio, vel alia scientia indita: ergo etiam Angelus beatus id poterit respectu alterius Angeli. Respondeo negando consequentiam, et ratio differentiae quoad partem antecedentis est, quia Deus potest sua naturali omnipotentia imprimere Angelo immediate species earum rerum creatarum, quas in se videt, si vult proprias illarum cognitiones revelare: vel potest etiam facere, ut per alienas species Angelo repraesententur, si modo minus perfecto illas revelare veht, ut per fidem, vel aliam notitiam abstractivam, et minus perfectam, et ultra hoc etiam potest lumen ipsum necessarium ex parte potentiae infundere. At vero Angelus non potest suo imperio, et ut causa superior species rerum cognitarum in Verbo, alteri imprimere, nec etiam lumen intellectuale potest in alio efticere, sed ad summum potest per aliquem actum suum, tanquam per objectum actu intelligibile intelleetum alterius immutare, et ideo necesse est, ut ad illuminandum inferiorem de illis rebus, conceptum earum in se formet ad illud munus accommodatum. Quia nec potest alterum illuminare, nisi alquo modo immutando illum, ut ostensum est, nec per visionem beatificam potest illum immediate movere, aut in actum reducere, ut objectio facta probat.

7. Solvitur secunda. — Ad alteram partem de Christo Domino respondeo, etiam esse rationem dissimilem: nam Christus docebat per voces sensibiles, quae sunt signa significantia ad placitum immediate res ipsas creatas, et ita quomodocumque illas videret, sive in Verbo, sive in seipsis, poterat de illis immediate loqui, et medio sermone vocis mentes hominum illuminare modo communi, et sine speciali miraculo. Nam cum illo etiam poterat mentes hominum immutare per species, vel lumen, quia per humanitatem tanquam per instrumentum Verbi potest haec omnia efhicere, et ad usum illius potentiae sufficiens illi esse posset visio beatifica, quatenus per eam omnia, quae futura sunt, cognoscit. Atque hoc modo potest per illam scientiam immediate illuminare Angelos, de rebus, quas in Verbo videt, si velit, quia in hoc divinam omnipotentiam suo modo participat. Angelus vero non illuminat Angelum per vera signa externa, aut sensibilia, nec habet aliud medium, quo illuminet alium: nisi proprium conceptum ad illud munus accommodatum, et ideo necesse est, ut talem conceptum in se formet, quo alium possit immutare. Procedere autem posset illud exemplum de illuminatione hominis, si Angelus superioris ordinis illum immediate illuminaret, quia ad illum illuminandum utetur signis sensibilibus, quae potest immediate efficere, aut applicare, ut infra videbimus.

8. Instant adversarii.— Occurritur primo. — Sed instari adhuc potest, quia nulla cognitio Angeli superioris per revelationem Dei accepta, vel ex visione beata concepta, potest esse apta ad illuminandum Angelum inferiorem per impressionem speciei intelligibilis ejusdem actus superioris Angeli. Quia ille actus est in sua entitate supernaturalis, cum proveniat ex principio, seu revelatione supernaturali: ergo non potest sui speciem imprimere in altero Angelo. Probatur consequentia, quia supernaturalis actus non est productivus alicujus habitus in eadem potentia, cujus est actus, ut suppono; ergo multo minus erit productivus speciei intelligibilis in alio Angelo, quia illa species supernaturalis est, et quidam habitus. Respondeo imprimis non esse necessarium, ut actus ille, per quem tanquam per Verbum suum unus Angelus illuminat alium, sit in sua entitate supernaturalis, quia veritates creatae, de quibus istae illuminationes fiunt, de rebus ordinis naturalis frequentius formantur, et ita possunt per species, et conceptus naturalis ordinis fieri, seu apprehendi, ac repraesentari, etiamsi ad illos conceptus formandos a revelatione divinitus accepta, vel a visione beata mens moveatur. Quia solum movetur quasi per occasionem, vel ut ab imperante, vel dirigente: proxime autem potest per species, et naturale lumen conceptum naturalem, et accommodatum formare, ad loquendum alteri. Sicut homo fide, vel revelatione prophetica ductus, format verba naturalia, seu materialia, per quae alios de eisdem supernaturalibus veritatibus illuminet.

9. Occurritur secundo. — Deinde addo, nihil obstare quominus Angelus imprimat alteri Angelo propriam speciem sui actus, tam intellectus, quam voluntatis: etiamsi actus supernaturalis sit, et propria ejus species ejusdem sit ordinis. Quia illud objectum est proportionatum ad efficiendam illam speciem in subjecto capaci, si per voluntatem habentis ad hoc applicetur, et Deus praebeat auxilium proportionatum, et quasi tali naturae debitum. Sicut habitus supernaturalis elicit cum potentia supernaturalem actum. Nec est eadem ratio de actu respectu habitus supernaturalis, quia est imperfectus comparatione illius, ut in materia de Gratia tractamus. At vero respectu speciei intentionalis actus est perfectior: sicut albedo est simpliciter perfectior, quam species ejus intentionalis: ita enim comparatur actus ille per modum objecti ad suam speciem, tanquam principale agens ad semen, seu instrumentum; et ideo etiam a supernaturalibus actibus imprimi potest.

10. Secunda difficultas.— Secunda difticultas in hoc puncto est, quia illuminatio Angelorum ex parte illorum, qui illuminantur, fit per visionem in Verbo illorum mysteriorum, de quibus illuminantur: sed inferiores Angeli non possunt aliquid in Verbo videre per species intentionales a superioribus Angelis impressas; ergo neque illuminari ab eis possunt, per talium specierum impressionem. Major propositio intelligi potest, vel rigorose de proprio modo videndi aliquid in Deo formaliter, vel latius, scilicet, causaliter, et per revelationem extra visionem Dei. In priori sensu non video quo modo possit probari illa propositio major, nisi secundum opinionem eorum, qui dicunt beatos videre in Verbo formaliter etiam ea quae successu temporum eis revelantur. Hla vero opinione supposita, clara est major: et consequenter etiam minor videtur evidens, quia species impressa a superiori Angelo non potest concurrere ullo modo ad visionem Dei; ergo neque ad cognoscenda ea quae per eamdem visionem in Deo videntur. Imo ratio simpliciter probare videtur, non posse unum Angelum ab alio illuminari, quia non potest ab eo juvari, vel confortari ad videndum Deum in se; ergo neque ad videndum aliquid in Deo per eamdem ejus visionem. Si vero major latius intelligatur de modo videndi in Verbo causahter, sic est clara juxta sententiam a nobis supra confirmatam, quod omnia, quae de novo beatis revelantur, proveniunt aliquo modo ex visione Dei, licet per actus ab illa distinctos cognoscantur. Tunc autem probatur minor, quia omnia hujusmodi, quae denuo Angelis revelantur, recipiunt omnes ab ipso Deo; ergo ab ipso recipiunt species et lumen necessarium ad illam cognitionem, quia tota fit sub divino Iumine, et in solo Deo nititur: ergo etiam ad talem cognitionem deservire non potest species impressa a superiori Angelo. Imo hinc etiam probari videtur, non posse in his rebus unuum Angelum ab alio illuminari.

11. Prima opinio. —In hoc puncto duas invenio sententias extreme contrarias. Prior dicit Angelum cognoscere in Verbo formaliter, et tanquam in causa ea, de quibus illummnatur: et niilominus ad illa sic cognoscenda confortari et juvari a superiori Angelo, ac proinde etiam de illis illuminari. Ita docet /Egidius, supra dicto art. 5, et sequitur Argentina, a. 3, et indicat Scotus dist. 9, quaest. 2, in quodam dubio ante solutionem argumentorum. Et Bassolis ibidem, quaest. 1, in fine, ille vero et Scotus revera non dicunt Angelum illuminantem ostendere veritatem in Verbo, sed Deum praebere illuminationem istam altiorem, supposita illuminatione minus perfecta Angeli. de quo statim dicam. JEgidius igitur et Argentina ita suam sententiam declarant, quia quando Angelus superior aliquid videt in Verbo, potest illum effectum proponere inferiori eo modo, quo iste illum capere potest: et tunc Angelus inferior, qui semper videt Deum, confortatus per propositionem sibi factam talis effectus, et quasi determinatus ad illum considerandum, incipit illum videre in Deo, in quo relucet talis effectus, si videns Deum ad illum effectum in eo videndum, per propositionem ejusdem effectus aliunde factam determinetur. Et confirmat hoc /Egidius; quia si Angelus inferior, cui mysterium aliquod futurum superior proponit, non inciperet illud in Verbo videre, non haberet certitudinem de illo, nec sciret illud, sed tantum crederet superiori Angelo, quod inter beatos non videtur admittendum.

12. Secunda opinio.—Altera sententia extreme contraria dicit Angelum, non solum non illuminari ab alio Angelo de his quae in Verbovidet per ipsam formalem visionem Dei: verum etiam nec de his quae per specialem revelationem et actus distinctos a visione Dei cognoscit. Ita Vasquez, disp. 117, cap. 2, et solum probat, docet quia omnia, quae Angelus videt ex vi visionis Dei, vel Deo ipso revelante, cognoscit a Deo ipso, et non ab alio Angelo accipit, et nihilominus subjungit, posse unum Angelum ab alio illuminari, de his quae in Verbo videt, si videre in Verbo nihil aliud sit, quam cognoscere aliquid videndo simul Verbum, et connexionem quam talis res cognita habet cum Verbo.

13. Primum pronuuntiatum in hac secunda difficultate principali. — Media tamen via sequenda est: et imprimis dicendum est Angelos non illuminari ab aliis Angelis de his quae in Verbo formaliter vident, seu de his quae per eamdem visionem vident: sive dicantur ea videre in Deo, sive cum Deo. Ita docet Capreolus, in 2, dist. 11, quaest. 2, art. 3, in ultimis fere verbis. Et Hervaeus, dist. 9, q. 1, art. 2, ad 3. llli vero auctores praecipue docere intendunt, Angelos de illis rebus, quae in Verbo vident, non illuminari iterum ab alio Angelo per aliam cognitionem extra Verbum. Quod formaliter intellectum, id est, de eodem secundum idem, est verissimum, quia (ut supra dictum est) illuminatio est de his, quae antea ignorabantur. Et licet possint sciri alio modo, tamen illuminationes inter Angelos non ad hoc fiunt, sed ad res antea non cognitas manifestandas. Et ideo addidi particulam forma/iter, quia de eodem mysterio in Verbo cognito possunt novae circumstantiae et rationes, vel circumstantiae per illuminationem revelari, quando secundum illa in Verbo non videbatur, ut iidem auctores notant. In praesenti vero addimus, quando Angelus illuminatur de re quam antea nesciebat, non incipere illam cognoscere formaliter in ipso Verbo, seu per visionem Verbi. Et hoc specialiter tradit Aureolus 2, dist. 9, quaest. 1, art. 3.

14. Probatur primo.— Probatur secundo.— Et probatur primo, quia, juxta communem sententiam in superioribus confirmatam, quae dicto modo videntur in Verbo, simul a principio visionis Dei, immutabiliter, et sine ulla successione videntur: illuminationes autem Angelorum inter se, fiunt cum successione, et ideo dicuntur duraturae usque ad diem Judicii: ergo per illas non ostenduntur res formahter in Verbo. Secundo, quia esto possent videri de novo aliqui effectus per ipsammet visionem Dei, non posset fieri per illuminationem: nam duobus modis posset id fieri, aut cogitari. Primo, ut talis nova cognitio fiat sine mutatione visionis, et tunc fieret per solam objectivam repraesentationem divinae essentiae tanquam per speculum voluntatum, ut frequentius docent, qui illam opinionem sequuntur, et tunc illa repraesentatio tota esset posita in sola voIuntate Dei, qui sine sui mutatione potest illam repraesentationem offerre per aeternam voluntatem, ac determinationem, quam habere supponitur: ergo tunc Angelus non posset ad illum modum videndi rem novam in Verbo alium juvare, quia sine ulla mutatione ex parte videntis, vel Dei revelantis fieret. Alius modus est, ut illa nova cognitio in Verbo fiat per aliquod augmentum intensionis, vel extensionis, visionis Dei, et per novam efficientiam ipsius videntis. Et in hoc etiam nihil potest juvare superior Angelus inferiorem, illuminando ilIum. Quia nec potest immutare aliquo modo, vel augere principia illius visionis, quae sunt lumen gloriae, cum intellectu, et essentia per modum speciei, vel propria species Dei, secundum aliquos: omnia enim haec sunt supra ordinem, et facultatem Angeli illuminantis, nec etiam potest applicare intellectum Angeli inferioris videntis, ut magis conetur ad videndum Deum, vel plura in ipso: sed hoc esset proprium Dei, ut magis ex sequenti puncto patebit.

15. Probatur tertio, et impugnando AEgidium in num. 11. — Impugnatur secundo. — Tertio, modus ille, quo AEgidius explicat, per illuminationem Angeli posse fieri ut ab alio res nova in Verbo videantur, nec possibilis est, nec intelligi potest. Nam imprimis supponit, priusquam Angelus illuminatus rem in Verbo videat, concipere, et cognoscere eamdem rem, ut sibi propositam ab illuminante: illa ergo conceptio, et cognitio extra Verbum est, quia est per actum distinctum a visione Dei; ergo in illa est jam completa quaedam illuminatio: quia est talis veritatis propositio, quae ab illo, cui proponitur, concipi, ac cognosci non posset, nisi illuminaretur; ergo quidquid additur superfluum est. Et praeterea ad illam propositionem necessaria est aliqua immutatio in Angelo illuminato, quam AEgidius vitare cupit, non explicat autem modum, quo id fieri possit. Deinde, quod praecipue nunc intendimus, per illam conceptionem, seu coenitionem talis effectus, quae necessario esse debet inferioris ordinis, seu in proprio genere, non potest de novo videri res eadem in Verbo: tum quia est modus videndi longe altioris ordinis, et rationis: tum etiam quia quantumcumque videatur res creata in seipsa, per illam non potest ascendi ad videndum, quomodo in Deo sit, et in illo ac per illum videri queat.

16. Effugium frustraneum. — Dices, esse posse occasionem, aut quasi excitationem, ut intellectus videntis Deum magis se colligat, magisque conetur ad rem illam in Verbo videndam. Sed hoc etiam frustra excogitatum est, et intelligi non potest. Nam si Deus solum repraesentat has res, ut speculum voluntarium, nihil juvabit ille conatus, si Deus non vult illam repraesentationem facere: quod si veht, non erit illa occasio necessaria. Si autem repraesentatio illa est ex vi cognitionis DEI ut causae tali modo cognitae, sic intellectus videntis Deum, non per liberam applicationem voIuntatis, sed necessitate naturali, seu lumine gloriae connaturali conatur ad videndum Deum, et res in ipso, quantum ex vi talis luminis potest: postea autem non augetur lumen gloriae per illam occasionem propositionis factae a superiori Angelo, ut per se notum est; ergo nec conatus intellectus ad videndum de novo alquid in Deo augeri potest; deberet enim augeri per applicationem voluntatis. Nam cognitio novi effectus per aliam propositionem extrinsecus factam, non potest per se habere efficaciam ad illam majorem applicationem faciendam. Nec intellectus est capax ejus, cum per Iumen ipsum naturali necessitate feratur ad videndum quantum potest.

11. Impugnatur tertio AEgidius. — Repfellitur etiam Scotus. — Unde frustra excogitavit JEgidius illam majorem determinationem, vel unitionem, aut collectionem virium intellectus ad videndum in Deo novum eflectum, propter novam ejus conceptionem, factam per propoitionem alterius Angeli. Quia intellectus beati ipso lumine gloriae sufficienter confortatur, determinatur, et quasi colligitur, seu unitur, ut feratur toto conatu sibi possibili in Deum, et in eo videat, quidquid videre potest per tale Iumen. Alioqui quoties Angelus videt novum effectum, sive per illuminationem alterius Angeli, sive per simplicem locutionem, sive per intuitionem effectus de novo facti, confortaretur ad videndum in Verbo illum effectum, si illum antea non videbat, est enim eadem ratio: illud autem incredibile, et plane ridicuIum est. Aliter vero Scotus, ait Angelum ilIuminatuma superiori Angelo, et in ejus Verbo, seu mente, videndo mysterium revelatum, desiderare illud videre in Verbo increato, et tunc elevari, ut gaudens videat. Sed hoc, et supponit falsam opinionem, quod de novo aliquid in Verbo formaliter videatur; et sine fundamento fingit illud desiderium, et quod statim a Deo compleatur.

18. Secundum pronuntiatum. — Dicendum secundo est, ea quae videntur in Verbo, tantum causaliter, id est, per revelationem, et cognitionem distinctam a visione Dei, recte posse cognosci per illuminationem alterius Angeli: ac proinde inferiorem Angelum eadem in Verbo causaliter videre. Ita docet Aureolus, in dicto cap. 3, licet addat limitationem, de qua statim dicam. Tenet etiam aperte Cajetanus, 1 part., quaest. 57, articulo 5, et a fortio ri supponunt Scotus et Bassolis. Sequiturque manifeste ex dictis, quia Angeli illuminantur de his, quae extra Verbum per divinam revelationem cognoscunt, sed haec eadem sunt, quae dicuntur videri in Verbo causaliter; ergo de his Angeli illuminantur: haec autem ipsa illuminatio, et revelatio descendit ad inferiores Angelos per superiores; ergo cum superior Angelus illuminat inferiorem, de his, quae in Verbo isto modo videre incipit, ipsum illuminat. Dicetur fortasse, non dici Angelum vi- dere in Verbo causaliter omnia, quae extra Verbum ei revelantur, sed ea tantum, quae Deus illi immediate revelat. Ac proinde illa duo repugnare, revelari in Verbo, et per Angelorum illuminationem agnosci. Sed hoc modo revocatur dissensio ad quaestionem de vocis significatione, in qua communis usus consulendus est: nullus autem theologorum, quem ego viderim, restrinxit ea, quae dicuntur videri in Deo causaliter, ad ea quae a Deo immediate revelantur. Unde Cajetanus, qui fortasse primus illum modum loquendi declaravit, in 1 p., quaest. 57, art. 1, ita illum explicuit, ut ea dicantur videri in Verbo causaliter, quae cognoscuntur ex divinis illuminationibus, quae se habent ad visionem Verbi, sicut accidentia quaedam concomitantia successive, juxta congruentem dispositionem ad officia sua exequenda. Quod ergo revelatur de novo beatis Angeis, censetur quasi accidens essentialis beatitudinis, et ideo dicitur videri causaliter in Deo, seu in Verbo secundum appropriationem. At vero revelatio divina non limitatur ad eam, quae immediate fit a Deo: nam licet fiat mediantibus Angelis, semper est revelatio divina, quia Deus est principalis revelans, et a quo provenit principaliter certitudo, et infallibilitas revelationis. Ergo etiam illa, quae inferioribus Angelis per superiores illuminantur, in Verbo causaliter videntur: nam ratione status beatitudinis essentialis hujusmodi revelationes ipsis fiunt. Confirmatur, quia alias soli Angeli primae Hierarchiae aliqua in Verbo causaliter viderent, quia illi soli immediate a Deo revelationes accipiunt: consequens autem est contra communem sensum; ergo.

19. Tertia difficultas. — Deciditur difficultas.— Hinc vero nascitur tertia difficultas: nam sequitur illuminationem unius Angeli ab alio non esse, nisi meram locutionem, seu manifestationem sui conceptus. Consequens autem repugnat superius dictis, et continet inconveniens supra illatum. Quia sic etiam inferiores Angeli illuminarent superiores, cum illis suos conceptus manifestent. Sequela prima probatur: quia unus Angelus solum illuminat alium imprimendoilli speciem, quae sit principium cognoscendi: sed non potest imprimere speciem, nisi sui actus, vel conceptus, quod ad puram locutionem pertinet: ergo non distinguitur illuminatio a pura locutione. Ad hoc vero respondendum est, duo esse in illuminatione distinguenda. Unum est res, vel effectus futurus, aut mysterium de quo fit illuminatio: alterum est conceptus, qui de tali re in Angelo est illuminante, quo mediante fit illuminatio: est dici potest Verbum, quo unus alium docet, et illuminat. Verissimum ergo est superiorem Angelum non illuminare alium, nisi manifestando illi conceptum suum: quia non habet aliud verbum quo illi loquatur. Concedo etiam non manifestare alteri suum conceptum, nisi imprimendo illi speciem ejus: quia non est aliud quod possit in inferiorem eflticere.

20. Progreditur decisio.—Unde consequenter admitto, actionem illam respectu manifestationis proprii conceptus non esse propriam illuminationem: quia solum est quaedam simplex manifestatio in seper solam impressionem speciei, qua comparataalter sua propria virtute, sine alterius magisterio cognoscit rem proxime per illam repraesentatam; quod non satis est ad propriam illuminationem respectu talis objecti. Nihilominus tamen illam et locutio, prout est de rebus cognitis a superiori Angelo, est propria illuminatio, quia veritas illarum mafestatur inferiori Angelo medio superioris Angeli conceptu, et per illum manu ducitur, et juvatur ad cognoscendam talis rei veritatem, seu effectum, quem Angelus illuminatus in conceptu alterius tanquam in signo cognoscit. Diximus enim in superioribus, Angelum cognoscendo verbum mentis alterius, per illud cognoscere rem in illo repraesentatam: et ideo eadem locutio, quae respectu cognitionis ipsius verbi non est illuminatio, respectu rei in illo repraesentatae potest esse illuminatio. Sicut etiam quando magister docet discipulum per sensibilia verba, discipulus primo cognoscit verba ipsa, formando proprios conceptus eorum, in hoc tamen non docetur, neque illuminatur, per illa autem verba dirigitur, et juvatur ad res cognoscendas, et ita per ea illuminatur. Ad hunc ergo modum inter Angelos id intelligere debemus.

21. Instantia. — Diluitur. — Urgebis, quia etiam cum Angelus inferior loquitur superiori, preter conceptum suum, quem primo illi repraesentat, manifestat etiam veritatem a se cognitam, et nihilominus non illuminat illum etiam circa rem repraesentatam per suum verbum, ut saepe dictum est; ergo nec superior illuminabit inferiorem de re, quam cum suo conceptu ei manifestat: vel si hic illuminat, etiam alter: nam eadem ratio intercedere videtur. Respondeo, ideo inferiorem non illuminare superiorem, quia vel non repraesentat illi rem novam, quam ipse prius non sciret, vel quia non repraesentat illam, quasi eammet explicando, et medium ad veri- tatem cognoscendam ostendendo, sed mere narrando aliquid per modum historiae: superior item si interdum hoc modo loquatur inferiori, etiam illum non illuminabit. Tamen, quia ex vi sui gradus, et ordinis potest illum quasi docere, et veritatem explicare, vel etiam rationem assentiendi ostendere; ideo dicitur eum illuminare. An vero interdum inferior possit hoc modo loqui ad superiorem, dicam in capite sequenti, ubi hae difficultas ex professo tractanda est.

22. Quarta difficultas. — Ultima difficultas est quam supra /Egidius in quadam confirmatione attingebat, qui sequitur Angelum ex vi illuminationis alterius non cognoscere veritatem sibi propositam per talem illuminationem, nisi ex auctoritate revelantis, ac proinde per quamdam fidem angelicam. Haec autem magna imperfectio est, et non meretur illuminationis nomen, si inter homines magister non faciat, ut discipulus rem intelligat, ferendo judicium de illa, per propriam rationem, vel medium ipsi rei aliquo modo intrinsecum, sed tantum ut rem propositam credat propter magistri auctoritatem, non illuminabit illum, quia re vera non facit cognoscere veritatem, sed humano modo credere; ita ergo esset inter Angelos. Sequela patet, quia unus Angelus non illuminat alium, nisi ostendendo illi mentem suam, et cognitionem, quam de tali veritate . habet; ergo ex vi locutionis illius solum poterit inferior Angelus cognoscere, rem sibi propositam in Verbo alterius esse veram, id est, quia alius illam proponit ut veram; non quia ipse videat rem ipsam ita esse. Probatur consequentia, quia Angelus ex vi illuminationis non videt rem per propriam speciem ejus, sed solum per speciem inditam ab illuminante, quae est species verbi ejus, per quod indirecte cognoscitur res repraesentata in illo: et consequenter non cognoscitur esse vera, seu ita esse, nisi quia ita in verbo alterius repraesentatur.

23. Prima aliquorum solutio. — Refellitur. — Dicetur fortasse, licet per se illuminatio non conferat nisi speciem conceptus Angeli illuminantis, per quam primo cognoscitur idem conceptus, et secundario res repraesentata in illo; nihilominus inde excitari Angelum illuminatum ad utendum speciebus propriis ejus rei, de qua illuminatur, quas habet congenitas: et ita media illuminatione pervenire ad cognitionem veritatis in seipsa, et per proprium ac intrinsecum medium. Sed contra hoc obstat primo, quia hoc non habet locum in fu- turis contingentibus, de quibus est praecipua illuminatio, quia licet Angelus utatur propriis speciebus talium rerum, non poterit veritatem Ipsam in se cognoscere, sed per medium extrinsecum, et auctoritatem dicentis, et idem est, quando illuminatio est de rebus praeteritis, quae jam non exstant, nec habent causam necessariam. Quod si illuminatio sit de re existente, vel tantum proponitur simplex veritas, quod talis res existat, et tunc non erit vera illuminatio, sed simplex narratio, vel excitatio ad attendendum. Si vero illuminatio sit de aliquibus rationibus talis mysterii Angelo occultis, et ex voluntate divina pendentibus, tunc non poterit Angelus illuminatus per proprias species talis mysterii cognoscere rationes illas in se, quia non repraesentantur per tales species, nec fortasse videri clare possunt, nisi in Verbo Dei; ergo ex vi illuminationis Angeli, nunquam res cognoscitur, nisi in veritate Angeli loquentis.

24. Secunda aliorum solutio rejicitur. — Difficultatis decisio tenenda. — Probatur efficaciter. — Propter hanc fortasse causam dixerunt auctores supra citati, per illuminationem Angeli fieri, ut confortetur intellectus Angeli ad videndam veritatem, de qua illuminatur, in ipso Verbo Dei, et per ipsam visionem beatam. Sed, quia hoc probabile non est (ut ostendi): respondeo, concedendo, Angelum ex vi illuminationis alterius, solum videre clare, et in se conceptum Angeli illuminantis: veritatem autem de qua illuminatur, solum cognoscere per judicium, et assensum fundatum in veritate illuminantis. Ita docent Scotus et Bassolis in locis supra citatis ex 2, distinct. 9, et probatur efficaciter discursu facto. Nec hoc est contra perfectionem illius status beatifici, quia imprimis ille assensus non est fidei, qualis est in nobis, sed est evidens in testificante, quia Angelus illuminatus evidenter videt Angelum sibi loquentem, et de tali re testificantem, et illum esse beatum, nec posse menrtiri. Unde scit etiam Angelum se illuminantem accepisse veritatem, quam sibi proponit, ab ipso Deo, vel immediate, si Angelus sit supremae Hierarchiae: vel saltem mediate, si sit alicujus ordinis intermedii. Et ita cognoscit ultimate rem sibi propositam in prima veritate clare, et evidenter revelante, quae est perfectissima cognitio, et adaccidentalem beatitudinem expectans, et secundum locum perfectionis in ea tenens, post visionem Dei, et rerum, quae in ipso formaliter videntur.

25. Rejicitur modus quo Scotus et Bassolis explicant ilhuminatum videre rem, de qua iluminatur. — Addunt vero Scotus et Bassolis, Angelum ex hac illuminatione, seu locutione in se recepta, convertere se ad videndum veritatem in Angelo illuminante rem, de qua sibi loquitur, et hanc cognitionem visionem vocant, dicuntque perfectiorem esse auditione. Sed hoc obscurum, et difficile apparet; nam si nomine auditionis intelligant solam impressionem speciei intelligibilis, et illam comparent ad actum secundum cognoscendi per illam elicitum, sic verum est, actum hunc esse perfectiorem, quam sit pura speciei impressio. Verumtamen improprie sola receptio speciei vocatur auditio: quia auditio actionem vitalem audientis significat. Et consequenter improprie actus ille vocatur visio ab auditione distincta, cum per illam primo percipiatur mens, et sermo loquentis, et res dicta non concipiatur nisi per verbum, seu conceptum ejus. Si vero per auditionem intelligant illum actum intelligendi, quod Angelus illuminatus rem cognoscit per locutionem alterius: non apparet quis sit alius actus cognitionis ejusdem ret auditae ab alio, quam visionem ipsi appellant, et dicunt esse perfectiorem. Nam ipsi etiam aiunt, per eam converti Angelum illuminatum ad videndam eamdem rem in Angelo illuminante. Quae videtur repugnantia, quia videre in Angelo illuminante, nihil aliud esse potest nisi videre mentem illuminantis , et in illa, seu per illam cognoscere rem, de qua ille loquitur. Haec autem visio non est actus distinctus ab auditione, nec est posterior illa, sed vel omnino simul, vel si idem actus ratione distinguatur, ut visio cogitationis Angeli illuminantis, et ut auditio rei, de qua illuminat, prior natura est visio illa, quam auditio.

26. Proponitur verus modus. — Unde dico, post inditam speciem ab Angelo illuminante immediate elici actum in illuminato, quo et actum loquentis, et veritatem sibi propositam cognoscat. Post hunc vero actum posse Angelum illuminatum magis directe, et proprie concipere, et apprehendere rem jam sibi propositam per verbum alterius, utendo propris speciebus ejusdem rei, quas potest habere congenitas ad cognoscendam rem illam, ut possibilem, seu quoad quidditatem abstrahentem ab existentia. Nihilominus tamen si haec apprehensio secunda includat judicium veritatis sibi illuminatae, necesse est ut apprehendatur sub habitudine ad revelantem, quia talis veri- tas solum per illam revelationem manifestata est, et quoad hoc semper retinet rationem auditionis, et quasi credulitatis.

PrevBack to TopNext