Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Quo progressu, et ordine supernaturales illuminationes angelorum, a deo usque ad infimos angelos deriventur

CAPUT XV. QUO PROGRESSU, ET ORDINE SUPERNATURALES ILLUMINATIONES ANGELORUM, A DEO USQUE AD INFIMOS ANGELOS DERIVENTUR.

Tres suppositiones. — Tria in hoc titulo supponuntur, et multa alia quaeruntur. Primo enim supponitur, primum fontem et originem omnium illuminationum Angelorum esse Deum ipsum. Quod verissimum est: tum quia illuminationes sunt de his, quae totam naturam angelicam superant, ut dictum est, et tradit D. Thomas, quaest. 9, de Verit., art. 1, ad 9, ea vero quae sunt supra angelicam naturam, non possunt cognosci, nisi per revelationem, quae a Deo incipiat, sub tali revelatione visionem beatificam comprehendendo. Tum etiam, quia principalis auctor talium illuminationum est Deus; reliqui vero omnes sunt ministri, ac propter ministerium revelationes accipiunt, et ab ipsomet Deo de sua voluntate, ac decretis certi redduntur. Quia nemo scrutatur, quae sunt in corde et voluntate Dei, nisi spiritus Dei, et cui voluerit ipse revelare: at illuminationes angelicae sunt de his secretis; ergo necesse est, ut ab ipso Deo originem ducant. Secundo supponitur necessarium esse, ut omnis iluminatio immediate fiat ab ipso Deo alicui Angelo. Patet, quia inter Deum, et totam collectionem Angelorum nullum est medium; ergo necesse est, ut illuminatio in aliquo Angelo immediate a DEO sit. Loquimur autem de solis Angelis beatis, quia reliqui exclusi jam sunt ab illa familiaritate cum Deo, ut infra dicemus. Solum ergo posset dubitari de Christo, ut homine: nam est quoddam medium inter purum Deum et omnes Angelos. Verumtamen ante Incarnationem non erat hoc medium; et ideo tunc necessarium erat illuminationem Angelorum immediate inchoari a Deo per divinitatem ipsam circa aliquem Angelorum. Post Incarnationem autem credendum est illuminari omnes Angelos, etiam supremos a Christo Domino tanquam a capite, et principali salutis auctore, ad quam salutem hae illuminationes ordinantur. Nunc autem, quia Christus Deus est, sub Deo ipsum comprehendimus. Tertio supponimus, hanc illuminationem non fieri a Deo immetiate omnibus Angels, sed per superiores ad interiores descenere. Hoc satis in superioribus probatum est contra Durandum; est ergo haec ordinaria lex divinae providentiae, ut caeteri theologi cum Dionysio docent.

2. Primum dubium.— Quo pacto illuninaLiommn series disponatur. —His ergo suppositis varia oriuntur dubia. Primum est, an Deus unum tantum Angelum illuminet, semperque eumdem, ita ut per eum omnes alios illuminet; vel plures sint Angeli, qui a Deo immediate illuminantur: cum quo aliud conjunctum est, nimirum, an prius saltem ordine naturae, et causalitatis illuminentur omnes Angeli superiores, quam quilibet inferiorum; seu e contrario, an contingat per ifluminationem aliquid scire inferiorem Angelum, quod aliqui superiores nesciunt? Potestque hoc dubium tractari tam inter Angelos diversarum Hierarchiarum, quam intra eamdem Hierarchiam ; imo et intra eumdem ordinem. Vel certe etiam inter aequales in specie, si in Angelis dantur.

3. Quid respondendum videatur ponentibus Angelos omnes specie distingui. — Unde advertere oportet, hoc dubium maxime habere locum in opinione asserentium non dari duos Angelos unius speciei: nam inde sequitur, tantum unum esse supremum omnium Angelorum in natura, et consequenter etiam in gratia, et gloria, quae juxta proportionem data esse creduntur. Unde, si vera est regula Dtonysu, quod Deus illuminat inferiores per superiores, videtur sequi, Deum solum per illum supremum Angelum illuminare omnes inferiores. Et consequenter in altera parte dubii sequi videtur, quoties illuminatio pervenit ad aliquem inferiorem per omnes superiores ad eum pervenisse, et si perveniat ad infimum omnium Angelorum, prius factam esse in omnibus Angelis superioribus. Ac proinde nihil revelari inferiori Angelo, quod ab omnibus superioribus non faciatur: quia per illos omnes tantum de manu in manum; a supremo usque ad infimum descendit. Probatur tota illatio ex generali regula proposita, quod Deus illuminat inferiores Angelos per superiores. Nam sicut ob hanc causam Deus illuminat secundum per primum, ita tertium per secundum, et sic consequenter de caeteris: nam semper eadem proportio servatur.

4. Rejicitur talis revelationum series. — Haec antem parum credibilia per se statim apparent. Cur enim in tanta multitudine Angelorum fingemus, illam seriem revelationum descendere a Deo usque ad infimum Angelum per tot media? Praesertim quia saepe in Seriptura legimus unum Angelum ad plures simul loqui, Deique voluntatem intimare, Apocal. 7, 9, 16, etc. Et ex eisdem locis colligi potest non quidquid revelatur uni Angelorum, omnibus etiam superioribus manifestari. Quod pro comperto habet Bernardus loquens de mysterio Incarnationis Angelo Gabrieli revelato, et nulla est ratio, cur hoc ex lege divinae providentiae reputetur necessarium: imo contrarium potest rationibus, et congruentiis suaderi, ut in discursu videbimus. Praeterea fundamentum quod supponitur, scilicet omnes Angelos esse inaequales, et specie distantes, falsum est, ut supra vidimus; et ideo necessarium non est, ut detur unus Angelus supremus, in quem omnes divinaeilluminationes immediate prius confluant, ut inde aliis communicentur, et quasi distribuantur. Nam in suprema specie Seraphinorum esse poterunt plures Angeli aequales. Quanquam etiam illo principio posito, non esset necessarium solum illum primum Angelum a Deo immediate illuminari, ut docet divus Thomas, quaest. 112, art. 3, ad 4, et statim declarabitur. Imo licet in suprema specie Angelorum sint plures Angeli, non est necesse ut illi soli immediate illuminentur a Deo: neque inter ipsas species Angelorum (etiamsi in singulis sint plura individua) est necessaria illa subordinatio, ut semper illuminatio descendat a suprema ad infimam per omnes intermedias. Ut ergo res tota distinctius intelligatur, dicemus prius de prima Hierarchia, quo ordine illuminationes in ea fiant; et inde facile patebit, quid in caeteris ad interrogationes propositas respondendum sit.

5. Assertio tripartita. — Ostenditur prima pars auctoritate. — Dico ergo primo omnes Angelos primae Hierarchiae secundum ordinariam legem a Deo immediate illuminari: licet aliquando etiam mediate illuminentur, et tunc ille ordo servatur, ut inferiores mediis superioribus illuminentur, et non e contrario. Primam partem docet divus Thomas, 1 part., quaest. 112, art. 3, ex Dionysio, capite 7, de coelest. Hierarch., et Athanasio, lib. de communi Essentia, etc., dicente: Quemadmodum discrimen ordinis in supernis potestatibus cognovimus: ita quoque stationis, et scientie discrimina sunt, Throni scilicet, Cherubim, et Seraphim, qui sine ullo mediatore, aut interprete a Deo condiscunt, etc. Et ratio est, quia omnes Angeli illius Hierarchiae, etiamsi diversorum ordinum sint, sunt proprie assistentes, ut a proprie ministrantibus distinguuntur, ut supra visum est: sed una, et praecipua conditio assistentium est, ut habeant immediatam ha- bitudinem ad Deum, ut secreta, et mysteria ejus ab ipso immediate accipiant, et de illis illuminentur, ut ibidem diximus ex doctrina Dionysii et D. Thomae supra; ergo. Unde colligimus, regulam illam, quod Deus illuminat Angelos inferiores per superiores, non esse in universum, et absolute intelligendum de omnibus ordinibus Angelorum, sed de illis, qui ex conditione suae naturae, seu status non habent immediate illuminari a Deo, neque ei specialiter assistunt. Quapropter licet Angeli primae Hierarchiae inaequales sint vel in ordinibus, et generibus, vel etiam in speciebus intra eumdem ordinem; nihilominus in aliqua conditione, veldifferentia generica conveniunt, in qua habent quamdam aequalitatem, ratione cnjus omnes sunt a Deo immediate illuminabiles. non solum secundum absolutam potentiam, sed etiam secundum ordinariam legem.

6. Ostenditur secunda pars. — Secundam etiam partem, nimirum, aliquando intra eamdem primam Hierarchiam Deum illuminare quosdam Angelos per alios, docet idem D. Thomas, d. q. 112, a. 3, ad 4, et q. 113, a.2, ad 2, et idem tradit Albertus super Dionysium, c. 1, de coelest. Hier., et ibi Carthusianus, art. 35, et hoc suadent aliquae conjecturae, et rationes in principio positae: et amplius declaratur, quia licet omnes Angeli primae Hierarchiae in hoc habeant aliquam communicationem, et similitudinem, non tamen perfectam eequalitatem; ergo quamvis aliquando omnes immediate a Deo audiant mysteria, non est necesse, ut semper, et in omnibus ita doceantur. Confirmat hoc D. Thomas morali exemplo, quia inter principes, qui regi assistunt, unus familiarius agit cum rege, et plura secreta ab illo audit, quam alius.

7. Ostenditur tertia pars. — Tertiam denique partem tradit idem Doctor sanctus in citatis locis, et q. 106, art. 3, ex regula Dionysii c. 3, de Eccl. Hier., quod Deus per superiora inferiora gubernat, quam legem in coelesti republica, quae ordinatissima est, observari oportuit. Quamvis ergo Deus de multis rebus omnes assistentes Angelos immediate illuminet; nihilominus quando vult unum ex illis per alium illuminare, semper utitur superiori tanquam ministro ad illuminandum; et e contrario. An vero aliud fieri possit, vel interdum ex dispensatione fiat, statim dicitur. Unde fit, quod si omnes Angeli specie differunt, solus unus Seraphim supremus a solo Deo, vel Christo semper illuminatur secundum ordinariam legem. Quia non habet superiorem Angelum, quo mediante illuminetur. Si autem sunt plures Seraphini ejusdem speciei supremae, omnes ilh, quoties illuminantur, a solo Deo immediate illuminantur: quia sicut non illuminatur superior ab inferiori, ita neque ab aequali, quia in eis non invenitur fundamentum talis regiminis, et quia regula Dionysii hoc etiam comprehendit.

8. Secunda assertio. — Dico secundo, quando Deus aliquos Angelos immediate illuminat, non est necesse, ut illuminatio illa omnibus aliis ejusdem Hierarchiae communicetur. Probatur, quia non est necesse, ut immediate, vel mediate communicetur. Prior pars probatur, quia dictum est, non semper Deum illuminare immediate omnes Angelos primae Hierarchiae; ergo potest illuminare quosdam, et non alios ejusdem Hierarchiae; ergo illuminando immediate Seraphinos, potest non illuminare Cherubinos, vel Thronos. Posterior vero pars probatur: quia Seraphini, verbi gratia, recipientes illam revelationem Dei possunt non communicare illam inferioribus: ergo tunc inferiores, nec mediate, neque immediate illuminabuntur a Deo. Consequentia clara est supposita priore parte. Antecedens vero probatur: tum quia Seraphini illam recipientes illuminationem sunt omnino liberi ad non communicandum illam alis, nisi praecipiantur: imo illam nunquam communicabunt, nisi ex nutu, et voluntate Dei. Potest autem Deus non habere talem voluntatem, imo contrariam, quia propter varias suae providentiae rationes, potest rem illam sub secreto (ut sic dicam) talibus Angelis, et non aliis revelare.

9. Primum corollarium bipartitum. — Probatur prior pars corollarii. — Unde infero ulterius interdum fieri posse, ut inter Angelos, qui immediate illuminantur a Deo, aliqui inferiores recipiant illuminationem, quae nec superioribus communicetur, nec inferioribus: ut, verbi gratia, quod Cherubini illuminentur, et non Seraphini, nec Throni. Probatur prior pars: quia illa immediata revelatio est consentanea conditioni, et statui omnium ordinum primae Hierarchiae, ut dictum est. Quo posito nulla est ratio ad asserendum, nihil revelare Deum secundo ordini Angelorum, quod non revelet primo: quia non utitur primo ordine, ut ministro, vel medio ad illuminandum secundum. Neque est inconveniens, quod inferior beatus recipiat aliquod accidentale donum, vel gaudium, aut quid simile, quod beatiori non communicetur; tum quia in alis donis non solum aequalis est, sed etiam excedit superior; tum etiam quia istae revelationes non semper fiunt propter meritum, aut dignitatem recipientis, sed in ordine ad ministeria aorum Angelorum, vel propter alias rationes divinae providentiae. Propter quas rationes, potest etiam Deus interdum aliquod occultare superioribus, quod inferioribus, quasi in secreto revelet. Unde consequenter idem dicendum est de ipsis Seraphinis inter se, quatenus intra illum ordinem dantur, etiam supremi, medii, et infimi: nam potest Deus revelare aliqua inferioribus, quae non revelet superioribus, propter easdem rationes: nam est eadem proportio in gradibus ejusdem ordinis, quae est in diversis ordinibus inter se.

10. Probatur secunda pars. — Unde a fortiori probatur altera pars, quia si Angeli ordinis medii per divinam illuminationem possunt aliqua scire, quae superiores ignorant, majori ratione poterunt Angeli inferioris ordinis ignorare, quae per talem illuminationem Angeli ordinis medii cognoscunt, et quod in Cherubinis explicuimus, habet locum in Thronis respectu suorum inferiorum, quia etiam il recipiunt immediate illuminationem a Deo: et ideo etiam possunt illi soli immediate illam recipere, et ipsi eam intra se continere, non communicando illam aliis. Unde tandem concluditur, idem esse dicendum de Angelis aequalibus, supposito dari plura individua eorum in suis speciebus, quia nullus illorum per alium illuminatus, et ideo potest unus illuminari, et non alii ejusdem speciei: tum quia nulla est necessitas causalitatis, vel concomitantiae, sed hoc pendet ex divina voluntate, nec aequalitas in natura, vel beatitudine essentiali sufficit: tum etiam quia hae illuminationes ordinantur ad ministeria specialia, et ad aliquod ministerium potest pertinere, vel sufficere illuminatio uni facta, licet aliis similibus non fiat.

11. Superior doctrina de aliis Hierarchüis erplicatur. —BAtque ex his quae de prima Hierarchia dicta sunt, facile explicari possunt, quae ad reliquas spectant. Supponimus enim, secundum ordinariam legem omnes inferiores Hierarchias illuminari per primam; unde fit, ut nihil reveletur sex ordinibus inferioribus, quod non sit prius notum primae Hierarchiae. Nihilominus tamen etiam sequitur ex dictis, posse Angelos inferiorum Hierarchiarum de aliquibus illuminari, quas multi ex Angelis supremae Hierarchiae, et cujuscumque ordinis ejus ignorent, quia de illis non illuminantur. Probatur, quia Throni, verbi gratia, recipientes a Deo aliquam illuminationem possunt ex Dei voluntate illam communicare inferioribus Hierarchiis, vel aliquibus Angelis earum, paucis, vel multis pro Dei arbitrio: non revelando illam caeteris Angelis primae Hierarchiae. Declaratur, quia hoc fieri potest servata illa lege quod Angeli inferiores illuminantur mediis superioribus, qui a DEO immediate illuminantur, et nulla alia lex illi modo illummationis obstat, et praeterea hic etiam habent locum illae duae rationes, quod interdum potest inferior beatus aliqua scire per revelationem, quae superior ignorat, et quod haerevelationes fiunt praecipue propter ministeria; et ideo potest intercedere ratio, propter quam illuminatio ad inferiores descendat, et ad superiores non ascendat.

12. Secundum corollarium. —Secundo hinc infero non esse necessarium, ut illuminatio perveniens ad Angelum secundae Hierarchise descendat per omnes species, imo nec per ordines primae Hierarchie; sed fieri posse ut Seraphim, verbi gratia, immediate illuminet Dominationes, Potestates, aut Virtutes, et sic de caeteris. Probatur, quia in hoc servatur illa lex, quod inferiores semper illuminantur mediis superioribus, et Dionysius non dixit inferiores semper illuminari mediis omnibus superioribus. Nec ratio providentiae hoc postulat: nam in corporibus videmus solem esse propriam causam suo modo immediatam, utique immediatione virtutis, plurium effectuum, ad quos coeli intermedii per se non cooperantur, et licet sol suam virtutem diffundat per medium, illud non ex ordine causalitatis provenit, sed ex materiali agendi modo, qui inter Angelos non invenitur, et ideo potest supremus illuminare immediate aliquem inferiorum ordinum, non illuminando intermedios, nec aliud in illis agendo.

13. Declaratur amplius. — Declaratur denique ex dictis. Nam omnes ordines primae Hierarchiae immediate illuminantur a Deo, quamvis non omnes in natura, vel gloria aeque illi similes sint; ergo similiter omnes ordines secundae Hierarchiae poterunt immediate illuminari a prima Hierarchia, et a quolibet ejus Angelo, etiamsi non omnes Angel secundae Hierarchiae sint aeque propinqui in natura, vel gloria Angelis supremae Hierarchiae, est enim eadem proportio; ergo iila veluti continua illuminationis communicatio per omnes ordines, vel species intermedias, necessaria non est, et idem censeo de tertia Hierarehia res- pectu superiorum. Solum videtur probabile, tertiam Hierarchiam non illuminari nisi mediante secunda; sicut nec secunda illuminatur nisi mediante prima, ut servetur proportio, quamdiu sufhiciens ratio differentiae nobis non est nota. Inter Hierarchias vero ex prima proportionem sumemus; nam sicut tota prima quoad illuminationem est suflficienter proportionata, et immediata ipsi Deo, saltem ut immediate ab ipso illuminari possit, licet non ex necessitate id semper fiat; ita secunda habet similem habitudinem ad primam, et tertia ad secundam, ut dictum est: et in hoc sensu verum erit, quod Dionysius ait, cap. 13, de codl. Hier., Deum illuminare supremos Angelos immediate, et per medios illuminare extremos. Hoc enim de tribus Hierarchiis facile intelligitur, ad singulos vero ordines, vel species applicari non oportet, quia revera non videtur necessarium, nec convenienter ratione fundatum; et eodem modo explicanda sunt verba Athanasii supra dicentis, ab Angelis supremae Hierarchiae, Erudiri inferiores ordines, atque ita deinceps ceteros pro suo gradu. Hic enim ordo servatur, quoties per singulas Hierarchias, et plures earum choros diffunditur illuminatio; non est tamen necessarium, ut per illa omnia media semper descendat, et eodiem modo intelligendus est Damascenus, lib. 2, cap. 3.

14. Tertium corollarium. — Unde tandem concludimus, fieri optime posse, ut per illuminationes aliqua mysteria innotescant Angelis, verbi gratia, quae nec Archangels, nec Principibus nota sint, quia possunt ad eorum statum, vel ministerium pertinere, et non caeterorum, et possunt multa ipsis imperari, seu revelari immediate per aliquem Angelum secundae Hierarchiae, ut dictum est. Quae ratio etiam probat, unum infimum Angelum posse de re aliqua illuminari, quam alii Angelt ejusdem ordinis ignorent: quia potest solus illuminari de re ad proprium suum ministcrium pertinente. Rursus eadem ratione sequitur, posse inferiores Angelos per illuminationes aliquas res scire, quas multi ex superioribus Hierarchiis, et ex quocumque illorum ordine ignorant. Quia licet necessarium sit, ut illuminatio ad inferiores per superiores deveniat; non tamen ut per omnessuperiores descendat; quia unus Seraphum, verbi gratia, sufficit ad illuminandos omnes, vel quascumque Dominationes, Potestates, aut Virtutes, vel omnes immediate, et per se: vel inferiores ex illis mediis superioribus ejuslem Hierarchiae, prout voluerit, vel illi a Deo ordinatum fuerit. Ergo poterunt tunc reliqui ordines, vel Angeli primae Hierarchiae ignorare illa, quae secundae revelata sunt. Quia propter ordinem causalitatis, vel ministeria, non est necessarium, ut revelatio illa, seu illuminatio illis communicetur; ergo propter solam concomitantiam, vel dignitatem id affirmari non potest, cum hoc pendeat ex Dei voluntate: et nihil repugnet, digniorem Angelum in quocumque gradu aliquid ignorare, quod inferior novit, ex his quae supernaturalia sunt: et praesertim de his, quae ab eis in Verbo formaliter non videntur, et idem cum proportione dicendum est de tertia Hierarchia respectu secundae, vel primae, ut facile consideranti patebit; et per haec sufficienter responsum est ad interrogationes factas in numero secundo, et quascumque similes, quae cogitari possunt. Objectio autem, quae contra dicta fieri posset, in fine capitis dissolvetur.

15. Secundum dubium, utrum Deus illuminet immediate Angelos secundae vel tertie Hierarchie saltem de lege extraordinaria. — Probabilis est sententia negant. — Haec vero diximus secundum ordinariam legem providentiae, ideoque dicendum superest, an hic ordo interdum mutetur. Consistit autem hic ordo in duobus. Unum est, quod sola prima Hierarchia illuminatur immediate a Deo. Aliud est, quod illuminatio, quae per medium fit, per superiorem aliquem ad inferiorem descendit, et de utroque potest dubitari an in eo cadat mutatio, vel dispensatio. Prima ergo dubitatio erit, an Deus aliquando illuminet immediate Angelos ministrantes, id est, secundae, vel tertiae Hierarchiae. Quod dubium simile est illi supra tractato, an Angeli assistentes interdum per se ministrent, ad extra, seu mittantur: nam sicut est lex ordinaria ut illi non mittantur: ita etiamest lex ordinaria, ut illi soli illuminentur immediate a Deo, et alii non nisi per illos. Unde sicut divus Thomas, in priori quaestione dicit, Angelos assistentes nunquam mitti, nec in hoc cadere dispensationem: ita in praesenti quaestione dicit Angelos non specialiter assistentes seu secundae, et tertiae Hierarchiae nunquam a Deo immediate illuminari. ltia sumitur ex doctrina ejus in quaest. 166, art. 3, et quaest. 112, art.2 et 3, et specialius id tradit q. 9, de Veritat., art. 2, semper utitur illa ratione, quod ordo conveniens spiritualibus substantiis, nunquam a Deo praetermittitur: quia Deus non solet praescriptum ordinem causarum, vel providen- tiae rerum naturis consentaneae mutare, nisi propter homines, vel ad fidem confirmandam, vel ad ordinandos homines commodius in amorem, vel cognitionem Dei. At vero ad hunc fidem non confert praetermissio ordinis angelici. Quia sicut nos operationes Angelorum non intuemur: ita nec talem ordinis mutationem percipere valemus. Adadit etiam D. Thomas congruentias, quia quo angelicus ordo Deo est propinquior, eo esse debet immutabilior. Item quia in hoc quodammodo derogaretur dignitati superioris Angeli, si Deus illo praetermisso inferiorem immediate illuminaret.

16. Probabilis etiam est secunda sententia af firmans.—Vera solutio.— Licet heec secunda sententia de possibili vera sit, de facto probari nequit. — Heaec sententia probabilis est, sed incerta. Nam contrarium interdum contingere supponit Bernardus, ser. 1, in Missus est, dum ait mysterium Incarnationis, prout revelatum fuit Gabrieli Archangelo, quando ad Virginem mittebatur, fuisse occultum caeteris Angelis, utique quoad illas particulares circumstantias, quae Gabrieli notae factae sunt, ut ipse exponit, et confirmat in epistol. 71, ad Hugonem, in fine; ergo supponit Deum immediate illuminasse Gabrielem, sicut etiam ait immediate illum misisse. Quae Bernardi sententia, hcet certa non sit, est tamen probabilis, et supponit aperte immutari aliquando illum ordinem. Nisi dicamus, Gabrielem fuisse supremum, vel ex suprema specie Seraphinorum, quod difficilius creditu est, magisque doctrinae divi Thomae repugnat. Praeterea conjecturae in contrarium non cogunt, quia cognitio, et rationes providentiae divinae occultissima sunt, et non solum propter utilitatem, sed etiam propter dignitatem alicujus mysterii ab ipso intenti, vel propter peculiarem favorem alicujus sanctae personae, vel propter alias causas nobis nunc ignotas, potest Deus ordinem illum immutare. Quod licet nunc ignoretur, aliquando fortasse revelabitur Angels, vel hominibus in patria, ut in majorem Dei admirationem, et laudem rapiantur. Neque obstat propinquitas, quam ordo Angelorum superior ad Deum habet, nec etiam superioris Angeli dignitas, quia semper est subjecta Deo, et ab ipso infinite distans. Est ergo res duba, solumque dicere possumus, quod in alia quaesuone de ministris diximus, ex Sceriptura probari non posse hujusmodi dispensationem; nec ratione posse osterdi factam, et ideo licet sit possibihis, non posse a nobis alfirmari esse iac- tam, quod maxime D. Thomas intendere videtur.

11. Tertum dubium. An inferior Angelus aliquando illuminet superiorem saltem de lege extraordinaria. — Prima sententia negat. — Aliud dubium est, an inferior Angelus interdum illuminet superiorem. Partem negantem absolute docet divus Thomas et omnes Thomistae in dictis locis 1 part., et Doctores communiter in 2, distinct. 9, ubi AEgidius, q. 1, art. 4, dub. 2, Major, q. 2, Richardus, art. 2, quaest. 2 et 3, Scotus, quaest. 2, Bassolis, q. 1, art. 1, in fin, Gabriel, quaest. 2, a. 4, Marsilius, qu. 2, art. 4, Malonius, dist. 10. Ex illis vero solus D. Thomas et discipuli ejus, et Hervaeus, d. dist. 9, qu. 1, art. 2, declarant, hanc legem esse indispensabilem, id est, Deum in ea nunquam dispensare, et sequitur a fortori ex dictis in praecedenti dubio, et supra de ministeriis. Nam si DEUS nunquam illuminat inferiorem immediate, sed interventu superioris, qui est credibile, ut illuminet superiorem medio inferiori? nam in hoc magis inverteretur quasi connaturalis ordo, magisque fieret contra dignitatem superioris, quod ad salutem hominum nihil confert. Ali vero auctores simphrciter affirmant illuminationes a superioribus ad inferiores descendere: et aliqui declarant, posse Deum aliquid facere, ut Scotus, Bassolis et Richardus, dict. art. 3, hic autem loquitur expresse de potentia absoluta: nam in solutione ad ultimum declarat, de facto nunquam illum ordinem mutari, et ratione D. Thomae utitur.

18. Contra praecedentem sententiam oritur difficultas. — Nihilominus loquendo de facto, specialis difficultas nobis insurgit ex dictis, quae in priori resolutione hujus capitis diximus. Nam ferc omnes auctores allegati ideo negant, Angelum inferiorem illuminare superiorem, quia de his divinis mysteriis, de quibus illuminationes fiunt, nihil ignorant superiores Angeli, quod inferioribus notum, seu revelatum sit, ut videri potest in Scoto, Richardo, Bassoli, etc. Imo etiam idem sentit D. Thomas, 1 part., quaest. 106, art. 3, ad2, et art. 4. Nos autem diximus, quod hcet Angeli inferiorum Hierarchiarum nihil sciant, quod omnes Angeli primae Hierarchiae ignorent: neque Angelos tertiae Hierarchiae illuminari de his, quae tota secunda Hierarchia penitus ignorant; nihilominus multos Angelos primae Hierarchiae posse ignorare aliqua, de quibus factae sunt illuminationes Angelis secundae Hierarchiae, et idem esse cum proportione in se- cunda respectu tertiae: et in ipsa prima Hie rarchia posse Thronis aliquid revelari immediate a DEO, quod Chrerubinis, et Seraphinis DEUS ipse non revelet. Hinc ergo oritur difficultas, quia inferiores Angeli possunt aliqua per revelationem cognoscere, quae superiores ignorant: ut, verbi gratia, si Deus immediate revelet Cherubinis, et non Seraphinis; ergo, tunc potest inferior Angelus superiorem illuminare de his, quae solus agnovit. Atque hoc non ex speciali dispensatione divina; sed ex natura rei, quia naturale est unicuique rationali creaturae, posse alteri revelare, quae sibi, et non alteri nota sunt. Atque haec ratio consequenter probare videtur ( supposito illo principio, quod Deus non semper revelat omnibus superioribus Angelis, quae inferiori alicui revelat), non posse esse ordinariam legem Dei, quod inferior Angelus nunquam superiorem illuminet, quia ex illo principio oppositum sequitur ex natura rei, et non est verisimile, Deum statuisse legem ordinariam contra id quod est quasi connaturale Angelis, tali eorum statu supposito.

19. Notatio pro solvenda difficultate. — Prima solutio Scoti. — Haec difficultas imprimis solvi potest, juxta distinctionem quamdam supra insinuatam de duplici illuminatione. Una est, quae fit per simplicem veritatis propositionem, et non rigoroso, sed lato modo dicitur illuminatio: alia est, quae praeter veritatis propositionem addit aliquid per modum magisterii, veritatem explicando, vel per exempla, vel per analogiam ad res alias, vel explicando et proponendo principia, et medium assentiendi, et haec est propria, et rigorosa illuminatio. Qua distinctione supposita ad difticultatem respondetur, Angelum inferiorem posse illuminare superiorem priori, seu lato modo; non tamen posteriori et proprio. Et hoc videtur indicare Scotus supra: non tamen admittit de facto, etiam priorem modum illuminationis superioris ab inferiori, sed tantum de potentia absoluta. Quia non existimat revelare nunc Deum aliquid inferiori Angelo, quod superior ignoret, licet posset id facere, et data suppositione ait, locutionem illam Angeli inferioris ad superiorem esse, aliguomodo illumsnationem, non tamen esse cum tanta efficacia, inquit, quanta esset superioris ad inferiorem. Ponit autem diversitatem efficaciae in hoc, quod superior potest facere inferiorem audire simpliciter, inferior autem in superiorem id non potest.

20. Non placet. — Secunda aliorum solutic. — Quae doctrina mihi non placet, tum quia si locutio Angeli fit per impressionem speciei, nullus Angelus etiam superior cogere alium potest ut attendat, et audiat, utendo specie sibi impressa, ut supra, libro secundo, dixi; si vero fit per impressionem ipsius actus secundi, ut vult Scotus, quilibet loquens faciet alium audire, et cognoscere, tum etiam quia illa differentia parum referre videtur ad rationem illuminationis, et praeterea qualiscumque sit illa illuminatio inferioris, non tantum de potentia absoluta, sed etiam de facto erit admittenda. Quia quod inferiori interdum reveletur aliquid, quod multis superioribus non reveletur, non tantum de potentia absoluta, neque per solam dispensationem, sed secundum ordinariam providentiam fit, si ea, quae in primo puncto hujus capitis diximus, considerentur. Imo multi Patres et Doctores existimant, aliqua mysteria prius esse revelata hominibus per Christum, quam essent Angelis nota; quid ergo mirum, quod Deus aliqua revelet inferioribus Angelis, quae non omnibus superioribus revelat ? Alii ergo admittunt de facto inferiorem illuminare superiorem illo priori modo, et non distinguunt iluminationes dictas in efficacia excitandi Angelum ad quem fit locutio, sed in modo propositionis ex parte objecti, ut explicavi.

21. Hoc solutio displicet in modo loquendi. — Et haec quidem responsio (ut in simili supra dixi) satis probabilis est, et in re fortasse vera est: tamen in modo loquendi nobis non placuit supra, quia non est in usu. Nam doctores simplicem veritatis narrationem non vocant illuminationem ullo modo, sed nudam locutionem. Alias etiam quando Angelus inferior aperit alteri cor suum, et cogitationes illi ostendit, et cum narrat historiam de his, quae alter consideravit, cum fierent, ipsum illuminaret,et inter Angelos in pura natura esset illuminatio, quod communiter non conceditur. Denique in subjecta materia duo illa membra non magis videntur distingui, quam pura locutio, et illuminatio; ergo melius sub his nominibus distinguuntur, quam sub nomine illuminationis.

22. Tertia et vera solutio.—Atque ita melius ad difficultatem propositam respondebitur negando sequelam, et ad probationem dicimus, solum inde sequi posse, inferiorem loqui ad superiorem de re illi ignota, etiam supernaturali, quod verum est (ut supra diximus; non tamen sequitur quod illuminet illum, quia non loquitur docendo illum, sicut loquitur supe- rior ad inferiorem, et ideo eum illuminat. Haec autem differentia ex eo nascitur, quod superior altiori modo, utique universaliori, vel magis comprehensivo cognoscit res, quam inferior. Hinc enim fit, ut inferior eodem modo, quo rem sibi revelatam concipere potuit, illam proponat superiori, quando ipsi eam manifestare vult, et tunc superior Angelus altiori modo illam cognoscit, non ex industria Angeli loquentis. sed ex majori efficacia sui luminis. Sicut inter homines, qui ingenio, et doctrina pollet, audito uno verbo simplici discipuli occasione illius ita excitatur, ut multo plura intelligat, quam discipulus, qui non docendo, sed forte interrogando, vel simpliciter narrando locutus fuerat: sic ergo superior Angelus comparatur inferiori, quando inferior aliquid ignotum superiori narrat. At vero e contrario superior Angelus altiori modo concipit res sibi revelatas: nam universaliori modo, et subtiliori illa cognoscit, et uno simplici intuitu plura penetrat, ideoque cum inferiori communicat mysterium sibi revelatum, sese illi accommodat, et rem in plures conceptus dividit, proponendo etiam exempla, et similitudines, si opus sit, ut mysterium melius ab inferiori percipiatur. Hic enim intelligendi modus, etiam in Angelis locum habet circa supernaturalia mysteria, quae non propriis, sed alienis conceptibus apprehendunt, et hoc est quod dixit Dionysius, cap. 15, de coelest. Hier., hac ratione Angelis tribuu metaphorice dentes, quia superior Angelus unicam intelligentiam, quam a diviniori traditam accipit, vi quadam dividit, atque amplificat, pro captu, et ductu inferioris. Et hoc ipsum tradit D. Thomas, cum dicit, Angelum superiorem illuminare inferiorem confortando intellectum ejus, ut bene Cajetanus exposuit.

23. Objectio Bassolis. — Sed objicit Bassolis, quia repugnat Angelum superiorem mutare suum intelligendi modum sibi connaturalem ; ergo si ex natura sua excellentiori, et universaliori modo intelligit, non potest per conceptus improprios, et particulares eamdem rem concipere, ut sese inferiori accommodet; et ideo exponit Dionysium, quod non senserit superiorem Angelum dividere conceptus suos in plures, sed quasi dividere conceptum suum in plures, unico conceptu plures Angelos illuminando. Sed imprimis haec interpretatio est contra verba Dionysii, jam allegata: nam expresse dicit, substantiam spiritualem, unicam, et uniformem antelligentiam provida virtute dividere, et multiplicare, non ut plures Ange- los illuminet, sed q inferiorem pro captu suo promoceat, atque ad altiora sustollat. em alias etiam Angelus inferior, ut pluribus loqueretur, suum conceptum divideret, et multiplicaret, quod satis allenum a mente Dionysi est.

24. Solvitur. — Ad objectionem respondeo imprimis, licet Angelus superior universaliori modo cognoscat per proprias species si velit, nihilominus posse uti specie universali ad intelligendum unam rem tantum, vel plures distinctis actibus (ut supra in libro secundo dictum est) quia virtus excellentior potest non adaequate operari, sed inferiori modo. Praesertim cum Angelus non necessitate naturali, sed libere utatur suis speciebus, et ita quamvis actus ejus semper sint in sua entitate nobiliores, et immutabiliores, quam in inferiori, nihilominus ex parte objecti potestillos dividere, et accommodare prout oportuerit. Deinde dico, quod licet Angelus superior habeat altiorem modum intelligendi quoad actum formalem, ut sic dicam, nihilominus objective potest cognoscere, quomodo talis res intelligibilis a tali, vel tali Angelo, seu intellectu, et ideo, ut inferiorem dirigat, potest Angelus superior in se cogitare, per quam similitudinem, vel analogiam commodius cognoscatur tale mysterium a tali Angelo inferiori, et tunc illam suam cogitationem inferiori ostendere, ut per illam dirigatur ad tale mysterium cogitandum, et ita Angelus superior non mutat modum suum naturalem cognoscendi, sed per suum cum naturalem actum cognoscit modum cognoscendi proportionatum alteri: et ita alium illuminat. Quod inferior circa superiorem facere non potest.

25. Instantia prima contra principalem dfficultatem in n. 18.—5Secunda. — Tertia.—Sed adhuc non est tota difficultas expedita. Nam objici potest primo, quia heet verum sit, quod in ordine ad conceptionem, seu apprehensionem mysterii inferior non illuminat Angelum superiorem, nihilominus quoad judicium, et medium assentiendi eum illuminat, in casu in quo loquimur. Nam proponit veritatem, ut sibi a Deo revelatam, et per hoc ostendit illi medium ad assentiendum illi, quod ad illuminationem satis est. Secundo etiam quando superiores illuminant inferiores, non semper utuntar illa explicatione ex parte rei revelatae, et modi concipiendi illam; sed quoties illis proponunt Dei voluntatem, vel rem futuram ex divino decreto eos illuminant, quia ostendunt illis rem illam sub divino lumine, et revelatione. Unde Dionysius, ex eo solum, quod quidam Angeli alios instruunt, et movent ad operandum ostendendo eis divinam voluntatem, concludit illuminare illos, et videre licet cap. 4, de coel. Hier. Et hac ratione Deus quoties ad Angelum loquitur, eique voluntatem suam ostendit, illuminat ipsum, ut cum Gregorio 2, Moral.. cap. 5, affirmatdivus Thomas, d. quaest. 107, art. 2, ad 3. Na (ut ait) cum Deus sit regula voluntatis, scire quod Deus velit, pertinet ad perfectionem et illuninationem mentis. Quae ratio aeque procedit, quando voluntas DEI superiori Angelo per inferiorem manfestatur. Tertio objici potest, quia si ille modus accommodationis, vel divisionis conceptuum, aut explicationis veritatis revelatae esset ad illuminationem necessarius, nunquam posset inferior Angelus superiorem illuminare, etiam de potentia absoluta Dei. Quia nunquam potest Angelus inferior indigere illo modo concipiendi ad loquendum superiori modo illi accommodato, quia quocumque modo inferior rem concipiat, et proponat, superior illam percipit, non solum sufficienti, sed etiam perfectiori modo. :

26. Respondetur primo ad primam instantiam. — Propter haec, praesertim propter primum, posset hic iterum applicari distinctio illa de illuminatione simplici, seu late dicta, et artificiosa (ut sic rem explicem) seu rigorosa. Nam prior videtur posse admitti in inferiori respectu superioris, saltem quando veritas proposita non nisi per supernaturale medium ostendi potest, eritque aliqualis illuminatio, scu late dicta, quando simpliciter proponitur veritas sub tali supernaturali motivo; magis autem propria et rigorosa, quando etiam ex parte modi concipiendi, et mysterii revelari necessaria est peculiaris accommodatio, et quasi directio, et cxpositio. Sic ergo non videtur inconveniens admittere, posse inferiorem Angelum superiorem lato modo illuminare. Nec oportet hunc modum illuminationis admittere in simplici locutione Angeli, quando internum suum actum ostendit alteri, vel historiam de re jam facta, et existente narrat, etiamsi, vel actus, vel ejus effectus, quem manifestat, supernaturalis sit: quia tunc veritas proposita in seipsa ostenditur, quia videri potest in se per propriam speciem, et ideo non ostenditur per peculiare medium supernaturale, sed quasi propria virtute sola, ideoque non intercedit aliqua illuminatio, sed sola objecti applicatio. Secus vero est in effectibus nondum factis, quae ex sola Dei voluntate pendent, de quibus est omnis illuminatio, quia semper oportet veritatem illam proponere, et ostendere sub altiori motivo, et ut dependentem a Verbo Dei.

27. Progreditur responsio.—Atque ita non videtur magnum inconveniens, quod inferior Angelus illo modo superiorem illuminet aliquando, quia licet sit simpliciter inferior, secundum quid, et in aliquo potest esse superior utique in cognitione alicujus veritatis per divinam revelationem; quid ergo mirum, quod in eo possit illum perficere ? Nec hoc erit contra ordinem divinae providentiae, vel per dispensationem in ejus lege. Quia lex solum est ut illuminatio, prout a Deo per se procedit, vel (ut ita dicam) ex intentione Dei, non perveniat ad inferiorem, nisi medio aliquo superiore, ex lis, qui vel a Deo immediate illuminantur, vel istis per se subordinantur. Quod autem facta semel revelatione prout a Deo intenta, Angelus inferior recipiens illam, manifestet eam superiori, et ita aliquo modo eum illuminet, nec est contra ordinariam legem Dei, nec secundum illam, sed est extra legem; vel certe dici potest secundum legem contingentium effectuum, qui ex libertate Angeli pendent. Denique isto modo explicata haec responsio non videtur contraria doctrinae Dionysi, nam ille loquitur de illuminationibus Angelorum prout a Deo per se procedunt, et ex intentione ipsius fiunt; et ad gubernationem universi, seu profectum hominum ordinantur. Secus vero esse poterit de illis, quae per simplicem communicationem, et collocutionem Angelorum inter se fieri possunt.

28. Itaque responsio haec satis probabilis apparet, et in re veram doctrinam continere censeo; praesertim quoad duas propositiones. Una est aliquando mysterium aliquod, vel decretum voluntatis Dei notum fieri Angelo inferiori per aliquem superiorem, et non per omnes; et ideo sciri posse ab inferiori, et a multis superioribus ignorari, ut in priori discursu hujus capitis declaravi. Et quidem fateor plures ex theologis allegatis contrarium insinuare. Non video tamen quo firmo fundamento nitantur, cum necessarium non sit, id, quod immediate a Deo revelatur uni ex superioribus Angelis, omnibus communicari, et unus superior sufticiat, ut per illum inferiores, plures, vel pauciores juxta divinam dispositionem illuminentur. Alia propositio est, posse inferiorem manifestare mysterium sibi revelatum Angelo superiori nescienti illud, quia potest loqui ad illum de quacumque re sibi nota; ergo et illam ei manifestare, si ab eo ignore- tur. Dico autem posse. quoad physicam facultatem, ut sic rem declarem, quia facultas loquendi omnibus Angelis tam superioribus, quam inferioribus naturalis est. Moralis autem facultas talis erit, qualis fuerit significatio divinae voluntatis, voco enim moralem facultatem illam, quae licite exerceri potest: licite autem poterit mysterium revelatum superiori communicari, nisi sub secreto fuerit a Deo revelatum. His autem positis, quaestio erit de modo loquendi, an illa locutio, seu manifestaüo inferioris ad superiorem dici possit illuminatio aliquo modo saltem lato, vel tantum pura locutio. Nam res non variatur propter hunc, vel illum loquendi modum. Et ut dixi, prior modus loquendi probabilis est, praesertim in veritate, quae semper divinae revelationi innititur.

29. Respondetur secundo ad eamdem primam instantiam in num. 25.—3Ad secundam in eodem nuin. 25. — Ad tertam ibidem. — Quia vero theologi communiter negant, inferiorem Angelum illuminare superiorem: responderi etiam potest ad primam objectionem, inter Angelos sanctos non suflicere ad veram illuminationem, quod veritas supernaturalis sit, et sub lumine, ac motivo supernaturali manifestetur. Nam hic modus cognoscendi veritates supernaturales, seu contingentes, et dependentes a consilio voluntatis divinae, est quasi connaturalis sanctis Angelis ex vi interni luminis, et supernaturalis scientiae, quam in illo statu habent. Et ideo nisi in modo proponendi veritatem, aliquis modus docendi, et adjuvandi, ac confortandi mentem alterius intercedat, non est propria illuminatio, sed simplex locutio, juxta dicta in superioribus capitibus. Unde ad secundam respondetur, Angelos superiores ordinarie accommodare suum sermonem ad captum audientis et peculiari modo instruere illos, et ideo specialiter loqui ad illos, eosdem illuminando. Et hoc supponit Dionysius, in loco ibi citato, prout ipse explicat in cap. 15 ejusdem lbri. Et similiter Deus loquendo Angelis semper eos illuminat, quia, et voluntatem suam eis ostendit, quae est recula veritatis, ut D. Thomas dixit, et unicuique loquitur modo illi accommodato: et tanquam summus praeceptor docendo illum. Ad tertiam respondetur, negando sequelam: quia potest Deus inferiori Angelo, non solum revelare mysteria, quae superiori non revelat, sed etiam altiori modo ilia ostendere, quam Angelus superior juxta naturalem conditionem capere possit. Et ita concedere inferiori per speciale gratiae umen, et auxilium, peculiarem modum exponendi, et proponendi veritatem sibi altiori modo revelatam superiori Angelo, et ita illum proprie illuminare. Hoc autem miraculosum esset inter Angelos, et ideo non possumus affirmare aliquando fieri. Solum enim animae Christi concessum esse scimus, ut cum sit in naturali modo intelligendi inferior, nihilominus omnes Angelos illuminet ut jam diximus.

30. Ultimus modus respondendi ad dictam difficultatem in num. 18.— Ultimo posset aliquis probabihter defendere, inferiorem Angelum nunquam manifestare superiori mysterium gratiase, ipsi superiori ignotum, sive per illuminationem, sive per simplicem locutionem: non quia non posset absolute loquendo, sed quia vel non permittitur, vel quia secundum ordinarium providentiae modum nunquam datur occasio talis manifestationis. Quod declaro supponendo Angelos recipientes a Deo illuminationem alicujus mysterii, non statim, nec semper communicare illam omnibus aliis, sive superioribus, sive aequalibus, sive inferioribus, sed juxta divinae voluntatis ordinem sibi praescriptum, aut significatum. Nam licet divus Thomas, 1 part., quaest. 106, art. 4, ex Dionysio, cap. 15, de coel. Hierarch., et Gregorio, homil. 34, in Evang., docere videatur Angelos superiores revelare inferioribus omnia, quae sibi a Deo revelantur, quia cum divinam bonitatem plenissime participent, quidquid recipiunt sine invidia communicant: nihilominus intelligendum est, id agere sanctos Angelos, non quasi ex necessitate naturae, sed cum prudentia et discretione, prout occasio postulaverit. Parati ergo sunt sancti Angeli ad explanandum omnibus aliüs omnia, quae recipiunt, nihilque ex invidia, aut quasi spirituali avaritia occultant, quod ad eorum bonitatem pertinet: actu vero non semper omnia revelant, sed prout, aut Deum velle intelligunt, vel aliqua honesta ratio, aut utilitas exigit. Nam potest Deus sub secreto aliquid revelare uni Angelo: ut, verbi gratia, annuntiationem Virginis Gabrieli, et tunc clarum est, Gabrielem non fuisse manifestaturum aliis illud mysterium. Et ita verisimile est, Deum revelando aliquid peculiariter alicui Angelo, significare illi modum, quo vult tale mysterium alis communicari, vel occultari. Quod si Deus nihil in hoc peculiare praescribat, sed arbitrio Angeli recipientis revelationem id relinquat, tunc fortasse Angelus, qui revelationem recipit, statim omnibus als, quibus est ignota, illam manifestat, ex illo bonitatis affectu perficiendi alios, seu communicandi se aliis, vel saltem id facit, cum primum conveniens et opportunum esse judicat.

31. Progreditur responsio. — Hoc ergo supposito dico, quando Deus immediate revelat aliquid alicui Angelorum supremae Hierarchiae, ut inferiores aliquos de illa re illuminet et instruat: posse illud revelare sub secreto, et solum ad illuminandos inferiores ministros tali operi necessarios: et tunc inferiores, licet aliquid sciant, quod multi superiores ignorant, eis non loqui de illo mysterio, nec illud revelare, quia sub eodem secreto illud recipiunt. S1 autem prima revelatio immediate facta superiori Angelo non fit per modum sacramenti regii, quia abscondendum est, ut dicitur Tob. 12, tunc valde credibile est, non fieri talem revelationem immediate alicui Angelo primae Hierarchiae, quin fiat omnibus illi superioribus, vel aequalibus, si illos habet, quia cum mysterium non sit secretum, si Deus uni communicat immediate, non est cur aliis aequalibus, vel sibi propinquioribus illud celet, et eadem rauone fit verisimile, per eosdem Angelos statim illuminari caeteros inferiores ejusdem Hierarchiae de eodem mysterio, quia nihil est, quod impediat, et hoc pertinet ad summam amicitiam, et communicationem bonorum Angelorum inter se. Atque ita nunquam datur occasio, in qua inferiores Angeli illuminent superiores primae Hierarchiae, vel cum illis de mysterio ipsis ignoto loquantur.

32. Idem ad alias Hierarchias applicatur.— Et cum eadem proportione idem potest in secunda, et tertia Hierarchia explicari, comparando inferiores ad superiores, tam in diversis Hierarchiis, quam intra eamdem. Nunquam enim inferiori aliquid revelatur, quod superioribus multis celetur, nisi quando intercedit secretum divinitus commendatum, et tunc lcet inferior sciat, quod superior ignorat, non revelabit illud. Si vero mysterium non absconditur, verisimile est nihil revelari inferioribus, quod omnibus superioribus non innotescat, et in hoc sensu forte locuti sunt theologi, quando absolute dixerunt nihil scire inferiorem Angelum, quod superior ignoret; non enim intendunt excludere secretum. Unde quando id quod Deus occulte revelaverat, vult aliis prodi, verisimile est, id fieri cum eodem ordine, ut inferioribus manifestetur per superiores, supremis autem immediate ab ipso Deo, quia nulla est necessitas ordinem praescriptum invertendi.

33. Alie questiones pretermittuntur. — Ulterius vero hic posset inquiri, an sancti Angeli interdum malos illuminent, vel inter se possint illuminari, id est, inferiores a superioribus in natura: sed de hac re dicam melius in libro octavo tractando de statu malorum Angelorum. Item posset interrogari, an homines interdum Angelos doceant, vel illuminent: sed hoc in libro secundo tractatum est, et ideo de illuminatione sanctorum Angelorum inter se haec sufficiant. Posset autem ulterius moveri quaestio, quam D. Thomas tractat, quaest. 106, art. 2, an unus Angelus possit movere, et (ut ita dicam) accendere voluntatem alterius: sed quia res est facilis, in sequenti capite agentes de humana voluntate, simul de angelica illam expediemus.

PrevBack to TopNext