On this page
Caput 16
Caput 16
Utrum possint angeli hominum viatorum, vel illuminare mentes, vel voluntates excitare
1. Illuminatio efficacius medium, quo Angeli ad salutem hominum utuntur.—Postquam dictum est de actibus hierarchicis, quos sancti Angelti inter se exercent, dicendum est de actionibus, et ministeriis, quae circa homines operari possunt, et ad eorum salutem potissimum ordinantur, juxta illud ad Hebr. 1: "72 ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis". Inter haec autem ministeria, illuminatio continetur, de qua primum omnium dicendum est, quia et magis accedit ad illuminationem Angelorum inter se, et est medium propinquius, et efficacius, quo Angeli boni ad salutem hominum procurandam utuntur. Agimus autem de illuminatione hominis viatoris, et animae mortali corpori conjunctae: nam dicere de illuminatione animae separatae, prout ab Angelis fieri potest, neque hujus loci est, neque peculiarem doctrinam exigit, quia idem est modus illuminationis animae separatae, qui est caeterarum intelligentiarum. An vero animae beatae illuminentur ab Angels omnibus, etiamsi contingat Angelos esse in gloria inferiores; item an una anima beatior illuminet minus beatam. Item an anima conjuncta corpori glorioso possit a puro spiritu creato intellectualiter, ac mere spiritualiter illuminari, in materia de Beatitudine hominum tractandum est. Solum ergo agimus de illuminatione hominum viatorum, quibus sancti Angeli, annuntiando divina mysteria, instruendo, ac exhortando ministrant.
2. Prima suppositio, posse Angelos homines illuminare certum est de fide. — Primo ergo supponimus, Angelos sanctos posse homines illuminare, et hoc munus quasi ex officio (ut sic dicam) illis convenire. Hoc tradit divus Thomas, 1 part.. quaest. 111, per totam; estque certum, et de Fide. Nam in sacra Scriptura passim leguntur sancti Angeli docentes homines divina mysteria, Deique voluntatem eis revelantes, ut Daniel 8: "Fft ait ad me, intellige filà hominis" ; et infra: "Ego ostendam tibli, que futura sunt", et cap. 9: Et "docuit me, et locutus est mihi": "Ego veni, ut indicarem tibi" ; Et Zachar. 1: "Dirit ad me Angelus, qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint luec", etc., et in Apocalypsi habentur multa similia. Docere autem, et instruere homines, hoc est illos illuminare. Nam Paulus ad Ephesios 3, de se dicit: "Mihi omnium novissimo data est gratia illuminare homines, que sit dispensatio mysterii absconditi", etc. Cum tamen sola doctrina et Verbo Dei fidem doceret, plantando, et rigando, ut ipse dicit 1, Corin. 3, ergo etiam Angelis datum est illuminare homines, quia non minus docent eos, et mysteria divina ostendunt, quam Paulus. Confirmatur ex illo Psalm. 118: "Lucerna pedibus meis VerDum tuum, et lumen senitis meis", et Prov. 6: "Mandatum lucerna est, et lex luz". Angeli ergo qui hominibus verba Dei, ejusque mandata proponunt, eos illuminant, saltem explicando, et applicando lumen. Hoc enim modo etiam Doctores Ecclesiae illam illuminant.
3. Probatur secundo ex Patribus.—Praeterea veritatem hanc docet expresse Dionysius, toto lib. de coelest. Hierarch., praesertim, cap. 4 et 15. Et Augustinus, concl. 18, in Psalm.118, circa illa verba: Da mihi intellectum, dicit, hoc solere Deum facere per Angelos, et adducit illud Dan. 8: Gabriel fac antelligere istam visionem, et id cap. 9, Ego veni, ut indicarem tibi. Legitque ipse, Vena intellectum dare tibi; et addit, Deus per seipsum, quia lua est, illuminat pias mentes, etc. S'ed si ad hoc ministro utitur Angelo, potest quidem Angelus aliguid agere i mentem hominis, ut capiat lucem Dei et per hanc intelligat. Et inferius declarat Angelum ita dici illuminare hominem, sicut, qui Iucernam adducit, vel fenestram aperit. Deinde Cyrillus, lib. 1, in Joan., c. 9, circa illa verba: Qui illuminat omnem hominem, multis testimoniis Scripturae probat, etiam Angelos mentem humanuam illuminare, et utitur exemplo Doctorum Ecclesiae, qui ob eam causam, [lua mundi dicuntur Matth. 5. Postea vero declarat Angelos illuminare docendo, et tanquam Dei ministros, et traditione (ait) a mente sua in mentem alterius doctrinae transfundendo. Deum autem illuminare infundendo lucem, etc.
4. Confirmatur ex aliis Patribus. — Unde hanc veritatem docere intendunt Patres, cum dicunt, Angelos custodes, docere, instruere, et exhortari homines: nam haec non faciunt, nisi illuminando illos, plures autem Patres sic loquentes referemus infra tractando de Angelorum custodia. Et videri potest Origenes, hom. 11, in Num., et l. 3, Periar., c. 2, et Basilius, l. 3, contr. Eunom., ubi Angelum custodem paedagogo et pastori comparat; et Nazianzenus, carmin. 6, de substantiis mente praeditis: Illi homines, urbes isti gentesque gubernant, et sacra conciscant que spiritualia nobis; e Anastasius Synaita, l. 5, Anagog. contempl. in Exaemer., circa fin., ait: is maaime, qui in virtutibus effecti sunt volucres, a Deo dantur sancti Angeli, qui eorum curam gerant, et provideant ad illuminationem; Augustinus, in Soliloquiis, cap. 27, de Angelis custodibus ait: Hortantur pugnantes, Remigius, in Psal. 90, ait, Angelos confortare nos in bonis operibus ; hoc autem non faciunt, nisi illuminando; Anselmus, in Elucidar., quod nos semper ad 6onum incitant; ac denique Richardus de Sancto Victore, cap. 4, in cant., quod torpentes excitant, et sollicitos, ac ferventes, amplius accendunt. Ratione ostendetur haec veritas exphcando modum, quo possint Angeli homimnes illuminare.
5. Secunda suppositio variis modis Angelos illuminare nos. — Primus modus. — Secundus modus. — Secundo igitur supponimus duobus modis posse Angelum illuminare hominem, videlicet visibiliter, et invisibiliter: prior modus fit per signa, seu objecta sensibilia externis sensibus ita applicata, ut mentem excitent, et illuminent. Qui modus est ad instar illius, quo unus homo alterum docet et illuminat, et ita est per se facilis, ac perspicuus, et praecipue fit per auditum qui est sensus disciplinae. Potestque ab Angelo fieri vel in corpore assumpto per illud homini loquendo, ut in libro quarto explicatum est, et sic Gabriel sanctissimam Virginem verbis suis illuminavit, et docuit, prius proponendo mysterium, dicens, "Ecce concipies", etc., deinde explicando modum, scilicet "Spiritus sanctus superveniet in te" ; ac tandem exemplo mentem ejus confortando, "Et ecce Elisubeth cognata tua", etc. Et simili modo idem Gabriel illuminavit Zachariam, et Danielem, et alia exempla similia sunt fre- quentia in Scriptura. Aliquando vero possunt Angeli sine corporibus assumptis formando sensibiles voces, seu sonos vocibus similes, et tandem significationem habentes, homines illuminare. Sic Angelus nomine Dei illuminavit Samuelem 1, Reg. 3, ubi prius per illum vocavit: "Samuel, Samnuel", et postea illum docuit, "Fcce ego faciam verbwn in Tsraet", etc. Illa enim verba ministerio Angeli fiebant, licet nomine Dei Angelus loqueretur. Nam iswue apparitiones, et revelationes per Angelos semper fiebant, ut notarunt Albertus et Carthusianus, in Dionysium, cap. 15, coelest. Hier., et in capite ultimo, latius dicemus.
6 Aliquando scriptis, vel figuris aliis, aut nutibus. — Et quod diximus de verbis ad aures sonantibus, intelligi etiam potest de verbis scriptis: nam illa etiam potest Angelus facere, et per ea hominem docere et illuminare, sicut Daniel 5. Rex Balthasar vidit digitos scribentes verba, quibus intellectis illuminari posset. Unde interdum simul vel scriptis verbis, vel aliis imaginibus oculis repraesentantis, et verbis significationem Scripturae, vel imaginum repraesentationem interpretantibus , illuminationem perficiunt, ut in Prophetis, praesertiim in Daniele et Apocalypsi frequens est. Aliquando etiam dicuntur sancti Angeli uti nutibus, et figuris circa corpus hominis pungendo, vel aliter commovendo, ut illum ad bonum excitent, vel a malo retrahant. Cujus rei exemplum refert Malonius 2, dist. 9, disp. 13. Nec in toto hoc modo illuminandi est difficultas, quia haec signa per solum motum localem fieri possunt. Supponunt autem significationem ad placitum ab hominibus impositam verbis, vel figuris, quae ejusdem rauonis est in figuris ab Angelis formatis, quae in propriis verbis, vel scripturis humanis, aut, si aliae imagines interveniant, illae etiam habent suam analogam, seu metaphoricam repraesentationem, quam verbis, vel aliis modis explicant. Aut denique si tantum aliis nutibus utuntur, vel ex usu, vel ex conventione inter hominem, et Angelum percipitur ab homine significatio. De qua re in legendis Sanctorum multa exempla inveniuntur.
7. Aliter modus est invisibiliter illuminando. — Id contingit, ordinarie media phantasia, de quo triplex dubium movelur. — Primum dubium, quomodo fiut circa phantusiam. — Aler modus invisibilis illuminationis diffieilior est. Dicitur enim invisibilis, quia non sit per sensus externos, sed interius in mente, vel immediate, vel medio phantasmate, et certum quidem est posse Angelum invisibiliter homines illuminare: tum quia haec illuminatio saepe fit in sommo, ut de sancto Josepho, et Magis legimus, Matth. 1 et 2, et saepe alibi de aliis in Scriptura refertur; tunc autem non sit per sensus externos, ut constat; tum etiam quia daemones possunt hoc modo invisibiliter tentare, et decipere homines; ergo multo magis poterunt sancti Angeli homines invisibiliter illuminare. Unde certum est, hanc illuminationem ordinarie fieri media phantasia. Duo autem supersunt declaranda: primum est quomodo fiat circa ipsam phantasiam: secundum est, an semper fiat mediante illa: quibus addemus tertium ut ultimae parti tituli satisfiat, videlicet quomodo voluntatem attingat. Circa primum ratio dubitandi esse potest, quia sicut sensus externi moventur a sensibilibus objectis immediate: ita phantasia movetur ab eisdem objectis mediis sensibus, et speciebus illis impressis: sed non possunt Angeli movere externos sensus immediate, nisi applicando eis ipsorum objecta: ergo neque possunt phantasiam movere, nisi applicando objecta: sed non possunt applicare immediate ipsi phantasiae, quia non est capax naturaliter talis motionis immediatae ab objecto, sed solum mediante sensu externo: ergo non possunt Angeli invisibiliter movere phantasiam: quia applicatio et motio, quae sit per sensus externos, invisibilis non est.
8. Prima responsio. — Inpugnatur. — Ad hoc respondet Alensis, 2 part., q. 40, memb. 4, posse Angelum imprimere sensibus internis phantasmata, seu species similes illis, quas facerent sensibilia objecta, si sensibus externis essent praesentia, et ita mediis speciebus internis seu phantasmatibus posse homines illuminare. Sentitque Alensis hanc potestatem esse Angelis naturalem. Idemque tradit Albertus, de quatuor coaequae, 1 part., q. 6, art. 11. Sed neuter id probat: nec est consentaneum his, quae in libro quarto de virtute Angelorum ad efficiendas qualitates corporeas diximus. Nullas enim alias efficere possunt per se, ac propria virtute, sed tantum per accidens applicando activa passivis: ergo nec phantasmata interna possunt per se efficere, sed tantum applicando activa passivis. Et confirmatur, nam in sensibus externis, non potest Angelus per se efficere species, nisi exteriora objecta applicet: ergo multo minus poterit phantasmata interna, quae perfectiora sunt, efficere. Item alias posset Angelus naturaliter facere, ut caecus haberet phantasmata colorum, vel similia, quae plane impossibilia sunt. Atque hoc quidem verum est, loquendo de virtute naturali Angeli.
9. Nihilominus tamen sancti Angeli, ut ministri Dei, et supernaturali virtute ab ipso participata poterunt hoc modo imaginationem, imo et intellectum movere. Certum autem esse debet, hanc supernaturalem elevationem, et miraculosam actionem non esse necessariam, ut sanctus Angelus custos, verbi gratia, hominem illuminet invisibiliter, ipsumque doceat et instruat, et excitet in bonis actibus. Quia daemon potest decipere homines interius movendo imaginationem, et per illam pravas et falsas cogitationes inducendo, ut est certum, et infra videbimus: daemon autem non operatur virtute supernaturali, ut constat: alia ejus tentatio Deo esset tribuenda, cum tamen Deus neminem tentet: ergo etiam Angelus sanctus potest natural virtute invisibihlitter illuminare, et docere homines media phantasia: ergosine impressione per se novorum phantasmatum id poterit praestare. Quocirca ex effectibus nobis certum non est, sanctos Angelos interdum per se efficere phantasmata virtute supernaturali : ergo curn id non sit necessarium, nec nobis revelatum sit, cum fundamento id affirmare non possumus.
10. Vera resolutio dubii. — Dicendum ergo est Angelum non imprimere per se phantasmata, sed movere humores, vel spiritus vitales, quibus commotis ipsa phantasia ad operandum excitatur, et per illam intellectus movetur ordinate, et convenienter: et hoc modo invisibiliter hominem illuminari ab Angelo. Haec est sententia D. Thomae, d. q. 111,a. 3, et q. 11, de Verit., a. 3, et optime q. 16, de Malo, art. 11, ubi de daemonibus loquitur, sed est eadem ratio de sanctis Angelis, quantum ad naturalem virtutem spectat. Et in hunc mo dum exponit Augustinus, l. 2, de Gen. ad litt. c. 12, usque ad 20. Et hanc doctrinam sequun tur Cajetanus et Thomistae in d. q. 111, 1p.,et Capreolus, in 2, d. 8, q. 1, concl. 5, et ibidem Bo naventura, Durandus, et Argentina, et Richardus, d. 10, a. 2, q. 2, et ex parte consentit ibi Scotus, q. unic. 8 Ad secundum vers. Sed de aliis, licet in aliquibus dubius sit, ut statim dicam. Et idem fere habet ibi Bassolis, a. 3, et Aureolus, q. 1, a. 2. Et similiter consentit Agidius, quodl. 6, q. 16, licet tacite impugret D. Thomas, eo quod dicat Angelum aliquo moco confortare intellectum hominis, et in hoc difierentiam constituat inter Angelum, et hominem docentem, seu illuminantem a- lium: de quo in secundo puncto aliquid dicam
11. Probatur assertio, supponendo ex materia de Anima, phantasmata per sensus exteriores accepta conservari in interno sensu, vel organo ejus, ut experientia etiam notum est. Secundo supponimus phantasmata sic conservata posse ab extrinseco ita moveri, ut phantasiam moveant, et excitent ad plura repraesentanda, et concipienda, quae nec exterius tunc apparent, nec illo modo sensibus percepta sunt. Hoc etiam experientia est notum, et interdum sit per voluntarium usum, et applicationem hominis, interdum vero sine illa, ut in somniis evidenter ostenditur; unde necesse est, ut ab extrinseco motore id proveniat. Tertio supponitur id non posse fieri per transfiguationem, seu transmutationem in solis speciebus phantasiae factam, quia illae species sunt accidentia, quae non transmigrant de subjecto in subjectum, nec in se alterantur, nec etiam possunt per se intendi, nisi fortasse a proprio obiecto efficaciori, vel melius applieato, vel mutato temperamento organi, vel subjecti, in quo species recipitur. Atque ita omnes concludent, ea, quae in somniis accidunt, fieri per mutationem localem aliquorum corporum intra corpus hominum existentium, in quibus phantasmata, seu quasi imagines sensibilium objectorum conservantur, sive illa corpora sint humores ejusdem corporis, sive spiritus animales, sive organum phantasiae, seu cerebrum, quod est substantiae fluidae, et secundum partes commoveri potest. Hoc enim incertum est, et in materia de Anima est inquirendum; et ad praesens non refert: nam quodcumque sit illud corpus, in quo sustentantur interna phantasmata, certum est per motionem localem talis subjecti simul cum motione alicujus humoris, et spirituum excitari imaginationem ad varias apprehensiones, et repraesentationes rerum faciendas. Quae fuit doctrina Aristotelis, lib. 1, de Somniis, cap. 3, quam sumpsit ab experientia somniorum, et repraesentationum, quae in febricitantibus et amentibus fiunt.
12. Probatur jam data resolutio. — Hinc ergo probatur assertio, quia quod in nobis tieri potest per motum localem humorum, et spirituuum, potest fieri virtute angelica; sed haec interna, et invisibilis motio phantasiae fieri potest per motum localem, ut declaratum est; ergo potest fieri per virtutem Angeli, non quidem perse, sed applicando activa passivis. Major supra probata est generaliter in libro quarto, et eamdem rationem habet in motu locali sanguinis, et sprirituum intra corpus existentium, quia non opus, ut ille motus, quatenus antecedit operationem phantasiae, sit vitalis, sed satis est, ut diversa applicatio phantasmatis ad internum sensum, seu imaginationem per illum fiat. Addendum etiam est, illam motionem, quae in somnis, vel aegrotantibus fit, esse acausis naturalibus alterantibus corpus; et ideo inordinate fieri, quia fortuito, seu casu fit. Per Angelum autem praecipue bonum fieri potest ordinatissime et efficacissime, quia ipse voluntate. et a proposito agit, et optime novit quomodo debeant spiritus, et humores moveri, ut phantasmata convenienter applicentur ad formandos conceptus, seu apprehensiones ad cognitionem veritatis intentae maxime accommodatas, et in hoc multum superat magisterium angelicum ab humano magisterio. Quam differentiam D. Thomas in citatis locis intendit, et ratione illius dicit Angelum illuminantem hominem confortare intellectum ejus, non quia aliquid in ipso per se efficiat, ut statim dicemus. Denique addit Scotus, posse Angelum amovere impedimenta ordinatae apprehensionis phantasiae; quod verum est, quantum per motum, vel quietem localem fieri potest. Et sic ait, si impedimentum erat aliqua spirituum, vel humorum commotio, et perturbatio, poterit Angelus illam sedare, et sic cessabit impedimentum: si autem erat aliqua laesio organi per qualitatum intensionem, aut improportionem, in tantum poterit ab Angelo tolli, in quantum applicando activa passivis, possit organum ad debitam dispositionem reduci; quod quidem ordinarie facile poterit ab Angelo fieri, si Deus id velit, aut permittat.
13. Contra predicta arguitur primo. — Contra hanc vero resolutionem duo objicit Aureolus. Primum tamen illorum supponit, auctores allegatos, seu D. Thomam dicere, Angelum docere hominem illuminando phantasmata, ad eum modum, quo alicui dicunt, nostrum intellectum agentem illuminare phantasmata, aliquid in illis agendo. Hoc autem ipse impugnat, quia intellectus agens non agit in phantasma, sed cum illo agit speciem in intellectu possibilhi. Respondet autem Capreolus negando priorem positionem ab Aureolo sumptum: sed nos illam admittimus, eamque in tractatum de Anima remittimus. Et secundo cum eodem Capreolo dicimus, nec D. Thomam, nec alios auctores tribuere illum modum illuminationis Angelis; Angelus enim cum homine nihil in quo phantasma est, movet, et ordinate applicat, et applicando activa passivis, forte dispo- nit idem subjectum, seu organum, ut ipsum phantasma, vel subtilius sit, vel efficacius, ac fortius agat.
14. Arguitur secundo. — Confirmatur. —Al-= tera objectio directe est contra sententiam explicatam, quia tota illa applicatio, vel ordinatio phantasmatum tantum esse potest per motum localem: tunc igitur argumentatur, quia vel per motum illum movetur species, et ponitur extra spiritus, et sic accidens migraret de subjecto in subjectum; aut non mutatur ipsa species, sed tantum subjectum ipsum. et sic talis motio subjecti nihil conferet ad variandam, vel causandam apprehensionem phantasiae. Probationem hujus ultimae partis insinuat, quia phantasmata non sunt in spiritu secundum diversas partes ejus, alias non possent tot phantasmata in spiritu, seu in cellula parva capitis, quae paucos spiritus capere potest, multiplicari: ergo eadem phantasmata in minima, et qualibet parte spiritus, saltem secundum repraesentandi vim, sicut in eadem parte pupilla oculi, etiam minimae sunt species visibiles magnarum, et multarum rerum: ergo solus motus localis spirituum non potest ad phantasiam aliter, et aliter movendam deservire. Quam objectionem etiam Scotus opponit, dicens tot posse esse phantasmata, ut non possit singulis assignari propria pars subjecta in ipsis speciebus, vel humoribus; ergo sunt in eodem subjecto, et in eadem parte ejus; ergo motio localis subjecti, sive sit spiritus, sive humor, sive cerebrum, seu medulla capitis, facere aliquid non potest, ut phantasma magis moveant, vel magis ordinate, quam prius, nisi in ipso phantasmate per alterationem aliqua mutatio fiat.
15. Haec objectio communis est ad alias difficultates philosophorum. — Vera responsio. — Haec vero objectio non tantum in illuminatione, seu actione Angelorum ad movendam phantasiam, sed etiam in naturali, vel animali excitatione phantasiae, variisque repraesentationibus, quae per somnia in illa fiunt, locum habet. Certum est enim, repraesentationes illas somniorum non fieri in nobis, nisi per locales motus, et incursiones spirituum, et humorum in corpore existentium, in quibus somniis eadem est difficultas, quomodo per motum localem spirituum hanc repraesentationem potius, quam illam fieri contingit; si eadem phantasmata sunt in spiritu, et in qualibet parte ejus. Difficultas ergo hujus objectionis communis est, et plura dubia involvit mere philosophica; ut an phantasmata sint inhaerenter in cerebro, vel in spiritu? et an sint extensa, vel in puncto? et in qualibet parte subjecti possint multiplicari in quocumque numero ? A quibus nunc abstinentes dicimus, actualem immutationem phantasiae per hanc speciem potius quam per illam ex multis causis posse provenire, scilicet ex varia dispositione organi, vel ex dispositione medii, quod inter spiritum animalem, et ipsam phantasiam intercedere potest, vel ex diversitate phantasmatum inhaerentium spiritibus, vel partibus cerebri: nam licet multa eidem spiritui inhaerere possint, non est necesse ut illi insint omnia; nec ea quae insunt oportet esse equalia, et ita experientia somniantium docet, eos in quibus melancolia dominabitur, somniare tristia; in quibus vero sanguis redundat, vel bilis, laeta aut ardua somniare: et qui terrestribus humoribus abundant, gravia onera sibi imposita apprehendere; et sic de aliis. Ergo signum est, has immntationes multum pendere ex humoribus, sive ut dispositionibus organi phantasiae, sive ut mediis, per quae deferuntur phantasmata. Idemque fere est de spiritibus, qui et possunt esse varie affecti juxta humoris varietatem; et ita etiam varie aflicere organum potentise, et fortasse principaliter deferunt phantasmata, quae etiam possunt esse magis, vel minus apta, et efficacia ad mutandam potentiam, vel quia eorum actio modificatur ex humore praedominante in corpore, vel in organo: vel quia in se magis vigent, vel intensiora, seu efficaciora sunt. Nam inde fit, ut ea quae frequentius in vigilia tractamus, in sommo saepius repraesententur: quia phantasmata illarum rerum vel sunt intensiora, vel plura, et efficaciora ad potentiam immutandam. Cum ergo Angeli notam habeant dispositionem tam ex parte organi, quam humorum, et spirituum, et phantasmatum, possunt facile per motum localem humorum, et spirituum, vel apphcando, si opus fuerit, alias coadjuvantes causas, prout utile, et opportunum fuerit, excitare illam cogitationem, et repraesentationem , quam intendunt, et ita homines ex parte phantasiae illuminare. Neque obstabit quod in eodem spiritu, verbi gratia, vel in eadem parte cerebri sint plura phantasmata: nam poterit Angelus applicare spirituum, in quo potissimum viget phantasma suae intentioni utile, vel plures ex illis spiritibus, et disponere organum, et medium modo sibi accommodato: haec enim omnia per varios locales motus fieri possunt.
16. Arguitur tertio. — Ultima objectio sumitur ex Scoto: nam sequitur ex dictis, posse Angelum illuminare Petrum, verbi gratia, nova phantasmata illi tribuendo: non per se illa efficiendo, sed aliunde illa adducendo, medio eorumdem phantasmatum subjecto, ut, verbi gratia, transferendo spiritus, qui sunt intra corpus Pauli cum suis phantasmatibus, in organum Petri. Consequens non videtur admittendum; ergo. Sequela patet, quia spiritus animales, sicut possunt ab Angelo moveri ab una parte ejusdem corporis in aliam, ita possunt transferri ab uno corpore in aliud, quia non apparet major diflicultas, quia sine penetratione cum partibus corporis possunt extrahi spiritus per meatus ab uno corpore, et in aliud immitti. Motis autem spiritibus movebuntur et deferentur species ipsis inhaerentes. Minor autem probatur, quia tunc posset facere Angelus, ut Petrus caecus haberet propria phantasmata colorum in eum translata ex capite Pauli videntis colores: consequens autem videtur incredibile; alioqui etiam daemones hoc facere possent, quod inauditum est.
17. Prima Scoti responsio. — Impugnatur. — Secunda quoque responsio excluditur. — Ad hoc Scotus refert duos modos respondendi; unus est quod licet Angelus transmutaret illo modo spiritum ab uno in alium, non conservaretur in illo phantasma, quia non servaret eamdem proportionem, ad causam, a qua fuit impressum, id est, ad sensus externos ejusdem corporis. Et hunc impugnat, quia phantasma non pendet in conservari a sensibus, sed tantum in fieri. Alia responsio est, quod licet conservaretur phantasma, Petrus, in quem translatum fuit, non posset illo uti, quia non fuit a se per suos sensus, eorumque sensationem genitum. Contra hoc vero etiam objicit, quia si phantasma semel factum non pendet in esse a sensibus, etiam non pendebit in operari; ergo potest immutare quamcumque phantasiam , cui sufficienter applicetur: ergo si applicetur Petro, in quem transfertur, phantasia Petri immutabitur ab illo, et ita poterit illo uti: sicut posset phantasia naturaliter uti phantasmate a Deo impresso, sine sensibus externis, praesertim si tale sit, quale posset per sensus generari. Propter quae ipse dubius in ea re manet.
18. Tertia Bassalis responsio etiam refellitur. — Aliter Bassolis ait, phantasma a phantasia fieri, et ab illa pendere, sicut radium a sole, et ideo non posse conservari, si ab ea separetur. Sed contra quia phantasma, vel non fit effective a phantasia, sed ab objecto medio, seu externo: vel si aliquando fit, non fit immediate ab ipsa potentia, sed medio aliquo actu secundo, a quo pendet phantasma in fieri, non in conservari: nam manet in potentia cessante actu. Quod si sit sermo de dependentia a phantasia, sicut a causa materiali, illa erit in phantasmate inhaerente ipsi potentiae, illud enim non poterit in alium transferri, quia non potest migrare de subjecto in subjectum, neque potentia ipsa potest in alium transferri. At vero argumentum non procedit de isto phantasmate, sed de illo, quod est in spiritu animali, a quo potest phantasia, quasi objective, seu effective immutari, et illud neque effective, nec materialiter pendet ab ipsa phantasia.
19. Quarta et vera responsio. — Ahter ergo responderi potest, negando phantasmata inhaerere spiritibus, sed potentiae, vel organo ejus, quod est ipsum cerebrum, quod licet possit ab Angelo intra idem caput agitari aliquo modo, quatenus fluidae substantiae est, non tamen potest ulla ex parte transferri ab uno in aliud caput, quia animatur eadem anima, et ita separata pars statim interiret; et consequenter phantasmata illi inhaerentia perirent. Quae responsio etiam in spiritibus habebit locum, si (ut multi volunt) etiam illi vivunt, et anima informantur. Et fortasse licet non omnes spiritus vivant, illi quibus insunt phantasmata, perfectiores sunt, et anima informantur. Fieri etiam potest, ut licet non vivant, talem requirant dispositionem ad conservandum in se phantasma, ut extracti a corpore subito illam amittant, et ideo conservare phantasma non possint. Sed licet haec sint incerta, et in materia de Anima expendenda sint accuratius, in praesenti puncto probabilius videtur, non posse Angelum naturaliter facere illam transmutationem phantasmatum, quia non potest facere, ut aliquis interius cogitet, et proprium conceptum formet rei, quam per nullum sensum exteriorem percepit; causa vero hujus impotentiae assignanda est aliqua ex dictis. Inter quas, quae ultimo loco sunt sumptae ex subjecto proximo phantasmatis, et dispositione in illo requisita, probabiliores videntur.
20. Pro dubio secundo in num. 7. — Secunda assertio bipartitu. — Ostenditur prior pars contra Alensem, ut a quibusdam eaplicatur. — Ex his quae de phantasia diximus, facile potest explicari, quomodo Angelus intellectum hominis illuminet, quidve in illo efficiat? Dicendum est enim non illuminare intellectum aliquid in illo immediate efficiendo, sed tantum media phantasia illum juvando. Prior pars est imprimis contra nonnullos antiquos, qui dixerunt, Angelum illuminare hominem imprimendo ejus intellectui immediate ipsam intellectionem. Solet tribui Alensi, 2 part., quaest. 40, art. 4, quia dicit ultra viam phantasiae Angelum illuminare nostrum intellectum: Per immediatam irradiationem sive communicationem suarum visionum. Ex quibus verbis aliqui collegerunt, loqui Alensem vel de communicatione formali, ita ut Angelus illuminans per suummet actum faciat hominem intelligere formaliter, vel saltem ut efficiat in homine actum quo intelligat: utrumque autem est plane impossibile. Primum quidem, quia non potest eadem intellectio vel transire a subjecto in subjectum; vel simul inhaerere duobus intellectibus, angelico et humano; vel constituere intellectum hominis formaliter intelligentem non imhaerendo illi. Secundum autem, quia nec intellectus humanus potest intelligere per actum receptum ab alio, et a se non elicito, nec intellectio unius Angeli potest per modum objecti intelligibilis actu uniri intellectui alieno ad eliciendam in illo cognitionem sui. Quia etiam respectu alterius-Angeli hoc non potest, ut libro secundo, dictum est: ergo multo minus poterit repugnantia in intellectu conjuncto, quia non potest intelligere spirituale objectum immediate, et in se, quale est conceptus Angeli, quia intellectus animae conjunctae pendet in modo concipiendi a phantasmatibus. 91. Alia videtur fuisse Alensis sententia. — Neque Alensis in eo sensu est locutus, sed loquitur de impressione speciei intelligibilis, quia, ut inquit: Angelus objicit se animae, quo existente, visa, seu species Angeli relinguuntur in anima, seu accipiuntur ab illa, non quidem eaedem numero, sed similes, ut fit in speculo, cujus exemplo utitur, citatque Augustinum, lib. 12, Gen. ad litt., cap. 30, dicentem, sancti Angeli visa sua ineffabili modo in spiritu nostro infundunt, et quadam prapotenti unione nostra esse faciunt. Eamdemque sententiam, licet non eodem modo, tenuit Albertus Magnus de Quatuor coequaevis, 1 p., quaest. 6, art. 11, ubi ait, non solum posse Angelum illuminare hominem ordinando. vel applicando phantasmata; sed etiam ex phantasmatibus, quae homo habet, posse Angelum abstrahere species intelligibiles, quas intellectui hominis imprimat. Et ex parte consentit Scotus supra, quem Bassolis sequitur. Dicunt enim, licet Angelus non illuminet producendo speciem intelligibi- lem, ut totalis causa, posse id facere per modum causae partialis, coàgendo intellectui agenti hominis, ut efficacius possit cum phantasmate producere speciem intelligibilem perfectiorem, et distinctius repraesentantem.
22. Impugnatur etiam hec Alensis sententia. — Verumtamen nihil horum cum fundamento dicitur, aut probabile videtur. Nam imprimis actus intelligendi Angeli non potest per modum objecti speciem imprimere in hominis intellectu; saltem quando anima est corpori conjuncta, quia sicut anima non potest in eo statu aliquid cognoscere, aut cogitare, sine conversione ad phantasmata; ita non potest recipere aliquam speciem, nisi mediis phantasmatibus. Praeterquam quod illa species esset superflua, quia non posset anima conjuncta illa specie naturaliter uti. Unde nec anima ipsa potest tales species ab Angelo accipere, quoniam ad hoc non movetur per phantasmata: et intellectus agens hominis non determinatur ad aliquid agendum, nisi media phantasia. Deinde non potest Angelus solus efficere species in intellectu hominis repraesentantes idem, quia phantasmata repraesentare possunt: nam vel essent altioris ordinis, et repraesentantes, ac operantes sine dependentia a phantasmatibus, et hae sunt improportionatae animae conjunctae, quia illis naturahter uti non potest, ut dictum est, et ita sunt supervacaneae, et naturaliter impossibiles pro hoc statu. Vel sunt ejusdem rationis cum illis, quas medio phantasmate homo sibi formare posset, quae solent dici species per accidens infusae, et istae etiam sunt supernaturales quoad modum, et ideo ita est proprium Dei illas efficere, sicut infundere habitus sua virtute sola, qui naturaliter per solos actus fieri possent. Praeterea sicut materia non obedit Angelis ad productionem formarum materialium, ita neque intellectus possibilis hominis illis obedit ad productionem formarum spiritualium, quae in ipso, et ex ipso possunt produci, quales sunt species intelligibiles. Confirmatur, quia non potest Angelus nova phantasmata per se efficere in sensu interiori, ut ostensum est; ergo multo minus poterit per se efficere species: solum ergo potest concurrere, ut illa fiant applicande activa passivis.
23. Quinto specialiter contra Scotum. — Denique quod Seotus ait de partial efficientia, imprimis supponit habere Angelum intellectum agentem, quod esse salvum in libro secundo, ostensum est. Deinde etiamsi Angelus haberet vim aciivam sumendi species a rebus pro seipso, seu efficiendo illas suo intellectu, non propterea posset coagere cum nostro intellectu agente ad efficiendas in illo species. quia haec actio, ut sic dicam, est extra sphaeram talis facultatis: nam intellectus agens non datur ad illuminandos alios, sed tantum intrinsecam potentiam intellectivam. Unde anima separata non potest per suum intellectum agentem producere speciem in aliam, neque illi conjungi ad fortius agendum; nec Angeli inter se hoc possunt; ergo frustra id fingitur in Angelis respectu hominis. Denique Angelus non potest per se efficere qualitates corporeas, etiam partialiter; ergo neque species spirituales potest illo modo effticere.
24. Concluditur secunda pars assertionis. — Concludimus ergo, Angelum non illuminare hominem efficiendo, vel lumen, vel speciem, vel actum, vel aliquid aliud immediate, et per se in ipsum hominis intellectum, sed tantum quasi objective ex parte phantasiae, modo supra declarato. Ita docet D. Thomas, d. q. 111, a. 1. Nam licet ibi dicat, Angelum illuminare intellectum confortando illum: non intelligit illam confortationem esse per aliquam efficientiam directam in intellectum hominis, sed per directionem objectivam, per quam, et veritas melius proponitur, et explicatur, et ita intellectus juvatur ad illam melius apprehendendam, et ad judicandum de illa per medium sibi propositum. Nec refert quod idem D. Thomas, 1 part., quaest. 117, art. 1, constituit in hoc differentiam inter hominis illuminationem ab Angelo, vel ab alio homine, quia non ponit illam differentiam in efficientia per se, et directa in ipsum intellectum, quam aliis locis aperte negat; sed in hoc quod Angelus superiori virtute, et majori acumine mentis potest docere, quam homo; et praeterea quia majorem efficaciam habet circa ordinationem, et applicationem phantasmatum, quam homo, et ita etiam sentiunt Cajetanus, Capreolus, et omnes Thomistae, et AEgidius, dicto quodl. 6, et in 2, dist. 9, quaest. 1, art. 5, ubi nihilominus ait, phantasmata per Angelum ordinata excellentiori modo operari in intellectu; non quia Angelus per se cum illis efficiat, sed quia, vel ipsa phantasmata subtiliora sunt, vel melius ordinata: nam quod talia sint, potest Angelus facere applicando activa passivis, et per localem motum, ut diximus. Idem docent reliqui theologi citati, praesertim Bonaventura, Richardus. Et satis probatur a sufficienti enumeratione. Et illam optime confirmat Bernardus, serm. 5, in Cant., circa finem, dicens nullum creatorum spirituum per se nostris mentibus applicari, ut nullo mediante corporis instrumento nos doctiores efficiat, etc.
25. Ad Augustinum in num. 4. — D. Thomas interpretatur Augustinum, ut dictum est supra in num. 10. — Neque Augustinus, lib. 12, Gen. ad lit., aliquid in contrarium definit; sed inquirendo, et dubitando loquitur. Nam, cap. 13, post alias multas interrogationes de anima, inquit: An aliquando in seipsa videt ista, aliquando per alterius spiritus commixtionem? Quidquid horum est, temere affirmari non oportet. Et infra, Aliquando (ait) vera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus, quod certe nescio, qua occulta mixtura spiritus fit. In quibus verbis specialiter agit de spiritu malo docente aliquam veritatem occultam. In capite vero 30, loquens de visionibus, quas spirituales, coelestes, divinas et angelicas vocat, inquit: Sunt quedam excellentia et merito divina, que deinonstrant Angeli miris modis, utrum visa a facili quadam et prepotenti conjunctione, vel conamixtione etiam nostra esse facientes: an scientes nescio quomodo nostram in spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu et difficilior dictu res est. Ex quibus verbis satis patet ipsum dubitando tantum loqui, etiam obscure proponere illos modos, de quibus dubitat, ut vix intelligatur, quod per illam commixtionem, conjunctionem, vel informationem significare voluerit. D. Thomas autem, 1 part., dicta quaest. 111, art. 3, ad 2, uno verbo exponit Augustinum, ut non de commixtione per essentiam, sed per effectum fuerit locutus, illum autem effectum putat non esse alium, nisi quem Angeli per motionem humorum et spirituum facere possunt. Quae responsio priori testimonio satisfacit: tamen quia in secundo duos modos proponit, de quibus dubius est, videtur certe dubitare, an haec illuminatio interdum mere intellectualis et spiritualis sit; an solum ordinando et quasi informando phantasmata. Loquitur autem ibi de sanctis Angelis, in quo illa dubitatio cadere potest, quia licet virtute naturali solum possint illuminare posteriori modo per phantasiam, ut explicuimus, supernaturali virtute possunt altiori modo homines illuminare, etiam lumen et species in eo efliciendo. An vero interdum divina virtute ad hoc eleventur, incertum nobis est, et ideo nihil de illo miraculoso modo dicere possumus, sed tantum de naturali modo, quem explicuimus.
26. Tertium dubium. An possit Angelus alienam voluntatem immutare.-—Prima conclusio in hoc dubio. — Ultimo ex dictis facile definitur ultima pars in titulo capitis proposita, quod erat dubium tertium additum in numero septimo, nimirum, an possit Angelus immutare hominis voluntatem, quod etiam de voluntate alterius Angeli quaeri potest. Dicendum autem est primo non posse Angelum directe immutare alienam voluntatem, immediate, et per se in illam efficiendo. Hoc certissimum est, et de Angelis inter se id docet D. Thomas, d. q. 106, art. 2,et de Voluntate humana, d. quaest. 111, art. 2, et 1, 2. quaest. 9, art. 6, et frequenter in aliis locis. Et consentiunt non tantum ejus discipuli, sed etiam caeteri theologi. Ratio autem, qua D. Thomas ad id probandum utitur, est, quia operatio voluntatis est quaedam inclinatio volentis in volitum: inclinationem autem potentiae nullusimmutare potest, nisi auctor ejus; ergo solus Deus potest sic immutare vo'untatem, quia solus Deus est auctor voluntatis. Sed in hac ratione subobscura est minor propositio. Nam illud verbum, immutare , aequivocum est, aut enim significat idem, quod mutare unam inclinationem in aliam oppositam, et sic vera est propositio, non est tamen necessarius ille modus immutationis, ut Angelus directe moveat voluntatem alterius, aliquid in illa per se efficiendo, sicut voluntas ipsa Angeli aliquid efficit in se, et tamen non immutat inclinationem suam in sensu declarato, vel ipymutare, significat, in voluntate efficere omnino ab extrinseco actum illum, quo inclinatur in objectum amatum. Et sic non soIum est verum, non posse voluntatem sic immutari ab Angelo, verum etiam nec ipsum Deum posse illam ita immutare, quia repugnat, et contradictionem involvit, actum voluntatis esse omnino ab extrinseco, et non ab ipsa voluntate, si per ipsum vult, et amat, ut idem divus Thomas docuit 2, 2, q. 23, art. 2. Cum ergo divus Thomas in citatis loeis dicat, voluntatem creatam a solo Deo posse sic immutari, non sumit verbum inmnutandi in sensu praedicto. Vel denique verbum immutare solum significat aliquid efficere in voluntate, quo ipsa mutetur, et velit, et sic nor videtur in universum verum, neminem posse immutare potentiam, vel inclinationem ejus, nisi auctor ejus. Nam saepe naturalis inclinatio augetur, vel juvatur ab eo, qui non est naturae auctor: nam qui projicit lapidem inferius, naturalem ejus inclinationem aliquo modo auget, et perficit, etiamsi non sit auctor ejus. Nihilominus tamen ratio D Thomae juxta materiam subjectam probabilissima est, et fundatur in hoc, quod sicut motus naturalis, ut naturalis est, active solum ab intrinseco naturae impetu, vel ab eo, qui dedit naturam, ita motus voluntatis active, et ex parte causae efficientis solum est ab ipsa voluntate, et ab ejus auctore in suo genere. Et sic instantia de movente lapide inferius non obstat, quia motus ille, ut est,a projiciente non est naturalis, sed praeter, vel ultra naturam, et ulterius talis est ille motus, ut possit esse omnino ab extrinseco, quod non habet actus voluntatis.
21. Clarius assertio comprobatur. —Clarius autem probatur assertio posita ex dictis. Quia Angelus non potest transmutare ad formas, vel qualitatem materiam ullam, id est, sive corporalem, et propriam, sive late per materiam intelligendo quodcumque subjectum mutabile, etiamsi spirituale sit; ergo nec voluntatem alterius potest ita mutare. Antecedens patet inductione in substantia spirituah, et intellectu ejus: nam eadem ratio est de voluntate. Secundo quia nihil est in voluntate, quod Angelus possit facere. Nam imprimis non potest ipsam voluntatem, ut quaedam potentia est, intendere, vel minuere, vel in se aliquo modo immutare, quia est indivisibilis, et solum fit per concreationem cum substantia spirituali: nec potest illi imprimere actum primum, quia voluntas non indiget specie, vel alio actu primo omnino praevio ad actum secundum voluntatis: quia in voluntate non datur. Neque etiam potest puros habitus in voluntate alterius efficere, quia ex natura sua determinant sibi talem modum productionis, scilicet per actus suos, qui non potest ab Angelo immutari, quia omnis alia productio habitus esset miraculosa, et ideo solus Deus potest illam efficere. Loquor autem de puris habitibus: nam supernaturales habitus, qui quodammodo potentiam dant operandi, non producuntur quidem per actus, sed alia ratione, qui supernaturales sunt, a Deo solo infundi possunt. Deinde non potest Angelus efficere in aliena voluntate ipsum actum, quia nec ut causa integra ejus, quia repugnat talem actum esse totaliter ab extrinseco agente, ut jam dictum est; nec etiam ut causa partialis, quia voluntas Angeli solum est effectiva sui actus, quia solum potest immediate vitalem actum elicere, quo velit: volitionem autem alterius, nec totaliter, nec partialter illam efficere potest, quasi eliciendo illam, nec etiam concurrendo, aut quasi imperando per actum voluntatis suae: nam iste modus concurrendi est proprius Dei, qui est causa universalis, et Angelo non conceditur, nisi quoad motum localem, ut hbro quarto visum est. Et hic discursus aeque probat, non posse Angelum immutare appetitum sensitivum hominis, aliquid directe. et per se in illum efficiendo, ut facile consideranti, et applicanti patebit.
28. Secunda conclusio. — Probatur quoad Angelorum voluntates. — Unde secundo concludendum est, tantum ex parte objecti, et medio intellectu posse Angelum movere alterius voIuntatem. Hoc in Angelis est manifestum, quia seclusa efficientia per se, et immediata in ipsam voluntatem, non relinquitur alius modus movendi illam, nisi manifestatione, et propositione objecti, ac morali persuasione. Addit vero D. Thomas supra, etiam hoc modo, etex parte objecti Angelum non posse sufhicienter movere voluntatem, sed loquitur de motione sufficientead determinandam voluntatem quoad exercitium, ita ut necessario in tale objectum feratur: hoc enim modo sola Dei essentia clare visa necessario movet voluntatem, unde talis motio efticax, et efficacissima potius quam sufficiens dicenda est. Nihilominus tamen potest Angelus suflicienter voluntatem inclinare ex parte objecti, ut in illud ferri possit, si velit, imo non solum sufficienter, sed etiam superabundanter (ut sic dicam) persuadendo, et removendo impedimenta. Atque hoc etiam modo potest voluntatem hominis excitare, et movere.
29. Specialiter probatur de lhnmmana vohntate. — Est autem aliquid amplius peculiare in homine, ut notat D. Thomas, dicta quaest. 111, art. 2. Quia hominis voluntas, dum anima est corpori conjuncta, est colligata cum appetitu sensitivo, et in eadem animae essentia radicata. Appetitus autem licet per se tantum possit moveri ex parte objecti, et media phantasia: nihilominus etiam quodammodo movetur ex parte corporis, quia cum appetitus sensitivus sit materialis potentia, moto, et alterato corpore excitatur appetitus, et ille quodammodo rapit secum voluntatem: dum ratio non potest satis advertere, quomodo in illa insurgere solent motus indeliberati, praesertim illi, qui dicuntur primo primi, ut in tractatu de Anima latius dicturi sumus. Quia ergo Angeli mediis humoribus, et spiritibus, vel aliis causis apphcatis possunt corpus alterare, ideo mediante appetitu possunt, non tantum excitare pravas cogitationes in phantasia, et intellectu, sed etiam in voluntate ipga vi appetitus pravos excitare motus, quodammodo naturales, et necessarios, quamvis non possit voluntatem sim- pliciter ad consensum necessitare, ut in libro secundo, latius dicendum est.