On this page
Caput 17
Caput 17
An sancti angeli ad custodiendos homines deputati sint, et quomodo
1. Deus per Angelos hunc mundum visibilem gubernat. — Post illuminationem dicendum superest de reliquis ministeriis, quae Angeli sancti, ut ministri Dei in hoc mundo visibili exercent: et quoniam omnia ad custodiam hominum maxime praedestinatorum ordinantur, ideo de hujusmodi Angelorum custodia consequenter dicendum est. Et supponendum imprimis est, Deum per Angelos hunc visibilem mundum administrare, et gubernare. Ita docet D. Thomas, 1 p., quaest. 110, art. 1 et 3, cont. Gent., cap. 78. Quamvis enim Deus, sicut omnia per seipsum immediate produxit, ita omnium habeat providentiam proximam, et particularem, etiam de minimis, ut in primo tomo ostensum est, nihilominus executionem hujus providentiae, quam gubernationem vocamus, non vult solus immediate efficere, sed quibusdam creaturis utitur ad gubernandas alias. Quia consentaneum suae bonitati judicavit, non solum creaturis suum esse, sed etiam virtutem agendi, et communicandi se aliis, illis impertiri, quod ad divinam bonitatem, et perfectiorem modum participandi illam maxime pertinet. Et ideo per quasdam creaturas influit, et per superiora gubernat inferiora. Quia vero Angeli inter creaturas supremum gradum obtinent, ideo per illos haec inferiora gubernat.
2. Praedictum minsterium exprimunt Patres.—Unde Dionysius, cap. 9, de coelest. Hierarch., per Angelos, ait, Deum gubernasse Gentiles et Hebraeos. Et Augustinus quem divus Thomas adducit, lib. 3, de Trinit., cap. 4, dixit: S'icut corpora crassiora, et inferiora per subtiliora, et potentiora quodam ordine reguntur; ita omnia corpora per spiritum vite et spiritus vite irrationalis per spiritum vite rationalis, et spuritus desertor per spiritum puumn et justum, et ille per ipsum Deum. Et addit inferius: Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiori, invisibili, et intelligibili aula summài Imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur. Quod fere per totum illum librum prosequitur. Et lib. S, Gen. ad ltt, cap. 24, dicit: Angelis et Deo subdita est omnis natura corporea, et lib. 83 quaestionum, quaest. 79: Unaquaeque (inquit) res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi preepositam, sicut aliquot locis Scriptura divina testatur. Et idem sentit, lib. 5, de Civit., c. 9, ubi inter causas ordinatas a Deo in hoc mundo ad ejus gubernationem, angelicos spiritus ponit. Addit praeterea D. Thomas Gregorium in 4, Dialog, cap. 5, dicentem: /n hoc mundo visibili, nilil nisi per creaturam visibilem disponi. Et prius dixerat, ea, quae invisibili serviunt, esse invisibilia non dubitentur. Heec auLem quae esse credinus, nisi sanctos Angelos, et spiritus justorum, et Damascenus, lib. 2, cap. 3, destinatos esse dicit, ut certas quique terre partes custodiant, gentesque et regiones tueantur: Denique Origenes, homilia 14, in Num., dicit, opus esse mundo etiam Angelis, qui preesint, etc.
3. Universum duplici modo spectari potest. —VUt autem quod, et quale sit hoc angelicum ministerium, et quis sit finis ejus, quantaque certitudine credendum sit, explicemus, considerare oportebit, universum hoc duobus modis spectari posse, scilicet, vel secundum suum naturalem cursum ad promovendas, et conservandas creaturas corporeas, et visibiles ordinatum: vel prout ad salutem hominum, praesertim justorum, et electorum institutum est, et gubernatur, et propter eum finem multa in eo mirabilia, et propter ordinem causarum naturalium fiunt. Priori modo considerarunt philosophi universum, et ideo multi eorum nullum ministerium circa conversationem, vel generationem rerum sensibilium Angelis tribuerunt, quia vel Angelos omnino ignorarunt, vel eorum efhicacitatem circa corpora, aut necessariam connexionem cum ills assecuti non sunt. Alii vero ad summum tribuerunt Angelis, seu intelligentiis motionem corporum coelestium, quia intelleserunt non moveri a se, sed indigere motoribus extrinsecis, quos non alia superiora corpora, cum nulla sint, sed spirituales, et intellectuales substantias esse conjecturarunt. Praeter hanc vero motionem non crediderunt esse necessariam aliam curam, vel actionem Angelorum in haec inferiora corpora: quia unumquodque secundum virtutem suam naturaliter operatur quantum potest, et per universalem coelorum influentiam singula ad sui conservationem, et omnia ad varios effectus producendos, suffticienter adjuvantur.
4. Et haec fuit Aristotelis, et philosophorum melius sentientium opinio. Nam licet alii plures effectus, et generationes rerum sensibilium immaterialibus substantiis, tanquam proximis causis tribuerint, id non nisi in magnos errores extremecontrarios declinando, confixerunt. Scilicet, vel tribuendo intelligentiis emanationem unius ab alia, scilicet inferioris a superiore per creationem, et infimae, earum totius mundi visibilis creationem, et gubernationem, ut opinatus est Avicena; vel constituendo separatas ideas, a quibus formae sensibilum rerum ex materia ingenita educerentur, et sic universum, et species rerum generabilium conservarentur, ut Platoni tribuitur. Contra quos errores in Metaphysica, disput. 15, section. 2, num. 9, et disputat. 81, section. 1, et disp.35, section. 6, et supra in libro sexto ostendimus, Angelos nihil posse agere in corpora, nisi localem motionem. Quo supposito, sequendo meram rationem naturalem, et considerato tantum sine naturali totius universi, opinio Aristotelis satis probabilis est.
5. Prima assertio. — Angeli altiori modo praesident mundo, quam philosophi putarunt. —At vero secundum Catholicam fidem, qua docemur, totum hoc universum esse propter hominem, et hominem ipsum ad supernaturalem Dei cognitionem, amorem, et cultum in hac vita praestandum esse creatum; et ad aeternam alterius vitae felicitatem omnem creatam naturam superantem esse ordinatam, longe altiori modo Angelos praesidere sub Deo his rebus sensibilius, et immediatam curam, et operationem circa illas habere statuendum est. Nam Scriptura sacra frequenter refert mirabiles effectus, quos per Angelos DEUS in hoc inferiori mundo operatur, ut supra tractando de motu Angelorum et de potestate, quam habent ad assumenda, et movenda corpora monstravimus, et sequenti capite iterum ostendemus. Unde propter hanc causam totum hoc angelicum ministerium circa regimen universi ad custodiam hominum reducimus, quia ubi unum est propter aliud, ibi est uuum tantum: totum autem ministerium angelicum circa res corporeas, sive inanimatas, sive irrationales, est propter hominum custodiam; ergo totum illud ministerium sub custodia hominum comprehenditur, tantumque, et tale est, quantum ad hominum salutem fuerit opportunum: nam ideo dicuntur Angeli "in ministerium mitti propter eos, qui haereditatem capiunt salutis".
6. Assertio de fide. — Homines ociatores traditi sunt Angelis ad custodium. — lgitur secundo, ac principaliter statuendum est homines viatores sanctis Angelis per inefiabilem providentiam Dei in custodiam esse traditos. Hoc est de fide certum. Primo, quia est in sacra Scriptura expressum, Psalm. 90. Quoniam An elis "suis mandavit de te, ut custodiant te in omni^us viis tuis", "in manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum". Quem Psalmum de CHRISTO specialiter exponit ibi Augustinus, et sequitur Beda, et idem sentit D. Ambrosius, Luc. 4, Iraeneus, libro 5, cap. 12, et aliqui volunt hunc solum esse sensum ejus litteralem. Sed probabilius est, sermonem esse generalem de omnibus hominibus licet de justis principaliter, et de Christo a fortiori, vel quasi per antonomasiam intelligi possit. Ita enim a principio Psalmi generaliter dicitur: "Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei celi commorabitur", et eodem tenore usque ad finem Psalmi David prosequitur, et in particulari illa verba de omnibus hominibus exposuerunt communiter Patres ibi, Bassolis et Theodoretus qui alaa testimonia allegant, et concludunt, ex his discimus, quod per Angelos quoque Deus sperantes in se custodiat. Idem habet Arnobius ibi, et Bernardus in expositione ejuslem Psalmi, serm. 13, et Matth. 4, Chrysostomus, hom. 13, Hieronymus, Beda, Anselmus, D. Thomas, et alii infra referendi. Et consonant verba ejusdem Prophetae Psalm. 33: Immittet Angelus Dcmini "in circuitu timentium ewm, et eripiet eos", ubi generahter de timentibus Deum loquitur, et eodem fere modo loquitur Christus Matth. 18, dicens: "FVidete ne contemnatis unum ec pusillis istis. Dico enim vobis, quia" "Angeli eorum in celestis semper vident faciem Patris", etc. De quibus verbis plura inferius. Et idem probant verba Pauli ad Hebr. 1: "Onmnes sunt administratores sparitus, in ministerium misst, propLer eos, qui heereditatem recipiunt salutis". Nam hoc ministerium ad praedictam custodiam praecipue ordinatur.
7. Probatur etiam ex Patribus. — Probatur tertia ratione.—Atque haec testimonia generalia sunt: praeter ea sunt multa alia, quae de custodia singularum personarum, communitatum, provinciarum, vel regnorum in particulari loquuntur, quae in singulis punctis paulo postea afferemus. Addi etiam possunt testimonia Patrum. Dionysius enim in cap. 9, de coelest. Hierarch., specialiter de tertia, seu infima Hierarchia Angelorum dixit, preeesse humanis ordinibus, ut ferantur ad Deum, et convertantur, etc. Et Clemens Alexandrinus, lib. 6, stromat. circa finem. Divina cirtus (ait) praebet bona per Angelos, sive videantur, siue non videantur. Origines, hom. 8, in Genes., quod Angeli tenent curam animarum nostrarum, et quod eis ab infantia, tanquam tutoriDus, et curatorilus committivmr. Nazianzenus, Carm. 6, de Substantiis separatis, de ministrantibus Angelis sic ait, Pronaque ad obsequium pars attera sustinet orbem, Auaciliogue stuo servat, etc. Et Basilius, in cap. 8 Lsaiae, circa principium: Angelis tanquam procidis tutoribus, humani generis curain demandavit Deus ad custodiam, et salutem hominum. Et optime Chrysostomus, serm. de Ascensione Domini, tom. 3. Ad tutelam nostram constiLiat exercitus Angelorum, et Theodoretus, l. 3, decurat. Graecor.circa finem, etCyrillus, lib. 4, contra Julian., fere per totum, Augnstinus opume in Soliloquiis, cap. 27: Diligunt concives suos, ideque magna cura, et sollicitudine adstnt notis, etc., quod optime prosequitur Hilarius, Can. 18, in Matt. Preesse Angelos absoluta auctoritas est. Gregorius, lib. 2. Moral., cap. 15, alias 21, et lib. 4, cap. 27, ahas 31. Ambrosius, lib. de Vidu., post medium, Obsecrandi sunt Angeli pro nobis,qui nolis ad presidium dat sunt. Et in Psalm. 37: Quomodo, inquit, longe stant, qui ad adjumentum sunt attrilnti ? etc., et Psal. 43, in id: Qui mandas salutes J acob: salus (ait) in ministeriis Angelorum, qui ad protectionem hominum deputantur. Ratio autem hujus veritatis ex sola Dei providentia, et mirabili dispositione, et dilectione erga homines sumenda est. Item ex hominum necessitate, propter demonum impugnationem, ut praedieti sancti, praesertim Chrysostomus et Cyrillus optime prosequuntur. Certum est enim hanc custodiam ex officio (ut sic dicam) non esse connaturalem Angelis, quia sunt alterius ordinis, et status sublimioris. Dico autem ez officio, quia lhberah charitate, ac voluntate possent, etiam non jussi a Deo, illud opus misericordiae erga homines exercere, ex divina tamen ordinatione illi muneri ex officio incumbunt.
8. Assertio tertia. Singulis hominibus singuli Angeli deputantur. — Calvinus negat ct Centuriatores. —Hac igitur generali veritate posita, in particulari addendum est, singulis hominibus ab ortu nativitatis suae singulos Angelos ad custodiam esse deputatos. Hanc assertionem prius in dubium revocavit Calvinus, lib. 1, Instit., c. 24, S 7, ubi fatetur omnes Angelos invigilare pro salute hominum; an vero singulis hominibus singuli Angeli deputentur, incertum esse. At super Psalm. 90, addidit, falsum esse commentum. Et sequuntur Magdeburgenses, in Centur. Verumtamen assertio posita catholica est, quamvis enim non sit expressa in Scriptura, vel ab Ecclesia definita, tanto consensu Ecclesiae universalis recepta est, et in Scriptura, prout a Patribus intellecta est tam magnum habet fundamentum, ut sine ingenti temeritate, ac fere errore negari non possit. Maxime vero illam docuit Hieronymus, Matth. 18, ubi ex verbis Christi, Angeli eorum, etc., colligit nagnam esse dignitatem animarum, ut unaqueque ab ortu nativitatis habeat in custodiam sui Angelum delegatum. Idem habet Ecclesiast. 5, Isai. 66, ubi id confirmat ex verbis fidelium, Act. 12, qui de Petro dicebant, "Angelus ejus est", quae irridet Calvinus; sed revera ostendunt, jam tunc fuisse hunc communem consensum fidelium, et ita intellexerunt multi ex sanctis allegandis. Idem habet Hieronymus, epist. 27, ad Eustochium, in principio, et Basilius 3, contra Eunom., in princ., et lib. de vera Virgin., parum ante medium, et Isidorus, lib. 1, de Summo Bon., c. 10, citans eadem Scripturae loca. Idemque habet Beda, lib. Var. quaest., q. 9, et act. 12, ubi adjungit verba Jacob Gen. 48: "Angelus qui eripuit me de cunctis malis". Anselmus, in Elucidar., circa medium : Unaqueque anima dum in corpus mittitur, Angelo committitur. tem Bernardus, lib. 5, de Consid., c. 3, et ser. 12, in Psal. Qui haLitat. Conveniunt Patres alii supra citati, praesertim Nissenus, lib. de vita Moysis, et optime Chrysoctomus, hom. 3, ad Colos., et Orat. 14, ad Hebr. Quem imitatur Anastasius, Nissenus, q, 61, in Scripturam. Theodoretus, q. 3, in Genes., et orat. 10, in Dan. Cassianus, collat. 8, c. 17. Prius idem tradidit Justinus, q. 30, ad Gent., ubi nonnulla habet notatione digna, quae statim indicabimus. Athanasius etiam, lib. de comm. Essent., circa fin., hac ratione Angelos pedagogos hominum appellat. Eusebius etiam lib. 13, de Praepar. Evang. c. 7, Angelum (inquit) unicuique ad custodiam divinitus datum, ex Scriptura nos didicimns, et statim addit etiam Platonem et Socratem ex eadem simile dogma sumpsisse. Quod tradit etiam Clemens, lib. 6, stromat. Ac denique Origenes, lib. 3, Periar., c. 2, et hom. 11, in Num., et 23, in Luc., et idem docent omnes expositores Catholici, circa testimonia Scripturae citata, Mat. 18, Act. 12, Psal. 90, et Gen. 48, et in id Judith. 13, Vivit Dominus, quia custodivit me Angelus ejus, etc. Ac denique idem docent omnes scholastici infra allegandi.
9. Objectio Calvini.—Sec objicit Calvinus per hoc extenuari gratiam Dei, quia majus Dei beneficium erit, magisque augetur hominum fiducia, si dicamus, omnes Angelos singulorum curam habere, quam si ab uno tantum Angelo unumquemque custodiri credamus. Respondemus tamen vanam esse haeretici calumniam. Nam Catholci non affirmant ab uno Angelo ita unumquemque hominum custodiri, ut aliorum auxilio omnino destituatur, hoc enim neque a Catholicis asseritur, neque ex priori assertione sequitur, nec verum est. Scimus enim plures Angelos eduxisse Loth de Sodoma, et posuisse illum extra civitatem, et diaisse illi, "saloa animam tuan", Gen. 19. Et Angelus qui duxit, et reduxit Tobiam, non videtur ejus custos fuisse, quantum ex verbis ejus colligi potest. Et Dan. 10, Gabriel Angelus dicit, Michaelem venisse in adjutorium suum prc populo Dei. Igitur non minuitur ex illo dogmate Dei beneficentia, et providentia; sed mirum in modum augetur. Nam oportuit propriam curam uniuscujusque hominis quasi ex offlicio, ac peculiariter certo Angelo tribui: quamvis ali, vel ex universaliori munere, et superiore administratione, vel ex charitate communi, ejusdem hominis salutem procurent, vel orationibus, vel etiam officiis, prout occasio tulerit, vel postulaverit. Unde Origenes, hom. 4, in Psalm. 36, versus finem, ait. Vunquam solus est justus, sed ne unius quidem aut duorum, vel trium tantummodo Angeloruwn societate subnicus est: sed eaercitus ei viriutum preesto est.
10. Variis interrogationibus enucleatur superior assertio. — Oppositum cero similius de pluribus simul. — Ut autem hujus assertionis sensus explicetur amplius, nonnullis interrogationibus satisfaciendum est. Prima est, utrum singuli homines a distinctis Angelis custodiantur, vel simul, vel successive? Utrumque enim attigit Magister, in 2, dist. 11, cap. 2 et 3, et putat necessario dicendum esse, plures homines ab uno Angelo custodiri, sive eoden (inquit), sive diversis tenporibus. Quas particulas divisive, et non copulative sumit; nam statim rationem disjunctionis reddit. Quia quod omnes homines eodem tempore viventes a distinctis Angelis custodiantur, facile credi potest, quia numerus Angelorum excedit numerum hominum in quocumque tempore simul existentium. Necessarium autem putat, ut saltem in diversis temporibus unus Angelus plures homines custodiat, ita ut mortuo uno alium custodire in- cipiat, et sic consequenter. Fundatur in hoc, quod numerus omnium hominum succeessive existentium a principio usque ad finem mundi major est, quam numerus Angelorum. Quod fundamentum magis urgebit, si supponamus, solos Angelos infimi ordinis ad custodiam singulorum privatorum hominum destinari. Sed nihilominus fundamentum est incertum, et ideo supra lib. 1, cap. 10, obiter diximus, nihil certum posse ad hanc interrogationem responderi. Est tamen verisimilius, unum AngeIum nunquam custodire simul, nisi unum hominem: tum qnia, si recte ponderentur verba Patrum, hoc magis indicant: tum etiam quia verisimilius est in solo infimo ordine Angelorum sanctorum plures esse personas, quam simul sint homines in quolibet tempore: Tum praeterea, quia Angelus custos non potest esse simul in pluribus locis, et ssepe potest contingere, ut duo homines loco distantes indigeant locali praesentia, et assistentia sui Angeli, unde si esset unus, et idem, non posset utrique convenienter subvenire. Tum denique quia (ut in citato loco dixi) hoc magis munificentiam, et liberalitatem, ac potentiam Dei ostendit.
11. De pluribus vero successive probabiliter sentit Magister. — De successiva vero custodia plurium hominum ab eodem Angelo major est probabilitas, nec video conjecturam, quae contrarium multum suadere possit. Justinus enim, in ult. quaestionum lib., q. 30, id quidem indicat, habet tamen fundamentum parum verisimile. Nam imprimis supponit, quod mox diximus, unum Angelum nunquam simul custodire plures homines, unde infert, sicut crescit numerus hominum, ita etiam crescere numerum Angelorum, non quidem in existendo, sed in munere custodiendi, nam antequam (inquit) munus custodiendi assumant, alia munera eorum, qui prasent propria, hominum causa erplent. At vero postquam unus Angelus uni homini custodiendo deputatur, nunquam illum deserere pnutat. Aut enim (inquit) utrumque comitatur, animum dico, et corpus, aut certe animum comitatur post discessum ejus d corpore, usque ad tempus renovationis. Ex quibus principiis aperte sequitur, nunquam amplius ad alhium hominem custodiendum deputari. Sed illud secundum principium parum probabile videtur: nam licet post mortem, verisimile sit, Angelum custodem animas in gratia decedentes, et non plene purgatas, non deserere, donec ad beatitudinem perveniant: tamen circa animas jam beatas superflua esset custodia, et multo magis circa damnatas. Quam enim actionem custodiendi posset Angelus habere circa animam damnatam, quae nihil boni operari potest, vel circa beatam, quae sua beatifica visione, quasi ab intrinseco ita custoditur, (ut sic dicam) ut necessario bonum velit, et ab omni malo avertatur, nullique periculo snbjaceat. Munus ergo custodiendi hominum proprie et in rigore, in morte finitur, ut sumitur ex D. Thoma, 1 part., quaest. 113, art. 4, quoad justos vero aliquod ministerium Angeli custodis etiam post mortem durat, ut paulo post dicemus, finitur vero, cum anima ad ultimum terminum pervenit; ideoque ex hac parte nihil repugnat, unum Angelum successive plures homines custodire. Idque supponere videtur Origenes, hom. 11, in Num. dicens: Unusquisque Angelorum in cousunmatione seculi aderit in judicio educens eos secum, quibus prefut, quos adjuvit, quos instrucit. Est ergo hoc probabile, licet incertum.
12. Secunda interrogatio. An solis preedestinatis deputentur Angeli? — Affirmarunt aliqui. — Rejiciuntur.— Secunda interrogatio est, an omnibus hominibus Angeli custodes tribuantur. Quidam enim dixerunt, solis praedestinatis dari, eo quod Paulus asserat Angelos in ministerium mitti propter eos, qui leereditatem capiunt salutis. Va refert Origenes, tract. 5, in Joan., circa finem, et non reprobat. Imo ad eam opinionem suadendam inducit quaedam sacrae Scripturae testimonia, quae in hoc puncto nihil probant, ut patebit in sequenti. Et opinio ipsa omnino rejicienda est, ut D. Thomas docet in dicto art. 4, ad 3. Et ratio imprimis est, quia custodia angelica in latitudine auxilu sufficientis ad salutem continetur; sed auxilium sufficiens commune est reprobis; ergo etiam angelica custodia. Major probatur, quia homo de se est insufficiens ad resistendum daemoni: sed Deus permittit reprobos tentari a daemone; ergo etiam illis protectionem et defensionem sufficientem praebet: hanc autem (secundum convenientem ordinem suae providentiae) dat per Angelos custodes; ergo non debuit hanc reprobis denegare. Secunda ratio redditur a D. Thoma, quia custodia haec in reprobis, licet non habeat effectum meriti vitae aeternae, nihilominus per illam retrahentur a multis et majoribus malis, vel praecaventur. Addo etiam posse habere effectum meriti vitae aeternae pro alquo tempore. Tertia sit, quia hoc modo divina providentia justior et universalior ostenditur: declaratur a contrario, quia Deus permittit, praedestinatos habere daemones ad eorum perniciem destinatos; ergo et reprobis angelicam custodiam non denegat. Ultimo argumentor, quia reproborum custodia, etiam in bonum praedestinatorum redundat: nam per illam arcentur daemones instigantes reprobos homines, ne noceant electis, quantum capiunt. Et hoc modo potest sufficienter responderi ad verba Pauli, sic enim ministeria Angelorum circa reprobos in bonum redundat eorum, qui haereditatem capiunt salutis. Sicut de se dicit idem Paulus 2, Tim. 2: "Omnia sustineo propter electos", quamvis omnibus indifferenter inserviret, et pro omnibus laboraret. Significare ergo voluit Paulus illis verbis, finem ministerii angelici in universum esse hominum salutem, et ideo circa omnes exerceri, licet fructus illorum maxime in his compleatur, qui cum effectu salvantur.
13. Secunda aliorum sententia justis omnibus, etiam non salvandis deputari Angelos. — Aliorum sententia fuit, non omnes homines, sed justos tantum habere Angelos custodes; justos autem omnes illos habere, sive salvandi sint, sive non. Ita indicat Dydimus apud Damascenum, lib. 1, Parallelor., cap. 7, dicens: Probi ac sancti viri lucidos Angelos custodes Labent, mali autem tenebrosos. ltem Evagrius apud eumdem idem significat, dicens: Scientic ac sapientie opes multos nobis Angelos adjungunt. At vir impius ac flagitiosus etiam ab eo Angelo, qui ipsi a puero datus est, disjungitur. Quibus verbis indicat, Angelos non solum non custodire peccatores, sed etiam eos deserere, quos custodiebant, cum ipsi gratiam Dei deserunt. Et hoc etiam significavit Basilius, in 5 cap. Isaiae. circa verba illa: "Auferam sepen ejus". Nam per sepem intelligit custodiam angelicam. Et ait, uuumquemque nostrum cum habeat Angelum custodem, huic se periculo exponere, ut muro tutelari spolietur, si in peccatis deprehenditur. Unde in id Psalm. 33: "Imn ittet Angelus Domini", etc., ait: Omni in Christum credenti Angelus assistit, nisi illum a nobis per improbas actiones proffigaverimus. Ubi duo indicat, et solos credentes in Christum habere Angelos custodes, et eos a se, peccando, profligare. Quod etiam insinuat in Psalm. A48, circa finem, et Hilarius, dicto can. 18, mn Matth., solum dixit: Angelos fidelium orationiius precesse. Et Chrysostomus, hom. 60, tantum dicit: Hic manifestum est, quia omnes saucti Angelos habeant. Et Cyrillus, d. lib. 3, contra Julianum, prope initium, sic ait: Dictun est enum per vocem Sanctorum sancto omni, et bene operari, eligenti, "Angelis suis preecipiet de te, ut custodiant te", etc. Origenes etiam, hom. 31, in Lucam, de sanctis exponit dictum esse illud Psalm. 90: "Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te", etc., et hom. 35, addit homines, qui sunt de Ecclesia, habere Angelos custodes, qui vident faciem Patris, eos vero, quia non sunt de illa Ecclesia, quae non habet maculam, neque rugam, non habere Angelos custodes respicientes vultum Patris.
14. Vera resolutio omnes homines viatores Angelum custodem habent.— Probatur. — bicendum vero imprimis est, non solum justos, sed etiam peccatores, neque solos fideles, sed etiam infideles, neque solos baptizatos, sed etiam non baptizatos, habere Angelos custodes. Haec est communis sententia theologorum et Patrum, quos in priori assertione principali allegavimus. Et illam specialiter tradit D. Thomas etiam de Antichristo, in dict. q. 113, art. 4, ad 3, eamque suflicienter probant rationes adductae contra praecedentem sententiam. Nam etiam peccatores, et infideles non destituuntur sufficientibus auxiliis, et consequenter, neque illa providentia, quae ad illam sufficientiam pertinet, sub qua custodia Angelorum comprehenditur, ut declaravimus. Et patet quia infidelis indiget Angelorum custodia, et illuminatione, ut paulatim possit ad fidem reduci, et peccator fidelis, ut ad poenitentiam trahatur, et uterque ut a majoribus malis, et daemonum nocumentis defendatur. Denique Scriptura simpliciter, et sine restricuone loquitur, et ita Sancti illam intelligunt : non potest ergo aliquo ex dictis modis limitari. Neque de Patribus allegatis contra dicunt Basilius, Hilarius, Chrysostomus aut Cyrillus, quia illi non addunt exclusivam, et aliis locis magis absolute loquuntur, ut ex Basilo citavimus, et ex Chrysostomo, praesertim Orat. 14, in ad Hebr., et hom. 40 in Matth., in Imperfect. Verba autem Didymi obscura valde sunt, maxime quoad secundam partem, in qua dicit Angelos tenebrosos custodire malos homines, nisi formaliter intelligantur de malis, quia mali sunt, ac si dicere voluerit, justos habere Angelos lucidos, quia ab illis illuminantur, et ex parte sua eis se custodiendos tradunt; malos autem potius se committere Angelis malis, a quibus excaecantur: quod intelligendum sie est, ut etiam ab Angelis sanctis, et lucidis, quastum in ipsis est detendantur, et illuminentur. Et eodem modo potest exponi Evagrius. Origenes autem in primo testimonio posset exponi, sicut priores Patres, quia indetinite loquitur, et non addit exclusivam, solumque significat, justorum custodiam ma- jori quadam cura commendatam esse Angegelis, non solum particulari custodi, sed etiam reliquis. In altero vero loco insinuat errorem suum, quod Angelo custodi imputentur lapsus hominis custoditi, et propterea privetur visione faciali Dei. Qui error jam est in superioribus reprobatus.
15. Primum corollurium. Angeli non deserunt suos alumnos propter peccata usque ad anortem.— Ex qua resolutione sequitur primo, Angelum custodem non dimittere omnino alumnum suum, quamdiu haec vita durat, etiamsi peccet, et peccata multiplicet. Ita docet D. Thomas, dicta q. 113, art. 6, et in 2, dist. 11, quaest. 1, art. 4, et ibi Bonaventura, JEgidius, Richardus, Durandus, Gabriel et alii. Et Alensis, 2 part., q. 41, memb. 5, Albertus, in Sum., 2 p., q. 395, Altissiodorensis, lib. 2, tract. 4, q. 5 et 6. Et solet suaderi ex illo Exod. 23: "Ecce ego mitto Augelum meum". Et infra: quia "non dinuttel cum peccaveris". Sed non facit ad causam, quia dimittet ibi non significat deserere, sed remittere, id est, impunitum relinquere. Ratione igitur suadetur,quia daemon non desistit a tentando justum, propter eximia justitiae opera; ergo nec sanctus Angelus deseret peccatorem. Nam, ut dixit Ambrosius, in id Psal. 38: "Obmutui, et humiliatus sum", etc. Angelus in circuitu est hominis, ue quis noceat ei, non discedit Angelus, nisi jussus a Domino. ltem, haec cura data est Angelo independenter ab statu hominis viatoris, quoad fidem, vel gratiam; ergo sicut custodiunt Angeli eos homines, qui vel gratiam, vel fidem nunquam habuerunt, ita etiam eos, qui illas perdiderunt. Item, Deus non deserit hos peccatores quoad auxilia sufficientia interna, et externa; ergo neque Angeli eos deserere possunt propter peccata, cum hoc non sit consentaneum voluntati Dei.
16. Explicantur aliqui Patres. — Quocirca cum aliqui ex dictis Patribus dicunt, homines peccando Angelos a se profligare, vel Angelos ab illis disjungi, non est sensus, quod omnino curam eorum relinquant, sed quod actualem operationem et exercitium custodiae interdum remittant propter eorum incapacitatem, vel indispositionem. Et ita exponendi sunt Basilius, d. Psal. 33, Origenes, hom. 2, inJeremiam, nin fin.,tractans illud Jeremiae 51, "Curavimus Dabylonem, et non est sunata, derelinguamus eain". Ubi etiam Hieronymus et Glossae, et in id Isai. 5: "Auferam sepem ejus", et Bernardus, serm, 1, de S. Michaele, et serm. 7, in Cant. Addit praeterea D. Thomas etiam illo modo Angelos non deserere homines,nisi juxta consilium voluntatis Dei, cujus judicia occulta sunt, et varia, ejusque gratia multiformis est, cujus ministri sunt Angeli. Unde fit etiam, ut interdum justum videatur Angelus custos quodammodo derelinquere, seu remissius juvare, ut id tandem in majus ipsius bonum cedat. Sic Ambrosius exponens verba illa Psal. 37: "Qui Jucta me erant, a longe steterunt": Ne abhorreat (inquit) mysticus pietatis affectus, ut pro Angelis diverit, qui preetendunt timentibus Dominun, ut eripiant eos de tentationibus, quas ferre non possunt. Quomodo ergo longe stant, qui in adjumentum sunt attributi ^ Sed non illi se separant, sed qui urgetur tentationitus, putat eos longe abesse, quos propius adesse desiderat: et arbitratur dissimulare, cum illi juvandi teinpus nutu sui Imperatoris eapectent, qui athletam suum, quo gloriosius vinceret, diutius certare praecepit. Et similis fere sententia habetur nomine Chrysostomus, in hom. 5, in fine, super Matt., in Imperfecto.
17. Secundum Corollarium. Angeli custodiunt suos alumnos a principio nativitatis ecrum. — Secundo infertur ex dicta sententia resolutio alterius quaestionis, quam tractat divus Thomas, dict. quaest. 113, art. 5, quando scilicet incipiat Angelorum custodia. Eamdemque movet Origines, dicto tract. 5, in Matth., circa finem, et refert, quosdam dixisse a tempore baptismi incipere. Sed illi (ut statim addit) ex eo movebantur, quod indignum putabant, infideles, et impios custodiae Angelorum committi. Ilie tamen error jam rejectus est, quia si non est indignum, Deum "pluere super justos, et injustos", et salutis omnium curam agere, cur erit indignum, quod omnes sanctis Angelis custodiendos tradiderit? Non est igitur necessarius baptismus, ut homo Angelo custodiendus tradatur, sicut etiam non est necessaria fides. Dicere autem posset aliquis, saltem esse necessariam aetatem adultam seu rationis usum, quia in infantia puer non est capax custodiae angelicae, cum ab illo non possit instrui, vel moneri. Nihilominus tamen certum est, etiam ante adultam aetatem custodes Angelos hominibus destinari: quod docet Origenes supra, et alii Patres mox citandi; et colligitur ex Matth. 18. Nam parvulus ille quem in medio Christus posuit, cum dixit: "Ne contemnatis unum ex his pusillis, quia Angeli corum", etc. Parvulus (inquam) ille nondum ratione uti poterat, et tamen jam habebat Angelum custodem. Assumptionem plane supponit ibi Hieronymus dicens, in illo commendasse Deum in- nocentiam, quia non erat in aetate, in qua peccatum habere posset. Unde Chrysostomus, hom. 58, in Matthaeum, Parvculum, at, etate, et inea sententia vcalde parvulum, qui ab omnitus esset passioniblus liber, ut ipse late cum describit. Et expresse Ambrosius, lib. 7, in Luc,9, Puter (ait) etsi rationem nescit, culpam ignorat. igitur infantes nondum ratione utentes habent custodes Angelos, quia faciem Patris semper vident. Quid autem in illa aetate AngeIus operetur, infra dicemus, munera hujus custodiae declarando. Nunc satis sit non solum docendo, vel movendo, sed aliis etiam modis Angelum hominem custodire.
18. An haec nativitas intelligatur intra, vel ectra uterum. — Aliqui hoc secundam dicunt. —JAelius alii de conceptione intelli gunt.—Cum ergo infantia non obstet, et de toto tempore infantiae eadem sit ratio, recte concludit Hieronymus in Matthaeum, Angclum custodem a nativitate puero deputari. Sed interrogari ulterius potest, de qua nativitate intelligendum sit, intra, vel extra uterum ? Aliqui posteriorem partem eligunt, quia puer in utero sufficienter ab Angelo matris custoditur. Et ita videtur intellexisse sententiam Hieronymi, D. Thomas, d. art. 5, ad 3. Quia puer (inquit) dum est in utero, est veluti pars matris. Contrarium vero indicat Anselmus,in Elucidar., in verbis supra citatis, unaquaeque anima, dum in corpus mittitur, Angelo committitur. Anima autem in conceptione corpori infunditur; ergo in conceptione, seu in nativitate in utero Angelum custodem recipit. Idem sentit Tertullianus, lib. de Anima, cap. 37, ubi ait aliquam potestatem ministram Dei modulari in utero hominis conceptionem, ubi idem notat Pamelius Et non repugnat Abulensis, q. 65. incap. 18 Matth. licet priorem sententiam tanquam communiorem praeferat. Et hoc tenuit D. Thomas, n 2, dist. 11, q. 1, art. 3, ad 3, Bonaventura, Gabriel, et alii, distinct. 10. Et suaderi potest primo, quia ex tunc incipit homo esse viator: unde licet physice sit quasi pars matris, tamen in ordine ad salutem animae est persona distincta. Unde est capax peccati originalis, eiamsi mater sit sancta ei per gratiam Dei est capax meriti, ut in Joanne Baptista cernere est.Item credibileest statim illi adjungi daemonem.,qui specialiter nocere, et damnum inferre procuret: ergoetiam debet illi Angelus ex tunc deputari, ut daemonem arceat, et alia impedimenta tam corporalia, quam spiritualia ex tunc praecaveat. Neque obstat, quod Angelus custos matris possit hanc curam suscipere: quia per se solum pertinet ad illum, quamdiu ad bonum matris est necessaria. Potest autem in solius filii utilitatem redundare, et speciali affectu, et magis proprio proprius Angelus illam habebit. Et interdum mater, non parens suo Angelo, potest aliquid tentare filio nocivum, quod Angelus filii custos impedire poterit. Denique haec providentia liberalior est, ideoque huic parti libentius adhaereo.
19. Tertium corollarium. — Beneficium custodiae in omni lege et tempore estitit. — Tertio ex dictis inferri potest, hoc beneficium custodiae angelicae non esse peculiare legis gratiae, sed antea in lege Moysi, et naturae fuisse: ita sumitur ex D. Thoma, in d. a. 5, in quantum dicit, beneficium hoc ex illis esse, qui providentur homini ex eo praecise quod habet naturam rationalem. Item quia dicit non esse necessarium baptismum ad hanc custodiam: nam inde optime infertur, etiam quando non erat baptismus, tale beneficium infantibus, et adultis concessum fuisse. Ratio etiam (quod hoc beneficium ad generale auxilium sufliciens spectat idem probat. Denique ex verbis Christi, ejusque facto Matth. 18, idem ostenditur. Nam puer ille quem prae oculis habebat, nondum pertinebat ad legem gratiae, et tamen illum, et similes referens, dixit, Angeli eorum; ergo clare supponit, etiam ante suum adventum habuisse homines Angelos custodes. Quod etiam de lege naturae satis probatur ex verbis Jacob Genes. 48: "Angelus, qui eruit me", etc., et de lege scripta ex verbis David Psalm. 90: "Angelis suis nandavit de te". Sed quia haec poterant de peculiaribus privilegiis explicari, Christus satis declaravit esse generalem, ac perpetuam providentiam. Contra hoc tamen videntur facere verba Chrysostomi, hom. 3, ad Colos., et Anastasius Nissenus, q. 61, in Scripturam, Prius pro uumero Gentium erant Angeli: nunc autem non pro numero Gentium, sed pro fidelium. Uterque vero addit statim, etiam ab initio unumquemque virum probum habuisse Angelum propter verba Jacob. At non solum viri probi, sed in universum omnes Angelum custodem ab initio habuerunt. Nec illa differentia fundamentum habet, quia nec Christus loquitur de solis fidelibus suis, ut ostensum est, nec etiam desunt Angeli pro numero gentium, nec unus numerus repugnat alteri, ut mox dicemus.
20. An hoc beneficium ante lapsam naturam inceperit. — Pars negativa. — Verior est pars affirmativa. —Sed quaeres quando beneficium hoc inceperit, ana principio lapsae naturae vel etiam antea. Ait enim Gregorius Nissenus, libr. de vita Moysi aliquantulum a principio: Verus sero ad nos usque descendit, quo creditur, posteaquam in peccatum natura nostra prolapsa est, nom omnino a clementia divina neglectam, sed Angelorum aliguem in ad iniculum cuique constitutun esse. Et suaderi potest, quia ante peccatum homo erat in natura integra, et quasi angelicam vitam agebat, et ideo exteriori praesidio Angelorum non indigebat. Nihilominus tamen D. Thomas, d. q. 113, a. 4, ad 2, et 2, 2. quaest. 165, a. 1, probabilius judicat ab statu innocentiae hoc beneficium incepisse. Nam sicut Adam et Eva habuerunt extrinsecum impugnatorem, ita debuerunt habere custodem: et hoc mihi magis probatur, quia in multis aliis indigebat homo in illo statu peculiari protectione Det, ut non deciperetur, nec ab extrinsecis agentibus, vel objectis laederetur, et ad alia similia, (ut infra in proprio tractatu videbimus). lllam autem p otectionem ministerio Angeli custodis datam esse, recto ordini divina providentiae valde consentaneum est.
21. Christus Dominus non custodem, sed ministros multos habuit. — Aliqui Antichristo custodem denegant. — Contrarium vermn est, et probatur. — Et ob hanc rationem dubitandum non est, quin etiam beatissima Virgo habuerit Angelum custodem, ut docuit Bernardus, Epist. 77. At de Christo Domino est alia ratio, propter absolutam peccandi impotentiam, et propter summam suae voluntatis potestatem cum perfectissima omnium rerum, et occasionum, seu futurorum eventuum praescientia. Propter quod omnes fatentur Christum Dominum non habuisse proprium AngeIum custodem, sed habuisse multos, quibus tanquam ministris uti poterat. Prior pars communis est D. Thomae, 1 p., q. 113, art. 4, ad 1, Bonaventurae et aliis in 2, dist. 11. Altisiodorensis, Alensis et alii ubi supra. Quia Christus erat Deus, et ut homo erat comprehensor, et caput, ac Dominus Angelorum. Unde probatur altera pars, quae sumitur ex illo Matt. 4: "Accesserunt Angeli, et ministrabant ei". Ubi videri potest Abulensis. Et ex Evangelio hoc ministerium Angelorum circa personam Christi Domini in praecipuis ejus mysteriis ostenditur, in Nativitate, Passione, Resurrectione, Ascensione. Imo ex hoc ministerio divinitatem ejus ostendi significavit ipse Joann. 1: "Videbitis celum apertum, et Augelos Dei ascendentes, et descendentes supra filum hominis", ut ibi Cyrillus, Chrysostomus et alii notant. E contrario vero aliqui excipiunt Antichristum, propter summam nequitiam, et magnam animi obstinationem. Ita sensit Altisiodorensis. Sed contrarium verum est, ut docet D. Thomas, quia Angelus custos ab infantia deputatur: et Deus non privat hominem tanto bono propter peccata praevisa. Nec Angelus deserit hominem propter peccata, ut jam dictum est. Nec Antichristus sufficienti auxilio, et generali providentia privabitur.
22. Tertia interrogatio, an etiam communitates, et earum capita habeant custodem? — Probatur primo de regnis. — Secundo de emercitibus. — Tertio principaliter interrogari potest, utrum praeter Angelos custodes, qui pro singulis hominibus deputatur, alii pro communitatibus, regnis, et regibus, Ecclesiis, Pastoribus, et aliis similibus destinentur ? Ad quod breviter ex communi Patrum doctrina affirmative respondendum est. Nam imprimis quod pro regnorum custodia eculiares Angeli destinentur, satis aperte colligitur ex Daniel 10, ubi fit mentio Principis Persarum, et Graecorum, et Judaeorum, per quos intelliguntur Angeli ad custodiam talium provinciarum, seu regnorum destinari, ut ibi Hieronymus, Theodoretus et omnes notant, et Dionysius, cap. 9, de coelesti Hierarch., et Isidorus, Pelusianus ubl infra: item Theodoretus, lib. 5, divi decreto, cap. 7, et Gregorius, lib. 17. Moral., cap. S, alias 7, et Augustinus, q. 48, inlib. Judi. Sic etiam Clemens Alexandrinus, lib. 6 Stromat, versus finem, dixit, Per gentes, et civitates divise sunt Angelorum prefecture. Et lib. 7, initio, jussu divino, et antiquo per gentes sunt distributi Angeli. Similia habet Epiphanius, haeres. 51: Hegna, et gentes sub Angelis posite sunt, et adducit illud Deut. 32: Constituit terminos gentium juata numerum Angelorun Dei, ut habent Septuaginta. Quo loco utitur etiam Hieronymus, Dan. 7, ubi per quatuor ventos, de quibus ibi Propheta loquitur, quatuor angelicas potestates intelhgit, quibus quatuor regna principalia commissa sunt, juxta illud, quod in Deut. loquitur, etc. Et eodem testimonio utitur Basilius, lib. 3, contra Eunom., et Isidorus Pelusianus, lib. 2, epist. 85, Theodoretus, q. 3 in Gen.. »t Oratione 10, in Danielem, et in expositione ejusdem Cantici Moysi, et Hilarius, Psalm. 129, aliique praesertim Graeci. At vero, juxta vulgatam editionem non est ille sensus litteralis, sed de distributione terrae sanctae juxta numerum tribuum, sic enim legimus in vulgata Latina, "Constituit terminos populorum jucta mtnerum filioru» Israel". Sed quidquid sit de illo loco, res ipsa verissima est: quam confirmat Basilius ex illo Josue 5: "Princeps sum ecercitus Domini". Nam illum Principem fuisse Angelum, docet Augustinus, q. 7,. in Josue. Cum vero dicitur, Princeps ecercitus Domini, potest intelligi de exercitu Domini coelesti, et de terrestri, scilicet, ipsius populi Israel, et hic est sensus magis receptus. Unde aliqui putant, illum Angelum fuisse Michaelem, qui princeps populi Israel dicitur, Daniel 10. Abulensis vero ibi, q. 71, credit fuisse Gabrielem, qui etiam curam habebat populi Judaici, ut ex Daniele 8, 9 et 10, constat: et fortasse Michael habebat superiorem curam, et Gabriel propriam totius exercitus bellatorum. In quo sensu etiam inde probatur, dari Angelos custodes exercituum praesertim fidelium, et qui causam Dei agunt. Quod etiam confirmari potest ex illo Psalm. 33: "Immittet Angelos Doini in circuitu timentium eum, et eripiet eos". Quo etiam testimonio ad hoc Patres communiter utuntur.
23. Probatur tertio quond communitates. — Praeterea Origenes, lib. 1, Periar., c. 8, tradit, dari Angelos singularum Ecclesiarum, seu Episcopatuum, id est, ad custodiendas singulas communitates constitutos, et probat ex Apoc. 1et 2, et 3. Idem habet, hom., 20, 24, in Num., et hom. 4, in Ezechielem, et hom. 12, 13 et 35, in Lucam, eumque imitatur Hierony mus, Michaeae 6, in principio, etinsinuat Matt. 18, et Ambrosius, lib. 1, de Poenit., c. 21, et lib. 2, in Lucam, dicens: Non solum ad tuendum gregem Dominus Episcopos ordinavit, sed etiam Angelos destinavit, et allegat verba Apoc. 3, ubi ad Angelum Smyrnensis Ecclesiae dicitur, "Esto vigilans, et confirma". Apertius id trahit Nazianzenus, Orat. 32, parum a principio, et in fine, ubi ait, dari Angelos civitatum, et Ecclesiarum, et loca Apocalypsis allegat. Item Hilarius, dict. Ps. 129. Ac denique Isidorus, Beda, et alii fere Patres supra citati in hac sententia concordant. Ideoque de illius veritate dubitandum non est, etiamsi in Apocalypsi, cap. 2 et 3, nomen Angelus, non spiritum angelicum, sed Episcopum significet, ut ex textu videtur perspicuum, et moderni expositores notant.
24. Quarto quoad Principes et Prelatos.— dle persone publice duos habent Angelos. — Htiam B. Virgo duos custodes habuit.— bemque hinc etiam probabile est, licet singulis personis privatis singuli Angeli destinentur, nihilominus Pontificibus, Regibus, et aliis Prae- latis, ac Principibus peculiares Angelos ad eorum custodiam, ac regimen deputari. Sic enim intelligendum est illud, quod de Petro dicitur Actor 12, Angelus ejus est. Nam credibile est, sermonem esse de Angelopeculiariter deputato ad custodiam Petri, ut erat Ecclesiae Pastor : idemque est intelligendum cum proportione de aliis Apostolis, ut notavit Origenes, hom. 11, in Num., dicens: 7psi Apostoli Angelis utuntur ad explicandum sue preedicationis munus, et opus Ecangelii consunmmandum. Quod confirmat ex dictis verbis Actorum, et addit : Similiter intelligitur, et alius Pauli Angelus, sicut est Petri, »t alius alterius Apostoli, et singulorum per ordinem. Idemque nos dicere possumus de Episcopis, Regibus, et similibus. Unde mihi probabile fit, quod communiter creditur, has personas publicas, duos habere Angelos custodes, nimirum, inferiores quatenus tales personae sunt, et superiores ratione muneris. Nam sicut duplici egent prudentia, et rectitudine et illa, quae ad bonum commune pertinet, altioris rationis est, ita duplici indigent gubernatore, et custode Angelo. Item quia Petrus, verbi gratia (et idem est cum proportione de reliquis) suum Angelum peculiarem, et privatum (ut sic dicam) habuit a principia vitae suae: postea vero factus Apostolus, etcaput Ecclesiae superiori Angelo in custodiam, et directionem traditus est, nec propterea fuit ab alio relictus, quia pro toto vitae tempore curam illius suscepit. Et hoc genus providentiae nullum habet inconveniens, et consentaneum est divinae sapientiae, ac liberalitati. Et in particulari de beatissima Virgine, quod habuerit duos Angelos custodes, unum ut privata persona, alium ut mater Dei, et quamdiu officium matris exercuit, affirmat Abulensis, Matth. 18, quaest. 60. Idem ergo cum proportione, et in gradu suo dici potest de aliis publicis personis. Posset tamen dici eumdem Angelum, cui aliqua communitas commissa est, custodire simul caput, seu principem illius communitatis specialiter, quia pro toto corpore ut includit caput, videtur destinatus. Nam fortasse propter hanc causam Patres allegati non distinguunt inter Angelos Ecclesiarum et Episcoporum, ut Episcopi sunt, illud tamen prius videtur probabilius, et universalius, quamvis de his rebus nihil possit a nobis cum certitudine affirmari.
25. Partes etiam universi majores, ut elementa, vel species leomun, equorun, etc., custodes habeat. — Ultimo addunt dicti Patres, non solum homines, sed etiam alias res uni- versi, proprios Angelos custodes habere. lta docet Origenes, hom. 8, in Jerem., dicens: O nibus rebus Angeli praesident, tam terre, et aqua, quam aeri, et igni, id est, principari elementis, et hoc ordine pervenire ad omnia aniaalia, ad omne germen, ad ipsa quoque astra celi. Et hom. 23, in Josue, ait: Virtutes calestes mundi hujus ministeria suscepisse, ut illa terrae, cel arborum germinationibus, illa flumni'us, ac fontius, alia ventis, alia marinis, aia terrenis animalibus, vel singulis e terra giguentilus preesint: et esse in his singulis sacranenta ineffabilia divine dispensationis, ut ordine suo cuncta, et competenti per unam uamque virtutem dirimatur officio. Ft Damascenus, lib. 3, de Fide, cap. 4, supponit custodiam terrae fuisse commissam Angelis malis ante lapsum. Item Nazianzenus, in supra citato Carmine, de parte Angelorum ministrante ait : Pronaque ad obsequium pars altera sustinet orbem; Auacilio servatque suo.
Et Augustinus, lib. 3, quaest. 19, dixit: Unaquaque res visibilis in hoc mundo hacet potestaten Angelicam sibi prepositam, sicut aliquot locis Scriptura divina testatur. Ex lib. 8, Genes. ad ltt., cap. 24. Sublimitus Angelis Deo fruentibus sucdita est ovimis natura corporea omnis irrationalis vita, etc., et Abulensis, Matth. 18, q. 57, dicit, Potestates habere custodiam super omnes naturas corporales. Ac denique hanc opinionem approbat D. Thomas, 1 p., q. 113, art. 3, ubi ait probabile esse singulis rerum speciebus singulos Angelos praeesse, et q. 11, art. 1, ad 3, et ad 2, dicit Angelos immediate praesidere etiam corporibus inferioribus, et sublimioribus.
26. Rejicitur Cajetanus et probatur opposita sententia. — Nihilominus Cajetanus in illo articulo negat Angelos esse deputatos ad custodiam istarum rerum inferiorum, etiam quoad singulas eorum species. Et praesertim tundari videtur, quia talis custodia non potest esse ad explenda naturalia opera talium rerum, hoc enim (ait) Platonicum est, ac reprobatum: quoad supernaturales autem actiones, ait, quod licet Angeli deputentur, non tamen secundum numerum specierum ipsarum rerum, circa quas tales actiones praeternaturales fiunt, sed secundum varios modos, quibus secundum leges divina providentiae hujusmodi res praeternaturalhter immutari possunt. Quod ipse neque amplius explicat, cum satis obscurum sit, nec ulla ratione suadet, et D. Thomae sine fundamento tribuit. Et ideo breviter dico, valde probabilem esse sen- tentiam Patrum, quam D. Thomas aperte approbat. Nam licet reprobet sententiam Platonis, quatenus ponebat, substantias separatas ex natura sua esse singulis speciebus rerum naturalium addictas, et perficere illarum generationes, inducendo formas, in quibus rebus Platonis sententia a Patribus approbata non est: nihilominus absolute docet, ex peculiari Dei ordinatione, et providentia peculares Angelos praesidere singulis istarum rerum speciebus, non ad inducendas formas substantiales, sed ad alios fines, et actiones. 271. Et hanc dicit esse sententiam Augustini, Gregorii et Origenis, quos citat; estque consentanea divinae providentiae, et nullum habet incommodum, potestque haec custodia utilis ad multa, imo, et necessaria. Hoc autem pendet ex actionibus hujus custodiae, de quibus in sequenti capite dicemus. Nec deest fundamentum in sacra Scriptura. Nam Apocal. 14, fit mentio, Angeli, qui habebat potestatem supra ignem, ubi Arethas ait, Hinc sumimus Angelicas potestates praepositas esse creaturis, hanc quidem aquis, hanc autem igni, hanc auien alii cudan particulari creature, eademque fere verba habet Andraeas Caesariensis, suo capit. 43, in Apocal., circa eadem verba, solumque in principio eorum addit, E« hoc loco, ut ec aliis quoque nonnullis, discimus , etc. Et cap. 47, circa id Apocal. 1: "Et audivi Angelum aquarum dicentem", iterum ait: Et hinc rursum confirmatur, quod supra dictum est, nenpe Angelos elementis preesse. Nam hunc Angelum aquarun, sic putat appellatum, quod, Amquis sit preepositus, et similia habet ibi Arethas. Quos noster hibera imitatur, et Michael in apparitione montis Gargani dixit, montem illum sub ejus esse tutela. Haec ergo ad illius sententiae probabilitatem satis superque sunt.
28. Pro singulis individuis preterquam speciei humamne non videtur dari custodia Angelorun.—Solum advertere oportet ex D. Thoma, d. q. 113, art. 2, quod licet in aliis rerum speciebus practer humanam pro singulis speciebus Angeli deputentur, non tamen singuli Angeli pro singulis individuis, sicut de hominibus diximus; id enim neque a Patribus dicitur, nec necessarium est. Et ratio D. Thomae est optima, quia singuli homines sunt perpetui aliquo modo, vel secundum animam, vel secundum totum compositum post resurrectionem: et ita singuli per se ordinantur per proprias actiones liberas ad perpetuam beatitudinem, et ideo pro singulis est neces- sarius, vel conveniens peculiaris Angelus, quasi paedagogus. Res autem inferiores. sunt corruptibiles quoad individua, et conservatio speciei per individuorum successionem per se intenditur, et ideo sufficit unus Angelus custos pro tota specie. Fortasse tamen improbabile non est pro variis mundi regionibus deputari plures Angelos ad providendum conservationi ejusdem speciei, seu ejusdem individuis in diversis mundi partibus existentibus, ut capite sequenti melius exponemus, modum, et utilitatem hujus custodia declarando. Et juxta hanc limitationem D. Thomae exponendus est Hierony mus, Habacuc 1, in fine, ubi negat dari Angelos custodes aliorum animalium, quod intelligendum est quoad singula individua, et custodiam specialem uniuscujusque individui hominum propriam esse.