Text List

On this page

Caput 18

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Quomodo inter angelos distributa sint ministeria angelicae custodiae

CAPUT XVII. QUOMODO INTER ANGELOS DISTRIBUTA SINT MINISTERIA ANGELICAE CUSTODIAE.

1. Suppositio prima. — Rerum custodiam solis Angelis sanctis esse commissam, de F'ide est.—buo supersunt de hac custodia Angelorum declaranda; unum est, quibus Angelis committatur, aliud est, per quas actiones exerceatur. De primo in hoc capite, de secundo in sequenti agemus. Ad utrumque tamen declarandum imprimis supponendum est, hanc custodiam, sive hominum, sive rerum inferiorum, solis Angelis sanctis esse commissam. Prior parscerta, et de Fide est ex verbis Christi: "Angelorum semper vident faciem Patris", Matth. 18. Et in hoc sensu dixit David. "Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te", Psal. 90, etc., "Qui facit Angelos suos spiritus", Psal. 103. Nam licet omnes Angel sint Dei per creationem, soli tamen sancti sunt proprie ejus servi et speciales ministri, quos propterea suos specialiter appeliat. Et ratio est in promptu, quia haec custodia hominibus datur, ut per eam ad cognoscendum, et diligendum Deum, suamque salutem procurandam adjuventur; ergo non potuit nisi sanctis Angelis committi. Nam mali totis conatibus perdere homines procurant. Posterior item pars verissima est, et certa. Sumitur ex divo Thoma, 1 part., quaest. 113, art. 3, et clarius ex Augustino, lib. 12, Genes. ad litt., cap. 35, ubi sic ait: Sancti Angeli his corporalibus judicandis, atque adinistrandis, presunt, etc. Et optime lib. 3, de libero Arbitrio, cap. 11, Prius ait, sanctas, et sublimes creaturas caelestium, vel super caelestium potestatum esse, quibus Deus imperat, universus autet mundus subjectus est, et addit inferius: Illi data est potentia omnia cont:nendi officio proprio, guod rerum ordini deesse non posset. Negue ideo in bona voluntate permanet, quia hoc accepit officiumn, sed ideo accepit, quoniav ab illo, qui dedit, per nansura preevisa est.

2. Quibus verbis occurrit Augustinus objectioni, quae fieri poterat: nam custodia universi, praesertim rerum corporalium, ut elementorum, et corporum coelestium, commissa est Angelis, prius quam peccarent: nam antea, ut credimus, coeli moveri coeperunt. Contngere ergo potuit, ut aliqui ex peccantibus motores coelorum fuerint; ergo non est necessarium illos ex sanctis Angelis existere. Et confirmatur: nam Damascenus, lib. 2, cap. 4, existimat praecipuum Angelum peccantem illum fuisse, qui terrestris ordinis principatum tenebat, cuique custodiendae terrae cura a Deo conmnissa fuerat. Juxsta hane vero Damasceni sententiam respondendum esset, malos Angelos suum principatum peccando amisisse, et aliis Angelis sanctis datum esse: tum quia non decebat, nec expediebat Peum talibus ministris ad mundum gubernandum uti, tum etiam quia Angeli peccando omni honore, et praeeminentia indigni facti sunt, et ita Angelis natura inferioribus subjecti permanserunt. Melius autem respondetur cum Augustino, il'am mutationem motorum, vel custodum, aut praesidentium universo, necessariam non fuisse, quia Deus futurorum praescius non nisi in sanctitate permansuris illa munera commisit.

3. Suppositio secunda.— Angeli custodes ex quatuor primis ordinibus non sunt.—Secundo supponimus Angelos custodes non esse ex quatuor primis, ac supremis ordinibus Angelorum. Hoc supponit divus Thomas in dicta quaest. 113, praesertim art. 2 et 3, et sumitur ex Dionysio, cap. 4, 9et 13, de coel. Hierarch. Athanasius, in dicto lib. de Comm. essent., et sequitur manifeste ex dictis supra de Angelis, qui mittuntur. Diximus enim quatuor primarios ordines non mitti: Angeli autem custodes, cujuscumque ordinis sint, mittuntur ad sua ministeria obeunda, per quae ministeria custodiendi munus exequuntur; ergo custodes Angeli tantum sunt ex quinque inferioribus ordinibus. Solum potest objici Chrysostomus, hom. 60, in Matth. Nam dicit, Angelos custcdes esse ex excelleutibus, atque supremis. Sed opinor, ibi comparationem facere tantum ad malos Angelos, vel certe ad Angelos in pura natura spectatos, et secundum alterutram comparationem, omnes sanctos Angelos excellentes, atque supremos vocare. Id autem ex eo colligo, quod ad probandam illam excellentiam, solum inducit, quod vident faciem Patris. Sic enim ait, Zic vero non de Angelis simpliciter dicitur, sed de excellentibus, atque supremis. Nilil enim aliud designatur, cum faciem dicat Patris mei aspiciunt, quam summa fiducia eorum, et honor precipuus. At hic honor communis est omnibus sanctis Angelis. Solum ergo declarare voluit, hanc custodiium non solum commendari ex perfectione naturae angelicae (ut talis est ) sed maxime ex dignitate visionis beatae, quae longe est excellentior.

4. Ex proxima occursione consertarium.— Dubium an Dominationibus custodia commissi sit.—Resolvitur.—Et ideosupra contra aliquos modernos dixi, non esse verisimile, eumdem Angelum Michaelem appellatum, esse supremum omnium Angelorum, et Seraphinorum, et esse ex officio custodem alicujus gentis, vel communitatis, etiam totius Ecclesiae. Minusque probabile est aliquos ex Seraphinis, vel Cherubinis, aut Thronis ad aliquod ordinarium munus custodiae ex officio deputari. De ordine vero Dominationum magis dubitari posset, quia cum ad ministrantes pertineat, inter custodientes numerari potest: cum omnia ministeria ad custodiam ordinentur (ut diximus ). Sed hoc dubium in sola vocis aequivocatione potest fundari: nos enim loquimur de Angelis, qui aliquas actiones ad custodiam pertinentes per seipsos exercent: et sic dicimus etiam Dominationum ordinem inter custodientes Angelos non comprehendi. Si tamen custodes etiam dicantur illi, qui toti custodiae praesunt, et omnibus exercentibus illam imperant, et quid agere debeant. Dei nutu intimant, atque ordinant, sic verum est, hoc munus ad Dominationes pertinere.

5. Tertia suppostio. — Custodia altera particularis, altera universal/s. — Tertio supponendum est, ex D. Thoma, dicta quaest. 113, art. 3, angelicam custodiam distingui in particularem, et universalem. Particularem vocat illam, quae est circa singulares personas; universalem vero omnem illam, quae vel circa species tantum, vel circa communitates, quae ex pluribus personis constant, versatur: vel etiam illam, quae non circa unam, vel alteram personam, communitatem, vel speciem occu- patur, sed ad generale aliquod ministerium, vel modum operandi destinatur, licet circa res varias exerceri possit, ut est operatio miraculorum, coertio daemonum, et si quid aliquid est simile. Et utriusque custodiae actiones ad duos fines proxime ordinantur: quaedam sunt ad removenda mala, seu nocumenta, non tantum spiritualia, sed etiam corporalia: alia sunt ad conservandum, vel promovendum bonum, sic dixit Petrus Cellensis, lib. 1, Mystic. Expcsit. tabernacul. in fin., totum officium Angelorum quantum ad nos esse, ut nos a malo defendant, et in bono conservent. Quod intelligcendum est de bono tam corporis, quam animae; nam utrumque nobis Angclh procurant, licet ad spiritale bonum tota custodia referatur. Deinde hujusmodi actiones, licet propter hominem praecipue fiant, tamen eodem modo circa circa illum fiunt. Aliquando enim actio Angeli omnino extra nos versatur removendo nociva, et applicando utilia, aliquando interius in nobis, et aliquando nobiscum operantur, utique nos instruendo, et illuminando circa malum vitandum, vel bonum amandum. Quas cogitationes nos saepe in nobis sentimus, et ab Angelo custode proveniunt, etiamsi nos in certo dijudicare non valeamus: nunquam tamen in nobis habent effectum moraliter bonum ab Angelo intentum, nisi nos consentiamus, quem consensum Angelus effticaciter facere non potest, nec ad illum proxime cooperari, ut ex superioribus constat.

6. Custodia particularis hominum infime lhierarchiae commissa est. — His positis imprimis est, custodiam particularem singulorum hominum Angelis infimi ordinis infimae Hierarchiae (quibus nomen Angelorum, quasi per antonomasiam appropriatum est) esse commissam. Ita D. Thomas, dicta q. 113, a. 3, et sumitur ex Dionysio, c. 9, et expressius tradit Athanasius, dicto lib. de Comm. essent. seu libro Testimoniorum de naturali communicatione, dicens: Postremi omnium sunt Angeli, qui et hoininum peedagogi sunt censcndi. Et in hac proprietate putat D. Thomas sumi Angelorum nomen in Ps. 90, cum dicitur, Angelis suis Deus mandavit de te. Et idem sentit Gregorius, hom. 34, in Evang, dum ait, munus horum Angelorum esse infima nuntiare. Nam haec videntur esse illa, de quibus singulae privatae personae illuminandae sunt. Ratio vero est: quia ille ordo infimus Angelorum est proxime super homines; ergo habet immediatum ordinem ad illos; ergo secundum convenientem divinae providentiae dispositionem illi sunt aptissimi, ut ad particularem custodiam singulorum hominum destinentur.

7. Utrum omnes chori infi me hierarchiae ad hominum custodiam deputentur .— Advertere autem opus est in infimo ordine Angelorum dari, secundum Dionysium, infimos, medios, et primos. Unde dubitari potest, ex quibus sint, isti Angeli hominum custodes. Nam D. Thomas, in d. art. 3, ad 1, censet probabile, Angelos custodes hominum esse ex supremis hujus infimi orlinis Angelorum. Et ita exponit Chrysostomum, quem nos supra aliter interpretati sumus. Erit autem hoc satis probabile, si duo gradus illius ordinis, infimus, et medius ducantur circa res inferiores occupari: infimus circa res insensibiles, et medius circa animalia bruta, supremus circa homines: quia nobilius est, unum singularem hominem custodire, quam unam inferiorem speciem. Sed hoc incertum est: ideoque determinate dicere non possumus, Angelos custodes hominum esse tantum ex supremis Angelis infimi ordinis. D. Thomas mmn illo sensu est locutus, nam expresse dicit proLabile esse. majores Angeiorum ad custodiendos homines, qui in gloria majores futuri sunt, deputari. Unde potius sentit, inferiores Angelos ad custodiendos homines minoris sanctitatis etiam destinari.

8. Probatior sententia.—Occurrit vero communis objectio, quia in illo ordine, et quohbet gradu ejus, vel omnes Angeli sunt specie distincti, vel saltem intra illum sunt plures species, ex quibus sola infima est proxime superior homine; ergo vel unus solus Angelus, vel ad summum Angeli infimae speciei ultimi ordinis Angelorum homines custodiunt. Nam cum homines sint aequales in specie, aequales etiam Angelos custodes habere debent. Ad hanc objectionem respondet D. Thomas, dic. quaest. 113, artic.2 ad 2, quod licet non omnes Angeli infimi ordinis sint in perfectione naturae immediati humanae speciei, nihilominus quoad munus custodiendi, et illuminandi homines possunt habere immediatum ordinem ad illos. Sicut e contrario omnes ordines supremae Hierarchiae immediate illuminantur a Deo, licet non omnes sint aque propinqui secundum perfectionem naturalem ipsi Deo. Quod quidem optime dictum est, quia, ut supra dixi, ad aliquam immediatam habitudinem sufficere potest convenientia in aliquo gradu, seu genere, licet non sit ultima differentia. Secundo addit D. Thomas, ibidem ad 3, licet homines sint aequales in natura specifica, a Deo tamen destinari ad inaequalia officia, vel munera gratiae, et gloriae: et ita posse etiam esse inaequalitates in Angelis custodibus : quod est quidem verum, sed non videtur universaliter necessarium; quia multi homines erunt aequales in gloria, et nihilominus poterunt habere custodes Angelos inaequaliter perfectos, praecipue si verum est, omnes Angelos esse diversae speciei. Nec id censeo inconveniens propteridem principium proximetactum. Quia omnes Angeli infimi ordinis possunt ad totam speciem humanam habere immediatam habitudinem quoad ministerium custodiendi. Et ideo licet personae humanae sint aequales in natura, et gratia potest quilibet Angelus illius gradus ad illarum custodiam deputari, pro solo Dei arbitrio, sine respectu, vel consideratione inaequalitatis. Quamvis credibile sit, ubi talis respectus intercedit, Deum servare proportionem ad illum in cozstituendis Angelis custodibus.

9. Quam custodiam exerceant superiores ordines iufime Hierurchiee. —Ex quo facile con jectari potest, quid de caeteris ordinibus dicendum sit. Generaliter enim docent Patres, duos superiores ordines ejusdem Hierarchiae aliquam custodiam immediate exercere, sed altiorem et universaliorem. Ita docet D. Thomas, d. art. 3, Gregorius, dicta hom. 34, in Evang., idemque habet lib. 4, Moral.. cap. 17, abas 31, ubi ait, Archangelos Angelis praeesse, eademque est sententia Dionysii, Athanasi, et fere aliorum in citatis locis. Et patet ex ratione generali optimi ordinis divina providentiae. Quae autem pars ad Archangelos, quae vero ad principatus pertineat, incertum est. Unde D. Thomas sub disjunctione de illis loquitur in dicto art. 3, dicens: Custodia humane multitudinis pertinet ad Principatus, et fere ad Archangelos, qui d-- cuntur Principes Angelorum. Nerumtamen quamvis generali modo Archangeli sint Principes respectu Angelorum, nihilominus Principes proprie dicti, seu ordo Principatuum distinctus est ab ordine Archangelorum, et ideo necesse est diversa ministeria custodiendi distinctas personas illis assignari, si uterque ordo aliquam custodiam per se, et immediate exercet, ut creditur.

10. Archangeli insignium dignitate personarum curamn habent.— Principatus compaunitates sercant.—VUnde probabile est, Archangelis committi curam quarumdam insignium personarum, quatenus peculiarem dignitatem, vel publicum munus habent. Sicut Bernardus, epist. 77, dicit Gabrielem, qui supremus Angelus secundi ordinis esse creditur, fuisse bea- tissimae Virginis custodem, et eadem ratione dicuntur isti Angel nuntiare summa, ut ait Gregorius, d. hom. 34, in Evang. Adillos ergo pertinuit Apostolorum custodia, et Prophetarum, ac Patriarcharum veteris Testamenti, et Pontificum, Episcoporum, Regum, etc. Principatibus vero specialiter commissa creditur custodia communitatum: sicut Michael dicitur unus de PFrincipibus, Dan. 10, ubi etiam Principes regnorum, Persarum et Graecorum commemorantur. Et hoc confirmat regula Basilii, lib. 3, contra Eunom., dicentis: Quanto gens uni viro preponenda est, tanto majorem necesse est Angeli, qui gentis principatum habeat, esse dignitatem. Et idem sentit Origenes 1, Peri., cap. 8, Hieronymus et Theodoretus, in Danielem.

11. Potestates specialiter humanum genus sercant. — Quid de Virtutibus D. Thomas censeat. — Aliter vero ad Virtutes et Potestates aliqua custodia immediate pertinet: nam illis ordinibus non est specialiter commissa aliqua persona privata, aut publica, vera aut mystica (ut sic dicam) sed ex parte actionum, ad quas ex officio destinantur, universalem quamdam custodiam habere dicuntur. Potestates enim, quae immediate sunt supra Principatus, censentur specialiter custodire humanum genus, et totum universum, coercendo daemones (ut Gregorius et D. Thomas docent). Daemones enim infinitis modis nocerent hominibus et res universi perturbarent, si potestati, ac voluntati suae relinquerentur; de facto vero id tantum possunt, quod eis a Deo permittitur; hoc autem sanctis Potestatibus revelatur, earumque executioni committitur. Unde quod, Apocal. 9, legimus de quatuor Angelis, utique malis, ligatis in flumine Euphrate, et postea solutis, per Potestates factum esse intelligimus, et sic de aliis. De Virtutibus autem ait D. Thomas, dicto art. 3, habere custodian super omnes naturas corporeas. Ex quo aliqui colligunt, custodiam illam, quam diximus habere Angelos de singulis speciebus rerum corporalium, similiter huic ordini Angelorum esse commissam, de cujus sententiae probabilitate in fine capitis sequentis dicam.

12. Ad quem ordinem pertineant cali motores. — De motoribus item coelestium orbium, dubitari potest, an transcendant medium gradum angelici ordinis. Quia licet motus coelorum ad conservationem et gubernationem universi ordinentur, et sub ea ratione quamdam universalitatem habeant, et maximi momenti sint, nihilominus in se, et valde materialis, seu cor- poralis actio est, et infimi ordinis, utique non viventium, et ideo Angeli, etiam infimi ordinis, ad illam sufficere verisimile apparet. At vero D. Thomas 3, contra Gent., c. 80: Principium (ait) universalis operationis ad hunc ordinem utique Virtutum, pertinet - unde videtur quod ad eundem pertineat motus caelestium corporunm, ex quibus, sicut a quibusdam causis universalibus consequuntur particulares effectus in natura. Et ideo virtutes celorun nominantur, Luc. 21, ubi dicitur quod virtutes celorum movebuntur, et Opusc. 10, art. 17, idem dicit esse valde probabile, non tamen audet omnino affirmare, cujus in hoc consilium sequor. SoIum notabo in loco illo Luc. 11, 21: Firtutes celorum, non significare motores coclorum, sed vel omnes coelestes spiritus et exercitus, ut antiqui Patres exponunt, vel astra omnia, et stellae, in quibus sunt virtutes coelorum ad influendum in haec inferiora. Quare ex illo loco nullum sumitur argumentum. Ratio autem pro utraque parte probabilis est. Certius ergo est, ad hune ordinem Virtutum pertinere custodiam hominum, et universi totius per opera miraculosa, vel praeter communem naturae ordinem. Quod etiam docet D. Thomas, in dicto cap. 80, cum Gregorio, d. hom. 34, dicente ad hunc ordinem spectare divina signa. Idemque sentit Dionysius, cap. 8, dicens: Virtutum nomine virilem quamdam, inconcussumque fortitudinem significari, qua ad Dei imitationem assur gunt, et neque per imbecillitatis ignaviam suos deserunt motus, etc. Unde probabile est ad hunc ordinem Virtutum pertinuisse Angelum, qui praecedebat populum Israel, Exod. 13 et 23, et qui signa faciebant ad verbum Moysi coram Pharaone, et similes.

PrevBack to TopNext