On this page
Caput 19
Caput 19
De actionibus angelicae custodiae, ejusque effectibus
1. Primum custodiae est pericula avertere. — Secundum animam excitare. — Haec quaestio ex dictis facile potest expediri. Nam in duobus ordinibus secundae Hierarchiae satis explicatae sunt dictae actiones. In tribus autem inferioribus (proportione serva!a) ex effectibus ita possunt declarari. Nam hi effectus (ut supra dixi ) et spirituales, et corporales esse possunt, ideoque actiones custodiae, quaedam circa spiritualia commoda, aliae circa corporalia, vel temporalia proxime versantur. In utroque ergo genere primum beneficium est, avertere exteriora pericula, tam corporis, quam animae, quod Angeli faciunt, interdum avertendo ipsa objecta, vel agentia extrinseca nobis omnino ignorantibus, nihilque operantibus, aliquando vero id praestant immittendo cogitationem, per quam ita moveamur, ut imminentis mali occasionem evitemus, etiamsi nos occasionem non praevideamus, neque ex dicta intentione illam evitemus. Atque ad eumdem effectum spectat tollere impedimenta spiritualis profectus, quia non proficere in virtute, non parvum nocumentum est, hoc autem eisdem modis praecavent. Secundum munus angelicae custodiae est animam excitare, et movere tum ad operandum bonum, tum ad cavendum malum, quod imminere praevident, vel jam adesse cognoscunt. Quod faciunt illuminando, et persuadendo modo supra tradito. Et ad hoc beneficium pertinent plures particulares actiones, quae ex Scriptura colliguntur, ut revelare mysteria, Gen. 18, Judic. 13, et in omnibus Prophetis, instruere de necessariis ad salutem, Act. 5 et 8, et movere ad bonum, Act. 10, succurrere in necessitatibus, Matth. 1, et similia, quae in sacra Scriptura, et in sanctis Patribus passim occurrunt.
2. Tertium daemones coercere. — Tertio etiam his Angelis tribuitur, quod daemones coercent, ne tam graviter tentent, neve tot pravas cogitationes immittant, aut occasiones peccandi offerant, etc. Hoc enim ad custodiam hominum maxime necessarium est. Imo ait Auctor imperfecti, hom. 5, in Matth., tantam esse potestatem cujuscumque Angeli custodis supra daemones, ut in preesentia boni Angeli, si sea demonibus videri permittat, non audeant demones tentare homines: interdum vero Angelum custodem se daemonibus occultare, ut secundum Dei dispensationem, nos tentare permittat. Quod si objiciatur, quia hoc officium ad potestates pertinet, et inferior non potest officium superioris usurpare; respondet D. Thomas, dicta quaest. 113, art. 3, ad 3, quod etiam inferiores exercent officia superiorum, in quantum aliquid de dono eorum particiant; et sunt quasi executores virtutis eorun. Unde etiam addit, posse aliquando infimos custodes in gratiam eorum, quos custodiunt, miracula facere, quae possunt dici privata beneficia, et extraordinaria. Quamvis potestas miraculorum, vel signorum, aut praeternaturalium operum pertinentium ad commune bonum totius generis humani, vel universi, vel etiam Ecclesiae, peculiari titulo et modo ad Virtutes pertineat.
3. Quartum orationes Deo presentare. Quar- to maxime tribuitur Angelis custodibus, quod orationes eorum, quos custodiunt, offerant Deo. Ita sumitur ex Tobiae 12, ubi Angelus dixit Tobiae: "Ego otuli orationem tuam Dominc". Et Apocal. 8: "Data sunt Angelo incensa multa : et ascendit fumus incensorum de orationitus sanctorum, de manu Angeli corav Deo". Docent Patres, Ambrosius, lib. 18, in Luc., ad caput 18, in principio, et specialiter Anastasius Nissenus, quaest. 61, in fine, ex Nicephoro Archiepiscopo Constantinopolitano: Credimus (ait), nostras glorificationes per sanctos offerri Angelos, et quod nostras petitiones ad auves Dei adducunt, eumque reddunt propitium propter ea que gessimus, et Petrus Cellensis, dicto lib. 1, de Tabernac., generaliter ait: Angelos custodes omnia bona opera nostra Deo preesentare ;utique, ut pro nobis intercedant.Sic enim intelligimus nostras preces Deo offerre, suas adjungendo, ut nostris precibus efticacitatem prabeant. Sic etiam Hilarius in Psal. 129: Sunt (inquit) Angeli orationes deprecantium ad Deuin deferentes. Et can. 18, in Matth., dicit, preeesse fidelium orationibus. Et Andraeas Caesariensis, in Apocal., suo cap. 47, dicit, angelicas virtutes per Altare aliquando significari, quia nostras preces, et spirituales obtationes Deo offerunt.
4. Quintum pro nolis orare. — Sic etiam dixit Augustinus, in ep. 120, de Grat. Novi testam., cap. 29: Annuntiant Angeli non solum nobis beneficia Dei, sed etiam ipsi preces nostras, etic. Idem tradit optime in Soliloq., cap. 27: Gemitus nostros, atque suspiria referentes ad te, non quidem, quia Deus illa ignoret, sed, ut impetrent nobis facilem tue benignitatis propiticLionem, et referant ad nos desideratam tue gratie benedictionem. Unde ulterius constat, etiam esse peculiare officium Angeli custodis DEUM pro suo alumno assidue deprecari, quod potest quinto loco numerari. Nam licet omnes sancti Angeli pro nobis intercedant, peculiari cura, et quasi ex officio Angelus custos hoc praestat, ut iidem Patres docent, et Bernardus, lib. 5, de Consid., cap. 4 et 5, et serm. 31, in Cant., et Laurentius Justinianus, dict. lib. de Cast. connub., cap. 8 et lib. 6, de Disciplina et Perfect. Monastica, cap. 5, et videri possunt dicta in lib. de Orat., cap. 10 et 11.
5. Sextum punire custoditum. —Sextum munus Angelorum custodum assignari potest, corrigere, et punire homines sibi commissos, quando juxta ordinem divinae providentiae fuerit expediens. Ita sumitur ex Hieronymo, circa illa verba Daniel. 7: Millia millium, etc., di- cente: Dupler Angelorum officium est - aliorum. qui justis premia tribuunt, aliorum, qui singulis praesunt civitatibus. Haec tamen verba satis obscura sunt, quia non tribuit duplex officium illud eidem Angelo, sed diversis, nec declarat, Angelos illos omnes essc bonos: unde posset exponi, ut prius officium bonis, secundum malis tribuatur. Nam Habacuc 1, dicit: Angelos pessimos esse, qui ministrant furori, et ire Dei, et tribulationi, quam infert in peccatores. E contrario vero, quia Propheta solum de bonis Ancelis loquitur, et de eisdem loquuntur alia testimonia, quae ex Ps. 67 et 103, allegat, videtur etiam Hieronymus de sanctis Angelis loqui. Nam statim post illa verba: Qui fucit Angelos suos spiritus, subdit, dnplex officium Angelorum est, videtur ergo loqui de bonis. Et Haermes, in lib. 3, Pastoralis, similitudine 6 et 7, tradit, esse quemdam Angelorum praepositum poeenis hominum peccatorum, quibns eos vexat, donec resipiscant, et penitentiam agant. Et clare indicat, hunc Angelum poenis praepositum ab Angelo custode uniuscujusque personae esse distinctum. Et hanc opinionem de Angelis praepositis poenis refert Andraeas Caesariensis, in Apoc. 26. Et quamvis dicat, in loco Apocalypsis, quem tractat, non esse de illis Angelis sermonem, non tamen negat illos dari. In capite vero 47, addit, Angelos laetari de poenitentia peccatorum, et gratias agere Deo de eorun punitaone, qui divina precepta prevaricantur. Prius vero in cap. 21, expresse docuerat, Angelos sanctos esse Dei ministros ad hujusmodi poenas inthgendas, tanquam misericordes (inquit) condolentesque mecdicos. Quod cap. 61, latius repetit.
6. Aliquando puna vindicat ca. — In hoc ergo puncto breviter supponendum est, sermonem in eo esse de poenis tantum hujus vitae: nam de poenis futurae vitae certum est non inferri per bonos Angelos, ut ex dicendis in libro octavo patebit. Poenae autem hujus vitae quaedam ex pura Dei justitia vindicativa proveniunt, et simpliciter poenae, vel supplicia dici possunt: aliae vero sunt poenae medicinales ex misericordia Dei ordinatae. Priores ordinarie per Angelos malos infliguntur, ut tradit Augustinus, lib. 5, cont. Julian., cap. 3, et Hieronymus, Isa. 13, in principio, ex illo Psal. 77: Mist in eos aram indignutionis suce, etc., imnüssiones per Angelos malos, super quem Psalmum late idem Augustinus tradit. Dixi autem ordinarte, quia nonnunquam etiam per Angelos bonos Deus punit peccatores, ut idem Augustinus docet, lib. 9, de Civit., cap. 5, ubi ait, sanctos Angelos sine ira punire, quos accipiunt eterna lege puniendos, et miseris, sine miseriae compassione subvenire: et ex Scriptura satis colligitur: nam juxta veriores expositiones, quas supponimus, sancti erant Angeli missi ad subvertendam Sodomam, Genes. 19, et sanctus erat Angelus Domini, qui ostendit manum suam super Jerusalem, ut disperderet eam propter peccatum David, 2, Reg. ult. Et sanctus erat Angelus Domini, qui in castris Assyriorum occidit centum octoginta quinque millia hominum, Isai. 37. Hoc ergo munus puniendi malos, aliquando per sanctos Angelos Deus exequitur, juxta secreta consilia providentiae suae.
7. Ordinarie tamen non nisi medicinali—Imo demones ita puniunt aliquoties. — Unde a fortiori sequitur, multo frequentius Deum castigare hominem, praesertim justum, vel praedestinatum peenis medicinalibus per Angelum bonum, quia haec punitio opus misericordiae est. et maxime ad officium paedagogi, seu custodis pertinet, et ideo credibile est ordinarie fieri per Angelum custodem privatae personae, si poena sit particularis et privata. Sub hac vero poena non tantum illam comprehendo, quae culpam supponit, sed etiam illam, quae ad exercitium, et profectum personae Deo gratae infligitur: nam eadem est illius ratio. Quando vero poena est alicujus communitatis, poterit per Angelum custodem civitatis fieri, si ad illius bonum ordinetur. At vero aliquando malum poenae non infligitur civitati, sed hostibus ejus in defensionem civitatis, ut in facto Sennacherib, Isai. 37, et tunc verisimile est per Angelum custodem civitatis fieri, quia ad illius defensionem, seu custodiam pertinet. Aliquando vero Deus utitur malis Angelis etiam ad has poenas medicinales infligendas: et tunc verisimile est, fieri proprii Angeli custodis directione et imperio. Sicut Paulus 1, Corinth. 5: Tradidit fornicarium "Satanc in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus fiat". Vel sicut Deus permisit daemoni affligere Job, vel Tobiam, ac similes.
8. Verisimilius est non dari sanctos Angelos preepositos paenis inferendis.—An vero aliqui Angeli sancti specialiter sint praepositi hujusmodi poenis inferendis, mihi non constat. Non obstantibus autem his, quae ex Hieronymo, Hermete et Andraea Caesariensi adduxi num. 5, verisimilius mihi est, id necessarium non esse. Primo quidem, quia ministeria sanctorum Angelorum per se ordinata esse debent ad bonum hominum, non autem ad malum poe- nae, quatenus tale est, sed ad summum quatenus medicina est, vel medium necessarium, aut valde conveniens ad bonum intentum. Unde oritur optima ratio, et distributio: quia si illae poenae tendant ad correctionem, vel defensionem eorum, qui ab Angelis custodiuntur, ad munus Angelorum custodum respective, seu cum proportione pertinent: si vero fiant propter altiorem providentiam, vel propter vindictam eorum, qui puniuntur, ordinarie, ut dixi, inferuntur per daemones. Et ad sanctos Angelos pertinere possunt, ut ad praecipientes, vel etiam cogentes daemones, ut tanquam ministri divinae justitiae illas poenas exequantur, et ita pertinebit hoc munus ad ordinem Potestatum. Si vero tales poenae immediate sint inferendae per sanctos Angelos, cum id non sit ordinarium, non oportet esse Angelos specialiter ad id deputatos, sed ad Virtutes pertinebit. Nam illae destinatae sunt ad extraordinaria opera, et quasi miraculosa peragenda; hujusmodi autem supplicia facta per Angelos sanctos propter solam vindictam pravorum hominum, et ad terrorem aliorum, inter opera miraculosa, et extraordinaria computantur: ideoque ad munus Virtutum pertinet. Non ergo sunt necessarii speciales Angeli poenarum praepositi.
9. Quid post mortem Angeli custodes praestent animaus. — Atque ex his satis explicata sunt ministeria angelicae custodiae tam particularis, quam universalis, prout circa viatores homines exercentur, quamdiu in hac vita mortali vivunt. Post mortem autem cessat propria custodia, ut supra diximus: quia omnia pericula cessant, et spes profectus in morte finitur. Nihilominus tamen quoad animas justas aliquod charitatis officium superest a sancUus Angelis custodibus exercendum. Nam si omnino purae, et sine macula, et ruga venialis culpae, aut reatus alicujus poenae ab hac vita decedunt, a suis Angelis custodibus, et interdum simul ab aliis, juxta varia earum merita, et divinae providentiae dispositionem usque ad coelum deducuntur. Si autem aliqua purgatione indigent, sancti Angeli eas deducunt usque ad purgatorii locum, ibique eas visitant, et consolantur. Hoc imprimis colligitur ex Luc. 16, ubi de mendico ait Christus Dominus: "Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum" A9rahe. Ubi Chrysostomus in speciali homilia: Portabatur (nquit) in humeris Angelorum, ne salte ambulans laboraret. Non sufficeret ad portandum unus Angelus? propterea plures veniunt, ut chorum letitie faciant. Gaudet unsquisque Angelorum tale onus tangere, libenter talibus oneribus pregravantur, ut adducant homines ad regna coelorum. Et Ambrosius, tractatu de Symbolo Apostolorum, capite ultimo, in hunc modum exponit verba Iaiae, cap. 60 et 66. "Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae cum pullis". Et iterum: Parculi eorum in humeris porta untur, et adducent fructus vestros in sanctam civitatem Jerusalem. Et ad id confirmandum, verba Christi, et varia exempla inducit, ex quibus concludit: Vehicula sanctorum spiritus esse. id est, Angelos Dei. Quibus exemplis addere possumus alia, in quibus legimus, sanctos Angelos homines peregrinantes a suis terris comitari, donec illos ad patriam reducant, ut de Jacob legitur, Genes. 32, et de Tobia, cap. 5 et 12, et de populo Israel, Exod. 23. Nam "omnia in figura contingebant illis", ideoque multo magis sancti Angeli hoc praestant charitatis officium viatoribus hominibus, donec illos ad patriam perducant. Et hoc etiam Ecclesia in officio defunctorum profitetur, et in officio sancti Michaelis specialiter ei tribuit, quod perducat sanctas animas in Paradisum exaltationis, utique per se, vel ministros suos. Atque hic est communis Ecclesiae sensus, et de multis sanctis in eorum historiis hoc legitur, et per se est valde credibile, et rationi consentaneum: quare nullus catholicus, et pius de hac veritate dubitabit.
10. Praeter motum Angeli nihil in celorum custodiam agunt. — Empyreum praesidem Angelum non habet. —Superest autem dubium circa praedictas actiones custodie, quia ex illis sequi videtur, res carentes ratione non esse capaces angelicae custodiae, quia tota illa custodia fit per actiones, quae ad cognitionem, et liberum affectum diriguntur. Respondeo, imprimis quoad coelestia corpora hoc quodammodo verum esse: nam praeter actionem motus non indigent alia custodia. Quia cum coeli sint incorruptibiles, et inalterabiles, et naturaliter agant quantum possunt, et contrarium non habeant, solo Dei generah influxu, et concursu sufficienter conservantur in sua substantia, et proprietatibus, et privatas actiones efficiunt, si convenienter applicentur, quod solum fit per motum, igitur nihil est in quo possit angelica custodia circa illos versari, praeter motum. Unde Empyreum coelum, quod non movetur, Angelum custodem, vel illi praepositum non habet. Angeli vero motores, inferiorum coelorum, licet suis orbibus sint quodammodo praepositi, non tam proprie custodes ceelorum dici possunt, quam custodes totius universi quoad ejus ordinem, et conservationem. Ouia non movent coelos propter eorum conservationem. sed propter perpetuitatem rerum generabilium per continuam generationum successionem. Et ita custodes universi quoad praesentem statum saltem remote dici possunt.
11. Cajetanus negat species rerum corruptiDilium habere propriam custodiam. — Affirmaliva pars vera.—Virtutes hanc custodian exercere probabilius est. —be rebus item corruptibilibus Cajetanus certe, in dicta quaest 110, art. 1, indicat non esse capaces custodiae quoad naturalia, et ideo ait, eis non deputari praepositos Angelos propter custodiam, sed propter usum miraculosum, vel extraordinarium talium rerum in ordine ad providentiam supernaturalem. Sed nihilominus dici potest, Angelos praeponi istarum rerum speciebus saltem perfectis, et per se ad bonum universi necessariis, propter earum conservationem perpetuam, sufficientemque propagationem, seu multiplicationem procurandam. Unde cum duo sint modi custodiendi rem aliquam, scilicet. removendo causas, vel occasiones, quae nocere possunt, seu bonum impedire, vel directe bono promovendo. Prior modus facie potest habere locum in rebus insensibilibus, et irrationalibus, ut per se manifestum est. Multa enim sunt, quae nocere animantibus et arboribus, eorumve conservationem, aut productionem impedire possunt, quae per angelcam providentiam in hominum bonum auferri, et praecaveri possunt: sicut e contra mali Angeli facile hujusmodi nocumenta procurant, si permittantur. Alter etiam modus promovendi bonum istarum rerum, licet non tam perfecte ocum habeat in rebus, sicut in hominibus, nihilominus applicando activa passivis exerceri aliqualiter potest: sicut pastor custodiens oves, non tantum nocentia removet, sed etiam pascua meliora, et alia commoda iilis procurat. Et Adam positus fuit ad Paradisum custodiendum, ut in sua pulchritudine, et amoeenitate conservaretur, quod et animalia bruta, et nociva, repellendo, et plantando, ac rigando, aliisque modis facere poterat. Ad hunc ergo modum inteiligere possumus istam custodiam angelicam etiam in ordine ad naturalia commoda talium specierum, quae tanto excellentior sit, quam humana, quanto angelica praescientia, et potentia ad applicandas juvantes causas, vel removendas nocentes, major est. Verum est tamen, hoc genus providentiae, et custodiae, frequenter esse praeter communem cursum causarum naturalium: ut, verbi gratia, quia si causae permitterentur suum cursum agere, vel sequeretur sterilitas propter pluviae defectum, vel magna tempestas excitaretur in mari, etc. Angeli autem specialiter interponendo, seu applicando alias causas, aut removendo alia corpora, hujusmodi effectus impediunt. Et sub hac ratione dici potest haec custodia attingere supernaturalem ordinem, nam revera propter supernaturalem finem praecipue fit. Et ob banc etiam causam probabilius credo exerceri hanc custodiam per Angelos ad ordinem Virtutum pertinentes, quia licet res, circa quas versatur, sint minus perfectae quam homines, modus tamen ilius requirit universaliorem cognitionem, et providentiam, et cum virtute operandi praeter ordinarium naturae cursum conjunctus est.
12. Vera sententia negativa. — Nonnullas alias quaestiones tractant theologi de hac Angelorum custodia, quas omittendas censui, quia vel in superioribus tractatae sunt, vel novam difficultatem scholasticam non habent. Una est an per actiones custodiae sancti Angeli aliquid mereantur, vel in gloria crescant, aut quomodo, quae in capite octavo, dicta sunt. Alia est, an possint sancti Angeli defectum aliquem in hac custodia committere, propter quem, vel Deo displiceant, vela suo statu decidant, et haec etiam in eodem libro contra Origenem expedita est. Tertia huic annexa est, an doleant Angeli custodes de lapsu, vel perditione hominis, quem custodiunt. Quam tractat D. Thomas, d. quaest, 113, a. 5, propter Isaiae verba, cap. 33, "Angeli pacis amare flebunt". Et interdum hoc modo loquuntur Patres. Nam Chrysostomus, hom. de Ascensione, ait, Angelos nostris dolere suppliciis, et quaudo punicamur (ait) agna tristitia tenebantur, et de Cherubinis custodientibus paradisum ait, quod nostris supplictis tristabantur. Et eodem modo loquitur Antonius abbas, ep. 2, ad finem. Andraeas Caesariensis, Apoc. suo, c. 25, et clarius in 4T, ait Angelum moeerere et contristari cum garere detrectamus. Et favet etiam Leo VÍIH, vel IX, in cap. i duo sunt, 55, de Consecrat., dist. 1. Verumtamen manifestum est, sanctos Angelos non esse capaces tristitiae, aut doloris tum ratione status beatifici, in quo summam delectationem habent, quae nullam secum compatitur tristitiam: tum quia nullam veram causam tristitiae habent. Quia quidquid mal homines committant, non provenit ex ipsorum negligentia, aut defectu. Et licet in se spectatum fit, vel offensa Dei, vel malum ipsius hominis, et inde videatur esse posse causa tristiUe ex pura Dei, et proximi charitate: tamen cum illa omnia sub ordine divinae providentiae contemplentur, et videant ita permitti a Deo, et tandem omnia in majorem Dei gloriam redundare, nulla afficiuntur tristitia, sed potius summo gaudio, et admiratione Deum in omnibus suis consiliis laudant. Sicut Deus ipse licet omnia illa videat, et plus se amet, quam ab Angelis diligatur, de suis offensis nihil contristatur. Unde locutiones illae sanctorum, et aliae similes per metaphoram intelligendaesunt: sicut etiam solet hujusmodi affectus tribui Deo ad significandam erga homines charitatem, et quantum impietas illi disphiceat. Et hoc indicare voluit Andraeas Caesariensis supra, cum dixit: Angelos ad Dei exemplum compati, moreri, aut contristari. Origines autem, Matt.18, in omni proprietate videtur tribuere illos affectus Angelis, sed procedit ex suo errore, quo putat, Angelos custodes per negligentiam peccare. Et sane Theophylactus, ibidem videtur juxta eumdem errorem loqui, cum dicit Angelos peccatores confundi, et minus fieri, ita non ut tam libere audeant videre Dei faciem, et precari pro nobis.
13. Utrum inter Angelos custodes detur dissensio. — Vera quaestionis vesolutio. — Aliam quaestionem movet D. Thomas, eadem quaest. 113, art. S, utrum inter Angelos custodes possit esse dissensio et pugna. Fundatur autem quaestio in loco Dan. 10, ubi dicitur Angelus princeps Persarumrestitisse Angelo custodienti populum Dei. De quo Principe Persarum varietas opinionum est, an bonus, vel malus fuerit. Nam quod fuerit malus, insiruat ibid. Hierony mus, et clarius docet in cap. 29 Ezechielis, in principio, et sequuntur Rupertus, lib. 9, de victor. Verbi, cap. 4 et sequentibus, et Cassianus, collat. 8, cap. 12 et sequentibus. Quod si haec expositio vera est, cessat dubitationis fundamentum, quia inter bonum Angelum custodem, et malum adversarium pugna est. Contraria vero sententia videtur communior, Principes illos Persarum, et Graecorum fuisse bonos Angelos. Docuit Dionysius, cap. 9, de coelest. Hierar., quem secutus est Gregorius, lib. 17, Moral., cap. 8, alias 7, et Theodoretus, in Daniel, et ibi Lyranus et Carthusianus et alii. Eamdemque sententiam secuti sunt scholastici cum D. Thoma supra, eamque nos ut probabiliorem supponimus. Et de illa videri potest Pererius, lib. 12, in Da- niel. Hac igitur expositione supposita oritur quaestio a D. Thoma proposita, quomodo inter sanctos Angelos potuerit esse dissensio, aut pugna. Et brevis resolutio est, non esse inter illos discordiam voluntatum absolute, et simpliciter, sed in petitionibus posse esse oppositionem, petendo contraria, quamdiu de voluntate Dei illis non constat: nam illa cognita omnes in illa conveniunt. Et quia priusquam illam cognoscant, semper sub illa conditione postulant, st Deo magis placuerit; vel alia. simili expressa, vel tacite subintellecta, ideo licet conitraria interdum petant, absolute non sunt inter se contrarii in voluntatibus, et desideriis, sed tantum secundum quid, et (ut ita dicam) materialiter, quae contrarietas per subintellectam conditionem formaliter tollitur, et ita nulla superest in illa quaestione difficultas.
14. Dubitationis alterius indicatio. — Adhuc vero nobis superest alia quaestio a lib. 4, in hunc remissa, an sancti Angeli nobis etiam ministrent, et custodiae hominum cooperentur, quoties Deus sub visibili specie, et forma ad homines descendere, vel apparere dicitur, quae fusiorem disputationem postulat, et ideo in duobus sequentibus capitulis illam tractabimus.