Text List

On this page

Caput 20

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Utrum ante legem gratiae omnes apparitiones dei ad homines per angelos factae fuerint, ita ut non solum propriam, sed etiam personam dei gerentes, homines juvent, ad eosque loquantur, etc

CAPUT XX. UTRUM ANTE LEGEM GRATIAE OMNES APPARITIONES DEI AD HOMINES PER ANGELOS FACTAE FUERINT, ITA UT NON SOLUM PROPRIAM, SED ETIAM PERSONAM DEI GERENTES, HOMINES JUVENT, AD EOSQUE LOQUANTUR, ETC.

1. Ut scopus disputationis intelligatur, supponendum est, nunc tantum esse sermonem de DEO ut DEUS est, id est, non ut homo factus est: ac proinde non solum moveri quaestionem de apparitionibus Dei ante Christi adventum in hunc mundum. Nam si quae Dei apparationes post ascensionem in coelum, factae sunt, in eis non ut Deus tantum, sed ut Deus, et homo, seu ut persona Christi divina et humana sunt factae, de quibus in sequenti capite pauca addemus.

2. Primum dubium an Deus ante Incarnationem visibiliter apparuerit. — Certissima est sententia affirmat. —Et primum omnium occurrebat quaestio, an vere Deus aliquando apparuerit hominibus in forma visibili ante Incarnationem. In qua quaestione Malonius, in 2, dist. 8, disput. 4, refert opinionem quamdam negantem, Deum unquam apparuisse. Et citat Gabriel ibi, q. 1, a. 2, sed immerito nam Gabriel negat quidem Deum assumpsisse corpus extra Incarnationem, non tamen negat apparuisse: sic enim ait, Licet Deus apparuerit Patribus in figuris corporalibus, illa tamen corpora non assumpsit Deus. Hla igitur quaestio de assumptione corporum distincta est, et dc illa infra dicemus. At vero de apparitione DEI nulla potest esse quaestio inter catholicos, cum sit in Sceriptura expresse definita, eta Patribus constantissime tradita. Hoc igitur tanquam certum statuendum est, Deum saepissime apparuisse hominibus sub forma visibili, secluso Incarnationis mysterio. Probatur primo, quia in Scriptura sacra expresse, ac frequentissime id dicitur; unde dubitari non potest de proprietate sermonis. Secundo quia sancti Patres ita intelligunt eamdem scripturam, praesertim D. Augustinus, ep. 111, citans Athanasium, Nazianzenum, Ambrosium et Hieronymum. Idem Augustinus, in ep. 112, c. 6, Tet S, ubi etiam citat Ambrosium, lib.1, in Luc., c. 2, item lib. 10, de Civit., cap. 13, ubi etiam toti populo dicit apparuisse Deum, cum illi legem daret, Exod. 19 et 20, et late idem tradit, lib. 2, de Trinit., cap. 19, et lib. 3, cap. 10 et sequentibus, fere per totum. Item Hilarius, lib. 4, de Trin., a medio copiose, et Leo papa, epist. 13, ad Pulcher., et Clemens, papa, lib. 5, Constitut., cap. ult., et plures alios in sequentibus referemus. Ratio autem hujus veritatis tantum est benignissima providentia Dei, qui ad docendos, et illuminandos homines, illis apparere dignatus est.

3. Secundum dubium quomodo dignosci possit divina apparitio a pure Angelica.—Regula discernendi traditur.—Verba Deum loguentem indicantia sunt in triplici differentia.— Emempla primi modi cerborum. —Secundo, quia apparitiones Dei, et Angelorum in Sceriptura valde permixtae sunt, et ideo inquirere oportet, quomodo discernatur divina apparitio ab illa, quae est pure angelica. In quo breviter dico, praecipue verba, et deinde facta, quae Scriptura proponit, esse consideranda. Nam si verba talia sint, quae ad solum Deum relata veritaten habere possunt, DEUS ipse est, qui apparet. Si autem verba de Angelo suflicienter verificari possunt, tunc non Deus, sed Angelus est, qui in propria persona loquitur, et repraesentatur. Si tamen verba sint ambigua, ex aliis signis discernenda sunt. Verba autem, quae apparitionem Dei esse indicant, esse possunt, primo scriptoris Canonici, seu Prophetae referentis apparitionem. Secundo ipsius personae apparentis, et loquentis. Tertio alterius personae, ad quam sit apparitio, et cum eo, qui sibi apparet, loquentis. Exemplis res declaratur. Priori enim modo refertur divina apparitio, vel locutio, pramissis illis verbis, dirit Deus, vel, precipit Deus, tunc ergo Deus est qui in persona proprialoquitur, qnia id affirmat scriptor canonicus, qui tallere non potest. Sic Gen. 1, post creationem priorum hominum dicitur, "Benedivitque illis Deus, et ait: Crescite", etc. Et iterum, "Dicitque Deus E'cce dedi volis", etc., et cap. 2: "Tulitque Deus hominem, preecepitque ei, dicens", etc., et cap. 3. "Cum audivissent vocem Dei ambulantis in Paradiso", et infra, "Vocavitque Deus Adam", etc., usque ad finem capitis. In quo loco non solum apparuit Deus voce sensibili loquens ad aures corporis, sicut in proribus, sed etiam in forma oculis aspectabili, ut recte probat Augustinus, lib. 2, Trinit., cap. 10, et lib. 11, Gen. ad lit., cap. 33. Eodemque modo apparuisse Caino, Gen. 4, cum et dixit Dominus; "Ubi est A bel frater tuus?" Testatur idem Augustinus, in ep. 112, de Videndo Deum, ad Paulin. c. 11, idemque aliqui censent de apparitionibus Dei ad Noe, Genes. 6, 7, 8 et 9, ubi saepius dicitur, Deus locutus ad Noe, vel solum, vel cum filiis ejus. Et consequenter idem dicendum est de apparitione, in qua dixit Dominus Abrahae: "HE gredere de terra tua", Gen. 12, quem locum commemorans Stephanus, Actor. 7, dicit, ibi apparuisse Dominum Abraha, et adjungit locum Gen. 17, ubi dicitur Deus apparuisse Abrahae, et fedus cum illo pepigisse. Verumtamen verbum etiam, apparendi,ambiguum est: nam potest apparitio tantum esse auricularis, nt Exod. 20, et 1, Reg. 3, et notat Abulensis 3, Reg. 9, quaest. 2, et ideo in dictis locis, in quibus tantum dicitur Deus locutus, ? ncertum est, an tantum loquens auditus fuerit, vel etiam videndum se praebuerit Deus. Imo de ipsa locutione non satis constat, an exterius sensibilis fuerit, vel imaginaria, aut intellectualis, ut Augustinus notat, d. lib. 11, Genes. ad lit., cap. 33, et Basilius, Isaiae 7, de imaginaria exponit. Sed non est dubium, quin seepe fuerit sensibilis, ut ex aliis locis allegatis manifestum est. Imo aliquando locutioni tales circumstantiae adjunguntur, ut praesentia etiam visibilis ostendatur, ut in priori loco Augustinus notat. Estque hujuscemodi celebris apparitio Dei ad Abraham, Gen. 18, de qua statim dicemus. Et in toto Exodo, et in Prophetis sunt similes apparitiones et locutiones frequentissimae.

4. Exempla secundi modi verborum. —Exem- pla vero, in quibus Deus ostenditur esse, qu apparet ex modo, et auctoritate verborum, inveniuntur plurima, aliquando vero illis simul adjungitur testimonium Scriptoris canonici. Ad rem vero nostram praecipue illa spectant, in quibus scriptor expresse non dicit Deum esse, qui apparet, vel qui loquitur, ut, verbi gratia, Genes. 16, ubi dicitur, Angelum Domini apparuisse Agar, et ad eam locutum fuisse, prius interrogando, "Unde venis, et quo vadis", et monendo, "Becertere ad domun tuam": et postea promittendo, "Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur pre multitudine" quod solus Deus veraciter promittere poterat. Quod ipsa Agar intellexit, et ideo de illa subjungitur, "locavit autem nomen Domini qui loquebatur ad cam". "Tu Deus qui vidisti ine". Similisque est apparitio eidem Agar, facta, Gen. 21, ubi prius dicitur, "Vocavit Angelus de celo Agar, dicens: Noli timere", etc., et postea addit: "In gentem mnagnam faciam eum". "Aperuitque oculos ejus Deus", etc. lHlustrior fuit apparitio Dei ad Abraham, Genes. 18, quando "apparat ei Dominus in convalle Mambra", etc., qui longum dialogum cum Abrahamo habuit, et in modo loquendi, et verborum pondere, et auctoritate sese Deum esse manifeste ostendit, et licet in specie trium virorum apparuisset, tanquam unus Dominus loquebatur, in quo mysterium Trinitatis ibi repraesentatum fuisse Patres communiter interpretantur, ut infra notabimus.

5. Aliud exemplum est apparitionis factae eidem Abrahae, Gen. 22, quando Deus praecepit illi sacrificare filium, cumque jam extendisset brachium cum gladio ad immolandum illum, "Ecce Angelus de celo clamavit, dicens: Abraham, Abraham", "non extendas manum super puerum", etc. Et infra: "Nunc cognovi, quod timeas Deum". Et addit, "Ft non pepercisti filio tuo propter me". In quo ultimo verbo evidenter ostenditur, ipsum Deum, cui Abraham obediebat, fuisse adillumlocutum. Praeterea, Gen. 28, Jacob vidit Dominum innizum scale dicentem sibi. "Ego sun Dominus Deus Abraham", et postea, cap. 31, in alia apparitione prius dicit Jacob: "Dirit Angelus Dei ad me in somniis". Et infra dicit illi: "Ego sum Deus Bethel, ubi unaisti lapidem, et votum vovisti mihi", et c. 32, vir luctabatur cum Jacob, de quo ipse postea dicit: "Vidi Dominum facie ad faciem". Quae loca de vero, et invisibili DEO intellexit Joannes legatus Orientalium Patriarcharum in Synod. II Nicen., Actor. 4, circaprincipium, et Concilium Aquense, sub Papino, lib. 1, cap. 22, et sequen- tibus. Et Adrianus papa, in scripto de Imaginibus ad Carolum Magnum, in defensionem testimonii allegati Joannis, circa finem libri. Post haec apparuit DEUS Moysi, et locutus est cum illo, contestans se esse verum Deum, Exod. 3, per totum, et cap. 19, ac 29, est insignis apparitio Dei in monte Sinai, quando ad dandam legem descendit. Et Judic. 2, est notanda apparitio in qua primum dicitur: "Ascendit Angelus Domini", etc. Et postea additur, et ait: "Hduai vos de Egypto, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum voliscum in sempiternum" - quae dicere non potuit nisi Deus, vel qui personam Dei sustineret.

6. Exempla tertii modi verborum.—Vide Abulensein in his locis. — Denique pro tertio modo apparitionum, quae DEI esse creduntur, non tantum ex testimonio scribentis, vel ex sermone Dei, sed etiam exipsius verbis, vel factis eorum, ad quos apparitiones fiunt, exempla sumi possunt. Imprimis ex Judic. 13, ubi Scriptura prius dicit Angelum fuisse locutum ad Manue, ejusque uxorem, qui postea videntes Angelum pariter ascendentem cum flamma ignis holocausti, proni ceciderunt in terram, et intellerit Manue Angelum Domini esse, et dicit ad urorem suam. "Morte moriemur, quia cidimus Deum". Ex quibus verbis colligitur intellexisse Manue, Deum esse, qui sibi apparuerat. Deinde Josue 5, cum ei apparuisset vir quidam, qui se dicebat esse principem exercitus Domini: "Cecidit Josue promus in terram, et adorans ait: Quid Dominus meus loguitur ad servum" swuwm ? quo facto, et verbis Deum sibi apparuisse significavit. Et ad confirmandum eum in illa existimatione, respondit ei vir qui ei apparuerat: "Solae calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas sanctus est", utique propter praesentiam Domini, quod etiam Josue cognovit, et ideo fecit, sibi quod fuerat imperatum: ad imitationem Moysi, Exod. 3. Tertium, et optimum exemplum est, Judic. 6, ubi prius dicitur Angelum Gedeoni apparuisse, et postea subditur: Dixitgue ei Dominus- "Ergo ero tecum", et postea dixit illi Gedeon: "Ne recedas hinc, donec revertar ad te portans sarcificium, et offerens tibi". Ex quo ultimo verbo colligitur Deum ibi recognovisse, quia non nisi Deo sacrificium offerre vellet. His addit potest apparitio facta Abrahae. Genes. 18. Nam licet ex aliis capitibus constet esse divinam, tamen ex modo loquendi ipsius Abrahae ad eum, qui sibi apparebat, id satis constare potuisset. Nunquid, ait, "perdes justum cum impio". Et infra: "Non est hoc tuun, qui judicat omnem terram", etc. Et juxta haec de aliis judicandum est.

7. Tertius dubium an apparuerit solus Filius. — Affirmare cidentur aliqui Patres. — Tertio declarare oportet, an in his apparitionibus solum Verbum divinum apparuerit hominibus. Aliquid enim Patres ita videntur dictas apparitiones interpretari. Quamvis enim multi non de omnibus in generali, sed una vel altera interdum loquantur, tamen a paritate rationis videtur idem de omnibus sentiendum, ut aliqui etiam declarant. Et imprimis citari solent canon. 14 et 15. Concilii Syrmiensis, in quibus sub anathemate traditur: Filium fuisse, et non Patrem, qui Abrahae apparuit, et qui cum Jacob luctatus est, ut est apud Hilarium, lib. de Synodis. Verum est illud non fuisse Concilium, sed haereticorum conciliabulum, illi vero canones continentur in illa parte, quam contra Photinum edidit, in qua non censetur errasse. Idem sensit Clemens papa, lib. 5, Const. Apost., c. 19, non solum de dictis apparitionibus factis Abrahae, et Jacob, sed etiam de facta Moysi, Exod. 3, et Josuae, c. 5. Eusebius etiam, 1. 1, de Demonstr., c. 5, de Filio exponit apparitionem factam Jacob, et dicit eumdem illum Dei vocari Angelum, quia Christus futurus erat: Angelus testumenti, ab hominibus desideratus, et addit, eumdem apparuisse Abrahae: et ob 42, cum dixit: "Auditu auris audici te: nunc auten oculus meus videt te". Et tandem concludit - Nullum alium fusse preter Dei Verbum, qui ab antiquis Patribus, Dei amicis est visus, et l. 5, c. 9, et sequentibus, hoc latissime prosequitur, ex sacraque Scriptura colligere nititur, non fuisse Angelos qui Patriarchis, et Moysi, et aliis locuti sunt in veteri Testamento, sed Dei Verbum. Idem habet lib. 1, Histor., c. 3 et 4, et Nicephorus, 1l. 1, c. 1. Et eodem modo exponunt Theophylactus et Chrysostomus illa verba Stephani, Actor. 7. Et apparuit illi Angelus, scilicet Moysi: nam illum non verum Angelum, sed Verbum Dei, et Christum fuisse dicunt, qui est, Magni consiii Angelus.

8. Accedunt Tertullianus, etc.—Idem tradit Tertullianus, lib. contr. Praxeam, cap. 14 et sequentibus, et lib. contr. Judaeos. c. 9. Nam qui ad Moysem loquebatur (axt) ipse erdd Dei Filius, et qui semper videbatur, Deum enim Patrem nemo vidit unquam, et vixit. Et hanc sententiam in multis alis locis repetit Tertullianus, quae notat Pamelus in Prolegom., Paradoxo 19. Advertitque duo asseruisse Tertullianum. Unum est, in omnibus illis apparitionibus Verbum Dei fuisse, qui videbatur: aliud east, fuisse visum in vera carne, licet non naEt hoc secundum dicit esse singulare in fer. tulliano, contra quem quoad hanc partem, in lib. 4, disputavimus. At vero illud prius, ait, non fuisse proprium Tertulliani, nam antea ilIud docuerunt Justinius contra Try phonem, Irenaeus 3, c. 6, l Aetl. 6, c. 23et 37, Cyprianus, l. 2, ad Quirin., c. 35 et 6, Epiphanius in Anchoral., Ambrosius, Praefat in Luc, et lib. de Filii Divinitate, cap. 8, et sub ejus nomine ad Colos. 1, circa illa verba: Qu? est imago, etc., et Origenes, homil. 1 in cap. 6, Isaiae. Et idem sentit Augustinus, lib. contra Adimantum, c. 9. antiquas apparitiones de Filio Dei exponit. Quibus consentire videtur Leo, epist. 13, ad Pulcheriam, dicens: Potuerat omnipotentia Filii Dei sic ad docendos, justificandosque homines apparere, quomodo et Patriarchis, et Prophetis in specie carnis apvoaruit cum aut luctamen iniit, aut sermonem conseruit, cumve officia hospitalitatis non abnuit, vel etiam appositum cibum sumpsit, sed ille imagines hujus hominis erant indicia, cujus veritatem ez precedentium Patrum stirpe sumendam significationes mystice nuntialant.

9. Loca Scripture in quibus dicti Patres fundantur. — Fundantur hi Patres in nonnullis Scripturae testimoniis. Primum est illud Joan. 1: "Demm Patrem nemo vidit unquam", sic enim citat Tertullianum fortasse qui statim additur: "Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit", et cap. 6: "Non quia Patrem quis cidit, nisi is, qui est a Deo". Cum tamen, cap. 8 dicat Christus: "Abraham eaultavit, ut videret diem meum: vidit, et gavisus est". Ergo vidit Filium, et non Patrem; solus ergo Filius illi apparuit. Secundo inducunt illud Joan. 12: "Hoec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo", scilicet, de Christo, Isaias autem vidit gloriam Dei: Quando "vidit Domimtn. scdentem super solium excelsum", eitc., Isai. 6, ibi enim illa verba dixit. quae Christus allegat; ergo Christus fuit, qui Isaiae apparuit, cum vidit gloriam Dei; ergo multo magis in aliis apparitionibus. Tertio inducitur Daniel 3: Hcce ego video quatuor viros solutos, et infra, et species quarti similis Filio Dei, quod de naturali Dei Filio, ejusque apparitione, intellexerunt, Augustinus, Concion. contra Judaeos, Paganos et Arianos, cap. 15, Rupertus, lib. 6, de Victor. Verbi Dei, cap. 21, Tertullianus, lib. 4, contr. Marc.. cap. 10 et 21. et Pererius ibi addit etiam Hippolestum. Quarto citatur locus Isai. 51: "Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui lo- quebar, ecce adsum", et addit statim: "Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et preedicantis pacem" ; quod de Christo intelligendum videtur, sicut praedicitur Nahum 1, et Paulus extendit ad Christum per se, vel per suos Apostolos praedicantem Evangelium, Romanor. 10. Quinto affertur id Baruch. 3, ubi prius dicitur: "Hic est Deus noster", etc., et postea: "Post hec in terris visus est". Unde Christus, Matth. 22, dicit se misisse Prophetas. Ergo revelationes Prophetarum per Filium fiebant; ergo in eis solus Filius apparebat. Sexto addi potest ratio, seu congruentia, quia decebat Incarnationis mysterium, priusquam in veritate fieret, multis figuris, et imaginibus repraesentari, ut Leo papa, et Augustinus supra tradunt: omnes autem antiquae apparitiones Dei ad hunc finem tendebant; et ideo semper sub humana forma Deus apparebat, ut ex narratione Scriptura manifestum est; ergo in illis solum Verbum apparebat, ut figura veritati responderet.

10. Assertio prima negativa. — Evasio ad locum adductum.— Nihilominus dicendum est, non tantum Filium, sed etiam DEUM per se primo, seu absolute, et secundum se, vel etiam ut Trinum, et Unum, saepe hominibus apparuisse. Hanc sententiam docent communiter moderni theologi, et probatur simul ex Scriptura et Patribus. Primo enim Genesis 18, non solum una, vel alia persona, sed tota Trinitas unus DEUS Abrahae apparuit: nam in tribus viris Trinitas personarum, in unius autem Domini appellatione, Unitas DEI figurata est, ut late expendit Augustinus, lib. 2, de Trinit., cap. 10 et sequentibus, et libro 16, de Civit., cap. 19, et lib. 3, contra Maxim., cap. 26, et alios Patres infra referemus. Non desunt tamen, qui dicant, illos tres viros non repraesentasse tres personas Trinitatis, quia unus illorum apparebat, ut Princeps, et Dominus, ad quem loquebatur Abraham: alii vero duo tantum ut ministri se ostendebant, et ideo, c. 19, isti duo ministri sunt ad subvertendam Sodomam, et Loth apparuerunt. Estque illa expositio Chrysostomi, hom. 41 et 42, in Genesim, cui videtur favere Ambrosius, 1. 5, de Abrahamo, cap. 5, dicens: Tres vidit, et unum solum Deum fatetur: deinde conversus est ad duos, quos manistros ar atrabatur.

11. Obstruitur primo. — Secundo impugnatur. — Sed imprimis, qui hanc expositionem sequuntur, non dicunt, illum virum, qui apparebat ut Dominus, fuisse Filium, sed magis consequenter indicant, fuisse Patrem, vel DEUM, ut unum. Deinde magis placet expositio, quod illi tres viri, tres divinas personas repraesentarent, cum tanta aequalitate, ut ad illas, tanquam ad unum loqueretur Abraham, non sine illuminatione divina. Ita sentit Augustinus, in locis citatis, et Ambrosius, libro de Fide resurrectionis, versus finem, dicens: Abrahamn Trinitatem in typo vidit, tres suscipiens, umum adorans, et personarum distinctione servata, unum tantum Dominum nominabat, tribus honorificentiam muneris deferens, et unam significans potestatem: loquebatur enim in eo non doctrina, sed gratia, et melius credebat ille, quod non didicerat, quam nos, qui discimus.Et idem tradit Gregorius Nissenus, in Fragmentis ex libro de Cognitione Dei, S 5, in tom. 3, Diblioth., dicens: Cum sint tres, sermo cum uno tantum instituitur, ut constet omnino unam esse trium personarum divinitaten et subjungit effugium juxta praecedentem expositionem, et illud refutat, dicens: Quod si unwn quidem esse dixeris Deun, Angelos autem duos, quomodo potuerunt cum Domino considere. Et idem tradit Alexander, papa L, ep. 1, ad Orthodox., c. 6, quem imitatur Benedictus I. in sua epistola, et in hoc sensu, in hesponsorio2, Dominicae Quinquagesimae ponderat Ecclesia, quod Abraham tres vidit, et unum adoravit, ubi per unum non intelligit unum ex illis tribus viris, sed quod tres illos, ut unum, adoravit.

12. Progreditur provmima impugnatio. — Probatur secunda assertio. — Hocque videtur ex contextu Genesis ostendi posse. Nam prius absolute dicit, Abrahamum videntem tres viros, prius adorasse in terram, et postea dixisse: "Domine, si inveni gratium in oculis tuis", et ut intelligatur, non ad unum tantum illorum, sed ad omnes ita locutum fuisse, statim in plurali dicit: "Ft lavate pedes vestros, et requaescite sub arbore", usque ad illud: "Zdcirco enim declinastis ad servwm vestrum". Quae verba ostendunt, omnes aequaliter adorasse. Et postea ex progressu historiae colligitur, eos sine discrimine, vel inaqualitatis signo consedisse, simulque comedisse (ut Augustinus supra, c. 11, notat), et postea subditur: "Dizerunt ad eum : Ubi est Sara", et statim: "Cui diadt, revertens ceniam". Confirmatque hoc Augustinus supra, cap. 11 et 12, ex cap. 19 Genesis, ubi prius Loth loquitur ad duos tanquam ad Angelos, seu viros in plural, postea vero (forsitan jam cognitio mysterio) loquitur ad eos in singulari, dicens: "Queso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiaum coram te, et magnificasti miseri- cordiam tuam, quam fecisti mecum", etc. Et postea unus Dominus est, qui respondit ad illum, nam de illo dicitur: "Dominus pluit super Sodomam", etc. Et additur, "a Domino de caelo", et in utroque loco ponitur Hebraice nomen JEHOVA, quod soli vero DEO tribuitur. Unde communiter Patres pluralitatem personarum divinarum inde colligunt, Sixtus I, epistola prima, Ignatius, epist. 12, ad Antiochen., Cyrillus Hierosoly mitarus, cateches. 10, illumin., Athanasius, Orat. contra Gregales Sabelli, Hilarius, lib. 5, de Trinitat., aliquantulum a principio, Idacius Clarus, libro 1 controvers. Variman., circa principium, et alii permulti. Atque ita ex isto loco confirmatur prius testimonium: nam illi duo viri qui Loth apparuerunt, fuerunt ex tribus qui apparuerunt Abrahae; ergo non erant ministri ejus, qui discessit, et postea non apparuit, nec inferiores illo. Unde recte Augustinus, dicto lib. 2, de Trinit., cap. 12, ait: Quid est hoc quod dizit ad eos: Rogo, Domine, si jum ille discesserat, qui Dominus erat, et Angelos miserat? Erant ergo duae personae divinae, quae remanserant, quae, propter consubstantialitatem, unus sunt Dominus. Interrogat autem Augustinus, quaenam illae fuerint, et putat probabilius fuisse Filium, et Spiritum sanctum, quia dicuntur missae: Pater autem non mittitur, ille ergo discesserat, seu apparere desierat. Alii vero Patres citati, Patrem, et Filium fuisse significant; nam illud, pluit Dominus a Domino, de persona Filii, quae est a Patre, interpretantur. Estque valde probabile, nec obstat verbum oittend semel positum in illo cap. 19, quia ibi loquuntur interdum Angeli, ut Angeli, et in propria persona, et sic dicunt: "Clamor eorum ascendit ad Dominum, qui misit nos, ut perdamus illos", interdum vero loquuntur in persona Dei, et sic nunquam dicunt se missos, sed cap. 18, dicit Dominus: "Descendam, et videbo", et iterum: "Abiit Dominus, postquam cessavit logui ad Abraham". Utrumque autem verbum in Patrem recte cadit: optime igitur intelligitur, quod illi fuerint Dominus Pater, et Dominus a Domino, id est, Filius: et quod discessit Spiritus sanctus, quia non amoris, et gratiae opus, sed punitionis, et vindictae patrandum erat. Et inde consirmatur etiam assertio, quia non solum Abrahae tota Trinitas apparuit, sed etiam Loth Pater cum Filio manifestatus est.

13. Probatur tertio — Tertio addi potest apparitio facta Moysi in Rubo, Exod. 3. Nam quod ibi Deus apparuerit ei, supra ostendimus; quod autem non solus Filius, sed etiam Deus Unus, simulque Trinus ad eum locutus fuerit, ex ejus verbis, et nominibus colligunt Patres; nam quod fuerit Deus in essentia unus, manifestat nomen illud, "Ego sum, qui sum", seu, Qui est, aut Jehova - nam hoc nomen essentiale est, et DEI propriam naturam maxime declarat. Trinitatem autem personarum indicavit alio nomine, in quo ter repetitur nomen DEL, scilicet, "Fgo sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob", ut recte ponderavit Martialis, epistola 1, ad Burdegal., cap. 10. Nam simili repetitione trina saepe in Scripturis usitata Trinitatem personarum indicari notant Alexander I et Benedictus I, in epistolis citatis, et optime Gregorius, lib. 29, Moral., cap. 16, alias 28, et homil. 16, in Ezechiel., Athanasius, Basilius, et alii scribentes contra Arianos. Potest etiam nomen illud, Deus Abraham, etc., de Patre specialiter, et secundum appropriationem intelligi, juxta verba Petri, Actor. 3: "Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus Patrum nostrorum, glorificavit Filium suum" J ESUM. Et sic etiam constat, Deum Patrem apparuisse Moysi, et consequenter etiam DEUM Filium, et Deum Spiritum sanctum, quia non apparuit Pater specialiter secundum ea, quae personaliter illi sunt propria, sed secundum id, quod commune est omnibus personis. Solet etiam afferri apparitio Dei facta Abrahae, Genes. 22. Ubi post obedientem voluntatem sacrificandi filitum, Deus illt apparuit, dicens: "Per memetipsum juravi", etc., usque ad illud, et "benedicentur in semine tuo omnes gentes terre". Sed hcet verum sit, illa verba non esse solius Filii, sed Dei absoIute, et magis referri ad Patrem secundum appropriationem, nihilominus ad illa verba proferenda, non apparuit Deus, sed Angelus ea ex Deo sic referens: "Per memetipsum juravi, dicit Dominus", etc. Melius testimonium est Deuteron. 18, ubi Moyses inquit, et ait Dominus mihi: "Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum". Haec enim verba DEI Patris sunt, vel Dei, ut Deus est: ergo ille, qui apparvit Moysi, non fuit tantum Verbum, sed etiam Pater, vel tota Trinitas.

14. Probatur quarto. — Probatur secundo ratione.—Cuarto praeter Patres obiter allegatos Clemens Romanus, libr. 7, Constitution., c. 34, docet Patrem esse, qui apparuit Abrahae, et qui jussit illum exire de terra sua,eumdemque Jacobo, Isaac, et Moysi apparuisse, quod intelligendum arbitror de persona Patris solum per quamdam appropriationem, sicut Pater dicitur creator coeli, et terrae: nam absolute Deus, ut essentialiter dicitur omnium Pater, vocavit Abraham, et apparuit frequenter Patriarchis, et Prophetis, et idem sentit Athanasius, quaest. 12, ad Antiochum, et fortasse ali Patres in re non dissentiunt, ut dicemus. Congruentia denique addi potest, quia ratio adaequata, ob quam Deus hominibus visibiliter apparere dignatus est, non fuit tantum adumbrare, vel praefigurare Incarnationis mysterium: sed adaequata ratio fuit spiritualis hominum profectus in cognitione, amore, fiducia, timore, ac cultu Dei. Nam cum homines in principio rudes essent, rerumque divinarum inexperti, oportuit externis apparitionibus ipsius Dei, ad ejus amorem excitari: ergo non debuerunt hujusmodi apparitiones in sola Verbi persona fieri, sed convenientissimum fuit, Deum ipsum, vel per se primo, vel secundum alias personas interdum apparere.

15. Secunda assertio.— Alique tamen apparitiones sunt Filii peculiares. — Primus ejus sensis. — Addimus vero, aliquas apparitiones peculiari ratione posse attribui personae Verbi. Juxta quam assertionem possunt exponi multi ex Patribus in priori parte allegati. Duobus autem modis potest haec assertio intelligi. Primo, ut licet in dictis apparitionibus, vel multis earum, Deus, vel Trinitas ipsa appareat, speciali ratione attribuantur, seu approprientur Filio: propterea quod carnem humanam erat assumpturus, vel quia interdum ordinabantur ad manifestandam pluralitatem personarum, quae in Filio et per Filium praecipue manifestatur, et hic sensus est facilis: maxime si non ad omnia, sed ad plura ex dictis apparitionibus applicetur, Patresque frequentius hoc modo loquuntur, et Verbo apparitiones accommodant, quia contra Arium disputant, qui contendebat solum Patrem esse verum Deum, qui Patriarchis apparuit, et Moysi legem dedit, et quem populus Israel coluit. Patres autem, ut probent Filii divinitatem, conantur ostendere, Filium praecipue apparuisse Prophetis et Patriarchis, eumque fuisse illum verum Deum et Dominum, quem antiqui Patres in his apparitonibus adorabant: unde non excludunt Patrem, sed id tanquam ab adversariis concessum supponunt.

16. Alio modo potest assertio intelligi exclusive, nimirum aliquando ita apparuisse Filium, ut sola illius persona, et non aliae, apparuerit: et in hoc sensu assertio videri potest difficilior. Quia non videtur posse una persona per naturam, vel corpus assumptum exterius ac visibiliter apparere sine alia, absque unione hypostatica, sed hae apparitiones non fiebant per hypostaticam unionem; ergo non poterat una persona sine alia in eis apparere. Minorem tanquam de fide certam suppono. Probo autem majorem, quia omnia opera Dei ad extra sunt indivisa omnium personarum, et sola Incarnatio quoad unionem est propria Verbi, quia illa unio non est opus ad extra, sed terminatio tantum naturae, quae per proprietatem personalem suo modo fit: ergo aliae apparitiones, quae non includunt talem terminationem, et per solam efficientiam complentur, non possunt esse ita propriae unius personae, ut ab illa caeterae excludantur.

17. In secundo etiam sensu calet assertio.— Pramittitur prius, unam personam posse apparere sine aliis.—Nihilominus conclusio in hoc sensu vera est, et in eo praecipue ponitur: ut autem probetur, prius ostendendum est, posse unam personam sine alia specialiter apparere. Hoc autem sic ostenditur, quia ad hujusmodi apparitionem personalem, ut sic dicam, non est necessaria specialis efficientia alicujus personae, quae non sit communis omnibus, ut in ratione dubitandi proposita recte sumitur. Nec est necessaria specialis unio, physica et realis inter divinam personam, et exterpum corpus assumptum, vel sub quo talis persona apparere dicitur, nam hic modus apparitionis singularis, et proprius fuit Verbi incarnati, ut etiam in objectione verissime dicitur, sed sufficit specialis repraesentatio talis personae per tale sensibile signum: at vero hoc modo potest una persona sine alia repraesentari per signum, vel corpus sensibile, sine unione hypostatica; ergo potest una persona sine aliis specialiter apparere, major declarari potest ex dictis in libro quarto, de visibilibus apparitionibus Angelorum in corporibus assumptis. Diximus enim, ut Angelus assumat corpus, et in eo appareat, non esse suflticientem efficientiam localis motus corporis, nec esse necessariam unionem physicam, sed repraesentationem specialem sufhicere cum efficientia; ergo si talis repraesentatio peculiaris unius personae intercedat, illa sufficiet, ut illa specialiter apparere dicatur, et non aliae, sicut etiam e contrario ex eo quod interdum signa sensibilia, seu imagines et exterius apparentes omnes personas repraesentant, recte concluditur, tunc omnes personas apparere, et utrumque probat ex professo Augustinus, dicto lib. 2, de Trinit., cap. 11 et 18, et aliis locis citatis: superest ergo probanda subsumpta propositio, nimirum posse unam personam sine aliis per speciem sensibilem, sub qua Deus interdum apparet, repraesentari, hoc autem ostendemus prius exemplis, quibus assertionem non solum de possibili, sed etiam de facto contirmabimus: et inde eadem veritas facile ratione confirmabitur.

18. Deinde probatur de persona Filii incarnati. — Primum ergo haec specialis repraesentatio in persona Verbi facillima est, quando non tantum nuda persona Filii, ut divina, sed ut humana, et incarnata, seu incarnanda repraesentabatur. Quia tunc facile intelligitur, posse personam Filii repraesentari secundum aliquid sibi proprium. Sic ergo valde probabile est apparuisse solum Filium in fornace Babylonico, Daniel 3, ut ex Augustino et aliis supra retulimus: et verba hegis significant, quae sine inconvenienti proprie intelligi possunt, et absque metaphora. Potuitque ille sensus verborum ab Spiritu sancto intendi, etiamsi fortasse ipse Nabuchodonosor Rex proprietatem verborum non intellexerit, sicut Caiphae contigit. Praeterquam quod nihil obest, quod tunc revelatum fuerit mysterium illi regi, ut Augustinus contendit, praeterea in apparitione facta Jacob, quando luctatus est cum viro, quem viderat, valde probabile est, speciahter apparuisse Verbum, Christi luctam cum Judaico populo repraesentans, ut Leo papa, Theodoretus, Hilarius et multi alii supra citati exposuerunt. Quia (ut supra notavi) negari non potest, quin illa fuerit apparitio Dei, et repraesentatio Filii Dei, futuri hominis, ad illam est accommodatissima, et sine ullo inconvenienti, quamvis non sit ita necessaria, quin aliae expositiones probabiles sint.

19. Progreditur proxima probatio. — Praeterea, Genesis 22, cum Abraham de coelo esset prohibitus immolare filium, "vidit post tergum arietem inter vepres laerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio". in Mo autem ariete Christus specialiter repraesentatus est, ut optime exponit Ambrosius, lib. 1, de Abraham, cap. 8. Et quamvis aries ille non fuerit imago agni, vel arietis, tunc formata per Angelos ad repraesentandum Fihum DEI, sed fuerit verus aries aliunde fortasse adductus ministerio Angelorum, ut posset esse veri sacrificii materia; nihilominus inde imprimis habemus potuisse interponi, et assumi arietem, qui Filium tantum repraesentaret : et deinde quod fuerit verum animal, non impediet, quominus sub illius specie Verbum incarnatum, ut futurum repraesentari, et apparere potuerit, unde Ambrosius supra, existimat ibi fuisse impletum quod, Joan. 8, Christus dixit: "Abraham exultavit, ut videret diem meum, vidit, et gavisus est". Denique, Daniel 7, ait Propheta, "Aspiciebam in visione noctis, et ecce quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit": et "dedit ei potestatem, et honorem". Ubi manifestum est, solum Christum fuisse, qui sub illa imagine fihi hominis apparuerit, et quamvis verum sit, visionem illam non fuisse externam et visibilem, sed imaginariam: exilla nihilominus colligimus etiam visibilem esse possibilem, et credibile est interdumin aliis revelationibus factam esse.

20. Quid de persona Patris. — Atque ex hoc ultimo exemplo probat Augustinus, lib. 2, de Trinit., cap. 18, etiam personam Patris interdum specialiter apparuisse, nam ille antiquus dierum, cujus "vestimentum candidum erat quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda", Dan. 1, aeternum Patrem repraesentabat, ut ex proprietatibus ipsis videtur notum, et omnes interpretantur. Posset tamen aliquis dicere, illum antiquum dierum, non solam Patris personam, sed Deum ipsum absolute, ac primario repraesentasse, tum quia per illam dierum antiquitatem, /Eternitas, quae essentialis est. indicatur: et alia omnia, quae ibi apparuerunt, absolutam Dei Majestatem ostendebant, tum etiam quia non solum Pater, sed tota Trinitas Filium hominis Christum exaltavit, eique potestatem, et honorem dedit, sed licet haec in re fortasse vera sint, nihilominus quatenus opera omnipotentiae, et majestatis Patri appropriantur, eatenus dicitur Pater in illa visione principaliter apparuisse, seu repraesentatus fuisse, ut notat Augustinus, lib. 2. de Trinit.. cap. 18. Praesertim quia ille antiquus dierum repraesentatur ibi, ut fons totius Majestatis, et aeternitatis, et ut principium Fili, et sub ea ratione potest persona Patris specialiter repraesentari, et quamvis ibi imaginaria tantum fuerit apparitio, et non visibilis oculis externis, tamen inde colligitur, etiam hoc modo fieri potuisse; quamvis factam esse in veteri Testamento non facile ostendi possit.

21. Progreditur dubitatio proxima de Paire. —PNam licet Augustinus, in eodem libro, c. 10, probabile credat, Patrem fuisse, qui apparuit Adae postquam peccavit, non minus verisimile putat fuisse Deum indiscrete, Trinitatem ipsam, qui hominem, et universa creavit, et hoc posterius in proprietate verum videtur, licet secundum appropriationem apparitio illa possit specialiter Patri attribui (ut saepe dictum est). Unde subdit ibidem Augustinus, Ubi scriptum est, et divit Dominus Deus ad Adam, cur non ipsa Trinitas intelligatur, nihil dici potest. Et eodem modo similes alias Dei locutiones interpretatur, sed opus est notare in hujusmodi locis, ubi tantum in uno veluti supposito loquente Deus ostenditur, ita apparere Deum, qui est Trinitas, ut ejus tantum Unitas repraesentetur expresse: Trinitas autem personarum solum implicite, ut sic dicam, et tunc non tam proprie dici potest persona Patris apparere. Aliquando vero repraesentatur Trinitas magis expresse, ut in visione Abrahae, Genes. 18, vel dualitas personarum Patris et Filii, ut in visione Loth, Genes. 19. Et sic magis proprie dici potest persona Patris aliquando apparuisse etiam visibiliter in veteri Testamento, quamvis non sola, sed simul cum alis, vel alia. Estque verisimile in illis personis exterius repraesentatis aliquid peculiare fuisse, quo ordo ipsarum secundum originem absque inaequalitate aliquo modo repraesentaretur.

22. Quid de persona Spiritus cancti.—EFHt hinc conjectare possumus de persona Spiritus sancti, an aliquando in veteri Testamento specialiter apparuerit, nam simul cum aliis personis credi potest apparuisse Abrahae modo explicato: quod autem aliquando sola persona Spiritus sancti apparuerit, non satis ostendi potest ex antiquis apparitionibus. Augustinus autem, in dicto libr. 2, cap. 15, circa finem, non tam asserendo, quam inquirendo, verisimiliter dici posse credit, Spiritum sanctum apparuisse in monte Sina, quando "Dominus super eum in igne descendit", Exod. 19. Quia ibi data est lex, quae digito Dei scripta esse dicitur, Exod 31, quo nomine Spiritus sanctus signiticatur, Luc. 11. Item quia quinquaginta dies numerantur a celebratione Paschae usque ad illum diem, in quo haec apparitio Dei in monte Syna facta est: quae fuit figura adventus Spiritus sancti in die Pentecostes, et ideo utraque apparitio sub specie ignis facta est. Posset etiam dici, specialiter apparuisse Spiritum sanctum, 3, Reg. 19, quando dictum est Eliae: "Egredere, et sta in monte coram Domino, et ecce Dominus transiit". etc. Et postea significatur, qui per Prophetas locutus est, eosque docuit, de cujus voce ait Job, cap. 4: Zt "vocem quasi aure lenis audivi", ut exponit Gregorius, lib. 5, Moral., cap. 36, alias 26, quae quidem sunt probabiliter dicta secundum quamdam appropriationem: proprie autem Deus absolute, et indistincte in his, et similibus visionibus apparebat. Quid vero de tempore novi Testamenti dicendum sit, in capite sequenti dicemus.

23. Ad loca Scripturae in n.9. — Ad secundum. —Ad fundamenta prioris sententiae, quatenus his, quae diximus, obsistere possunt, respondendum est. Ad primum quod Pater est invisibilis, respondet optime Augustinus supra, Deum esse invisibilem in se, et in substantia sua oculis corporeis, vel etiam oculis cordis in hujus vitae statu, esse autem visibilem imperfecte, et in specie externa, tanquam in imagine. Priori modo dictum est, "DEUM nemo vidit unquam", etc. "Non videbit ine homo, et vivet", et similia, quae non minus in Filium, et in Spiritum sanctum, quam in Patrem, conveniunt: ideoque sicut Pater non fuit hoc modo visus in lege veteri, ita neque Filius, neque Spiritus sanctus. Posteriori autem modo dicitur Deus visus a multis Patriarchis, et Prophetis in veteri Testamento, et sic non est tantum visus Filius, sed etiam Pater, et tota Trinitas, vel absolute Deus, ut ostensum est. Ad secundum de verbis Joannis et Isaiae respondemus, verum quidem esse, vidisse Isaiam gloriam Christi, saltem visione imaginaria, quando "cidit Dominum sedentem super solium excelswm., et elevatum", cap. 6. Inde tamen non sequitur vidisse solum Christum, et non Patrem, et Spiritum sanctum, nam ille Dominus, quem vidit, erat ter sanctus; unde erat Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et gloria, quam vidit, omnium, et singularum personarum est, ideoque optime potuit Joannes dicere: "Quando vidit glorium ejus" - licet simul gloriam Patris, et Spiritus sancti, quae eadem est, viderit. Ita respondit Athanasius, l. 2, de Incarn. Christi, seu lib. de Natura hum. suscepta, post medium. Idque confirmat, quia Paulus, Actor. 28, dicit, ilum Dominum, quem Isaias vidit, quique ad illum dixit illa verba, "Ececa cor populi lujus", fuisse Spiritum sanctum. Quia Dominus Sabaoth non est solus Pater, sed etiam Filius, et Spiritus sanctus.

24. Ad tertium ibid. — Ad quartum. — Ad quintum.—Ad congruentiam in eodem n. 9. — Ad tertium ex loco Danielis 3, jam dictum est, probabilem esse interpretationem illam, quod in illo Juvene solus Filius Dei sub forma juvenis admirabilis pulchritudinis, et Majestatis apparuerit: inde autem non sequitur in omnibus aliis locis solum Filium apparuisse. Ali autem volunt, illam visionem fuisse pure angelicam, et Nabuchodonosor dixisse illum, quem videbat, fuisse similem Filio Dei, non cogitans de Filio veri Dei naturali, sed per exaggerationem, ad significandam eximiam venustatem, et pulchritudinem ejus, quem videbat. Quarto inducebatur locus Isaiae 52, continens prophetiam peculiarem de adventu Christi: in quo loco idem Dominus qui multa prius de suo populo locutus fuerat, concludit: "Fcce ego, qui loquebar, ecce adsum". Sed hoc testimonium, eodem modo, quo secundum, exponendum est, nam idem Deus, qui prius loquebatur ad Prophetas, postea in terris visus est, sed non omnis persona, quae est idem Deus, et ante etiam loquebatur, postea apparuit, et ideo non sequitur, solum Filium prius in Prophetis, vel per Prophetas locutum esse. Unde Paulus de Patre dicit ad Hebraeos 1: "Multifariam mulLisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis", "novissime diebus istis locutus est nobDis in Filio", et Petrus 1 et 2 epistola, cap. 1, omnes Prophetarum sermones Spiritui sancto tribuit, et eadem est responsio ad locum Baruch. 3. Nam idem Deus, qui "adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, et Israel", postea in terris visus est, sed non in omnibus personis, quae sunt idem Deus, et sic etiam Christus prius misit Prophetas, sed non solus, nec sine Patre, et Spiritu sancto, quamvis postea solus fuerit homo factus. Denique ratio sexto loco addita probat quidem aliquando apparuisse Verbum in forma hominis, in figuram, et prophetiam futuri mysterii, non tamen probat, omnes apparitiones omnium personarum fuisse propter illum finem factas, vel non fuisse alios, propter quos fieri possent, ut jam declaratum est.

Quod ministerium sancti Angeli in his apparitionibus eshibuerint.

25. Prima sententia negans. — Superest dicendum de ministerio a sanctis Angelis exhibito in his divinis apparitionibus: nam hic est principalis scopus, et pars altera hujus capitis et hujus materiae propria, propter quem explicandum caetera omnia praemisimus. In hoc ergo puncto prior sententia est, hujusmodi apparitiones divinas sine interventu Angelorum a solo Deo factas esse. Haec sententia solet attribui illis antiquis Patribus, qui dicunt, Verbum divinum semper apparuisse, illi enim non solum alias personas, sed etiam angelicum ministerium videntur excludere, nam ideo in hujusmodi apparitionibus, ubi Angelus loqui dicitur per Angelum, Christum interpretantur, qui, Isa. 9, Magni consilii Angelus vocatur, juxta Septuaginta, unde Dionysius, cap. 4, de coelest. Hierar., in fine, dixit: /psum Jesum cum ad opus sue pietatis implendum n ordi- nem venisset nuntiantium, magnum consilii Angelum fuisse preedicatum. Et illum secuti sunt reliqui Patres Graeci et Latini, quos late referunt Pererius, Daniel 3, et Thyraeus, 1. 1, de Apparitione visibili Dei, c. 23. Dum ergo illius sententiae defensores hanc appellationem Angeli ad Christum accommodant in hujusmodi apparitionibus, sentire videntur, nullum proprium Angelum, vel ejus ministerium ibi intervenire.

26. Atque ita maxime sentiunt Eusebius, 1. 1, de Demonst., c. 5, et1. 5, c.20, et 28, et l. 1, Histor., c. 2. Ibi tamen addit, quod Verbum interdum per Angelos hominibus in vita degentibus apparuit, interdum per se uni, et alteri ex priscae eetatis viris, qui in summo getatis studio complectebantur, non aliter, quam humana forma per se visus est. Et idem fere habet Nicephorus, 1. 1, Hist., c. 2, dicens: Quandoque per seipsum, quandoque per administros suos Angelos Abrahae, progenitisque em eo Verbwn apparuisse. Etin hunc modum interpretarur Chrysostomus, hom. 16, in Acta, apparitionem Dei factam Moysi in rubo, per Angelum, nam illum Angelum fuisse Filium Dei, et magni consilii Angelum exponit: unde sentit ipsum Filium per se sine interventu ministerii angelici Moysi apparuisse. Idemque sequitur Theophylactus, Act. 7, et Theodoretus, q. 5, in Exod., et favet Cyprianus, l. 2 Testimoniorum contra Judaeos, c. 5, cujus conclusio est, Quod idem Angelus, et Deus Christus, ubi varia testimonia Scripturae inducit, quae in superioribus tacta sunt, et ob eamdem causam dixisse videtur Isidorus, lib. 1, sentent. de Summo Bono, c. 19: Ubicumque in Scripturis sanctis pro Deo Angelus ponitur, non Pater, non Spiritus sanctus, sed pro Incarnationis dispensatione solus Filius intelligitur. Quam sententiam habet etiam Beda, in lib. Variar. quaest., q. 9. Et Origenes, hom. 1, in 6 caput Isaiase, dicit duo Seraphim, qui clamabant, sanctus, sanctus, etc., fuisse Verbum et Spiritum sanctum: et postea addit Verbum proprius apparuisse, non tamen declarat per se, et sine interventu alicujus Angeli se ostendisse. Citari etiam solent pro hac sententia alii Patres, qui antiquas apparitiones Filio Dei specialiter tribuunt, quos in praecedenti puncto allegavimus. Verumtamen illi licet dicant Verbum apparuisse, non negant per ministerium Angelorum apparuisse, nec ex illa affirmatione haec negatio sequitur, ut videbimus.

27. Fundamentum ea Scriptura pro senten- tia proposita. — Fundamentum hujus sententiae esse potest, quia in Scriptura saepe nulla fit mentio Angeli, cum narratur ipsa DEI apparitio; ergo tunc saltem non est cur tribuatur Angelo talis apparitio. Deinde accedit conjectura, quia in alis locis ubi nominatur Angelus, idem vocatur Dominus, et DEUS, vel tanquam DEUS, et Dominus loquitur; ergo signum est non esse sermonem proprium de vero Angelo, sed in altiori significatione nomen illud accipi. Et confirmari hoc potest, quia si DEUS non apparuit per se, sed per Angelum, revera non DEUS apparuit, sed Angelus, quod est contra Scripturam. Sequela probatur, quia si per Angelum fit apparitio visibilis, de qua tractamus, ipse Angelus, et non DEUS, aut Verbum assumit corpus illud, quod sensibus objicitur; ergo ipse Angelus, et non DEUS est, qui apparet: quia in assumpto corpore ille solus apparet, qui assumit illud. Sicut in CHRISTO homine, ejusve humanitate solus Filius apparuit, quia sola Filii persona humanitatem assumpsit; ergo simili modo si sola persona Angeli formam hominis assumit, solus Angelus apparet, et non DEUS, nec aliqua ex divinis personis: hoc autem repugnat his, quae in praecedenti puncto probata sunt.

28. Secunda et communis sententia affirmans. — Secunda sententia est, DEUM nunquam apparuisse ante Incarnationem in corpore immediate, et per se assumpto ab ipso DEO, vel aliqua divina persona, sed mediante aliquo Angelo. Haec est communis sententia Scholasticorum: eam tradit D. Thomas 1. 2, quaestion. 98, articulo 3, praecipue ad argumenta, et in 2, distinction. 8, articul. 6, et ibi JEgidius, quaestion. 2, art. 6, et reliqui, qui quaestionem attigerunt: et alii moderni communiter ad 1 part. div. Thomae, quaestion 51, et Joannes Arboreus, libro 4, Theosoph., cap. 1, in fine, Thyraeus, libr. 1 de Appart. DEI, capit. 24, et sequentibus, Pererius, Daniel. 3, Lorinus, Actor. 7, qui alios allegat, et probatur primo ex Patribus. Dionysius, c.4 de coelesti Hierarch.: Hujusinodi (ait) divinas visiones celeberrimi illi Patres nostri ministerio celestium virtutum ediscebant. Quod ex Scriptura late confirmat. Hoc ipsum ex professo probat Augustinus, libr, 2, de Trinitat., cap. 10, 11, et sequentibus, et lib. 2, c. 10 et 11, quibus locis indicat esse rem in Scriptura manifeste contentam; unde in libro 4, cap. ultim., ait: Si quis a me quaerat quomodo factae sint sensililes forme ante incarnationem Verli DEI, que hoc futurum prefigurarent, per Angelos ea Deum operatum esse respondeo. Idem docet Gregorius, in Praefat., Moral., cap. 1, et latius in lib. 28, Moral., cap.2, et Hieronymus in id ad Galat. 3, Ordinata per Angelos. Indicat etiam Justinus, seu Auctor Responsionum ad quaestiones Gentilium in 142, quatenus ait: Angelos, qui DET locum obtinere visi sunt, aut cum hominibus locuti sunt, DEI etiam appellatos esse nomine, ut is, qui cum Job, et Moyse locutus est. Ttem juvat, quod Cyprianus, serm. de Baptismo Christi, ait, Deum olim locutum esse per Angelos sanctos, quibus ad diversa sepe ministeria legatio est injuncta.

20. Haec sententia duas continet partes. — Prima pars probatur primo. — Et quamvis haec sententia quidem, quam jam attulimus, atque multorum doctorum spectatorumque virorum auctoritate comprobavimus, verissima est: duas tamen partes includit, non parum difficiles, neque adeo evidenter certas, quin nonnullos scrupulos moveant. Quarum una est indefinita, scilicet: non omnes apparitiones DEI factas esse per se, et immediate ab ipso, absque Angelorum ministerio. Alia est universalis, nimirum, in veteri Testamento nunquam Deum visibiliter hominibus apparuisse, nisi mediis Angelis ministrantibus. Prior ergo pars certior est, vel ex eo, quod pauciora comprehendit, vel maxime, quia expressus in Scriptura continetur. Probatur ergo praecipue ex illis locis, in quibus Angelus dicitur hominibus apparere, et postea verbis suis se DEUM esse ostendit, et ut verus Deus recognoscitur ab eo, cui apparet. Primum exemplum sit, de apparitionibus factis ad Agar, Genesis 16 et 21, quas supra ostendimus esse divinas ex pondere verborum, quae divinam auctoritatem, et praesentiam evidenter indicant, et nihilominus in utraque dicitur, Angelum apparuisse Agar eamque vocasse, nec potest in illis locis nomen Angeli, ad CHRISTUM accommodari, quia nullum habet fundamentum, vel verisimilitudinem, nec etiam potest ad alium sensum metaphoricum, vel improprium transferri, quia hoc est contra regulam interpretandi Scripturam, et sine ullo etiam fundamento excogitaretur: fuerunt ergo illae duae apparitiones Dei per Angelos factae.

30. Probatur secundo. — Responsio. — mpugnatur. — Secundo idem probatur ex aliis duabus factis Genes. 17 et 18. Nam in priori Deus in specie trium virorum Abrahae apparuit, ut satis supra probatum est, et de illis viris dicitur, "Converterunt se inde, et abierunt Sodomam", et tamen in alterius capitis initio dicitur, "Veneruntque duo Angeli Sodomam" ; ergo illi qui Abrahae apparuerunt Angeli, erant personas Dei sustinentes. Responderi potest, duos, qui abierunt Sodomam fuisse veros Angelos, et in eis non apparuisse Deum, sed tantum in tertio, qui Sodomam ivit, illumque non fuisse Angelum, sed ipsum Deum, aut Dei Filium, qui tantum loquebatur ad Abraham, quando loquebatur ut Deus, et ad illum solum etiam loquebatur Abraham quando, ut Deum et Dominum illum recognoscebat. Alii vero duo viri erant ministri Dei, quos Sodomam misit, etc. Sed haec evasio supra impugnata est argumentis Augustini: et praesertim quia etiam Loth in illis duobus viris, qui sibi apparuerunt, unum Dominum recognovit, dicens, "Quaeso, Domine mi". tem quia ipse Moyses ait, "Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc..a Domino", et infra: "Cum subverteret Deus civitaLtes, recordatus Abrahe, liberavit Loth". ltem quia inter illos tres viros nulla inaequahtas indicatur, ut latius Augustinus prosequitur. Addo denique, Paulum ad Hebr. 13, significare, omnes illos viros, quos Abraham hospitio recepit, fuisse Angelos qui sub specie virorum eum latuerunt, et ita locum illum Chrysostomus et alii ibi exposuerunt, et Augustinus, locis supra citatis, et serm. 66 et 70, de Tempore. Igitur utraque apparitio mediis Angelis facta est, licet ambae divinae fuerint. Idemque confirmatur ex alia apparitione facta Abrahae, Genes. 22. Nam cum vellet sacrificare filium, Angelus de coelo clamavit, et praecepit ei, "JVe extendas manum super puerum", et nihilominus addit statim: "Nunc cognovi quod timeas Deum, et on pepercisti filio tuo propter me". In quibus verbis aperte loquitur Deus, id est, Angelus in persona Dei. Neque potest negari, quin de proprio Angelo ibi sermo sit, tum quia illi tribuitur proprium angelicum ministerium: tum quia postea loquitur, referendo verba Dei, "Per memetipsum juravi, dicit Dominus" ; tum denique quia nulla est necessitas, vel ratio propriam vocis significationem evertendi. De quo videri potest Augustinus, l. contra Adimant., cap. 9.

31. Probatur tertio. — Tertio afferre possumus apparitiones factas Jacob, Gen. 28 et 31, ac 32. Nam in priori, Vidit Dominum innivum scale, dicentem sibi: "Ego sum Dominus Deus Abraham". Et postea, c. 31: In somnis audivit eundem dicentem sibi: "Ego sum Deus Bethel, ubi unaisti lapidem, et votum vovisti mihi". Ft tamen in eodem capite, et de eodem somno loquens Jacob ait: "Divitque Angelus Dei ad me in somnis". Ex quo contextu manifeste constat, et fuisse Angelum, qui in somno locutus est Jacobo, et dixisse illi verba, quae solus Deus, vel alius loquens in persona Dei dicere poterat; neque refert, quod haec visio non fuerit externa, sed imaginaria, cum fuerit in somnis, quia eadem est utriusque ratio, tam quoad ministerium, quam quoad modum loquendi tanquam verus Deus, etiamsi per Angelum verba proferantur, unde fit etiam verisimile, virumillum, cum quo luctabatur Jacob, cap. 32, fuisse Angelum in corpore assumpto, etiamsi Deus seipsum nominet, cum ait: "Contra Deum fortis fuisti", quod et ipse Jacob recognovit, cum dixit: "Vidi Deum facie ad faciem". Vla ergo apparitio per Angelum proxime facta est: nec aliud decens, aut divinae majesti conveniens fuisse videtur.

32. Probatur quarto.— Quartum argumentum sumi potest ex apparitione facta Moysi in rubo, Exod. 3. Nam illam fuisse divinam, satis supra probatum est, factam vero esse per Angelum docuit Stephanus, Actor. 7, dicens de Moyse: "Apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammae rubi", et statim addit, locutum fuisse illi Dominum dicentem: "Ego sum Deus Patrum tuorum", etc. Hoc autem argumentum ab aliis auctoribus enervatur, dicendo nomine Angeli non significari spiritum creatum, sed simpliciter Dei nuntium, et ita positum esse ad indicandum Filium Dei, qui in carne assumenda futurus erat maximus Dei nuntius, et magni consilii Angelus. Simplicior autem sensus est ut deproprio Angelo, Dei ministro, et spiritu creato fit sermo, ut Augustinus, Gregorius, et alii Patres intellexerunt ; tum quia ille est sensus maxime proprius, et in significatione communiter usitata, et retinenda, quando ex circumstantiis litterae, seu ex materia, et contextu sermonis aliud non constat; tum etiam quia statim Stephanus addit, "Hunc Moysem Deus principem, et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparut illi in rubo". Unde constat Angelum illum, de quo dicitur. Exod. 12, praecessisse castra Israel, et c. 23, 32 et 33: "Ecce ego mittam Angelum meum, qui praeecedat te, et custodiat te in via", etc. Eumdem (inquam) Angelum fuisse, qui in rubo Moysi apparuit: non est autem verisimile, ipsummet. Dei Filium fuisse immediate, et in persona sua missum, ad custodiendum, et dirigendum populum Israel in terram promissionis, sed fuisse aliquem creatum spiritum, imo neque ex supremis fuisse, sed for- tasse ex Principibus, vel ad summum ex virtuübus: ergo etiam Angelus creatus fuit, qui immediate, et per se Moysi in rubo apparuit.

33. Probatur quinto. — Quintum argumentum sumitur ex alia apparitione Dei facta Moysi in monte Syna, Exod. 19, quando vocacit eum Dominus de monte, et divit: "Haec dices filiis Israel", cum alis, quae usquead 34, referuntur, et postea in cap. 40, iterum Deus ad Moysem loquitur, et in omnibus illis locisnulla fit mentio Angeli, cujus interventu Deus loqueretur : et nihilominus Stephanus, Actor. 7, de Moyse ait: "Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei iun monte Syna, et cum Patribus nostris". Idemque argumentum est, quod Deus in illo sermone cum Moyse habito legem veterem illi tradidit, et nihilominus Paulus ad Galat, 3, dicit, quod lex fuit "ordinata per Angelos", ubi Chrysostomus sub disjunctione exponit, per Angelos, id est, per Sacerdotes, vel per veros Angelos legis ministros; idemque habet Theophylactus. Sed uterque magis inclinat in posteriorem partem, quod de propriis Angelis Paulus loquatur, quae sola sine dubio, est vera expositio: nam est nimis metaphorica, et sine fundamento, praesertim cum idem Paulus ad Hebraeos 1, de eadem lege loquens dicat: "S? enim qui per Angelos factus est sermo" ; ubi dubitari non potest, quin de propriis, et veris Angelis loquatur; nam de illis locutus fuerat in toto capite primo, praeferens Angelis Christum, dicensque: "Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius pree illis nomen heereditavit", etc. Et de illis concludit in eodem capite: "Omnes sunt administratorii spiritus", et inde infert in c. 2, digniorem esse legem gratiae datam per Filium lege Moysi quae per Angelos data est, et in eodem capite iterum, atque iterum semper de eisdem Angelis loquitur: ergo eodem modo de Angelis loquitur ad Galat. 3.

34. Progreditur proximum quintum argumentum. — Atque ita intellexerunt dicta Pauli testimonia Theodoretus in utroque loco, et Hieronymus, ad Galat. 3, et tradit Dionysius, dicto, c. 4, de coelest. Hierar., et Augustinus, l. 10, de Civit., cap. 13 et 15, ubi etiam verba Stephani intelligit. Item Cyrillus, lib. S, Thes., c. 2, a medio, expendens praecipue locum ad Hebraeos. Non conveniunt autem dicti Patres in explicando ministerio, quod in lege tradenda Angeli habuerunt, nam Chrysostomus et Theophylactus insinuant solum interfuisse tanquam testes, et ministros facientes signa, ut sonitum tubae, etc. Unde fieri potuit, ut lex immediate ab ipso Deo lata fuerit, et consequenter, quod Deus ipse immediate, et per se apparuerit, sed tamen Paulus satis videtur ministerium explicasse, cum dixit: "S? enim qui per Angelos factus est sermo", ministerium ergo fuit facere sermonem, et formare voces, per quas lex illa lata, et promulgata est; unde Cyrillus supra recte dixit, Augeli legem administrarunt, per eos enim dictata est, Filius vero HFvangelium predicavit, ubi tacite ponderat antithesim Pauli, qui ministerium Angelorum in lege tradenda ministerio Christi opponit. Unde addit Cyrillus: Sed melior (dicit Apostolus Angelis Filius est, quare majora, melioraque administravit, nemo enim ignorat parva parvis et magna magnis committi.

35. Objectio solvitur. —Dices quomodo fieri potuit, ut per plures Angelos eadem lex tradita, id est, prolata fuerit, sicut illa verba indicant, ordinata per Angelos. Respondeo imprimis, non oportere, ut per plures Angelos lex data fuerit, nam Stephanus in singulari dixit: Moysem fuisse "in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Syna". Nec est novum in Scriptura, et in vulgari etiam sermone, ut quod fit ab uno alicujus multitudinis, in plurali a talibus factum dicatur, cujus rei multa exempla afferunt Patres, in hunc modum explicantes, quod, Matth. 27, et Marc. 15, dicunt latrones Christum in cruce pendentem blasphemasse, ut videre licet in Augustino, lib. de consen. Evang., cap. 16, Ambrosio, in Luc. 23. Hierony mo, in Matth. 27, sic ergo dici potuit lex ordinata per Angelos, etiamsi unus tantum fuerit minister ejus. Praeterea dici potest, quod licet per unum Angelum lex promulgata fuerit alii etiam cooperabantur ministrantes promulgationi ejus, faciendo signa, et mirabilia, quae in illius promulgationis solemnitatibus facta fuerunt. Ac denique licet demus, unum solum Angelum immediate totam legem promulgasse (quod incertum est), nihilominus potuerit esse ordinata per plures, quia ille, qui fuit proximus praeco, non immediate a Deo illam didicit, non erat ex assistentibus, sed ex his, qui mittuntur, et exterius ministrant ut ex opere ipso manifestum est: et ideo per superiores Angelos ad illum descendit, juxta doctrinam de illuminatione Angelorum superius datam, et ita interventu multorum Angelorum illa lex a Deo ad homines derivata est. Ergo est ex praedictis Scripturis manifestum, apparitiones divinas, in quibus Deus ipse apparebat, et loquebatur, per Angelos factas esse.

36. Probatur deinde secunda pars sententiee posita in num. 29. — Primo. — Hinc vero ulterius addimus, omnes apparitiones Dei in veteri Testamento, etiamsi in eis Angelorum mentio non fiat, ipsorum ministerio factas esse, et ita neque Deum secundum se, nec Trinitatem, neque ullam ex personis divinis, aliquando per se, et immediate corpus sumpsisse, sub quo hominibus appareret, vel immediate loqueretur. Haec est sententia Dionysii, Augustini, et aliorum, quos retuli, et quamvis non possit ita directe, et positive (ut sic dicam) ex Sceriptura probari, sicut prior pars, nihilominus per argumentum nagativum, supposita generali lege divinae providentiae, sufficienter probatur in hunc modum; quia in Scriptura nunquam dicitur Deus apparere sine interventu angelici ministerii, sed ad summum in aliquibus locis dicitur apparere, vel loqui, nulla facta mentione ministerii angelici, ut Daniel. 3, in fornace ignis, et Genesis 3 et 4, in apparitione facta primis parentibus, et Caino, et in aliis factis Abrahae, Genesis 12, 15 et 17, et Jacob, Genesis 23, juxta probabiles expositiones supra datas, et in factis Moysi, et Aaron, Exod. 4, et similibus. At vero quamvis in hujusmodi locis non exprimat angelicum ministerium, cum illud non excludat, a nobis intelligendum est, primo ex locis ejusdem Scripturae in eadem alibi declaratis; tum quia apparitiones gravissimae, et quae maxime videntur propriae Dei (ut sunt factae Moysi, Exod. 3 et 19), quamvis absolute et sine Angelorum mentione narrentur, nihilominus alibi explicantur factae per Angelos, ut vidimus; tum etiam quia saepe in eodem loco, ubi dicitur apparere Angelus, paulo post declaratur Deum esse, qui per Angelum apparet, ut Genesis 18, 19, 21, 22 et 31, ut explicatum est: ergo tacite nos docet Scriptura, ita esse accipiendas alias apparitiones DEL quamvis non ita expresse declarentur; sicut Gregorius dixit, Christum unam, vel alteram parabolam declarasse, ut inde alias intelligere, et applicare disceremus.

37. Probatur secundo. — Secundo quia alias sequeretur, quoties Deus dicitur apparere, aut loqui, et nihil aliud explicatur, Deum per se tantum, et sine interventu Angeli apparere, aut loqui: ut, verbi gratia, quando, Exod. 4, Dominus Moysi occurrit, quasi volens occidere eum, et quando ibidem apparuisse dicitur Aaroni mandans, ut fratri occurreret, Deus non per Angelum, sed per seipsum apparuisset, te quoties dicitur locutus Patriarchis, aut Prophetis, intelligendum id esset absque ministe- rio angelico: haec autem incredibilia sunt; ergo dicendum potius Deum semper apparuisse per Angelos, licet in Scriptura id expresse non declaretur. Prima sequela patet, quia non est major ratiode quibusdam apparitionibus, quam de aliis, quantum est ex tenore verborum Scripturae: nam supponimus esse sermonem de illis omnibus, et solis apparitionibus, in quibus dicitur Deus apparere, et ministerium angelicum omnino tacetur, nec ex parte materiae magis, vel minus gravis potest discrimen constitui: quia osteusum est, in gravioribus rebus seu occasionibus apparitiones DEI factas esse per Angelos, et saepe ita esse explicatum in aliis locis sacrae Scripturae, licet in prima historica narratione id non fuerit explicatum, et hinc etiam probatur minor, tum quia gravissimas apparitiones, et majora Dei beneficia, vel mysteria continentes Deus fecit per Angelos; ergo non est credibile ad res inferiores, et quasi communis, et ordinariae gubernationis israelitici populi, vel alios effectus privatos perficiendos, DEUM per seipsum, et non per Angelos apparuisse; tum etiam quia supra ostensum est, Deum semper illuminasse homines per Angelos, quando per alios homines illos non docuit: ergo idem cum proportione de apparitionibus dicendum est, quia Scriptura eodem modo loquitur, dicens: Dixit Deus, locutus est Deus, vel apparuit Deus.

38. Probatur tertio a priori.—Vertio, ratio a priori sumitur ex regula Dionysii, et Augustini, et theologorum, quod Deus administrat res medias per supremas. et infimas per medias, quando id convenienter fieri potest, sed ita potest in praesenti fieri, ut est manifestum, tum ex dictis supra de assumptione corporum ab Angelis, tum ex proxime dictis de praecipuis apparitionibus divinis in priori parte assertionis; ergo ita semper factum est. Neque possumus cum fundamento exceptionem facere, solum ex eo quod sacra Scriptura non declaret tale ministerium, sed necessarium erit, vel ut positive illud excludat, vel ut tale sit opus, quod in apparitione fit, ut per Angelos fieri non possit, quod de sola apparitione per hypostaticam unionem ad corpus dici potest, ut capite sequenti videbimus. Unde merito notat. Augustinus, secundo de Trinit., cap. 11, et indicatur a Paulo ad Hebraeos 1 et 2, praerogativam novi Testamenti esse, quod in hoc tempore locutus est nobis immediate Deus ipse in assumpta natura, prius vero per Angelos prophetis, per Prophetas vero hominibus locutus est.

39. Ad fundamentum ex Scriptura in n. 291. — Ad conjecturam ibidem adductam respondetur primo. — Fundamentum igitur contrariaee sententiae ex dictis solutum est; nam indicium illud, et quod saepe apparitio tribuitur Deo, nulla facta mentione Angeli, nullum est, ut dixi, quia non est necesse, ut Scriptura omnia ubique explicet; solum adverto, quando in Scriptura narratur apparitio Angeli, et non tribuitur DEO, nec verbis expressis, nec alis signis supra positis, tunc recte colligi, non Deum, sed solum Angelum apparere. Quia Dei apparitio est altior, et specialior, et ideo si specialiter non indicatur, ex inferiori colligi non potest. E contrario vero cum Deus apparere dicitur, quia superior Dominus est, non excludit ministrum, sed potius tacite illum includit. Alia etiam conjectura, quod quando fit mentio apparentis Dei, et Angeli, nomen Angeli Deo ipsi tribuatur, nulla etiam est; tum quia in multis probavimus sermonem esse de Angelo creato, vereque Deo ministrante: tum etiam quia nomen Angeli non potest tribui Patri, aut toti Trinitati, et tamen Deus, qui apparet, saepe est Pater, vel tota Trinitas, ut Gen. 18, Exod. 3, cum tamen etiam tunc ille, qui loquitur, Angelus appelletur: tum etiam quia nec Filius Dei dicitur Angelus, nisi ratione Incarnationis, quia nomen nuntii, non ut Deo, sed tantum ut homini illi competit, et ideo licet ante Incarnationem praedictus fuerit futurus Angelus, id est, nuntius utique per Incarnationem, nihilominus ante illam, et pro illo tempore non potuit proprie vocari Angelus, neque est locus in veteri Testamento, ubi nomem Angeli Verbo sit attributum in illo sensu, et pro illo tempore, nam Isaias, cap. 9, loquitur de tempore futuro, et prophetando.

40. Respondetur secundo. — Melius ergo exponunt Augustinus et Gregorius, locis citatis, Angelum interdum ioqui in propria persona, interdum vero, ut gerendo personam Dei; et ideo aliquando etiam loqui ut ministrum, referendo verba Dei, ut cum ait: Hoac dicit Dominus, vel quid simile, aliquando vero ut gerentem personam Dei, ipsumque repraesentantem. Quod nobis etiam Christi ministris contingit: nam in tremendo sacrificio prius referendo loquimur: Qui pridie quam pateretur, accepit panem, etc. Cum autem ad verba consecrationis pervenimus, Christi personam induimus, et illam gerendo dicimus: Hoc est, etc. Et similiter in sacramentali judicio, prius ut ministri in propria persona orationem praemittimus: absolvendo autem personam Christi subimus, et inregiis ministris id usitatum est, ut constat, unde fit ut interdum Paes antiqui Angelos sibi apparentes Dominum vocarent, ut vidimus, non quia putarent, Angelum esse Deum, aut Deum Angelum, sed quia tunc in Angelo Deum sibi loquentem aspiciebant, et ad illum sermonem dirigebant, eumque adorabant principalter.

41. Pro confirmatione allata in ipso n. 11, tria dubia proponuntur. — Explicatur primum dubium. — In confirmatione vero illius fundamenti petitur, ut nonnulla brevia dubia explicemus, quibus resolutio posita magis declaretur. Primum est, quod sit ministerium, quod Angelus in hujusmodi apparitionibus Dei exhibet. Secundum est, an tunc dicendus sit Deus assumere corpus, vel solus Angelus. Tertium cur dicatur tunc apparere Deus, et an solus ipse, vel etiam Angelus appareat. Ad primum respondeo, in his apparitionibus aliquam efficientiam necessario intervenire, ut est per se notum. Duplex autem illa est. Prima in corpore formando, per quod res spiritualis aliquo modo sensibus objicitur. Secunda est in operationibus, vel mutationibus, quae per tale corpus fiunt, ut sunt loqui, ambulare, etc. Dicimus ergo, quando Deus apparet in corpore visibili, utramque efficientiam fieri proxime, et immediate ab Angelo, Deo concurrente tantum generali concursu, vel naturalis ordinis, vel aliquando supernaturalis, si ad formationem corporis, vel aliquam ejus qualitatem, aut extraordinariam operationem necessarium sit. Hoc solum probatur, quia tota haec efficientia possibilis est Angelo, ut ex libro quarto, constat: hujusmodi autem potestate supposita, ad convenientem ordinem providentiae spectat, ut Deus per causas secundas et ministros suos operetur, cum commode potest.

42. In dubio secundo sententia affirmans.— Negans verior. — Primum ejus fundamentum. —— Ad secundum: auctores prioris sententiae necessarium putant, Deum corpus assumere, ut apparere dicatur: ut autem corpus assumat, necessarium putant, ut solus, et immediate efficiat, quidquid in tali apparitione circa corpus assumptum fit. Alii vero communiter negant, Deum assumere haec corpora, sub quibus apparet: sed ratio non eadem redditur. Gabriel supra citatus ait, Deum assumere corpus sub quo apparet, quia non est in illo definitive, et Scotus, in eadem dist. 82, idem indicat: nam ad corporis assumptioiem videtur postulare existentiam in illo definitive. Imo etiam D. Thomas, 1 par., q. 51, art. 3, ad 3 ait, Angelum moveri per accidens in assumpto corpore, quod supponit esse in illo definitive: neutrum autem Deo convenire potest. Non tamen dicit, conditionem illam esse necessariam ad corporis assumptionem. Haec vero ratio conveniens non est, quia ut aliquis spiritus corpus assumat, non est necessarium, ut in illo sit definitive; tum quia Verbum incarnatum corpus sumpsit, et tamen non est in illo definitive, cum Verbum sit ubique, et non corpus: tum etiam quia Angelus potest non esse definitive in corpore assumpto, quia locus illi adaequatus major est, quam corpus assumptum, unde potest simul esse in corpore assumpto, et in aliis corporibus illi propinquis intra sphaeram sui loci adaequati; tum praeterea qui nulla est ratio, ob quam illa conditio sit ad corporis assumptionem necessaria: nam per se necessariam est ut assumens sit intra assumptum; quod autem sit etiam extra illud, vel non sit ad assumptionem, est impertinens. Unde si vera esset sententia, dicens Deum immediate apparere in his visionibus sine intermediis Angelis, satis consequenter diceretur Deus assumere tale corpus non per unionem hypostaticam (hanc enim praeter Incarnationem Deo tribuere haereticum est), sed per aliam extrinsecam, ut motoris ad mobile, vel similem qualem supra de Angelis assumentibus corpora diximus.

43. Secundum fundamentum.—BAhi ergo rationem reddunt ex argumento facto, nostra sententia supposita. Quia assumere est ad se sumere, unde includit efficientiam, et terminationem circa rem assumptam: quia ergo principium efhiciens illam assumptionem non est Deus, sed Angelus, ideo non assumit Deus corpus, sed Angelus: sed contra hanc rationem statim occurrit, quia licet Angelus sit causa proxima illius assumptionis, etiam Deus efficit illam, ut causa quidem universalis, in suo tamen genere immediate efliciens, ac per se; ergo ex parte effticientiae illa sufficit ad assumptionem, si alia conditio necessaria non deest. Nulla autem deesse videtur, quia illa efficientia, vel assumptio non terminatur ad unionem physicam, et per se rei assumptae cum assumente, sed ad unionem extrinsecam cum aliqua repraesentatione: sed hoc modo etiam corpus illud unitur Deo, seu divinae personae, quae apparere dicitur; ergo tam proprie assumit corpus, sicut Angelus dicitur illud assumere, seclusis aliquibus imperfectionibus, nam Angelus ita potest corpus assumere, ut intra illud definiatur, et cum illo, seu ad mo- tum illius quasi per accidens moveatur, quod divinae personae possibile non est propter immensitatem; unde si quis ita loquatur, fortasse non multum errabit.

44. Fundamentum verum. — Nihilominus tamen melius dicitur, Deum non assumere talia corpora. Primo, quia talis denominatio includit habitudinem ad proximam causam efficientem juxta communem, et usitatum modum loquendi, et ideo ad illam non sufficit concursus solius causae primae, et universalis. Deinde quia (ut libro quarto dixi) Angelus non dicitur assumere omne corpus, quod movet, sed illud in quo se gerit, ut intrinsecum principium motuum, et actuum talis corporis; Deus autem non ita se gerit in hujusmodi corpore, sed Angelus est, qui vicem gerit, quasi proximae, et intimae formae, et ideo assumptio talis corporis Angelo, et non Deo tribuenda est. Denique non videtur posse negari tale corpus ab Angelo assumi: non assumitur autem a duobus; ergo Deus non dicitur proprie illud assumere.

45. Tertium dubium expeditur. — Declaratur. — Tunc vero urget tertia interrogatio, cur dicatur Deus apparere sub tali corpore, si non assumit illud? Responsio communis est, Deum dici tunc apparere, quia repraesentatur specialiter per illam speciem visibilem oculis objectam, sicut dicitur quis apparere in sua imagine, ad quam repraesentationem, seu apparitionem non est necessarium, quod sit auctor, vel effector suae imaginis, et sic etiam Imperator dicitur apparere in scena, quando alterius personam gerit, ac repraesentat ; nam ut quis dicitur apparere, non est necessaria (ut sic dicam) activa ejus repraesentatio, sed passiva, id est, ut per actionem, habitum, aut gestum repraesentetur. Quae responsio vera quidem est, oportet autem addere, non quamcumque repraesentationem suffticere, ut res dicatur apparere, eo modo quo dicitur apparere Deus; nam per imaginem, vel per histrionem res etiam absens repraesentatur. Deus autem cum apparet, non ut absens, sed ut intime existens in re, sub cujus specie apparet, repraesentatur, ut quando apparuit in igne rubi, ut ibi realiter praesens repraesentabatur, et sic de aliis. Ideoque dicendum est, in his apparitionibus semper repraesentari Deum ut praesentem realiter, et sub illa externa specie latentem, nec obstabit, quod etiam Angelus ibi existens, seu movens, aut loquens repraesentatur: quia sicut in ipsomet Angelo intime est Deus, ita per eamdem externam speciem, simul potest repraesentari Angelus, ut proximum movens, et Deus, ut in toto illo, quod apparet, intime existens, et inhabitans. Et ita dixit Augustinus, dicto cap. 9, contra Adiman, id quod apparet, dici Deum, propter inhabitantem personam Dei, et Angelum, ex persona servientis creatura.

PrevBack to TopNext