Text List

On this page

Caput 21

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Utrum in novo etiam testamento deus per ministerium angelorum hominibus apparuerit, et cujus obdinis hi angeli sint

CAPUT XXI. UTRUM IN NOVO ETIAM TESTAMENTO DEUS PER MINISTERIUM ANGELORUM HOMINIBUS APPARUERIT, ET CUJUS OBDINIS HI ANGELI SINT.

1. Expeditur prius apparitio per Incarnationem. —In praecedenti capite de antiquis apparitionibus Dei, quae Incarnationem Christi praecesserunt, diximus: tunc de tempore post incarnationem, quod novi Testamenti vocamus, dicendum superest. Non loquimur autem in praesenti de illa singulari, ac ineffabili apparitione, per quam, ut ait Paulus ad Titum 2, "apparuit gratia Dei omnibus hominibus, erudiens nos", etc., c. 3. "Apparuit benignitas, et hunanitas Salvatoris nostri Dei", Et Joannes, 1 ep., c. 1: "Annuntiamus volis vitam eternam, que erat apud Patrem, et apparuit nobis". De ila enim dubium non est, quin fuerit vera Dei apparitio: nam per illam "in terris visus est, et cum hominibus conversatus est", Baruch. 3. Per illam antem non omnes personae divinae, sed solus Filius seu Verbum Dei apparuit, quia solum Verbum "caro factum est, et habitavit in nobis", Joan. 1, Solusque Filius "apparuit, ut dissolvat opera diaboli", ut idem ait ep. 1, c. 3. Haec autem apparitio longe alüor est a caeteris omnibus, quia non in sola imagine, seu specie hominis, sed in vera, ac reali humanitate, nec per accidentalem unionem, sed per substantialem, et hypostaticam facta est: et per eum vera hypostasis composita est, quae hominis operationes exercere, et passiones libere suscipere potuit. Quae omnia secundum fidem catholicam nota sunt. Unde fit etiam certum, hanc apparitionem immediate per ipsum Filium Dei factam esse, sine proprio, seu proximo Angelorum ministerio. Quia sola Trinitas sine interventu Angeli illam unionem effecit: ac efficere potuit, ut in primo tomo de Incarnatione, disp. 10, sect. 1, ostensum est, et solum Verbum illam terminavit, ut in eodem 1 t., disp. 7, sect. 4, diximus. Dixi autem sine procimo ministerio Angelorum, quia remote miuistravit Gabriel annuntiando mysterium, et consensum Vir- ginis postulando, illud autem ministerium fuit (ut ita dicam) quasi morale, et extrinsecum: at vero ad ipsam formationem corporis assumendi, nullum physicum ministerium etiam remotum Angeli habuerunt, ut in2 tom., 3 part., disp. 10, dictum est.

2. Duplex sensus questionis hujus capitis proprie. — Hac ergo supposita apparitione, duobus modis intelligi potest, Deum apparuisse hominibus extra Incarnationem et post illam, scilicet, vel ut Deus est tantum, vel ut Deus, et homo est, seu intelligi potest talis apparitio de persona Patris, aut Spiritus sancti, vel tantum de persona Verbi, non secundum se, sed ut Incarnati, seu de apparitione Christi. Nam de Verbo secundum divinitatem solam, certum videtur, nunquam apparuisse post Incarnationem, nisi per humanitatem assumptam, vel per aliquam speciem, quae ipsum sub humanitate repraesentaverit, ut ex dicendis patebit. Dicemus ergo prius de apparitionibus aliarum divinarum personarum, et deinde de apparitionibus Christi.

3. Tractatur primus sensus. — Prima sententia negans. — Probatur. — De Patre igitur, et Spiritu sancto, et consequenter de Deo, ut Deus est, aliqui insinuant non apparuisse unquam in novo Testamento, ac subinde in illis quaestionem propositam locum non habere. Fundari potest haec opinio, quia Deus nunquam visibiliter apparuit hominibus, nisi sub specie, aut figura humana, sed in novo Testamento nunquam Pater, vel Spiritus sanctus sub specie hominum visi sunt; ergo nunquam hoc tempore apparuerunt. Consequentia optima est, et minor supponitur ut certa, quia tales apparitiones illarum personarum divinarum in novo Testamento non leguntur, et si quae leguntur in historiis Ecclesiasticis factae sub humana forma, sunt solius Christi, non aliarum personarum. Major ergo probatur, quia in veteri Testamento nunquam legitur Deus apparuisse, nisi sub forma humana, ut patet de apparitionibus factis Adae secundum Augustinum, et Abrahae, Loth, Jacob, ut constat ex Scriptura, et ratio reddi potest, quia non decebat Deum apparere sub specie alicujus bruti, seu animalis irrationalis, cujus conditio, et valde aliena est a divina natura, et ad actiones Deo consentaneas deservire non potest; ergo multo majori ratione non decebat apparere Deum sub specie aliqua rerum inanimatarum; ergo solum in specie hominis apparet Deus, et confirmatur: nam boni Angeli tantum apparent sub specie hominis, solusque malus Angelus per serpentem locutus est, et sub aliis s eciebus brutorum apparere solet. Ergo multo magis Deus tantum apparet sub specie hominis: si ergo non sic apparuit Pater, aut Spiritus sanctus in hoc tempore, profecto Deus, ut Deus nunquam in novo Testamento visibiliter hominibus apparuit.

4. Fera sententia affirmans. — Probatur primo.—Nihilominus dicendum imprimis est, divinas personas Patris, et Spiritus sancti post Christi Incarnationem interdum hominibus sensibiliter apparuisse. Probatur primo de Patre, et Spiritu sancto simul, ex insigni apparitione in Christi baptismo. Nam cum esset baptizatus, et ex aquis ascendisset, "ecce aperti sunt ei cali, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columban, et venientem super se". Ft "ecce voa de calis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui", Matth. 3. Ibi ergo apparuit imprimis Spiritus sanctus, sub specie columbae: nam Spiritus Dei, non est, nisi Spiritus sanctus, quem Marc., cap. 1: Spiritum absolute vocat, Lucas vero, cap. 3, expresse vocat: Spiritum sanctum, et Joan., cap. 1, ait: Testimonium perhiluit Joannes, dicens: "Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbain de caelo, et mansit super euwn". Et infra: "Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto". Unde theologi colligunt illam fuisse peculiarem apparitionem personae Spiritus sancti. Et tradunt Chrysostomus, et alii in Matthaeum, et Ambrosius, l. 6, de Initiandis, cap. 4, in fine, ait: Quare Spiritus sicut Columba descendit, nisi ut tu videres, nisi ut tu agnosceres, colunbam etiam illam, quam Noe Justus emisit em arca, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti. Et in cap. 5: Clamat Filius, super quem sicut columba se demonstravit Spiritus sanctus, clamat et Spiritus sanctus, qui sicut columba descendit. Et Cyprianus, in sermone de Baptismo Christi, Adesse (inquit ) se tantis msteriis, et presentium suam dignosci dignata est sempterna divinitas, caelisque apertis in specie columbe Spiritus sanctus ibi seipsum osLendens, et intelligi voluit, et videri. Deinde ibi etiam Pater apparuit, ut dicti Patres, et alii communtiter intelligunt. Quia in voce illa, "Zic est Filius meus dilectus, in quo complacui", evidenter clamat Pater, ut Ambrosius ait, dicto, cap. 5. Et latius Cyprianus, Hujusque (ait), Domine sancte Pater, non audivimus te Icquentein, etc. Et infra: Teipsum ante hoc tempus non ita locutum audivimus, ut personaliter tibi assignetur locutio, quam profers, etc. Et plura de utraque illa apparitione dixi, lib. ult., de Trin., cap. 6, et t. 9. in 3p., in comm., ad art. 7 et 8, et dist. 27, sect. 2et 3.

5. Probatur secundo. — Secundo idem probari potest de eisdem personis, et maxime de Patre ex his, quae in Transfiguratione Christi visa, et audita sunt. Nam (ut Matth. 17, refertur): "Adhuc Petro loquente ecce nmubes lucida obumnbravit eos, ecce vov de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui". Ubi, sub specie lucide nubis Spiritus sanctus visus est, ut Ecclesia in illius diei officio interpretetur, ex aliquorum Patrum doctrina, ut dixi, in dicto lib. ult., de Trin., c. 6, ubi divum Thomam, et alios Patres allegavi. Vox autem illa propria fuit Patris, eadem ratione, qua et vox baptismatis. Unde addit Ecclesia, et vor Patris intonuit: Hic est Filius metus, etc. Inter has autem duas personas earumque apparitiones notari potest discrimen; nam apparitiones Spiritus sancti factae sunt ad sensum visus: apparitiones autem Patris factae sunt ad solum auditum, tamen haec differentia non obstat, quo minus utraque apparitio sensibilis dici debeat, cum etiam per auditum in notitiam rei significatae per signum externum perveniatur: omnes ergo illaeapparitiones sensibiles fuerunt, licet Patris fuerint, auriculares, Spiritus autem sancti oculares.

6. Probatur tertio.—Tertia apparitio Spiritus sancti etiam ocularis fuit in linguis igneis in die Pentecostes, Actor. 2, et Ecclesia in officio illius diei saepe id repetit, et communiter Patris, ex quibus specialiter videri possunt ibi Chrysostomus et expositores, et Augustinus, tr. 6, in Joan, et l. 4, de Trin., cap. ult., et Bernardus, serm. 1 et 2, de Pentecost., et ahi Patres in similibus concionibus, et plura de ea re adduxi, in dict. 1. ult., de Trin., cap. 6, ubi alias ejuslem personae Spiritus sancti apparitiones notavi. Ubicumque enim Spiritus datus est sub signo visibili, dici potest specialiter apparuisse, ut cum Christus insufllavit, ut Spiritum sanctum Apostolis daret, Joan. 10. Et cum in primitiva Ecclesia Spiritus sanctus ita dabatur fidelibus, ut ab aliis sub signo sensibili conspiceretur, Act. 8 et 19. Inde enim distinguunt theologi duplicem missionem Spiritus sancti invisibilem, et visibilem: quoties ergo Spiritus sanctus in novo Testamento visibiliter missus est, etiam visibiliter apparuisse dicendus est, quia ejus praesentia, speciali signo sensibili ad hanc significationem facto, manifestabatur; ergo tunc etiam visibiliter ap- parebat, quia Spiritum sanctum apparere nihil aliud est, quam sub sensibili, ac peculiari signo praesens videri seu cognosci.

7. Evasio. — Praecluditur. —Dicunt vero aliqui, haec quidem exteriora signa fuisse indicia quaedam praesentiae Spiritus sancti, et quid in hominibus operaturus esset quodammodo demonstrasse, non tamen sub eis apparuisse proprie, quia nec illa signa sibi univit, nec illis exhibitus est. Sed non video quid aliud sit apparere, quam singulare indicium praesentiae per peculiare signum praesentiae suae ad hoc factum, et institutum exhibere. Unde licet Spiritus sanctus non univerit sibi hypostatice corpora illa ipsum repraesentantia, nihil obstat quominus sub illis se exhibuerit, et apparuerit: nam extra mysterium incarnationis omnis Dei apparitio sine unione hypostatica facta est. Omnes ergo illae fuerunt vera apparitiones divinitatis, et speciali modo personae Spiritus sancti. Quia vel per tale signum repraesentatur specialiter modus processionis ejus, vel effectus, qui illi peculiariter appropriantur, ut in dicto capite sexto, latius explicui. De apparitionibus autem Patris, nihil dicendum superest, quia in novo Testamento non invenimus peculiarem visionem, per ocularem apparitionem primae personae, sed tantum illas duas auriculares, quas retulimus, et tertiam, quam refert Joannes c. 12, ut sentit Augustinus, lib. 3, contra Maximin., c. ult. Quod autem in particularibus revelationibus Pater simul cum Filio incarnato aliquando visibiliter apparuerit sanctis hominibus, sicut ex certis historiis affirmare non possumus, ita neque id temere negare audemus: quia res non solum possibilis, sed etiam facilis est, et dona divinae gratiae innumerabilia sunt, et rationes divinae providentiae in eis distribuendis nobis non sunt comprehensibiles.

8. Solvitur fundamentum primae sententie, in n. 3. — Ad fundamentum contrariae sententiae respondetur negando primam propositionem assumptam, scilicet, Deum nunquam apparuisse, nisi in forma humana, nam in apparitione auriculari sape apparuit sine ulla specie visibili, sed tantum per vocis signum. Item, Exod. 19, apparuit in specie nubis, et caliginis, ac ignis, et Exod. 3, simul apparuit in igne, et in voce, et non in specie humana, quantum ex Scriptura, et doctoribus colligitur. Ita ergo fieri potuit in novoTestamento. Neque hoc habet indecentiam, quia licet animal irrationale, vel corpus, quod speciem, seu imaginem ejus refert, non sit aptum ad unio- nem hypostaticam, nec ad actiones morales per illud exercendas, potest esse aptum, et decens ad aliquam significationem, et ita sancti plures rationes reddunt, ob quas Spiritus sanctus in specie columbae apparuerit, de quibus in 3 p., q. 39. Et similiter Christus sub specie agni visus est saltem imaginaria visione, et eadem ratione ignis, aut alia res inanimis potest ad aliquam repraesentationem Dei, et decentiam, et proportionem habere, ut per se satis notum est.

9. An mediantibus Angelis facte fuerint apparitiones hactenus tractatae in primo sensu queestionis.—Prima sententia negativa.—Hoc igitur supposito de his apparitionibus divinarum personarum, seu divinitatis in novo Testamento, succedit nostra quaestio: an etiam illae factae sint mediantibus Angelis, vel immediate a persona divina, seu Deo ipso. Aliqui enim opinantur esse veluti peculiare privilegium legis gratiae, ut in ea Deus per seipsum hominibus apparere soleat, et aliqui tribuunt hanc opinionem Clicthovaeo in Damasceno ; l. 4, c. 17, ubi ait: Quoniam ante incarnationem divinitas ipsa non se praestiterat visibilem, nec per unionem rei corporeae sensu aliquo perceptibilem, ideo non fuisse tunc inter fideles imaginis Dei usum. Nunc vero posse sub illis figuris repreesentari, quibus hominibus insinuari dignata est divinitas, aut hominis, aut columbee. Et infra dicit, alia ratione apparuisse Deum ante Incarnationem, et postea: nam prius non per divinam substantiam, sed per Angelicam apparebat, eamque non unitam hypostatice illi corpori, sub quo apparebat. At cero (ait), cum Dominus noster in nostre carnis substantia mundo apparwit, vera et propria diinitas ibi adfuit in propria sua substantia, et unita quidem lnumane nature in una eademque hypostasi.

10. Abulensis proprius accedit. — Magis insinuat hanc sententiam Abulensis, Exod. 19, quaest. 6, ubi ait, Spiritum sanctum descendisse super Christum in specie columbae, et super Apostolos in specie linguarum ignis, non proprie per mutationem sui, sed improprie per effectum visibilem, quem specialiter ad sui repraesentationem fecit; in illo vero loco Exodi, ubi Deus in nube loquebatur Moysi super montem sanctum, nec proprie, nec improprie descendisse Deum, quia non Deus, sed Angeli fecerunt illos effectus visibiles, qui exterius apparebant. Haec autem differentia nulla est, nisi supponendo columbam aut linguas igneas non esse per Angelos factas, sed imme- diate ab ipso Deo. Tribui etiam solet haec sententia Chrysostomo, homil. 4, in Matth., in fine, quia dicit: Filio Dei baptismum recipiente, et Spiritu sancto descendente, unus in forma stabat bumana, alter in specie descendebat columbae - tertius autem in voce audiebatur, etc., et Cypriano, dicto serm. de Baptismo. Nam prius de Spiritu sancto dicit: Celis apertis in specie columbae S piritus sanctus ibi seipsum ostendens, et intelligi voluit, et videri. Postea vero clarius de Patre ait: Huc usque, Domine sancte Pater, non audivimus te loquentem, qui aultifariam olim per Angelos locutus es, teipsum non ita ante hoc tempus locutum audivimus, etc. Ubi sentire videtur, illam vocem non esse per Angelos formatam, sed ab ipso Patre. Denique citari solet Ambrosius, dict. cap. 4, de Initiandis.

11. Probatur secundo ratione. — Secunda sententia distinctione utens. —Congruentia pro hac sententia reddi potest, ex perfectione legis gratiae, in qua Deus longe majora beneficia hominibus confert. quam antea: ideoque conveniens videtur, ut postquam Verbum per seipsum, et immediate corpus induit, aliae etiam personae sub aliquibus sensibilibus signis visibiliter se ostendant immediate, ac per seipsas. Maxime vero quando apparitio aliarum personarum super Christum incarnatum fiebat, sicut columba super ipsum descendit, et vox Patris super ipsum audita est, quia non decebat haec fieri per Angelos super Christum. Denique aliqui theologi distinctione utuntur in hac re, praesertim quoad descensum Spiritus sancti in specie columbae, quia vel columba fuit vera, vel tantum apparens. Si primum dicatur, probabihus credunt, Spiritum sanctum immediate fecisse, et quodammodo assumpsisse illud animal ad se repraesentandum. Et ita tribuunt istam opinionem illis Doctoribus, qui sentinnt illam fuisse veram columbam, ut sunt D. Thomas, 3 p., q. 39, art. 7, et alii, quos ibi retuli. Si vero illa tantum fuit imago columbae, putant probabilius apparitionem per Angelos fuisse factam. Et ratio discriminis fortasse est, quia vera columba non potuit fieri ministerio Angelorum: gjus autem facile formari potuit.

12. Tertia et vera sententia affirmativa. — p tamen dicendum est, omnes has Dei apparitiones in novo Testamento per Angelos factas esse. Ita docui in dict. lib. ult., de Trinit., cap. 6, estque communis sententia theologorum in locis citatis capite praecedenti. Eamdemque tradit Augustinus, lib. 2, de Tri- nit., cap. 6, 1 et sequent., ubi plane docet, de hujusmodi Dei apparitionibus, quae non fiunt per hypostaticam unionem, eamdem esse rationem utriusque temporis novi, et veteris Testamenti, quod apertius concludit, lib. 4, cap. ult. Et idem sentit Gregorius, lib. 28, Moral., cap. 2, dicit enim, per Angelos fuisse formatam columbam, Idemque indicat Cyrillus, 1. 3, in Joan., cap. 3. Ratio autem hujus assertionis eadem est, quae in praecedenti capite reddita est, quia hoc pertinet ad ordinariam legem providentise divinae; addendo, nullam esse rationem, ob quam in hoc tempore observanda non fuerit, ut patebit respondendo ad fundamentum contrariae sententiae.

13. Ab auctoribus in mum. 10 et 11. — lgitur Chrysostomus, Capreolus, vel Ambrosius, sine fundamento in contrarium allegantur. Quia Chrysostomus dicit, in baptismo tres personas apparuisse, non tamen dicit omnes eodem modo apparuisse. Cyprianus vero solum intendit in hoc constituere differentiam, quod antiquae locutiones Dei non audiebantur, ut specialiter dictae a persona Patris ad Filium, sed ut voces Dei unius ad homines. Ambrosius autem solum ait, Spiritum sanctum sicut columbam descendisse. Itaque omnes aflfirmant apparitiones, et tribuunt Spiritui sancto descensionem, et quod missus fuerit, non tamen ministerium Angelorum negant. Imo neque Clicthovaeus aliud dicit, nisi quod divinitas figuris hominis, et columbae nobis apparere dignata est. Non tamen intendit inter eas apparitiones eequalitatem constituere, quoad unionis modum, nec id verisimiliter cogitari de viro docto potest, ergo nec illas aequiparat quantum ad modum effectionis, vel assumptionis. Differentia vero quoad usum imaginum Dei in lege veteri, vel scripta in hoc tantum intelligenda est, quod ante Incarnationem non erat in Deo vera corporea natura, sicut nunc est, et ideo non poterat secundum aliquam naturam in ipso existentem proprie figurari, sicut post assumptam humanitatem potest. Indicat autem inde ortum esse ut non solum in illa propria natura, sed etiam in aliis imaginibus, in quibus apparuit, metaphorice repraesentetur ; de quo alias. Differentiam autem ab Abulense assignatam probare non possumus, nec video cur dicendus non sit Deus descendisse ad dandam legem in monte Syna, Exod. 19, intelhigendo id de improprio, seu metaphorico descensu. Maxime cum ita loquitur Scriptura: "Mons Syna fumabat, eo quod descendisset Dominus", utique per singularem effectum, qui licet per Angelos fieret, non tamen sine cooperatione. et praesentia Dei, qui per illum effectum speciahter repraesentabatur.

14. Ad rationem in nu. 11. — Solvitur funda nentum 2 sententie in eodem num. 11.— Ad rationem autem illius sententiae respondemus, nihil pertinere ad perfectionem legis gratiae, quod illae apparitiones non fiant per Angelos: nam per hoc nullum bonum hominibus aecrescit, et quolammodo majestati, et providentiae divinae derogatur, imo potius pertinet ad perfectionem legis gratiae, ut in ea ordinaria lex providentiae divina non immutetur, ubi ad majora dona hominibus conferenda non fuerit necessarium, nec utile. Unde parum refert, quod apparitiones aliarum personarum factae sint, ad Christi divinitatem, et sanctitatem significandam, et contestandam. Nam potius pertinet ad majorem Christi gloriam, et ad ipsorum Angelorum honorem, ut in ea testificatione Angeli ministrent: sicut etiam Pater et Spiritus sanctus testimonium Filio per Prophetas dederunt: cui testimonio Angeli ministrarunt. Denique distinctio secundae opinionis necessaria non est; tum, quia verius est, coIumbam, quae in Christi baptismo apparuit, non fuisse verum animal (ut in 3 part., loco citato ostensum est), tum etiam, quia licet illa fuisset vera columba, potuisset ibi apparere non denuo produeta, sed aliunde adducta, quod ministerio Angelorum tanta velocitate, et industria fieri poterat, ut ab aliis non videretur: vel etiamsi producenda esset, poterant Angeli aliqualiter ministrare applicando materiam, et aliquam aliam causam active disponentem illam, licet fortasse alia majore cooperatione, et concursu Dei speciali opus esset.

15. Tractatur secundus sensus questionis in num. 2. An Christus apparuerit, et an in eo Angeli ministraverint. — Quatuor apparitionumn tempora distinguuntur. — Quid de primi temporis apparitionibus. — Superest dicendum de apparitionibus Dei post Incarnationem, quatenus Deus homo, seu Christus est. Quatuor autem modis, seu temporibus apparuit Christus Deus homo: duo namque considerari possunt in vita mortali, et alii duo in Ammoortali, seu gloriosa. Prior in vita mortali fuit post Incarnationem, quamdiu in utero matris latuit. Alius fuit in eadem vita mortali a Nativitate usque ad mortem. Tertius fuit in vita gloriosa post Resurrectionem, antequam ad coelos ascenderet. Quartus esse potest post ascensionem in coelum, quamdiu ad dexteram Dei Patris sedet, usque ad diem Judici:. Circa tres priores nihil fere dicendum occurrit, quod ad praesens institutum pertineat. Nam Christus quamdiu fuit in utero matris nemini apparuit visibiliter ad oculos corporis, vel in se, vel in aliqua imagine corporea, quia in se nec naturaliter videri poterat oculis corporis, nec supernaturaliter sic alicui apparuisse legitur, nec sine temeritate affirmari posset. Quia nec matri suae sic apparuisse ante nativitatem ab aliquo scriptum vidimus, vel audivimus. Solum ergo per fidem eo tempore apparuit aliquibus, et satis paucis, nimirum sanctissimae Virgini, sponso suo Joseph, Joanni Baptistae, et matri ejus Elizabeth, de his enim solis in Evangelio legimus, et probabiliter extendi potest ad Zachariam, partim per revelationem de futuro sibi factam, partim per ea, quae in visitatione gloriosae Virginis vidit, et audivit.

16. Aliqualiter eis ministrarunt Angeli. — Haec autem qualiscumque Christi apparitio, quoad objectorum propositionem mediantibus Angelis aliquo modo facta est, quoad ipsam vero internam cognitionem, per revelationem Spiritus sancti. Sic enim beatissima Virgo per Gabrielem cognovit, quis futurus esset Filius ejus. Et licet postquam praebuit assensum, per experientiam cognoscere posset se concepisse in utero: quod autem ille esset Christus verus Dei filius, et homo, per fidem ab Angelo propositam credidit. Et simili modo apparuit Joseph per Angelum, Matth. 1. De Joanne autem Baptista res est magis dubia, an in revelatione illi facta ministerium angcelicum intervenerit. Nam probabile est, Christum ipsum ex utero matris illuminasse Joannem intra uterum matris suae existentem, media voce sanctissimae Virginis, qua salutavit Elisabeth. Nam, ut Evangelista refert: "Ut audivit salutationem Marie Hlizabeth, exultavit infans in utero ejus". Et ipsa Elisabeth ait: "Ut facta est voc salutationis lue in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo". Per Verbum ergo Virginis, tanquam per instrumentum Christi loquentis et operantis per matrem, Joannes Christum agnovit, et prae gaudio exultavit, ut in 2 tom., 3 part., disput. 4, sect. 1 et S, latius dixi. Inde vero, et per eamdem eflficaciam salutationis Virginis Chrisü manifestatio ac Elizabeth pervenit, ut docte et pie docet Tcletus, Luc. 1, annotat. 117, et sequentibus; et id confirmat auctoritate Cyrillus, libr. de recta Fide ad Reg., cap. ex Evang., Lucae, et Ambrosius, hbr. de Instit. Virg., cap. 7. In illis ergo internis apparitionibus non videtur necessaria fuisse angelica operatio, quia Christi efficacia sufficiens erat. Nihilominus tamen potuit ibi intervenire aliquod angelicum ministerium, saltem remotum, applicando phantasmata , excitando humores, vel tollendo impedimenta, aut aliquid simile operando.

17. De secundi temporis apparitionibus et quibusnam ministraverint Angeli. — De alio tempore post Nativitatem, nihil dicere necesse est, quia Christus in eo statu naturaliter apparebat per seipsum omnibus, quibus appropinquare volebat. Unde ad illas apparitiones non erat per se ministerium Angelorum necessarium. Non legimus autem Christum in eo statu apparuisse visibiliter hominibus distantibus modo extraordinario, aut miraculoso, propter quem ministerium angelicum esset necessarium. Solum legimus in infantia Salvatoris apparuisse Christum ahquibus loco distantibus, non tamen in eadem distantia manentibus, sed vel ad illos accedendo, vel eos, ut ad se videndum accederent, vocando, ut de Pastoribus, et Magis legimus. Et quoad illam vocationem ministerium Angeli in talibus apparitionibus intervenire potuit, sicut de Pastoribus, et Magis legimus. Et quoad illam vocationem ministerium Angeli in talibus apparitionibus intervenire potuit, sicut de Pastoribus aperte Lucas docet, et de Magis credibile est, ut dixi in 2 tom., 3. part., disput. 14, sect. 5. Praeter has vero apparitiones Christi viventis in hac vita mortali, quae naturales dici possunt, semel miraculose apparuit gloriosus in monte Thabor, Matth. 17, et Marc. 9, in qua apparitione aliquod ministerium Angeli habere potuerunt, saltem quoad multas circumstantias, quae in illa intervenerunt, praesertim quoad apparitionem Moysis et Eliae, et quoad vocem, quae audita est, et nubem, quae apparuit. Tamen ex parte Christi se manifestantis officium angelicum necessarium non fuit, quia Christus ibi per se habuit gloriam, et claritatem, quam ostendit, et illam sua virtute sensibus Apostolorum objecit, ut voluit. Reliqua de illa apparitione dixi in 2. tom., 3. part., disput. 32, et copiosius Thyraeus in speciali tractatu de illa apparitione.

18. Tertii temporis apparitionibus Angeli non ministrarunt. — Nec enim quand» mutata forina Christus tunc apparebat. — De tertio tempore post Resurrectionem certum est, Christum Dominum saepius apparuisse, et se videndum, non in aliqua imagine, vel aliena specie praebuisse: sicut Matri, Magdalenae. Apostolis, et Discipulis apparuit. Et de hujusmodi etiam apparitionibus clarum est non esse factas, mediantibus Angelis, sed ab ipso Christo proxime, et per seipsum operante. Nam ipse accedebat, et intrabat ad discipulos, et ostendebat illis seipsum, non solum visui se objiciendo, sed etiam tactui palpandum praebendo. Et quamvis sine aliqua praeternaturali, et extraordinaria operatione id non fecerit, ad illam necessarium non erat angelicum ministerium: quia sola voluntas Christi sufficiebat, ut corpus suum gloriosum aliorum sensus ita immutaret, ut ab eis videri, vel tangi posset. Aliquando vero apparuit Christus illis diebus immutando vultum suum, et alienam speciem sumendo, ut cum in forma peregrini, vel hortulani, ita apparuit, ut non cognosceretur. Et tunc dubitari potest, an illa species, vel habitus in quo apparebat, fieret medio aliquo Angelo assumente corpus illud ad Christum occultandum ? Sed non videtur necessarium, ut illa occultatio per speciale ministerium Angelorum fieret. Nam corpus gloriosum per virtutem animae potens est ad se manifestandum ex parte, simulque quoad aliquam proprietatem suae personae se occultandum. Item illa etiam, quae ad corporis ornamentum seu habitum pertinent, ab ipsomet Christo facile assumi poterant: nam illud etiam videtur esse quasi connaturale corpori glorioso. Omnes ergo illae apparitiones factae a Christo jam glorificato in terris existente immediate fuerunt ab ipso factae: solum ergo potuerunt illic ministrare Angeli, vel ut annuntiantes Resurrectionem ejus, vel ut comitantes. et honorantes Christum, sicut in Evangeliis, et Act. 1, legimus.

19. De apparitionibus quarti temporis. — Superest dicendum de apparitionibus Christi post ascensionem, quas noster Thyraeus, lib. de Apparitionibus Christi, sic dividit, ut quaedam personales, aliae impersonales fuerint. Personales dicuntur illae, in quibus Christus ipse in propria persona vere, ac realiter se videndum praebet. Impersonales autem sunt, quae solum in imagines per species alterius corporis fiunt. Et quod utroque modo se Christus post ascensionem hominibus hic degentibus manifestaverit, exemplis late ostendit dictus auctor, et nonnulla ego attuli in 2 tom., 3 part., disput. 51, sect. 4. Ubi eamdem distinctionem sine illis verbis quoad ipsam rem tractavi. Et inter apparitiones personales, tanquam certam posui illam, quae Paulo in via facta est Act. 9, de qua plura erudite congerit Lorinus, Act. 9 et 22, qui alios allegat. Ideo- que de illa certum est sine interventu alicujus Angeli factam esse: quia ipse Christus sua virtute seipsum immediate ostendit, et descendit in terram, si opus fuit, sicut etiam proprio ore Paulo locutus est, etc.

20. An vero praeter hanc fuerit alia personalis apparitio Christi, incertum est. Nam ego in loco citato indicavi etiam Petro apparuisse Christum in propria persona, quando illi fugienti e Roma dixit, se Romam redire, ut iterum crucifigeretur. Thyraeus vero inter impersonales eam ponit, in cap. 3 et 8 ejusdem libri, de quo nunc non contendo, quia res est incerta. Sicut etiam est de Stephano, de quo Lorinus, Act. 7, affirmat vidisse Christum in propria persona, Thyraeus autem, in d. cap. 8, negat: et idem Thyraeus, lib. de Appar. spirituum, cap. 5, num. 12, apparitionem Christi factam Paulo, Act. 23, inter impersonales ponit. Et nihilominus lib. de Apparit. Christi, cap. 8, num. 23, inter personales illam numerat. Quidquid vero sit de particularibus exemplis, regula generalis est, quoties Christus personaliter apparuit, non per Angelos, sed per seipsum apparuisse. Et ultima istarum apparitionum personalium, erit ad universale judicium exequendum, de qua idem cum proportione dicendum est. Et videri potest P. Thyraeus in peculiari tractatu de illa apparitione.

21. De impersonalibus autem Christi apparitioribus dicendum est, illas etiam interventu Angelorum fieri. Nam in his revelationibus Christus apparet, vel sensibus externis, vel phantasiae, ut supponimus: utrumque autem fit Angelorum ministerio. Nam in priori modo apparitio fit formato exterius corpore sensibili, in quo tanquam in imagine Christus videatur. At illud corpus non formatur, neque assumitur immediate a Christo, tum quia Christus ut homo longe distat, et ita sine magno miraculo posset immediate per humanitatem illud corpus formare, quod miraculum tunc necessarium non est, nec cum fundamento affirmari potest, etiamsi in aliis rebus gravioribus interdum illo modo Christus operetur. Tum, quia Angeli etiam sunt ministri Christi ut hominis, et ideo magis decet ut per illos hujusmodi opera fiant. Eademque ratio est de apparitione imaginaria: nam fit per Angelos moventes animales spiritus, et applicantes phantasmata, ut supra vidimus. Et sic creditur Christus apparuisse Paulo, Actor. 18 et 23.

22. Discrimen inter has Christi, et alias Dei apparitiones. — Quocirca quoad hanc partem eadem est ratio Christi, quae de apparitionibus Dei, et fere omnia, quae de ministerio angelico in prioribus dicta sunt, hic applicari possunt. Unde dictus auctor utrasque apparitiones impersonales vocat. Sed notanda est differentia inter illas: nam cum Deus apparet, etiamsi non in propria persona, sed per Angelum appareat, re tamen vera ibi est Deus praesens, ubi apparet, et per Angelum in corpore assumpto repraesentatur, ut non tanquam distans, sed tanquam ibi intime praesens repraesentetur. Christus vero quando per alium apparet, non solum repraesentatur, quia in se occultus, sed etiam, quia est loco distans et absens, et ita accipi et cogitari debet ab eo, cui talis apparitio fit, ne decipiatur. Excipi tamen possunt apparitiones ejusdem Christi Domini, quae interdum in sacramento Eucharistiae visibiliter fiunt, non tantum sub speciebus panis et vini, sub quibus non sensibus, sed fidei Christus realiter praesens apparet, sed etiam sub aliis speciebus peregrinis et extraordinariis, quibus Christus miraculose objicitur sensibus in confirmationem praesentiae suae, quae apparitiones sacramentales vocantur. Et quando ita sunt visibiles, per Angelos sine dubio fiunt. De quibus late, etiam Thyraeus in proprio tractatu.

23. Apparitiones beatorum mediantibus Angelis regulariter fiunt. — Aliquando hae beatorum apparitiones personales sunt. — Probabile unwun Angelum in persona alterius apparere.— Haec autem, quae de impersonalibus apparitionibus Christi dixi, ampliari possunt ad apparitiones sanctorum, cum Christo regnantium. Nam in historiis sanctorum Patrum saepe legimus, in privatis revelationibus beatissimam Virginem, sanctum Petrum, aut alium oratoribus suis, atque devotis apparere: illae autem apparitiones regulariter non fiunt a propriis personis eorum, qui apparere videntur per seipsos. Quia si sanctus, qui apparet, est in coelo in corpore et animo, ut Virgo sanctissima, necessarium non est, nec decens, ut frequenter coelestem locum deserat, et ad terram descendat: quod autem simul in utroque sit loco, magnum est miraculum, quod sine magno fundamento aflirmare non convenit. Si autem solum in anima sanctus, qui apparet, in coelo est, fortasse non potest, naturaliter saltem, corpus assumere angelico more ut in tract. de Anima videbimus), nec oportet, ut supernaturalis virtus ad hoc ei conferatur: cum ad statum animarum, cura, vel administratio externarum rerum, quae in hoc mundo fiunt, non pertineat. Tales ergo apparitiones ministerio Angelorum fiunt. bisi autem, vegulariter, quia incertum est, an interdum ex peculiari benevolent:a personalis apparitio alicujus sancti fiat, et praesertim beatissimae Virginis, quando Ildephonsc sacerdotalem vestem attulit, vel alia similia. Nam etiam in corpore mortali vivens Jacobo in Hispania apparuisse creditur, quam apparitionem in propria persona fuisse factam Angelis illam deferentibus, ac comitantibus, in historiis Toletanae, et Caesaraugustanae Ecclesiae magnum fundamentum habpet, ideoque prudenter, ac pie a multis creditur. Quidquid vero sit de specialibus privilegiis, ordinarie tales apparitiones impersonales esse creduntur. Et tunc fiunt absque dubio per sanctos Angelos in corporibus assumptis, sicut de aliis diximus. Imo etiam valde probahile est, Angelos non solum in persona hominum, sed etiam unum Angelum in persona alterius apparere. Ut, verbi gratia, Angelus inferioris ordinis in persona Seraphim, juxta sententiam Dionysii in superioribus tractatam.

24. Cajus ordinis sint Angeli in his apparitionibus ministrantes.— Prisvum pronuntiatuin. — Unde potest tandem de his omnuibus apparitionibus, quae per Angelos fiunt in persona aliena, sive increata, sive creata, sive angelica, sive humana, interrogari, cujus ordinis sint Angeli, per quos fiunt? Ad hanc vero interrogationem, juxta doctrinam superius datam facile responderi potest imprimis, apparitiones semper fieri, per ministrantes Angelos, non per assistentes, quia non apparent, nec corpora sumunt, nisi mittuntur, ut per se clarum est: non mittuntur autem, qui assistunt, sed tantum, qui ministrant; ergo per illos etiam Deus ipse apparet, et fortasse ob eam causam Tertullianus illos apparitores vocat. Nec obstat, quod sustinere personam Dei, aut Chrisüi, ejusque nomine, et auctoritate loqui, tantae sit excellentiae, ut supremorum etiam Angelorum dignitatem superare videatur. Non (inquam) hoc obstat, quia tota illius muneris excelleniia non transcendit munus legationis cujusdam, quod munus Angelorum ministrantium proprium est, ad illos enim pertinet annuntiare divina. Unde quoad hoc munus omnes Angeli censentur divinae Majestati proportionati: solumque habetur ratio illarum rerum, seu negotiorum, ad quae legationes ordinantur, ut ad ea, quae graviora sunt perfectiores Angelti, utique ministrantium ordinum remittantur.

25. Secundum pronuntiatum. — Unde dicendum est secundo has apparitiones per Angelos omnium ordinum ministrantium posse, et solere fieri: maxime vero ad custodes Angelos pertinere, et inter illos cum proportione negotiorum, et personarum distribui. Nam apparitiones ad profectum hominum ordinantur frequentius, et per Angelos infimae Hierarchiae facile fieri possunt, ut ex dictis in libro quarto manifestum est, et ideo si apparitio fit personae privatae, et propter commodum ejus, regulariter fiet per Angelum custodem ejus infimi ordinis; si vero fiat personae publicae, fiet per Archangelum, si sit de negotio gravissimo, vel universaliter pertinente ad aliquam communitatem, fiet per Angelum totius communitatis custodem. Et hinc Pererius, in c. 3, Exodi, disput. 6, in fine, conjectatur, Angelum qui apparuit Moysi in rubo, et in monte Sina, et Josue, fuisse Michaelem Archangelum, cui custodia populi Israeliti commissa creditur, ex Dan. 10 et 12, simili ergo proportione de ahis apparitionibus conjectura facienda est.

26. Secundi pronuntati moderaen. — Vixi autem, has apparitiones frequentius fieri per Angelos infimae Hierarchiae, quia Virtutes, et Potestates non mittuntur ad aliquid nuntiandum, vel ostendendum, ad quod hujusmodi apparitiones ordinantur. Nihilominus tamen quando Angeli mittuntur, ut nomine Dei aliquid supernaturaliter operentur, vel in puniendis hominibus, ut in Angelis missis ad Sodomam destruendam: vel in profligandis daemonibus, ut seepe in Apocalypsi, et Prophetis legitur, tunc verisimile est, apparitiones per Virtutes, vel potestates fieri. Circa omnes vero advertere opus est, saepe Satanam transfigurare se in Angelum lucis: et ideo interdum apparitiones, quae Dei, vel Christi, aut Sanctorum esse videntur, per malos Angelos fieri. Sed illae non sunt verae apparitiones, de quibus nos agimus, quaeque per solos bonos Angelos fiunt, sed sunt fallaces, et a daemonibus fiunt, et ideo prudenter cavendae sunt, et discernendae. De qua re aliquid in fine libri octavi, qui erit de damnatis Angelis, addemus: et videri potest P. Thyraeus, lib. de Apparit. Christi, c. 1 et 2, et copiosius lib. de Apparitionibus Spirituum, cap. 9, 10, 13, usque ad libri finem.

PrevBack to TopNext