On this page
Praeambulum
Praeambulum
Duplex status malorum Angelorum. — Diximus de bonis Angelis, tam viatoribus, quam beatis: superest dicendum de malis, quorum duplex etiam status distinguendus est, viae scilicet, et termini. Nam licet in istis Angelis duplex fuerit status viae, bonitatis scilicet, et malitiae: tamen priorem illum communem cum sanctis Angelis habuerunt, et ideo in initio libri quinti de omnibus est communiter explicatus. Quapropter nihil de illo nobis superest dicendum: solum obiter malos Angelos prius fuisse bonos, paulo post ostendemus, seu amplius confirmabimus. Igitur Angelos malos solum ut malos, seu quoad malitiam in prasenti consideramus. Duplex autem malum in eis invenitur, culpae, et poenae; quibus duplex status respondet, viae scilicet, et damnationis, seu termini, ex quibus via terminum, et culpa poenam antecedit, et ideo in praesenti libro de statu viae, et culpae, in sequenti vero de statu poenae, et termini disseremus.