On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum angeli in bonos, et malos recte, et sufficienter distribuantur
1. Fera resolutio affirmans. — Primum punctum. — An dentur daemones. — Hesolutio quaestionis affirmans est. Ad illius autem ostensionem, et expositionem duo probanda sunt. Unum est, praeter Angelos bonos dari Angelos malos: nam quod boni dentur, amplius probare non est necesse. Aliud est, nullos dari Angelos, qui aut boni, aut mali non sint. Circa primum fuit verus error, nullos dari Angelos malos, seu daemones. Hujus erroris meminit Origenes, tract. 4, in Matth., circa illa verba: "Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur". De quo Marcus, cap. 9, et Lucas etiam 9, dicunt a spiritu immundo fuisse vexatum. Cujus rei rationem quaerens Origenes, refert opinionem (quam medicorum vocat) qui nullum esse spiritum immundum arbitrantes, non illis, sed aliis materialibus, seu corporalibus causis similes effectus tribuebant. Simile est, quod D. Thomas, in 4, dist. 34, quaest. 1, art. 3, ait, quosdam ex infidelibus existimasse, nullos esse daemones, sed tantum ex aestimatione vulgi cogitari. Et idem habet Turrecremata, in cap. Si per Sartiarias, a. 1, 33, quaest. 1, et plures alios haereticos varus modis hunc errorem asserentes refert Jodocus Coccius, in Thesauro, lib. 4, art. 5. Solet etiam hic error tribui antiquis philosophis, ut Democrito, et Pythagorae; imo etiam Aristoteli, quia non cognovit alias intelligentias, nisi moventes orbes, ut patet in 12, Metaphysicae, textu 47, seu cap. 8, et quamvis lib. 1, de Coelo, textu 100, alias cap. 9, plures constituere videatur (omissis aliis interpretationibus) omnes tamen illas supra omnes coelos constituit, illasque felices, imo (ut videtur) etiam immutabiles facit: quare nullos malos Angelos, seu daemones cognovisse videtur, et ita cum illo sensisse videntur aliqui ex Graecis expositoribus ejus antiquioribus.
2. Fundamentum esse potuit alterum e duobus, unum est, quia nulli sunt Angeli, ac proinde nec boni, nec mali, subindeque nec daemones. Et in hoc sensu quidam ex rigidioribus confessionistis haereticis, ut Oseander, et David Georgius negarunt, esse diabolum, vel malos spiritus, ut ex Staphylo, et Lindano refert Prateolus, lib. 1, Haeres. 46, et lib. 4, Haeres. 3. Sed hoc fundamentum in initio libri primi eversum est, ubi ostcndimus, dari spiritus creatos, Deo inferiores, et anima, ac homine superiores; ergo falsum est principium, quod sumit fundamentum illud: ac proinde totum fundamentum ruit. Aliud esse potuit, quia omnes intelligentiae sunt immutabiles, et consequenter impeccabiles, et in hoc potuit Aristoteles fundari. Sed hoc etiam destructum est lib. 3 et 5, in quibus ostendimus, nullam dari voluntatem creatam immutabilem, aut impeccabilem; ergo non defuit Angelis capacitas malitiae, seu potentia peccandi. Qua supposita nullum potest cogitari rationis fundamentum ad asserendum nullos esse Angelos malos. Nec etiam est auctoritas, quia humana in hoc nullius est momenti, cum homo Angelorum mores naturaliter cognoscere non valeat, nec etiam datur auctoritas divina (ut statim ostendemus), Angeli vero si boni, et sancti esse supponantur, testificari non possunt, non esse aliquos Angelos malos, quia non possunt divino testimonio contradicere: ergo si aliqui Angeli nullos esse Angelos malos testificentur, vel hoc ipso convincentur esse mali, quia mendaces sunt, et divinis testimoniis adversantur.
3. De fide est, dari daemones. — Probatur ec Scriptura. — Dicendum ergo est, de fide Catholica esse tenendum, dari aliquos Angelos malos, quos Ecclesia juxta Scripturam sacram daemones, seu diabolos vocat. Probatur, quia expresse traditur in multis Seripturae locis. Nam in veteri Testamento statim in principio refertur tentatio hominis per serpentem, in quo daemonem, seu malum Angelum latuisse, et est per se evidens, supposita veritate historiae, et est communis Ecclesiae, et Patrum consensus, ut in tract. 2, lib. 3, videbimus, et explicatur Sapient. 2, et Apocal. 20, et indicatur a Paulo 2, Corinth. 11, ubi timere se dicit, ne "sicut serpens Evam decepit", ita etiam et nos decipiat: constat enim non serpentem verum, seu animal nos decipere, sed daemonem. Item idem est manifestum ex historiis Tobiae 3, 6 et 12, et Job 1, et sequentibus, et in lege Moysiscultus daemonum praecipue prohibebatur illis praeceptis, quibus idolatria, seu plurium deorum adoratio interdicebatur. Unde in opprobrium Hebraeorum dicitur Deut. 32: / "maolaverunt demontis et non Deo, diis quos ignorabant", et Psal. 95, "Omnes dii gentium demonia".
4. In novo item Testamento passim legimus, Christum ejecisse daemonia ab hominibus ab illis obsessis, et Matth. 12, "Beelzebub princeps demoniorun" appellatur. Et Pharisaei, ut Christo exprobrarent, illum daemonium habere dicebant. In aliis vero locis vocatur diabolus. Et Apocal. 20, vocatur, "Draco, serpens antiquus, qui est diabolus, et Satanas". Alis denique locis vocantur expresse Angeli mali. Psalm, 77: "Misait in eos iran indignationss sue, immissiones per Angelos ma!os". Et Christus, Joann. 8, idem explicat, dum de diabolo ait, esse mendacem, et patrem mendacii: et in idem redit, quod Eccles. 39, vocantur "Spiritus ad vindictam creati, qui in furore suo conftr naverunt tormenta sua", etc. Et quod Paulus ad Ephes. 6, vocat, "spiritualia nequitie in calestibus". Et plura infra adducemus, tractantes de peccato Angelorum, ubi etiam testimonia Patrum afferemus. In re autem, quae tantum consistit in facto, non est necessaria ra:io, infra tamen ex effectibus aliquam a posteriore sumemus.
5. Probatur secundo ea philosophis. — Nec latuit haec veritas antiquos philosophos, et infideles. Refert enim Lactantius, lib. 2, Divinar. Institut., cap. 15, Trismegistum cognovisse daemones, et principem eorum, quem daenoniarchem appellavit, et cap. 16, in fine, addit, vocasse illos Angelos, vtevnpcus, seu malos. Et idem refert ex Platone et Socrate, qui de se dicebat ab infantia habuisse assiduum daemonem, cujus arbitrio regebatur. Quod late refert Plato iu Apol. Socratis, et dial. 3, de Sapientia, seu Theages, in fine, indicat tamen illum non malum, sed bonum, et custodem Angelum fuisse. Et hujusmodi etiam sunt, quos Philosophi, et Poetae Genios vocant, ut Stoici, qui singulis genium dari dicebant. Ut refert Seheca, Epist. 110, ubi Scholiastes alia refert. Et Plutarchus, lib. de Tranquillit. animi, versus finem, ait, Menandrum posuisse tantum unum genium bonae vitae initiatorem, et magistrum. Sed Empedoclem binos induxisse, utique bonum, et malum, quod ipse sequitur. Et libro Problemat. in 50, ait demonia quedan mala circumire, quibus Dii, quas scelerum ultoribus, adversus impios utuntur; et hbro contra usuram, demones ceelivagos ccmpellat. Refert praeterea Lactantius supra Hesiodum vocasse daemones custodes hominum, quia Deus illos custodes hominum miserat, sed ipsi perditores hominum effecti sunt.
6. Sciendum est autem, nomen daemonis olim indifferens fuisse, ita ut in bonam et malam partem accipi posset. Nam, ut Isidorus ait libr. 8, Etymolog., cap. 11, daemones dicti sunt, quasi dai monas, id est, peritos, ac rerum praescios. Unde saepe philosophi Angelos etiam bonos daemones vocant, ut notat Marsilius Ficinus, in Comment. ad convivium Platonis, Orat. 6, cap. 3, ubi addit, esse cero atios quosdum malos demones, Platonici nowuulli, e Christiani theologi voluerunt. Et ex mente Platonis et philosophorum de illis disserit latius in praefat. ad Apolog. Socratis; et plura legi poterunt apud Aaugustinum, lib. S, de Civitat., cap. 13 et sequent.. et lib. 9, cap. 19, ubi docet. secundum usum Seripturae, et Christiauorum non esse daemones, uisi in malam p rtem accipiendos. Quam cossuetudinem etiam a Paganis ita observari dicit, ut quoties alteri dicunt, demonium habes, maledixisse intelligantur. Videri etiam potest Eugubinus, lib. 7, de peren. Philosophia, cap. 18, et lib. 8, cap. 3, 8, et 22, 26 etaliis.
7. Hi philosophi unde cognoverint demones. — Efficua argumentum ex effectu.—Potuerunt autem hi philosophi hanc notitiam addiscere ex aliqua traditione majorum, quae a primis hominibus inceperit, et fortasse in genere humano semper aliquo modo permanserit. Praecipue vero deducere illam potuerunt ex aliquibus effectibus, quos vel in seipsis experti sunt, velex relatione aliorum audierunt, quia ex illis sine dubio sumitur efficax argumentum. Nam in obsessis, et arreptitiis multa fieri compertum est, quod eorum ingenium, et naturalem conditionem superat; ergonon fiunt per virtutem naturalem animae; ergo per virtutem alicujus superioris moventis, ut quod Latine optime loquatur qui nunquam didicit, et similia. Quae quidem non fiunt ex immediata Dei motione, tum quia ordinarie non operatur sine causis secundis, tum etiam, quia divina virtute ejiciuntur spiritus homines vexantes, tum item, quia per naturalia remedia solet eorum vexatio leniri, vel impediri, quod est signum, vexationem fieri excitando humores corporis, et sine dispositione talium humorum non posse spiritum illum, qui vexat, homini naturaliter nocere, quod est proprium spiritus creati. Neque etiam potest talis vexatio attribul sanctis Angelis, tum quia illi non sunt hostes hominum, se benefactores, tum etiam, quia ipsa experientia docet, intentionem talium spirituum esse, inducere homines ad malum, quod non est opus bonorum, sed malorum Angelorum. Ex ipsis ergo operibus daemonum, quatenus saepe visibihter, et sensibiliter fiunt, evidenter cognoscitur, esse aliquos Angelos malos, vel per experientiam eorum, qui hos effectus vident, aut audiunt per sensus externos, vel per imaginarias visiones, aut certe per quamdam fidem humanam moraliter certam ex testimonio plurimorum, qui haec experti sunt. Et hoc etiam confirmant, quae de effectibus artis magicae, et de malefi- ciis, quae fiunt ex pacto daemonum, diximus in primo tomo de Religione, libro secundo de superstitionibus, capite decimo quarto, et sequentibus.
8. Secundum punctum de divisione Angelorum in bonos et malos. — Prima opinio G ntilivm philosophorum negans.—Secundum punctum in titulo capitis propostum petit, ut breviter comprobemus, esse omnes Angelos aut bonos, aut malos, nullosque esse medios ab utrisque differentes. Aliqui enim Gentiles philosophi tres classes Angelorum distinxisse videntur, quas per bimembrem partitionem, et alterius membri subdivisionem explicare possumus. Supponunt enim imprimis, duos fuisse Angelorum ordines, scilicet, coelestium, et terrestrium, ex quibus coelestes bonos esse, et beatam vitam agere fatentur, eosque Deos potius, quam Angelos, vel daemones vocant. Terrestres autem subdividunt in malos, ac perniciosos hominibus, et non malos (ut sic dicam) vel potius benefactores hominum, non tamen ita bonos, sicut sunt coelestes: et ideo quasi medii inter bonos, et malos reputantur. Priorem divisionem ex Platone refert Clemens Alexandrinus, lib. 5. Stromat. et Augustinus, libro octavo de Civitat., cap. 13 et 14, ibi tamen posteriorem subdivisionem videtur excludere: bam dicit, omnes coelestes spiritus secundum Platonem esse bonos, et omnes daemonas, seu aereos, seu mundanos spiritus esse malos At verc, lib. 10, cap. 11, ex sententia Porphyrii refert subdivisionem daemonum: Nam quosdam appellabat benignos, seu beneftcos; alios vero maleftcos esse dicebat. In quo ait Augustinus, Porphyrium more loquendi aliorum philosophorum esse imitatum. Et similiter Eusebius 4, de Praepar., cap. 11 et 12, ex Porphyrio refert divisionem daemonum in bonos et malos, non tamen declarat, an utrosque posuerit a Diis distinctos. Denique Apuleius, libr. de Deo Socrat., refert, Platonem praeter summum Deum potuisse secundarios Deos, et alios spiritus, quos coelicolas vocabat, et ultra hos daemones. Quomodo autem illos distingueret, non satis declarat, ut videri potest in Alexandri ab Alexandio, 1. 6, Genialdier., cap. 4.
9. Illustratur ex Damasceno. — Potestque haec Philosophorum opinio ex Damasceni doctrina illustrari. Ille enim, lib. 2, de Fide, cap. 4, licet in tota sententia longe aliter sentiat, docet tamen, omnes Angelos malos terrestris ordinis fuisse, et non omnes Angelos illius ordinis cecidisse, sed magnam multitudinem eo- rum, qui subjecti erant Principi terrestris ordinis, quem putat fuisse Luciferum. Ergo praeter Angelos coelestis ordinis terrestrem ordinem distinguit in duas partes, unam malorum qui ceciderunt, aliam in sua natural rectitudine permanentium. Differt autem Damascenus a Philosophis: nam illi Angelos coelestes a terrestribus natura distinxisse videntur: ipse autem expresse docet, omues ejusdem esse naturae. Idem Philosophi terrestres Angelos, quos benignos, aut beneficos daemones vocabant, non credebant esse ita divinos et beatos, sicut coelestes: et ideo medios inter malos daemonas, et deos illos constituebant. Damascenus autem eos ejusdem regni coelestis, et beatitudinis censet esse participes, licet nunc custodiendis rebus inferioribus curam habeant demandatam. Denique Plato (ut D. Thomas, et multi censent) inter coelestes intelligentias ideas omnium specierum posuit: an vero ideas poneret inter eos Angelos coelestes, quos Deos vocat, vel distinctas esse censuerit, incertum est, nec mirum, quia multi etiam dubitant, an ideas extra mentem divinam posuerit.
10. Secunda opinio etiam negans. — Alho vero modo distinxerunt aliqui non solum inter Angelos bouos, et malos, sed etiam inter ipsos malos. Aiunt enim prius peccasse diabolum, et propterea Deum ecolo illum ejecisse in terram, et nihilominns ei potestatem in illam concessisse. Ne tamen nimium sua potestate abuteretur, et terram corrumperet, hominesque dispergeret, Deum misisse alios Angelos ad hominum tutelam; illos autem malitia diaboli fuisse corruptos, et mulierum congressu fuisse coinquinatos, et sic damnatos esse, et diaboli ministros, ac sublitos factos esse. Ex his vero Angelis ad foeminas accedentibus, dicunt, fuisse procreatos quos:lam spiritus, qui nec sunt Angeli, nec homines, sed cujusdam mediae naturae. Et ita orta esse, dicunt, duo genera daemonum, unum coeleste, alterum terrestre, utrosque vero esse immundos spiritus. Hanc fabulam ut veram historiam refert Lactantius, libr. 2, Divinit. institut., cap. 14, et secundum illam antiquos Philosophos interpretatur.
11. Judeorum deirium. —Fundari autem videtur in illo vulgari testimonio Genes. 6: "Postquam ingressi sunt filii Dei ad filias honinum", etc., quod de Angelis multi antiqui Patres interpretantur. Ex quibus Justinus etiam Apol. 1 pro Christianis insinuat, ex illo concubitu Angclorum cum foeminis natos fuisse daemones. Athenagoras vero in legatione pro Christianis, non lege a fine, eamdem tradens sententiam, dixit, Angelos ex foeminis genuisse gigantes, animas vero eorum esse daemones: cujus autem naturae sint, non declarat. Indicat tamen habere quasi innatam malitiam consentanucam constitutioni, quam a parentibus acceperunt. A qua sententia non dissentit Eusebius, libr. 5, de Praspar., cap. 4. Sunt quidem et alii antiqui Patres, qui sententiam illam decongressu malorum Angelorum ad foeminas secuti fuerunt,ut Tertullianus, Cyprianus, Clemens Alexandrinus, et alii, tamen illi non dicunt, ex illis Angelis natos esse daemones terrestres, nec duos ordines daemoniorum distinguunt. Contrario vero modo quidam Judae delirantes dixerunt, Adam genuisse quosdam daemones ex congressu cum aliis daemonibus, seu malis Angelis. utique foeminei sexus, ut refert Coccius, ubi supra.
12. Vera sententia de fide omnes Angelos, aut Donos esse aut malos. — In hoc vero puncto breviter dicendum est, omnes Angelos aut bonos, aut malos esse: nec inter haec duo generalia membra medium posse cogitari. Haec assertio de fide est. Quia Scriptura solum Angelorum bonorum et malorum mentionem facit, et ita de illis loquitur, ut nullum dari alum Angelorum ordinem satis aperte doceat. Eademque es communistraditio Patrum, et Theologorum omninm, ut ex dietis, libro primo, de substantia et natura Angelorum, et in lib. 5, de bonis Angelis manifestum est: et confirmabitur amplius ex dicendis de peccato Angelorum. Et ideo ab allegationibus nunc abstineo, et ratione assertionem ostendo. Quia imprimis distinctio inter bonos et malos Angelos non est in gradu naturae, sive loquamur de supremo gradn, seu genere naturae intellectualis, sive de generibus intermediis (si il'a dantur in Angelis) seu de ordinibus, aut hierarchiis, quacumque ratione illa distinguantur. Probatur prior pars, quia omnes Angeli sunt intellectuales, ut suppcnimus, et sunt spirituales substantiae omni vero corpore carentes, et consequenter homine superiores, nec datur natura intellectualis media inter humanam, et angelicam, quae omnia in libro primo ostensa sunt: ergo boni et mali Angeli in gradu intellectuali conveniunt: ergo in illo ut sic distingui non possunt. Altera vero pars probatur, quia sub quolibet genere, vel hierarchia, aut ordiue Angelorum secundum essentiam seu naturam suam consideratis, possunt Angeli boni et mali reperiri, et fortasse de facto inventi sunt, ut postea dicemus: ergo illa distinctio bonorum et malorum Angelorum non potest secundum naturam, et essentiam eorum tradi, vel considerari, ut magis postea explicabimus.
13. Ampliatur ratio facta. —Et hinc a fortiori concluditur, nullos esse Angelos medios inter bonos et malos ratione naturae, seu essentiae: quia qualitercumque se habeant Angeli quoad bonitatem, vel malitiam, necessario esse debent naturae intellectualis in genere communi, seu generalissimo Angelorum. Eadem vero ratio est de quacumque inferiori, seu subalterno genere, vel ordine, aut hierarchia, quia sicut in generalissima ratione non datur distinctio in bonos et malos, ita nec in inferioribus aliis. Unde ulterius absolute concliuditur, non esse in aliquo ordine possibiles Angelos medios inter bonos et malos, quia cum Angeli boni et mali non distinguantur in natura, per se loquendo, et ex vi naturalis distinctionis, necesse est ut moribus, et voluntatibus distinguantur, ut etiam in capitibus secundo et tertioostendemus. At vero inter Angelos vel moraliter bonos, vel moraliter malos, non potest dari medium; ergo nulli sunt Angeli medii inter bonos et malos. Probatur minor, quia medium inter extrema opposita cogitari potest, vel per carentiam utriusque extremi, quod in praesenti materia solet dici indifferens, id est, nec bonum, nec malum, vel fingi potest per conjunctionem, aut participationem utriusque extremi, quod solet dici mixtum, seu in praesenti materia dicetur aliquid boni et mali moralis habens. Neutro autem modo cogitari possunt medii Angeli.
14. Inter Angelos bonos et malos non datur medium negative. Nec etiam medium positive. — Non quidem primo, quia omnes Angeli aut sunt beati, aut beatitudine carentes, nec inter hos potest medium cogitari, cum contradictione opponantur, vel privative, quod perinde est quoad immediatam oppositionem, cum omnes Angel sint beatitudinis capaces. At vero Angeli beati necessario boni sunt, ut supra ostensum est. Si vero beatitudine carent, eo ipso mali sunt, tum quia summo bono carent, tum etiam quia propter malitiam suam privat sunt beatitudine, ut infia ostendemus. Et hinc facile aliud medium per mixtionem extremorum excluditur. Quia nec in beatis Angelis aliquid malitiae esse potest (ut dixi) nec in non beatis aliquid bonitatis, ut ostendemus infra. Et licet daremus, daemones aliquid boni posse operari, non ideo dici possent medii inter bonos et malos. Tum quia si id esset possibile. non esset proprium aliquorum Angelorum beati- tudine carentium, sed omnibus esset commune, ac proinde ob illam rationem non possent dici medii, sed illa esset quaedam conditio mali ipsius, quod nunquam tantum est, ut omne bonum excludat. Tum etiam, quia illud bonum rarum, et minimum esset, quod obstare non posset, quin omnes tales Angeli sint, et dicantur simpliciter mah.
15. Solum posset quis huic discursui occurrere, fingendo aliquos Angelos non beatos, nec miseros, aut damnatos, nam si qui essent tales, dici non immerito possent medii inter bonos et malos, sicut nunc nos viatores medi sumus inter homines damnatos et beatos, sive illi Angeli dicantur medii, per abnegationem utriusque extremi quoad summam bonitatem vel malitiam, sive per mixtionem aliquam boni et mali, qualis in viatoribus inveniri potest. Sed haec phantasia facile excluditur: quia secundum fidem nullus datur talis status À ngelorum beatitudine carentium. Duobus enim modis fingi potest talis status. Unus erit, si cogitentur aliqui Angeli non ordinati ad beatitudinem supernaturalem, nec habentes peccatum, sed solam rectitudinem, et beatitudinem naturalem. At secundum fidem nulli sunt tales Angeli. Nam quotquot Angelos Deus creavit, propter aeternam felicitatem in sui visione consistentem, et ut illam consequerentur, illos condidit, ut supra ostendimus. Et ex hominibus a fortiori argumentum sumitur. Adde, quod licet darentur tales Angeli, illi essent in suo ordine simpliciter boni moraliter. Alius modus erit, si cogitentur aliqui Angeli ordinati quidem ad supernaturalem beatitudinem, nondum illam possidentes, sed adhuc in via existentes, et in eam per fidem, et spem tendentes, et talis etiam Angelorum status non datur secundum doctrinam communiter ab Ecclesia receptam. Quia via Angelorum brevi duratione confecta est, et negotium salutis in omnibus jam terminatum est. Item, quia de omnibus Angelis custodientibus homines Christus dixit, semper videre faciem Patris. Et quamvis essent tales Angeli, si carerent peccato, non essent absolute medii inter bonos et malos, sed essent simpliciter boni, sicut in initio creationis omnes fuerunt; si vero essent in peccato privati gratia Dei, essent simpliciter mali pro illo statu, etiamsi cum potestate redeundi ad statum rectitudinis fingantur. Non tamen essent ita boni, aut mali, sicut nunc sunt beati Angeli, vel damnati, tamen quia de facto nulli tales Angeli dantur; ideo simpliciter dividuntur Angeli in bonos et malos, estque adaequata divisio, et de extireme malis et bonis intelligenda est.
16. Respondetur ad fundamentum primae opinionis in numero octavo. — Multiplex sensus divisionis Angelorum in ceolestes et terrestres. —Pnumus sensus rejicitur. — Secundus sensus admittitur. — Ad philosophos ergo imprimis dicimus, eos non cognovisse Angelos bonos vel malos per fidem, neque ex principiis solius naturae, aut ex sensibilibus effectibus in eorum notitiam pervenire potuisse, ideoque mirum non esse, quod circa eorum statum, conditionem, aut distinctionem hallucinati fuerint. Deinde dicimus, distinctionem illam Angelorum in coelestes, et terrestres variis modis intelligi posse. Unus est secundum Origenem, id est, ut quidam in coelo, alii in terra, vel ex terra orti fuerint. Et sic mala est distinctio, falsumque supponit, nulli enim Angeli in terra, vel ex terra orti sunt, sed omnes in coelo creati fuerunt. Unde in hoc sensu omnes Angeli coelestes sunt, nec aliqui terrestres sunt procreati. Alius sensus esse potest secundum domicilium (ut sic dicam) seu perpetuam habitationem, ita ut coelestes dicantur, qui in coelo habent proprium domicilium, seu locum ad suam habitationem destinatum, terrestres vero e contrario, qui e coelo relegati terrenam habitationem sortiti sunt. Et sic bona est distinctio, coinciditque cum distinctione inter bonos et malos: quia sicut omnes coelestes boni sunt, ita et omnes terrestres sunt mali. Nec enim ob aliam causam ex coelestibus facti sunt terrestres, nisi quia mali sunt. Et ideo in hoc sensu frustra additur subdivisio Angelorum terrestrium in beneficos, et nocivos, nam revera omnes mahli, et malefici sunt, licet in hoc secundum magis, et minus aliqua differentia inter eos esse possit.
17. Tertius quoque admittitur.—Esplicatur Damascenus allatus numero nono. — Tertius sensus prioris distinctionis esse posset, ut coelestes Angeli dicantur, qui semper in coelis habitant, et ad terram nunquam descendunt; sub terrestribus vero omnes, qui inter nos versantur, terrenarumque rerum curam, vel administrationem aliquam susceperunt, comprehendantur. Atque in hoc sensu de terrenis Angelis locutus est Damascenus: et in eodem verum est, omnes Angelos coelestes esse bonos: et terrestres distingui posse in beneficos, et perniciosos. Nihilominus tamen inde non augetur distinctio Angelorum in bonos et malos: quia Angeli, quibus terrenarum rerum cura et custodia in earum commodum com- missa est, omnes sunt boni, et ejusdem naturae, et gloriae cum coelestibus, et isti sunt benefici. Nam licet interdum ut ministri Dei homines puniant, non possunt dici malefici, cum illudmet supplicium magnum sit humani generis beneficium. Igitur malefici Angeli omnes sunt mali, eisque non est cura universi commissa, sed aliqua operatio ad hominum exercitationem permissa, ut infra dicemus. Unde etiam fit, non posse daemones proprie dictos, in bonos et malos distingui, omnes enim pessimi sunt. Nisi vox demonis in generali, et ambigua significatione accipiatur, ut supra explicavi: tunc vox daemonis fere coincidit cum nomine Angeli, et ita eadem erit utriusque distinctio in bonum et malum.
18. In quo sensu vera sit divisio inter demones et Deos medios posita in fine numeri octavi. —Illa vero distinctio inter daemones, et Deos medios, seu secundarios, si in bono sensu verborum accipiatur, eadem etiam est cum divisione Angelorum in malos et bonos: nam omnes daemones mali Angeli sunt, et omnes Angeli boni sunt dii per participationem tanquam justi, et filii Dei. Nec enim dantur Angeli, qui natura sua sint dii, cum omnes sint ab uno Deocreati, et natura sua tantum servi, nisi per gratiam filii Dei, seu di per participationem fiant, ut recte docuit Augustinus, lib. 9, de Civit., cap. ult. Quod si daemonum nomen in ea divisione latius a Platone, seu Porphyrio acciperetur, ut includit bonos Angelos, qui inter nos versantur, nosque custodiunt: sic soli Angeli, quos nos assistentes vocamus, seu quos nunquam mitti dicimus, sub nomine Deorum comprehenduntur, ita tamen ut caveatur error, veram divinitatem illis tribuens, solumque ita vocentur quasi per antonomasiam inter duos per participationem, eo quod a Dei consortio, et quasi familiaritate nunquam recedunt. In hac vero significatione sub daemonibus oportebit comprehendere Angelos bonos, qui ad nos veniunt, et nos custodiunt. Et ita sublata verborum eequivocatione omnes Angeli sub bonis et malis comprehenduntur.
19. Varii errores secundae opinionis in mumero decimo.—Alia vero divisio daemonum ex foeminis generatorum ab Anggelis malis, qui prius ceciderunt, ac daemones generarunt, plures includit errores. Unus est, quod dentur daemones producti ab aliis Angelis malis, quos Deus quoad naturam immediate creavit. Quia si daemones sunt Angeli, non poterunt esse nisi per creationem. et sic a solo Deo fieri, juxta dicta in libro primo de natura et origine Angelorum. Si vero tales daemones non sunt Angeli, vel erunt aliquae animae separatae, et sic frustra vocantur daemones, et falso finguntur inter nos versari, aut daemonum oflicia exercere. Si vero fingantur esse media naturae inter angelicam, et humanam, hic erit secundus error illius sententiae, quia contra fidem, et contra rationem est, talem naturam fingere. Quia illi daemones ponuntur esse creaturae rationes utentes, et spiritus separati a corporibus; ergo vel sunt substantiae completae, et formae corporum, et sicsunt animae rationales, quia nulla est alia substantia rationalis, quae sit vera forma corporis, ut supra libro septimo tactum .est, nec dantur formae rationales informantes corporaespecie diversae, ut in tractatu de Anima latius dicemus.
20. Tertius error est, quod Angelus possit ex fiemina generare aliquid medium inter hominem et Angelum. Nam praeterquam, quod non datur tale medium, ut dixi, vel fingitur Angelus accedere ad generandum ex foemina in sua pura spirituali natura, vel in corpore assumpto. Primum est plane impossibile, et ridiculum, cum Angelus non habeat organa corporis ad generationem apta, imo nec omnino corpus. Si vero secundum dicatur, solum potest spiritus generare tanquam succubus, et incubus ministrando semen humanum moxo, in libro quarto explicato, ex quo non potest nisi homo generari. Quartus error est, quod illi qui, Genes. 6, narrantur genitia filiis Dei accedentibus ad filias hominum, non fuerint veri homines. Hoc enim repugnat Scripturae, tum quia dicit illos fuisse gigantes, quo nomine non nisi homines procerae staturae significantur, tum etiam quia statim de illis dicit, "Isti sunt potentes a secule ciri famosi". Quintus error est, quod illi Dei, qui ad fibas hominum accesserunt, fuerint veri Angeli, de quo in libro primo. capite quinto, circa finem, dictum est. Sextus error est, prius peccasse in coelo solum Luciferum, et postea in terra peccasse aliquos bonos Angelos custodes hominum, et primo peccasse per concupiscentiam foeminarum, quae omnia impugnabimus in sequentibus: et in capite sequenti aliarum errorem detezemus, et refellemus.