On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum daemones, seu aliqui angeli natura sua mali sint
1. Error Manichei et Priscilliani asserens daemones ex natura esse malos. — Diximus, aliquos Angelos malos esse, quos daemones appellamus; inquirendum ergo superest, unde malitiam habeant, quae est antiqua quaestio de origine mali, quam propter importunitatem baereticorum, et praesertim Manichaeorum, et Priscillianistarum multi antiqui Patres tractarunt. Manichaeus enim duo finxit prima principia, et unum esse summe malum, ex se, et non a Deo habens suam substantiam naturaliter malam, ut refert Augustinus, lib. de Haeres., cap. 46, et lib. 11, de Civit., cap. 13. Eodem modo de diabolo senserunt Priscillianistae, dicentes, eum e tenebris emersisse, nullumve habuisse sui auctorem, sed ipsum esse a se malum, et principium, ac substantiam mali. Fta refert, et tribuit Manichaeo, et Priscilliaro, Concilium PracharenseT, can. 6, et Leo papa, epist. 91, alias 93, ad ThuribuIum, cap. 6. Adlit etiam Theodoretus, in l. 5, seu cpitome divin. Officior., cap. de Diabolo, Marcionem, Cerdonem, et Manichaeos dixisse diabolum, et qui illi subditi suut daemones, ingenitos esse. Alii vero soli Principi mal'orum hoc tribuun*t, alios vero ab illis factos esse indicant. Imo Augustinus supra sentit, Luciferum esse a summo malo tanquam a principio, secundum Manichaeum, et hb. 12, Genes., ad litt., cap. 20, quosdam, quos non nominat, asseruisse refert, diabolum non libero arbitrio, sed natura sua malum esse. licet a vero Deo crcatum esse faterentur. Item, lib. 10, de Civit., cap. 11, refert Porphyrium posuisse quosdam daemones natura sua fallaces, et malos. Quem errorem latius refert, et confutat Cyrillus, vel potius Clicthovaeus, l. 6, in Joan., cap. 6. Denique hunc errorem alio moco insinuat Lactantius, lib 2, cap. 14, indicat enim, daemones fuisse genitos ab Angelis ex foeminis, eosque omnes immundos spiritus ex vi suae originis fuisse.
2. Ad suadendum hunc errorem, citantur aliqua Scripturae loca, in quibus indicantur, daemones fuisse semper malos, de quibus, in capite quarto dicemus. Solum ergo aliqua declaratione indiget illud, Ecclesiastici 39, "sunt spiritus, qui ad vind/ctam creati sunt", et quod de Lucifero specialiter dictum creditur, Psalmo 103: "Draco iste quem formasti ad illudendum ei": nam nomine draconis daemon significatur, et creatus dicitur, ut illuderetur, utique propter naturalem malitiam. be quo et am intelligitur illud Job. 40: "Ecce Behemoth, quem feci tecum", "ipse principium viarum Domini", etc. Ratione potest ita suaderi haec seutentia, quia Angeli, qui sunt mali, non suo arbitrio tales effecti sunt; ergo natura sua tales sunt. Consequentia optima est, quia non potest medium excogitari. Antecedens autem probatur, quia Angelus habens mentem perfectam ad eligendum inter bonum et malum, non potest eligere malum, sed necessario elgit bonum saltem quoad specificationem; ergo non potest fieri malus electione. Antecedens probatur, quia talis Angelus non potest decipi in judicio, cum perfectam cognitionem habeat; ergo non potest deficere, eligendo malum pro bono, seu prae bono; ergo si aliquis est malus, ideo est, quia non est capax electionis inter bonum, et malum: sed natura sua est determinatus ad volendum malum, et hoc est esse natura sua malum.
3. Hoc sententia ut heretica rejicitur. — Imprimis ex Scriptura. — Nihilominus haec sententia haeritica est, quam generatim tractantes de origine mali antiqui Patres impugnarunt. Supponimus autem, sermonem esse de malo culpae, seu de malo morali, quod nomine viti, peccati, a turpitudinis significamus: nam de hoc malo loquimur, cum malos Angelos a bonis distinguimus. Hoc autem supposito convincitur erroris illa sententia ex illis Scripturis, quae generaliter aiunt, quidquid Deus facit, bonum esse, ut legitur Genes. 1, ubi concluditur; "vidit Deus cuncta, qua fecerat, et erant valde bona" -: iterea vero fecerat omnes Angelos; ergo, ut facti sunt a Deo, non fuerunt mali. Deinde id generatim etiam probant illa testimonia, quae negant, Deum esse auctorem peccati culpae, aut mali moralis. Nam si Deus Angelis malam naturam dedisset, a qua necessario malae operationes prodirent, esset Deus principalis auctor, et origo talis mal. Illa vero testimonia omitto, quia vulgaria sunt, et alibi tractando de causa peccaü, et ostendendo, Deum non praedeterminare voluntates ad peccandum, adducta sunt. Denique convincitur haec veritas specialiter in Angelis ex illis locis, quibus ostenditur, omnes Angelos in principio fuisse bonos, et aliquos postea cecidisse, quod partim in principio, libri quinti ostensum est, et in capite quarto, iterum dicetur. Nam inde aperte convincitur, nullos Angelos esse naturaliter malos, alioqui semper, et ex vi creationis mali fuissent. Unde ad illius erroris confutationem sufliciunt verba Judae Apostoli, "Angelos, qui non servacerunt suum principatum, sed reliquerunt suum domicil uw, in judicium magni Dei vinculis eternis sub caligine reservacit". Non ergo fuerunt mali natura, sed voluntate sunt facti.
4. Secundo ea Conciliis. — Atque etiam ez Patrilus.—Secundo definita est haec veritas in Concilio Bracharensi, et in Concilio Lateranensi sub Iunocentio, et habetur in capite Firnter, de sum., Trinit. Diabolus (axt) et alii d«mones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se fucti sunt mali. Unde in Concilio Carthaginensi IV, cap. 1, inter alia fidei dogmata interroganda ab eo, qui Episcopus creatur, unum est, An credat, quod diabolus non per cond.tionem, sed per arbitrium factus est maus. Et eodem modo traditur haec veritas a Leone papa, in Epist. citata: et ex professo a Dionysio, cap. 4, de divin., Nomin. Basilio, homil. Qu.d Deus non sit auctor malorum, Cyrillo Hierosoly mitano, cateches. 2, Theodoreto, lococitato, et Epiphanio, Haeres. 64 et 66, Nazianzeno, Orat. 3, quae est prima contra Ju ianum, et Orat. 40. de Baptismo, circa tinem, Irenaeo, lib. 4, contra haeres., cap. 72, et potissime Augustino, in locis allegatis, et in libris de Natura boni contr. Manichaeos, maxime cap. 32et 33, et ideo in quaest. 90, novi et veter. Testament. (si ejus est liber) dixit: Diaboli uomen operis est, non nature, et hbro primo de Nupt. et Concupisc.,cap. 23: Diabolus, ax, spiritus immundus est, et utique bcnum quod spiritus, et malum, quod immundus, quonium spiritus est natura, ivanundus est vitio; quorum duorum illud a Deo est, hoc ab tpsu. Quam sententiam repetit, et descendit, lib. 6, contr. Julianum, cap. 20, et lib. 19, de Civitat., cap. 13: Nec ipsius diaboli natura, in quantum natura est, malum est, sed percersitas eain malum facit.
5. Sic etiam dixit Chrysostomus, homil. 3, ae Patient. Job, Diatolus non naturae nomen, sed preesumptionis est., etc., non enim Diabotus factus a principio, sed Angelus creatus est. Unde etiam Athanasius, quaest. 3, ad Antioch., dixit, Angelos bonos et malos non cifferre essentia, sed voluntate, sicut bonus et malus homo. idemque tradit Damascenus, lib. 2, cap. 4, et Prosper, lib. 1, de Vita contempl., cap. 3, et ad object. Vincent., respon. 5, Anselmus, toto lib. de Casu diaboli, Gregorius, lib. 32 Moral.. cap. 28, quatenus describit felicem statum, quem Angeli mali ante lapsum habuerunt. Atque his Patribus consentiunt theologi scholastici cum Magistro 2, dist. 3, 5 et 6, D. Thomas, 1 part., quaest. 53, art. A4.
6. Tertio ratione. —Tertio veritas haec ratione ostenditur in hunc modum, quia variis modis intelligi potest, Angelum aliquem esse naturaliter malum. Primo, quia per suam solam essentiam, seu substantiam, et potentias absque ulla operatione malus formaliter sit. Secundo, quia licet per operationem sit malus, illam tamen necessario habet, quasi fluentem necessario ex vi talis naturae. Tertio, quia per operationem non simpliciter necessarium, utique quoad exercitium, sed quoad specificationem, nimirum, quia licet electionem habeat, semper male, et vitiose elicit ex intrinseca conditione, ac proprietate talis naturae. Quarto dici potest naturaliter malus, quia habeat innatam inclinationem ad malum bono honesto contrarium, licet non ex necessitate absoluta, vel quoad exercitium, vel specificationem secundum illam operetur. Quinto posset dici naturaliter malus, quia talis sit naturae, ut naturaliter nihil boni operari possit, malum autem naturali virtute perficiat. Sexto potest talis natura reputari naturaliter mala, quia potest esse causa efficax mali. Nullo autem ex his modis dici potest Angelus aliquis natura sua malus; ergo. Consequentia est clara, quia nullus alius illius propositionis sensus videtur posse cogitari. Minor autem per singulas partes probatur.
7. Rejicitur primus modus. — Et prima quidem per se nota est, quia omne ens, quatenus ens, bonum est: ergo substantia Angeli absolute, et secundum se spectata bona est. Nec potest substantia denominari mala, nisi per comparationem ad aliquid aliud: non potest autem Angelus comparari ad aliud ut ad subjectum, quia ipsa est substantia integra, et absoluta ab omni habitudine ad subjectum; ergo debet saltem comparari ad operationem, ut talem denominationem recipere valeat, quod fieri non potest, nisi aliquo ex caeteris modis, de quibus sigillatim dicemus. Unde potest hoc confirmari, et declarari, quia malum simpliciter, quod est malum morale, et turpe, per se primo consistit in operatione, seu in actu secundo; ergo sola substantia per se spectata non potest esse mala, vel per seipsam, vel per alium actum primum, sed per operationem, vel aliquam habitudinem ad illam.
8. Rejicitur secundus modus. — Secundum membrum probatur, quia repugnat intellectualem naturam ex necessitate simpliciter, id est, quoad exercitium, et ab intrinseco velle aliquod malum, quia eo ipso, quod malum est, inest illi aliqua ratio, ob quam possit non amari. Ideo enim voluntas extra visionem Dei non necessitatur ad exercitium ad aliquem actum, quia semper, vel in ipso actu, vel in objecto ejus potest esse aliqua ratio nolendi illud; ergo repugnat naturam intellectualem, seu voluntatem ejus, ad volendum malum quoad exercitium ab intrinseco necessitari. Secundo de ratione peccati, seu moralis mali est, ut sit liberum: ergo repugnat dicere, naturam esse malam, quia operationem malam ex necessitate habet: nam eo ipso, quod necessaria esset, non esset mala simpliciter, id est, culpabiliter, ita ut possit operanti imputari.
9. Unde consurgit alia ratio, qua plerique ex citatis Patribus utuntur, quae hoc. et praecedens membrum demonstrat: quia si natura angelica his modis esset naturaliter mala, non esset digna supplicio propter tale malum: injuste ergo daemones punirentur a Deo, si tantum hoc modo mali essent. Accedit etiam altera ratio supra tacta, quia talis malitiae DEUS esset principalis auctor. Tum quia, qui dat formam, dat naturaliter consequentia ad formam: sed illa malitia formalis, seu operationis necessitate naturali sequitur talem naturam, ut supponitur; ergo principaliter ab auctore talis naturae provenit. Tum etiam, quia ipsa natura pessime esset instituta, si ab intrinseco ita esset determinata ad malum, ac proinde malitia refundenda esset in auctorem male instituentem talem naturam. Denique potest e converso repugnantia ostendi, nam si talis operatio naturali necessitate sequitur ex tali natura, cur quaeso, vel cui mala est? Non quidem ipsi naturae proxime illam effticienti, quia proprietas ab intrinseco manans a natura non potest illi mala esse, alioqui eadem natura sibi ipsi esset contraria. Nec etiam comparata ad Deum potest dici mala illi, vel respectu ejus, quia ipse est principalis auctor ejus: non potest autem Deus seipsum negare, aut sibi esse contrarius; ergo non potest talis malitia esse illo modo naturalis, seu ab auctore naturae, supposito, quod sit vera malitia simpliciter, id est, Deo, et rationali naturae contraria.
10. Rejicitur tertius modus. — Tertium membrum magna ex parte refelli potest discursu proxime facto. Maxime vero confirmari potest applicando cum proportione, et cum majori efficacia discursum D. Thomas, dict. quaest. 63, art. 4. Quia nullius Angeli voluntas esse potest natura sua determinata ad maIum contrarium bono honesto, seu recte rationi; ergo non potest esse ex natura sua determinata quoad specificationem ad eligendum aliquod malum particulare sub illa generali ratione mali turpis contentum; ergo non potest substantia Angeli eo titulo mala naturaliter reputari, quod habeat voluntatem naturaliter determinatam quoad specificationem ad eligendum malum, ut illo membro fingitur. Antecedens probatur, quia voluntas in quolibet Angelo est appetitus universalis consequens cognitionem intellectus, qui est etiam universalis potentia omnem rationem boni universaliter repraesentans tam sub communi ratione boni, vel simpliciter, vel honesti, quam sub aliis rationibus boni particularibus; ergo non potest talis voluntas natura sua esse determinata ad malum contrarium bono honesto. Probatur consequentia, quia voluntas non determinatur ad malum ut malum est, quia non potest appetere malum sub ratione mali; ergo ut determinaretur ad tale malum, oporteret determinari ad aliquam rationem boni repugnantem honestati, et illam excludentem. At hoc est impossibile, quia talis voluntas determinaretur ad aliquod bonum particulare: nam bonum repugnans bono honesto non potest esse nisi particulare, quia bonum universale non potest repugnare bono honesto, cum illud sub se comprehendat; ergo non potest voluntas naturaliter esse determinata ad bonum aliquod excludens honestum, seu (quod perinde est) habens adjunctam malitiam honestati repugnantem. Et confirmatur, quia voluntas est appetitus rationalis, id est, consequens rationem, et bonum honestum est, quod est consentaneum rectae rationi, seu rationali naturae, ut rationalis est; ergo impossibile est, voluntatem esse natura sua determinatam ad bonum rectae rationi repugnans. Probatur consequentia, quia omnis appetitus naturaliter inclinatur ad ea, quae sunt consentanea illi naturae, a qua profluit, magisque illam perficiunt.
11. Probatur prima consequentia. —Et hinc evidenter sequitur prima illatio in principali ratione facta. Quia voluntas non necessitatur quoad specifticationem ad eligendum inter aliqua bona, vel mala, nisi quando est determinata saltem quoad specificationem ad aliquam rationem communem, sub qua tantum illa particularia bona, vel mala continentur, inter quae fit electio. Nam si voluntas non est deterninata ad aliquam rationem, nec etiam erit determinata, quae sub tali communi ratione continetur: si ergo voluntas non est naturaliter determinata ad rationem communem boni repugnantem bono honesto, multo minus poterit esse determinata ad eligendum necessario aliquod bonum contrarium bono honesto, quia potest intendere bonum honestum, et ex illo affectu adjuncta libertate ad electionem particularis boni honesti determinari. Unde etiam concluditur altera illatio faeta, quod non possit essentia Angeli mala naturaliter esse, vel appellari, eo quod voluntas, quae ex illa fluit, sit naturaliter determinata ad eligendum malum simpliciter, quia nec potest naturaliter esse determinata ad eligendum illud malum, ut tale est, nec etiam materialiter, ut est bonum includens talem malitiam, quia est appetitus universalior, et de se ad ipsum bonum honestum extenditur.
12. Expenditur tertius modus, an in Angelo detur naturaliter inclinatio ad aliquod objectum rationi contrarium. — Quartum membrum dubitationem attingit, an in voluntate angelica sit aliqua inclinatio ad malum bono honesto contrarium, non quidem per se, id est, sub ratione mali. quia hoc modo evidens est, nec naturali, nec elicito appetitu posse voluntatem inclinari ad malum, cum malum ut malum appetibile non sit, sed saltem per accidens, id est. an in voluntate Angeli sit inclinatio naturalis ad aliquod bonum, quod privationem honestatis adjunctam habeat, et ratio dubitandi esse potest, quia talis inclinatio non est contra naturam voluntatis, prout est appetitus universalis: imo ex hac universalitate inclinatio consequi videtur. Nam ex eo quod voluntas inclinatur ad bonum in communi, inclinatur etiam ad particularia, unde sicut inclinatur ad bonum honestum, etiam inclinatur ab bonum delectabile, et ad bonum proprium, seu commodum naturae, ut ad honorem, et ad excellentiam, similiaque. Sed haec bona delectabilia, vel commoda naturae possunt habens conjunctam repugnantiam cum bono honesto; ergo potest hoc modo voluntas etiam angelica ad malum inclinari. Et declaratur in voluntate hominis, quae naturaliter inclinatur ad bonum corporis, quod interdum honesto repugnat; ergo licet angelica voluntas non inclinetur ad bona corporalia, quia non est forma corporis, nec illis bonis indiget, tamen cum proportione inclinatur ad aliqua bona spiritualia naturae suae commoda, ut sunt potestas, excellentia, et similia, in quibus repugnantia ad honestum inveniri potest. Sicut paulo post dicemus, pecca:se Angelum, appetendo aliquam excellentiam. nec videtur p osse negari, quin ad illam excellentiam naturalem inclinationem habuerit, a qua provocatus est ad illam deliberate appetendam; ergo illa inclinatio revera est ad malum materialiter, seu per accidens, quatenus cum illo bono conjunctum est. Et confirmatur, quia omnis naturalis potestas supponit naturalem inclinationem, sed in voluntate Angeli datur naturalis potestas volendi aliquod bonum honesto bono contrarium; ergo est in ea naturalis inclinatio ad tale bonum, et consequenter ad malum saltem per accidens.
13. Primum pronuntiatum.—In hoc puncto dicendum imprimis est, quamvis per impossibile talis inclinatio in voluntate angelica concedatur, inde tamen non sequi Angclum esse naturaliter malum, sed ad summum sequi, Angelum ese naturaliter mali capacem, posseque sua voluntate indebite utendo, malitiam contrahere, quod longe diversum est. Probatur, quia illa inclinatio non est mala formaliter, quia nec habet malitiam congenitam, neque illam necessario inducit, aut secum trahit; ergo ratione illius non potest dici substantia, vel voluntas Angeli naturaliter mala. Deinde si mali Angeli illam inclinationem naturalem habuerunt, bonis deesse non potuit, quia idem fundamentum in illis habuit, ut patebit applicando discursum factum, et quia omnes ejusdem sunt naturae, proportione servata: sed Angeli sancti non fuerunt naturaliter mali, ut constat, et ipsi etiam haeretici confitentur; ergo talis inclinatio non constituit malam naturam. Denique talis inclinatio est per se ad aliquod bonum, cui non semper, nec per se, sed accidentarie aliquando conjungitur repugnantia ad bonum honestum; ergo talis inclinatio per se bona est. Aliunde vero ab auctore talis voluntatis data est illi potestas ad non utendum tali inclinatione, sed resistendum illi, quando recta ratio dictaverit ita esse faciendum; ergo licet talis inclinatio naturalis admittatur, non ideo natura erit mala, aut a suo auctore male instituta.
14. Secundum pronuntiatum.—Secundo vero dicimus, quidquid sit de humana natura, an in illa talis inclinatio ad malum inveniatur, in angelica voluntate, prout a Deo creata est, non inveniri. Ita docet D. Thomas, in dict. art. 4. Ratio ejus est, quia id, cujus natura ordinatur ad bonum secundum communem boni rationem, non potest secundum suam naturam tendere in aliquid malum. Quod principium objectione a pobis facta impugnari videtur. Respossio autem in hunc modum colhigi potest, probando simul, et expiicauco illud principium. Quia quanco voluntati duo bona occurrunt, quae simul velle non potest, quia unum alteri repugnat, tunc naturali pondere magis fertur, et simpliciter inclinatur in id, quod est suae naturae magis consentaneum, et quod excellentiorem rationem boni inducit; ergo voluntas Angeli ex naturali propensione nunquam potest tendere in illud bonum, quod simpliciter malum, et rectae rationi contrarium est. Antecedens probatur, quia voluntas inclinatur naturaliter ad bonum secundum communem rationem boni; ergo descendendo ad particularia bona, simpliciter inclinatur in id, quod melius est. sibique convenientius: cum autem bonum particulare malum est secundum rationem, est repugnans majori bono voluntatis; ergo ad illud nunquam voluntas simplieiter inclinatur.
15. Confirmatur primo. — Confirmatur, ac declaratur, quia voluntas licet inclinetur naturaliter ad particularia bona propria, seu naturae suae convenientia, non inclinatur ad omnem modum appetendi illa, sed naturaliter inclinatur ad illa, ut regulata per rationem rectam, et consentaneam bono divino, ad quod maxime inclinatur; ergo simpliciter non iuclinatur ad malum rectae rationi contrarium. Aliqui hoc confirmant, quia inclinatio naturalis semper est per necessariam determinationem ad unam partem, quoad exercitium, vel quoad specificationem: sed voluntas non determinatur ad malum quoad exercitium, vel specificationem, ut supra probatum est; ergo nec ad illud naturaliter inclinatur. Sed certe naturalis inclinatio latius patet, quam determinatio necessaria, sive quoad exercitium, sive quoad specificationem: nam voluntas naturaliter inclinatur ad amandum Deum super omnia, et neutro modo ad hoc necessitatur. Ilem ad bonum honestum naturaliter inclinatur sine tali determinatione, potest ergo esse naturalis inclinatio conjuncta cum libera facultate, non solum non operandi juxta talem inclinationem, sed etiam agendi contra illam. Ratio ergo propria est, quia inclinat:o naturalis voluntatis vel simpliciter est ad majus bonum, vel est ad bonum, et commensuratum rectae rationi naturali, ut dictum est, et magis in puncto ultimo explicabitur.
16. Rejicitur quintus modus. — In quinto puncto tangitur alia difficultas, nimirum, an natura angelica ex vi suae originis mala dici possit, eo quod suae naturae relicta, et omni gratia destituta nihil boni efficere, sed male tantum operari possit. Haec autem interrogatio eodem modo. quo praecedens expedienda est. Imprimis enim interrogatio procedit ex falsa suppositione. Nimirum, Angelum ita esse naturaliter conditum, ut nihil bene, et honeste velle, aut facere possit per solam naturam sine superiori gratia. Hoc enim falsum esse supra in libro quarto dictum est, et in tractatu de Gratia, lib. 1, latius est disputatum, ac probatum. Deinde addimus, quod data etiam illa hypothesi, ex illa non sequitur naturam Angeli esse malam, aut male constitutam, sed ad summum sequitur esse infirmam, et indigentem superiori auxilio ad bonum operandum, eamque conditionem habere ex vi suse naturae. Quae licet aliqua imperfectio naturalis sit, non tamen est malitia formalis, neque radicalis: quandoquidem non obstante illa imperfectione, potest talis natura bene operari cum divino auxilio. Unde firmari potest ratio, quia natura, quae est capax honestae operationis, et de se ad bonum honestum est maxime propensa, etiamsi per se non habeat sufhicientes vires ad illud perficiendum, non est mala, sed per se est bona bonitate naturali, et aliquo modo est indifferens, ut bona, vel mala moraliter esse possit: ergo etiamsi natura angelica illam imperfectionem haberet, non ideo naturaliter mala esset. Non potest autem negari, quin multo evidentius bonitas illius naturae ostendatur, si supponamus, voluntatem ex natura sua esse sufficientem cum generali concursu Dei ad volendum, et operandum bonum honestum, quod naturale est, et per naturale lumen rationis sufficienter potest proponi.
17. Expenditur sectus modus, et inguirendo, an e peccato iuferatur, voluntatem esse malam in sua natura. — Vera resolutio negans. — In ultimo membro primae partitionis proponitur antiquum dubium, quomodo natura, seu voluntas bona possit esse causa mali: vel e contrario, quomodo ex tam pravo effectu, ut est peccatum, non colligatur intrinseca malitia, et prava constitutio in tali natura. Quia effectus solet manifestare naturam et virtutem causae ; ergo malus effectus malam etiam naturam causae indicat: vel e contrario causa habet naturalem propensionem ad effectum; ergo voluntas, quae est causa peccati, naturaliter est propensa ad peccandum; ergo est vitiosa et mala. Respondetur nihilominus ex potestate peccandi non sequi voluntatem creatam, vel essentiam, ex qua nascitur, naturaliter malam esse, sed solum sequi esse imperfectam, ut in praecedenti puncto dicebam. Estque manifestum, alias omnis voluntas creata naturaliter mala esset, quia eo ipso quod creata est, peccare potest, ut in libro tertio ostensum est, et in capite sequenti iterum dicetur. Consequens autem haereticum est, ut per se constat, et argumentis factis in praecedenti puncto convinci potest. Et declaratur, quia eadem voluntas, quae potest peccare, potest etiam non peccare; ergo eo ipso non est mala ex natura sua. Tum quia si non peccet, non erit mala, tum etiam quia posse non peccare magna bonitas, et perfectio est. Unde Augustinus, lib. 11 Genes., ad ltt., cap. 7, ad quosdam dicentes: Talein Deum facere hominem, qui nollet omnino peccare, ipse respondet: Zecce nos concedimus, meliorem esse omnino naturam, que omnino peccare nolit, concedant et ipsi, non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare si vellet. Tum etiam, quia (ut idem Augustinus, lib. 12, de Civit., cap. 3 et 6, dicit) ipsa malitia peccati bonitati naturae rationalis attestatur. Ideo enim tale opus voluntatis peccatum est, quia repugnat rectae rationi, seu quia est contrarium naturae rationali, ut rationalis est.
18. Probatur secundo. — Unde tamen argumentamur, quia potestas peccandi formaliter sumpta, non tam est potestas, quam defectus potestatis, seu non tamen est potestas efficiendi, quam deficiendi. Quia licet is, qui peccat, committendo aliquid efficiat, et ideo potestas sic peccandi, potestatem aliquid efliciendi includat, vel supponat, nihilominus illa potentia sic praecise spectata non est potestas peccandi, nisi quatenus habere potest modum efficiendi aliquid, deficiendo a regula rationis, in quo involvitur defectus quidam consequens limitationem talis potentiae, non tamen ad ejus essentiam, vel naturam per se spectans. Et hinc fit ut malus effectus, id est, peccatum, ut effectus, aliquam positivam perfectionem causae ostendat, tamen ut est defectus, et peccatum solum limitationem, et defectum non moralem, sed naturalem talis voluntatis indicat. Unde fit tandem, ut licet voluntas Angeli sit causa peccati, nihilominus non habeat inclinationem naturalem ad illud, quia non inclinatur ad defectum, et consequenter neque ad illum actum quatenus privationem alterius perfectionis majoris, maximeque connaturalis secum affert.
19. Ad loca Scripture in nun. 2. — Ad pri- muum Eccl. 39. — Ad argumenta, quae in contrarium inducebantur, respondendum superest, et imprimis sunt explicanda tria testimonia, quae probare videntur, quosdam Angelos per se, et ex divina intentione creatos esse, ut sint mali, ac propterea hoc illis esse naturale. Primum erat illud Eccl. 39: "Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt". Cujus prima expositio est ibi nomine Spiritus non significari Angelos, sed ventos tempestates moventes, vel sterilitatem facientes, qui dicuntur creati, id est, facti, seu excitati in vindictam hominum peccatorum. Estque probabilis expositio, cui consonat illud Psal. 10: "Spiritus procellarum pars calicis eorum". Secundo, ut supra indicavi, intelligi potest testimonium illud de Angelis malis, qui non dicunt creati ut mali sunt, sed postquam mali effecti sunt, creati, id est, deputati sunt in vindictam, vel suorum scelerum, vel etiam ut sint ministri in vindictam hominum peccatorum, quod il'o loco magis intentum videtur.
20. Ad secundum Ps. 103. — Ad tertium Job. 40. — Ad quartum ex ratione ibidem. — Secundum testimonium erat illud Psalm. 103: "Draco iste, quem formasti", etc. Sed ibi non est sermo de malo Angelo, sed de cete grandi, seu balaena quam creavit Deus, ut in mari luderet, et ut suam potentiam in illo pisce speciahter ostenderet; et similiter in tertio testimonio ex Job 40, per Behemot, et Leviathan non significatur ad litteram malus Angelus, sed animalia quaedam ingentis magnitudinis, unum terrestre, et aliund aqueum, quod est idem cum alio, quod in dicto Psalmo Draco appellatur. In sensu autem mystico solent haec loca de daemone exponi, quod parum refert. Tum quia ex sensu mystico non sumitur eflicax argumentum. Tum etiam quia in Job nullum est verbum, quod indicet Behemot, aut Leviathan fuisse creatum malum faceret. In Psalmo vero si nomen Draconis deemoni accommodetur, supponitur Angelus ille jam factus malus, et sic dici potest DEUS, illum destinasse ad illudendum ei, etc. Ratio vero ibi adjuncta postulat quaestionem in capite sequenti tractandam.