On this page
Caput 3
Caput 3
Unde habeat angelus, ut possit peccando fieri malus: et an fieri potuerit creata natura sua impeccabilis
CAPUT III. UNDE HABEAT ANGELUS, UT POSSIT PECCANDO FIERI MALUS: ET AN FIERI POTUERIT CREATA NATURA SUA IMPECCABILIS.
1. Satisfit priori parti tituli. — Certum de fide est Angelos potuisse peccare. —Ex dictis in praecedentibus capitulis evidenter concluditur, Angelos aliquos suo arbitrio, et voluntate factos esse malos. Nam suppositum est, aliquos Angelos esse malos, et ostensum est, nullos esse posse naturaliter malos: necessario ergo concluditur, illos, qui mali sunt, voluntate sua, et arbitrio factos esse malos, et ita concludunt Patres omnes contra Manichaeos, et Priscillianistas disputantes: probando enim non esse Angelos natura sua malos, statim subinferunt, arbitrio, et electione factos esse malos. Et ita de facto certum, et de fide est, Angelos (indefinite loquendo) potuisse peccare, quia de facto peccarunt, et peccando mali effecti sunt, juxta illud Job 4: "In Angelis suis reperit pravitatem", et 1, Joan. 3: "Diabolus ab initio peccat", et Joan. 8: "Mendax est, et pater mendacii ille homicida erat ab initio". Ex hoc autem facto optime sequitur, aliquos Angelos fuisse creatos capaces peccati. Quod autem haec potestas peccandi omnibus Angelis creatis communis fuerit, licet non sit tam manifeste de fide, nihilominus satis certum est ex doctrina Patrum, ut in libro quinto, capitibus primo et secundo ostensum est.
2. Pro posteriori parte tituli prima sententia affirmans. — Ad investigandam autem radicem hujus veritatis, inquirunt theologi, utrum potuerit fieri creatura rationalis, vel intellectualis ex natura sua simpliciter impeccabilis, quam quaestionem supra libro tertio, capite septimo, tractavimus solum de impeccabilitate in naturalibus, hic autem de absoluta impotentia peccandi tractanda est. In quo puncto prima sententia est, non repugnare, aliquam creaturam rationalem esse ab intrinseco impeccabilem. Ita sentit Ocham, in 1, dist. 44, q. unic., a. 1, qui non solum de creatura pure spirituali loquitur, sed etiam de natura composita ex corpore et anima spirituali, distincta specie a natura humana, et anima nostra rationali: supponit enim, posse dari hominem, id est, animal compositum ex corpore, et anima ratione utente, distinctum specie ab homine, prout nunc creatus est, et perfectiorem illo essentialiter, et consequenter illum potuisse produci natura sua impeccabilem. Quod confirmat verbis Augustini citatis ibi a Magistro, ex l. 11 Gen. ad hitt., c. 7, dicentis: Talem potuit Deus hominem fecisse, qui nec peccare posset, nec vellet, etiamsi talem fecissel, quis dubitat meliorem fecisse? Rationem autem nullam adducit, nec modum impeccabilitatis explicat.
3. Alii vero sentiunt posse fieri a Deo crea- turam rationalem, non liberam, sed ex necessitate determinatam ad unum, et illam fore impeccabilem, quia non potest esse determinata, nisi ad bonum, quia non potest esse naturaliter mala, seu ad malum determinata, utcapite praecedenti probatum est. Quod autem ad bonum sit determinata ex natura sua, non videtur repugnans, quia nec ex parte Dei repugnat, dare creatae voluntati talem determinationem, cum sit ad bonum, neque ex parte naturae creatae repugnat illam recipere quia illa determinatio solum est limitatio quaedam ad talia objecta, tali naturae convenientia, nulla autem limitatio repugnat finitae naturae, quatenus talis est, seu ex vi sul generis; ergo poterit Deus facere creaturam rationalem, sic Immitatam. Alii denique aliter explicant modum possibilem hujus impeccabilitatis, utique quia potest esse connaturalis homini visio beata, quae ex natura sua facit hominem impeccabilem.
4. Secunda sententia negans. — Explicatur primo indefinite. — Explicatur secundo absolute. —Secunda sententia negat, esse possibilem voluntate creatam, sit impeccabilis ab intrinseco circa totam materiam, in qua potest operari; quae duobus modis potest intelligi. Primo negative tantum, seu indefinite, id est, non posse creaturam ita esse impeccabilem, ut in aliqua materia saltem supernaturali peccare non possit. Et ita docent hanc conclusionem omnes Thomistae, 1 p., q. 63, a. l, ubi D. Thomas ad mininum hoc docuit, et Durandus 3, dist. 23, q. 1. Alius vero sensus est universalior, videlicet, voluntatem creatam in nulla materia esse posse impeccabilem, scilicet, neque in materia naturali, nec in supernatural. Quae sententia tribui potest theologis dicentibus, nullam esse posse voluntatem creatam, quae suae naturae relictae intra ordinem etiam naturalem peccare non possit: nam inde sequi videtur, multo magis posse peccare in materia supernaturali, si ad illam elevetur extra visionem beatam, et in illo ordine suae naturae, ut cooperanti communi gratiae relinquatur. Et ita sentit D. Thomas, in 3, dist. 23, q. 1, a. 1, et q. 24, de Verit., art. 7 et 3, contra Gent., c. 109. Et idem revera sentit in 1 p., q. 63, a. 1, ut in d. lib. 3, cap. 7, notavi. Idem bene docet Alensis, 2 p., q. 91, memb. 1, art. 2, S 3, et alii scholastici in 2, dist. 23, praesertim Scotus et Richardus, quos cum Paludano in dict. c. 7, allegavi. Idemque supponit ibi Bonaventura, art. 1, q. 1, praesertim in ratione prima, ait enim potuisse Deum creare hominem inexpugnabilem (idemque de Angelo diceret) sed non fecisse, ut constaret, solum Deum esse, qui non potest deficere; ergo supponit, creaturam solum per adjutorium creatoris fieri posse inexpugnabilem, seu impeccabilem, per se autem defectibilem esse. Idem tenet ibi 4Egidius, Argentina et Carthusianus. Citatur enim Hervaeus, in 2, dist. 5 et 7, q. 1. Idem tradunt Argentina 2, dist. 6, q. 1, a. 1, et ibi Malonius, disp. 3.
5. Tertia et media sententia, possibilem esse creaturam per gratiaun impeccalilem, non per naturam. —'Tertia sententia quasi media excogitari potest, nimirum voluntatem angelicam, seu creatam non posse quidem ex vi solius naturae esse ita impeccabilem, ut si in pura natura solis suis viribus relinqueretur, peccare posset, nihilominus tamen per gratiam solam a gloria separatam fieri posse quasi connaturaliter impeccabilem. Quia posita gratia, ex vi ejus fieret impeccabilis in omni materia tam naturali, quam supernaturali, seclusa visione beatifica, et nulla addita speciali confirmatione, et praeservatione a peccato per peculiare gratiae auxilium, sed per solam determinationem inhaerentis gratiae habitualis cum donis et virtutibus suis. Potestque hoc suaderi, quia hoc non repugnat imperfectioni naturae creatae, nec principiis fidei, quia simpliciter loquendo illa impeccabilitas non esset per vires naturae, sed gratiae, sicut est impeccabilitas gloriae, quamvis illa sit connaturalis visioni creatae. Deinde ita declaratur, quia natura angelica talis est, ut per se, ac pure sumpta vix possit peccare intra naturae ordinem. Nam quod Durandus, et alii dixerunt, Angelum in puris naturalibus non posse peccare, licet de absoluta impossibilitate verum non sit (ut supra dixi) nihilominus saltem verum est tanta facilitate posse Angelum vitare omne peccatum intra ordinem, ac materiam naturalem, ut vix possit circa illam peccare; ergo adjuncta inclinatione, et illustratione gratiae, quae in naturalibus etiam naturam perficit, fieri poterit simpliciter impeccabilis in naturalibus. Et consequenter etiam in supernaturalibus, tum quia non potest Angelus in supernaturalibus deficere, quin etiam contra naturam peccet : tum etiam quia rectitudo supernaturalis magis proportionata est gratie, quam naturalis. Quod si hic modus possibilis est, consequenter erit probabile, aliquos Angelos creatos esse ab intrinseco impeccabiles, saltem per intrinseca dona gratiae.
6 Prima conclusio.—sS ecunda sententia vera est, et in posteriori sensu probabilior. —Inter has vero opiniones, secunda omnino vera est, et in posteriori sensu probabilior, quam in primo. Ad aliam ergo confirmandam suppono primo, Angelum habere voluntatem peccabilem in materia naturali. Hoc ostendi, dicto libro tertio, capite septimo, ubi eamdem esse rationem de omni creata voluntate, probavi. Unde pro omnibus sequentibus assertionibus, et rationibus prae oculis habendum est, quoad banc proprietatem idem esse loqui de uno Ancelo, et de omnibus, et de voluntatibus creatis, acde creabilibus. Tum quia eadem ratio in omnibus versatur: nam, proportione servata, idem principium, seu radix peccabihtatis in omnibus invenitur. Tum etiam quia gradus perfectionis simpliciter, qui non est communicatus aliquibus speciebus, in hoc universo existentibus, non est communicabilis creaturis, sed incapacitas peccandi ex vi solius naturae magna perfectio est; ergo si non est communicata aliquibus speciebus ereatis, signum est non esse communicabilem cuicunque spiritul creabili. Quia oporteret, talem spiritum esse distinctum, non tantum secundum specificam perfectionem, sed etiam genere et gradu ab omnibus creatis: quod est contra perfectionem universi, ad quam spectat, ut ex omnibus rerum, seu graduum ordinibus constet, ut recte argumentatur D. Thomas supra in 2, dist. 23, q. 3, art. 1, in primo argumento $S'ed contra, et 1 p., q. 50, art. 1,ut in libro primo visum est.
7. Secunda conclusio. — Nullus Angelus possibilis est impeccabilis, in aliqua materia. — Probatur Primo ex facto. — Probatur secundo ex Scriptura et Patrilus. — Dico secundo, nullus Angelus possibilis est impeccabilis simpliciter ex natura sua in alqua materia. Probatur primo ex facto, quia ex Angelis creatis quidam de facto peccarunt, et reliqui potuerunt peccare, utrumque enim ostensum est; ergo idem dicendum est quoad possibilitatem peccandi de omnibus Angelis possibilibus, juxta regulam positam. Secundo idem probatur ex Patribus adjunetis nonnuliis sacrae Scripturae testimoniis, quale est illud Pauli de Deo dicentis: "Qui solus habet immnorialitatem", 4 Timot. 6, illa enim verba non soium de immortalitate opposita morti naturali, aut corruptioni, vel amissioni sui esse, sed etiam de illa, quae opponitur morti peccati, intelligunt Patres, dicuntque illam, ut capacitatem peccati excludit esse Dei propriam. Unde Ambrosius, l. 2, de Fide, c. 3,sic includit: E7go corruptionis, et mortis, etiamsi non moriatur, aut peccet, capaa est omnis creatura, ubi de Angelis specialiter id docet, et Hieronymus, epist. 146, ad Damasc., de Filio prodigo, in fine, ponderans verba Psal. 141: "Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens". Non dicit, inquit, omnis homo, sed omnis vivens, id est, non Evangelista, non Apostolus, non Propheta, ad majora conscendo, non Angeli, non Throni, non Dominationes, non Potestates, cetereeque virtutes . solus Deus est, in quem peccatum non cadit, cetera cun sint liberi arbitrii, in utramque partem suam possunt flectere voluntatem - et postea ad hoc confirmandum testimonium Pauli adTimothaeum adducit. Eamdem sententiam, et interpretationem habet Augustinus, lib. 3, cont. Maxim., cap. 12, ubi per immortalitatem absolutam immutabilitatem intelligit. quae soli Deo convenit: nam homines, et Angeli peccando aliquo modo moriuntur. 7t omnces (inquit) qui non peccaverunt peccare potuerunt, ei cujuscumquecreaturae rationali praestatur, ut peccare non possit, non est hocnature proprim, sed Dei gratie. Et cap. 23, fere eodem modo exponit verba Christi, Matth. 19et Luc. 18: "Nemo bonus, nisi solus Deus", utique quia de se ita bonus est, ut non possit esse malus, quod creaturae non convenit.
8. Probatur tertio em iisdem.—Vertio ponderari solet illud Job 4: "Fcce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatein" ; quanto magts "qui habitant domos luteas" ? etc. Ubi, teste Hierony mo, hb. 2, contr. Jovin., non longe a principio, onmnem creaturam peccare posse commemorat. Et postea cum Luciferi casum enarrasset, adjungit: Si altissima illa subli mitas cecidit, quis cadere non possit? Unde ad Galat. 6, in principio, ait: Eacepta Trinitate omnem creaturain (utique ratione utentem) licet non peccet, tamen posse peccare, et Gregorius, lib. 5 Moral., c. 27, alias 28:- Natura angelica, inquit, etiamsi conteplatione auctoris sui inhaerendo, instatu suo imnutaili - ter permanet, eo tamen ipso, quod creatura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Idque probat ab effectu, quia multi Angeli peccarunt: unde colligit etiam reliquos omnes potuisse peccare, scntiens eamdem esse radicem mutabilitatis in omnibus, quod in omnibus possibilibus aeque procedit. Et eamdem doctrinam habent Fulgentius, lib. de Fide ad Petr., cap. 3 et 23, Gregorius Nissenus, lib. 7 Philos. qui est de liber. Arb., cap, 3, seu Nemesis, lib. de Homine, cap. 41, et Damascenus, lib. 2, cap. 27, Anselmus, lib. 2, cur Deus homo, c. 10. Denique Augustinus, in lib. 12, de Civit., c. 6, sufficientem rationem, ob quam Angeli omnes peccare potuerunt, esse putat, qui creati ferunt ex nihilo cum libera voluntate, quae ratio in omni Angelo, vel creatura rationali possibili locum habet.
9. Probatur quarto rationibus. — Quarto probatur haec veritas rationibus, quae ex dictis Patribus colliguntur, et supra libro tertio, capite septimo; explicatae sunt de potestate peccandi contra rationcm, seu finem naturalem : et a fortiori procedunt de potestate peccandi contra supernaturalem finem, et in materia supernaturali. Prima igitur ratio sit, quia voluntas creata suae naturae relicta potest peccare in materia, quae per naturalem rationem regulatur, et in ordine ad nltimum finem consentaneum tali natura; ergo multo facilius potest deficere, et peccare in ordine ad regulam et finem supernaturalem; ergo in nulla materia est ex natura sua mmpeccabilis. Haec secunda consequentia nota est ex declaratione in principio facta, et ex suflicienti membrorum enumeratione. Antccedens autem in loco citato probatum est. Prima igitur consequentia probatur a fortiori, primo, quia voluntas creata ex natura sua minus potens est ad perficienda opera supernaturalis ordinis, quam naturalis; ergo minus potens est ad servandam rectitudinem in omni materia, et operatione supernaturali, quam in naturali; ergo si in materia naturah, et sihi proportionata potest naturaliter deficere, multo magis poterit in supernaturali. Secundo declaratur in speciah actu amoris Dei super omnia, a quo tota rectitudo aliarum actionum aliquo modo pendet. Voluntas enim creata, praesertim angelica, potens est ex natura sua ad diligendum Deum super omnia ut tinem naturalem, cum tamen ad diligendum illum, ut supernaturalem finem per se sit impotens, sed non obstante illa potestate diligendi DEUM, ut naturalem finem, potest Angelus in illo amore deticere, et ahquid illi amori contrarium eligere; ergo a fortiori poterit hoc modo deficere ab ordine debito juxta supernaturalem finem. Tertio a fortiori applicatur illa ratio, quod voluntas creata non magis est sua regula in materia supernaturali, quam in naturali, nec magis, imo minus conjunctam illam habet ex necessitate supernaturali materia, qua in naturali, sed hinc provenit possibilitas deficiendi a recta regula, ut dicemus; ergo.
10. Objectio pro tertia sententia faciens. — Dicetur fortasse, has rationes recte probare, considerando puras vires naturales voluntatis creatae, et illam ut sic spectatam ad utrumque ordinem naturalem, et supernaturalem comparando; non tamen probare, considerando voluntatem, ut affectam intrinsece supernaturalibus donis. Nam per illa dona talis voluntas intrinsece potentior fit, et ita poterit fieri impeccabils ab intrinseco per talia dona, ita ut impeccabilitas illa connaturalis dici possit tali voluntati, ut affectae talibus donis, sicut diectio supernaturalis Dei connaturalis est voluntati affectae charitate infusa, licet ipsi voluntati secundum se spectatae connaturalis non sit. Nec videtur inconveniens, talem modum impeccabiltatis ut possibilem admittere, ut intertio modo opinandi argumentabamur. Quia, simpliciter loquendo, talis impeccabiiitas non erit ex dono naturae, sed ex dono gratiae. per quam non repngnat, voluntatem creatam fieri impeccabilem, sicut in Christo facta est per gratiam unionis, et in beatis per visionem, et dilectionem beatam. Sicut etiam corpus hominis per se spectatum naturalter est corruptihile, per dotem autem impassibilitatis fit intrinsece incorruptibile, ita ut quatenus affectum tali dono connaturalem habeat incorruptionem, quamvis absolute illi ex dono gratiae convenit. Ita ergo in praesenti de Angclorum immortaltate spirituali (ut sancti loquuntur) philosophari possumus. Non ergo repugnat, Angelos fuisse creatos ab initio impeccabiles ab intrinseco modo explicato.
11. Responsio. — Omnes Angeli fuerunt peccailes et am per ordinem ad gratiae dona, circa visionem, et unionem hypostaticam.—Pro atur primo. — Nihilominus respondemus, seclusa gratia hypostaticae unionis, et dono gloriae per visionem, et dilectionem Dei beatificam fieri non posse, ut voluntas creata fiat intrinsece impeccabilis, etiam per dona intrinseca gratiae. Quia ergo nunc loquimur de Angelis nondum beatis, ideo de illis simpliciter dicimus, non fuisse impeccabiles ab intrinseco, nec connaturaliter, etiam per respectum ad aliquod intrinsecum gratiae donum. Et probatur primo ex his, quae facta sunt: nam, ut dixi, in hac materia validum est a facto ad possibile propter identitatem rationis. Nunc ergo Angeli, qui peccarunt, prius creati sunt cum donis gratiae (ut supra ostensum est, et iterum statim dicetur) et per illa dona non sunt facti impeccabiles; ergo nec caeteri Angeli, qui non peccarunt, fuerunt impeccabiles per intrinseca dona gratiae, quae ordine temporis, vel naturae antecesserunt operationem, sed postea solum racti sunt non peccantes (ut sic dicam) coadjuvantibus donis gratiae tam habitualis, quam actualis: ergo neque possibile fuit, Angelos fieri intrinsece impeccabiles per sola dona gratiae, nondum includentia visionem beatificam. Antecedens notum est, quia non obstantibus donis gratiae in creatione receptis, mali Angeli peccarunt; ergo non sunt facti impeccabiles per illa gratiae dona. Prima item consequenta, de possibilitate peccandi ab his, qui peccarunt, ad eos, qui non peccarunt, communis est sanctorum Patrum, ut paulo antea retuli, et latius in libro quinto, capitibus secundo et tertio. Et quidem si verum est, Luciferum fuisse omnium Angelorum perfectissimum, evidens est illatio, quia si ille cecidit, multo facilius aliicadere potuerunt. Verumtamen etiamsi non fuerit aliis omnibus excellentior, tenet illatio ex similitudine rationis, sicut etiam tenet secunda consequentia ab Angelis, qui creati sunt ad eos, qui creari possunt, quia ratio unde oritur possibilitas peccandi in quibusdam, communis est omnibus, etiamsi secundum magis, et minus in perfectione essentiali differant.
12. Probatur secundo. — Secundo probatur argumento proportionali, quoniam Angelus non magis determinatur per habitualia dona gratiae ad bene operandum secundum regulam supernaturalem, quam per essentiam, et facultates suas naturales determinatur ad bene operandum secundum regulam naturalem. Sed non obstante perfectissima inclinatione, et potestate naturali, intra naturae ordinem potest Angelus in eodem ordine deficere, et peccare; ergo non obstantibus donis gratiae habitualis separatis ab actuali visione Dei potest etiam ab eodem gratiae ordine, ejusque rectitudine deficere. Consequentia evidens est, et minor supponitur ex dictis in libro tertio. Major autem declaratur, et probatur, quia sicut Angelus per naturam non est determinatus cum necessitate ad considerandum semper actu omnia, nec ad actu diligendum Deum ut auctorem naturae, super omnia, amicabili dilectione, et propter seipsum, ita etiam Angelus per dona gratiae habitualia separata a lumine gloriae non determinatur ex necessitate ad considerandum actu omnia, quae ad Deum pertinent, ve. ad honeste operandum secundum regulam supernaturalem necessaria sunt: nequeetiam ad actu diligendum Deum super omnia ex charitate. Ergo sicut ex perfectione naturali angelica non sequitur impeccabilitas in naturalibus: ita nec ex perfectione gratiae sequi- tur connaturaliter impeccabilitas in ordine supernaturalh, veletiam naturali praecisa visione beatifica.
13. Progreditur facta probatio. — Probatur consequentia, quia tota ratio, ob quam ex perfectione angelicae naturae non sequitur impeccabilitas etiam in ordine naturali, est, quia cum illa perfectione, quasi in actu primo, potest simul esse inconsideratio, et carentia actualis amoris Dei, quibus positis, nihil est, quod voluntatem liberam ita necessario ab intrinseco moveat, ut non possit minus bonum velle, aut non recte eligere in tali materia: eadem autem imperfectio conjuncta est cum donis gratiae, quae visionem Dei claram non includunt, recte docet D. Thomas 2, 2, q. 24, art. 11, et 1 p., q. 62, art. 3, ad 2, quia cum gratiae habitibus, et virtutibus esse potest inconsideratio, et carentia actualis amoris; ergo est in utroque ordine eadem ratio, servata proportione. Unde obiter confirmantur, quae supra diximus contra eos, qui docent Angelos esse impeccabiles in materia naturali, cum fateantur non ita esse in supernaturali materia, nec esse posse. Nam Angelus non potest peccare in materia supernaturali, nisi supposita sufticienti potestate recte operandi in illa: illa vero potestate supposita, ideo potest non illa uti, sed potius contra illam agere, quia gratia, quae dat illam potestatem, non necessitat ad considerandum, sicut oportet, neque etiam ad amandum, et ideo relinquit libertatem in illa materia, seu contra regulam supernaturalem. Sed naturalis scientia, vel facultas non necessitat ad dilectionem, et considerationem debitam Dei, vel boni honesti; ergo est eademratio mutabilitatis, seu defectibilitatis in utraque materia.
14. Probatur tertio.— Aliquorum solutio.— Tertio est optima ratio, quae declarat praecedentes, quia visio beatifica nulli purae creaturae esse potest connaturalis, sed absque illa visione non potest creatura ratione utens esse ab intrinseco, seu connaturaliter impeccabilis; ergo non potest fieri rationalis creatura natura sua impeccabilis. Consequentia optima est, et majorem ut certam suppono ex materia de visione et beatitudinc. Minor autem probatur ex discursu praecedenti, quia, seclusa visione clara Dei, nihil est, quod ab intrinseco necessitet ad amorem Dei super omnia semper actu exercendum, ut supra, libro tertio, tactum est, et in materia de Beatitudine, et de libero Arbitrio latius tractatur. Nec etiam est aliquid, quod necessitet ad actualem considerationem omnium circunstantiarum, quae ad rectam operationem necessariae sunt; ergo non est, unde voluntas creata fieri possit naturaliter impeccabilis extra visionem beatam. Responderi potest ex Gabriele, et aliis, hanc rationem recte procedere de voluntate natura sua indifferenti, et libera; posse autem creari voluntatem natura sua determinatam ad solum bonum honestum, seu ad solos actus honestos eliciendos, sive quoad specificationem tantum, sive quoad exercitium. lta ut haec necessitas non oriatur ex intellectus consideratione, nec ex efficacia objecti moventis: sed ex innata inclinatione, et limitatione talis voluntatis. 15. Impugnatur. — Sed hoc supponit aliud impossibile, ut in dicto libro tertio ostendi. Quia voluntas ut voluntas, est universalis appetitus consequens rationem, seu intellectum, qui est etiam universalis potentia: et ideo repugnat dari creatam voluntatem, quae ex natura sua limitetur ad particulare bonum etiam ordinis naturalis, et aliquo modo proportionatum suae naturae. Quia necessario habet pro objecto adaequato bonum in communi: sicut intellectus necessario extenditur ad verum, seu ens in communi. Unde sicut capite praecedenti dicebam, non posse voluntatem esse determinatam natura sua ad malum, seu ad particulare bonum repugnans bono honesto, ita etiam e contrario non potest voluntas esse ex natura sua limitata ad bonum honestum soIum, sed universalorem rationem respicit, et rationes ibi factae hic cum proportione accommodari possunt. Inde ergo oritur, ut voluntas creata circa bonum honestum tam in communi, quam in particulari nece-sario sit libera quoad exercitium et specificationem. Unde etiam concluditur, multo minus posse sic esse determinatam ad bonos actus ordinis supernaturalis, eum de se nec naturalem potestatem, nec inclinationem habeat ad illos efficiendos. Nec etiam per solos habitus supernaturales ita determinatur, ut ad usum illorum necessitetur extra visionem beatam, ut in nobis, et in Angelis est de fide certum, et eadem ratio est de quacumque creatura intellectuali possibih.
16. Exponitur probatio quarta er Patribus. — Expenditur quinta ratio ev D. Thoma. — Sexta et ultima probatio. — Et juxta haec imprimis explicari potest ratio Augustini, Nisseni, Damasceni, et aliorum Patrum dicentium voluntatem creatam eo ipso, quod facta est ex nihilo, posse peccare. Illi enim imprimis supponunt, talem voluntatem necessario esse liberam, quia radix libertatis est indiffe rentia rationis, ut expresse declarant Nissenus et Damascenus. Deinde ex eo, quod est ex nihilo, colligunt esse defectibilem. Quae illatio fundari potest vel in hoc, quod creatura facta ex nihilo, non est purus actus, et consequenter non omnia actu considerat necessario, nec necessario actu dihgit praesertim bonum divinum, a cujus dilectione omnis rectitudo pendet. Vel in hoc, quod voluntas facta ex nihilo non potest esse de se summe bona, nec per essentiam, sed per accidentales operationes, secundum quas etiam mutabilis est, quia esse immutabile etiam est proprium creatoris. Deinde ad idem principium reducenda est ratio D. Thomae, d. q. 63, a. 1, quod omnis voluntas creata peccare potest, quia non est regula sui actus, sed sola voluntas divina hoc habet. Videtur enim haec ratio deficere in videntibus DEUM clare: nam illi ab intrinseco peccare non possunt, quamvis non propria voluntas, sed divina sit regula actionum ipsorum beatorum. Item in Christo voluntas humana erat impeccabilis, et non erat regula sui, sed per voluntatem etiam divinam regulabatur. Et ideo addit Scotus supra, voluntatem creatam non esse suam regulam, neque esse necessario conjunctam suae regulae ex vi suae: adde, nec ex vi solius gratiae creatae. Nam in exemplis adductis illa necessaria conjunctio cum regula nascitur ex gratia unionis increata, vel ex clara visione, et hoc ipsum fatetur Cajetanus. Dicit tamen, hoc fuisse subintellectum a D. Thoma, quia eo ipso quod voluntas creata habet pro regula divinam voluntatem, sequitur, non solum non esse suam regulam, sed etiam neque ex natura rei habere illam immutabiliter conjunctam, quia nec ex natura sua est conjuncta necessario visioni Dei, nec hypostasi divinae. Denique in hoc etiam fundatur alia ratio, quam dicto libro tertio tetigimus, quod omnis creatura rationalis, eo ipso quod creatura et ex nihilo est, habet superiorem, et quatenus rationalis est, capax est proprii praecepti illius, et consequenter potest peccare per inobedientiam talis praecepti. Nam haec ratio etiam supponit voluntatem talis creaturae non necessitari ex natura sua ad obediendum praeceptis sui superioris, sive sit alia creatura, sive Deus ipse, quia nec ex charitate illius, nec ex ipsa consideratione honestatis, et obligationis, quae est in isto praecepto, tali necessitati subditur, cum neque talem considerationem, nec dilectionem ex necessitate, ac perpetuo habeat.
17. Explicatur locus Augustini ibid. citati. — Superest, ut ad fundamentum primae sententiae respondeamus. Ex ejus vero auctoribus Ocham nullum peculiare adducit, et falso confingit esse possibilem speciem creaturae rationalis mediam inter angelicam et humanam. Tum quia si est pure spiritualis, est Angelus; si vero est composita ex corpore et spiritu, est animal rationale, ac subinde homo, haec est en m specitfica hominis definitio. Tum etiam quia non potest dari forma spiritualis et intellectualis informans corpus, nisi illo utatur ad cognitionem mentis, ut in principio hujus materiae dixi, et iterum atque iterum in sequentibus tractatibus dicam: modus autem intelligendi, acquirendo cognitionem per corpus, non potest intelligi, nisi mediis sensibus, ac subinde modo humano: nec est facile confingere intra illummet modum plures specie distinctos. Addo vero ulterius, quod licet talis creatura rationalis media inter hominem, et Angelum cogitetur. multo magis libera esse debet, quam homo: quia si est perfectior, est rationalior (ut sic dicam) id est, melius cognoscet omnes rationes boni, et mali in objectis appetibilibus inventis, quam homo, ex qua indifferentia rationis oritur libertas; ergo ex hac parte erit in tali natura universalitas voluntatis necessaria ad potestatem peccandi. Aliunde vero haberet etiam talis natura imperfectionem, et limitationem, per quam (ut sic dicam) consummatur potestas peccandi, nimirum potentialitas, et capacitas actualis inconsiderationis, et carentia actualis inconsiderationis, et carentia actualis dilectionis Dei, vel boni honesti; ergo haberet talis natura potestatem peccandi. Denique cum Angeli peccare possint, et illa natura inferior sit Angelis, a fortiori erit mutabilis ad malum, cum rationalis esse supponatur. Eademque ratio procedit, licet fingatur creatura rationalis inferior homine, quia non potest non esse libera, cum rationalis sit, ut supponitur, et habens libertatem, nec potest illam perfectionem habere, quam homo, quia minus perfecta in essentia esse supponitur. Ergo si homo impeccabilis non est, nec illa inferior creatura erit impeccabilis, cum rationalis sit, et consequenter apta ad discernendum inter bonum et malum. Nam in tali natura impeccabilitas magna perfectio est. Locus autem Augustini supra libro tertio explicatus manet; nam apud Augustinum illa verba formaliter non inveniuntur. Non enim ait, meliorem esse naturam, que peccare non possit, sed que peccare nolit. Et licet diceret, non possit, de impotentia per gratiam, vel glo- riam intelligendus esset: nam statim dicit, talem naturam esse in sanctis Angelis.
18. Ad secundum in n. 3. — Unde ad Gabrielem, et alios negamus esse possibilem creaturam rationalem determinatam ad unum ex necessitate. Quia si rationalis est, potest discernere varias rationes boni et mali in objectis, quae nt diligenda, vel fugienda apprehendit: et inde oritur indifferentia libertatis, vel si non habet facultatem discernendi hujusmodi rationes objectorum, rationalis non est. Unde eadem ratione repugnat, creaturam rationalem solam rationem boni honesti apprehendere, aut non posse alias considerare, et proponere, et ideo etiam non potest esse determinata ad bonum honestum ex vifacultatis naturalis: et consequenter nec poterit esse impeccabilis ratione talis determinationis. Ad probationem autem, quia talis determinatio non repugnat ex parte Dei, quia est ad bonum, respondetur, non quidem repugnare, Deum dare naturae alicui talem iutrinsecam determinationem per dona gratie unionis aut gloriae: repugnare autem, dare illam ab intrinseco, vel per solam naturam rationalem. quae de se est indifferens, ut probatum est, vel per habitualia dona gratiae, quae non determinant voluntatem ad unum, sed potius ad modum aliorum habituum ejus libero usui subjiciuntur, quamdiu per Deum clare visum non determinantur. kt ideo cum additur, hanc determinationem non repugnare ex parte naturae creatae, distinguendum est: nam licet non repugnaret ex parte naturae creatae, ut sic, seu ex universali ratione, quod creata sit, repugnat nihilominus ex parte creatae naturae rationalis, ut rationalis est, quia inde habet intrinsecam indifferentiam, cui determinatio etiam intrinseca, et ex vi ejusdem naturae repugnat. De visione autem beata, quod non possit esse connaturalis creaturae, jam dictum est.
19. Ad fundamentum tertie opinionis in nim. 3. — Ad ultimam denique opinionem, licet assertio illius modi impeccabilitatis ab intrinseco per dona gratiae non sit tam damnabilis, sicut alia de impeccabilitate per solam conditionem naturae angelicae, seu rationalis creatae, quia saltem illa imperfectio tribuitur gratiae, et non purae naturae, nihilominus simpliciter falsa, et improbabilis est, quia supponit, gratiam habitualem per se determ nare voluntatem ad bonum, ita ut inamissibilis sit, saltem si de hominibus, vel Angelis creatis affirmetur, ut ex doctrina de Gratia, et de charitate constat. Unde id affirmare de possi- bili, vel de aliis Angelis, aut hominibus possibilibus, vel e contrario de aliis donis gratie habitualis perfectioribus, vel potentioribus , vanum est, et improbabile. Quia nec possunt cogitari dona creata gratiae altioris ordinis, et potestatis: nec potest diversa ratio reddi inter Angelos possibiles, et factos, ut jam satis probatum est, secus vero est de donis gratiae actualis: nam per illos facere potest Deus ut voluntas infallibiliter nunquam peccet, quamvis non faciat illam intrinsece impeccabilem extra visionem beatam, ut in materia de Gratia latius dictum est.