Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum in angelico intellectu ante peccatum potuerit praecedere defectus, qui occasio fuerit peccati, et quis ille fuerit

CAPUT IV. UTRUM IN ANGELICO INTELLECTU ANTE PECCATUM POTUERIT PRAECEDERE DEFECTUS, QUI OCCASIO FUERIT PECCATI, ET QUIS ILLE FUERIT.

1. Argumenta pro parte negativa. — Nondum est a nobis radicitus expedita difficultas posita circa potestatem peccandi Angeli: nimirum, quia non potest in voluntate esse peccatum, nisi praecedat defectus in intellectu. Nullus autem defectus potest antecedere in intellectu Angeli, priusquam peccet, qui sit praedicandi occasio; ergo neque potestas peccandi potest esse in Angelo. Major supponitur ex communi theologorum axiomate, quod non est in voluntate peccatum, nisi in intellectu defectu aliquis praecedat. Quod tradit D. Thomas, 1, 2, q. 17, art. 2, estque conforme modo loquendi Scripturae et Aristotelis, ut ibi ex professo disputatur. Quae doctrina eamdem rationem habet in Angelis, quam in hominibus: haec autem esse videtur, quia voluntas licet sit libera, semper sequitur ductum rationis, et ideo non potest ipsa deficere, nisi male ab intellectu gubernetur; intellectus autem non gubernat voluntatem, nisi per actus suos, et ideo non male gubernat, nisi defectum aliquem in suis actibus committendo. Minor autem probatur, quia defectus intellectus tantum esse potest error, ignorantia, vel inconsideratio: nullus autem ex his potuit in Angelo procedere ante peccatum.

2. De errore patet, tum quia in primo homine non potuit praecedere; ergo multo minus in Angelo, tum etiam quia error intellectus est malum quoddam grave naturae rationalis, et si antecedat voluntatem, non erit malum culpae, quia sine voluntate culpa non committitur, nec etiam potest esse malum poenae, quia poena supponit culpam, ergo non potest esse tale malum in Angelo, ante peccatum; tum denique quia Angelus ante peccatum fuit in omni scientia naturali perfectus, et de omni veritate supernaturah necessaria ad non peccandum habuit revelationem et fidem; ergo in nulla materia errare potuit ante peccatum. Unde facile idem probatur de ignorantia, quia illa etiam est quoddam malum, et cum perfecta scientia in naturalibus, et fide in supernaturalibus esse non potest. Nam licet aliqua carentia scientiae in Angelo cogitari possit, illa non erit ignorantia, sed pura nescientia, quae radix, aut causa peccati esse non potest. Superest ergo sola inconsideratio, de qua idem probatur, quia vel illa est mere naturalis, id est, necessaria, vel est voluntaria et libera. Prior aequiparatur nescientiae, quia non est culpabilis, unde non poterit esse causa peccandi magis quam nescientia. Posterior vero supponit in voluntate defectum et culpam, quia supponit voluntatem, non considerandi libere id, quod ad peccatum vitandum necessarium erat; ergo non est prima radix peccandi.

3. Proponitur questio generaliter de omni agenteli^ero creato, ejusque sensus ecpontur.— Vix potest hoc punctum de Angelis explicari, nisi prius in generali resolvamus, an ut volIuntas possit, peccando, deficere, praecedere in intellectu aliquem defectum, necessarium sit. Hoc non tam de Angelo, quam de homine controverti potest, eamdemque rationem dubitandi, vel forte majorem in Angelis habet, ideoque pro loci hujus opportunitate praemittendum est. Ut autem sensus quaestionis melius intelligatur, advertimus, cum quaeritur, an possit esse peccatum in voluntate sine defectu in mente, seu judicio rationis, accipiendum id esse de defectu, qui et vitari possit ab eo, qui illum patitur habendo actum illi defectui contrarium, et quod ablato defectu, seu contrario actu posito, etiam peccatum vitaretur. Nam si generalius loquamur de defectu, clarum est, non posse voluntatem peccare, quin praecedat in intellectu carentia visionis Dei, quae defectus quidem est, saltem negativus, et necessarius ad potestatem peccandi, quia visio Dei hanc potestatem auferre valet. Nihilominus tamen et quia illa visio non est in potestate hominis, vel Angeli viatoris, neque necessaria est ad peccatum vitandum, ideo ejus carentia neque propria dici potest origo, aut occasio peccandi, nec de illo defectu in praesenti loquimur, sed de illo, quem Angelus vitare possit, habendo contrariam perfectionem, seu actum. De quo etiam addimus, talem esse de- bere, ut illo posito vitaretur peccatum. Nam si cum illo actu simul esse posset peccatum, defectus, seu carentia ejus non esset ad peccandum necessaria: et consequenter sine tali defectu posset simul esse peccatum.

4. Prima sententia. — Hoc supposito, est prima sententia dicens, non posse voluntatem peccando deficere, nisi praecedat in intellectu aliquis defectus, quo non existente, nec in voluntate esset peccatum. Hanc sententiam supponit D. Thomas in hac materia, 1 p., q. 36, a. 3, ad 4, et a. 5, et tradit illam in 1,2, q. 77, art. 2, quibus locis eam sequuntur Cajetanus et reliqui Thomistae: idem D. Thomas 3, contra Gent., cap. 110, et ibi Ferrariensis. Item D. Thomas, quaest. 16, de Malo, art. 2, ad 6 et 1, et in 2, dist. 5, quaest. L, art. 1, et tenuit Alensis, 2 part., quaest. 112, m. 4; Capreolus, in 2, dist. 4, art. 3, in princ., et in 3, dist. 36, quaest. 1, a. 3, ad argumentum Scoti, contra 1 concl. Item Durandus, in 2, dist. 5, quaest. 1, num. 11, et dist. 7, q. 2, dist. 36, q. 1, Vasquez 1, 2, disp. 128, c. 5 et 6, Malonius 2, dist. 6, disp. 3, et Buridana 7, Ethic quaest. 5, 6 et 7. Referuntur etiam Adrianus, Aureolus et Cordova. Sed vel sentiunt oppositum, vel lubrice loquuntur, ut infra dicam. Citatur etiam Aristoteles 3. Ethic, cap. 1, magisque favet, l. 3, cap. 3. Denique allegantur varia Scripturae testimonia, et Augustini, quae postea attingam. Potissimum autem fundamentum est, quod in ratione dubitandi insinuavimus, et alia in discursu nostrae resolutionis pro hujus loci opportunitate, vel necessitate attingemus.

5. Secunda sententia. —Secunda sententia valde communis est, posse voluntatem peccare, nullo praecedente defectu in intellectu, praesertim in primo peccato. Hanc sententiam latius, quam caeteri tradidit Henricus, quodl 1, q. 17, et quodl. 10, q. 10, et insinuat Scotus, in 2, dist. 6, q. 1, praesertim ad 3, apertius illam tradit in 3, dist. 3€, art. 2, dub. 1, et ibi Gabriel, art. 2, concl. 3, Major, quaest. 3, Ocham in 3, quaest. 12, art. 3, principali quaest. 2. Idem sentit Marsilius, in2, quaest. 16, art. 1, in fim., ad 3, contra 4 concl., et toto art. 5, Almatnus, tractat. 3 Merc., cap, 2 et 4, Aureolus, in 3, dist. 4, art. 3. Quem videntur imitari Cordova, lib. 3, quaest. 12 et 13, et Valentia, in 2 tom., disp. 6, quaest. S, punct. 1 et2, etde Angelis idem docet, tom. 1, disp. 4, quaest. 14, punct. 3, et Molina, 1 p., quaest. 63, art. 3, membr. 5, qui etiam Scripturam, Augustinum, et Aristotelem in suae sententiae confirmationem adducunt. Sed illam nunc omitto, quia non simpliciter totam assertionem, sed ex parte tantum aliquid probant, ut in discursu videbitur. Fundamentum autem praecicipue ponitur in libertate voluntatis creatae non videntis Deum, quae per se sufflicit ad peccandum, etiamsi intellectus, quantum per se potest, in contrarium conetur. :

6. Divisio defectus intellecius in speculativim et practicum. — Quoniam vero utriusque opinionis auctores de intellectu speculativo et practico, et de variis defectibus eorum confuse, ac varie loquuntur, operae pretium existimavi per omnes defectus intellectus, et de singulis expendere, utrum ad peccatum voluntatis aliquis necessario praecedere debeat. Nam si nullus inventus fuerit, optime concludemus, sine defectu intellectus posse peccare voluntatem: vel si aliquis apparuerit necessarius, juxta illum fortasse dictas opiniones componemus. Primo ergo dividi potest defectus intellectus in speculativum et practicum: nam hujusmodi defectus non est, nisi vel actus disconveniens intellectui, vel carentia alicujus perfectionis ipsius intellectus, qui speculativae cognitionis, et practicae capax est, et ita etiam speculativum et practicum defectum pati potest. Uterque etiam defectus potest esse, vel privativus tantum, vel positivus, excludens nimirum imperfectionem intellectus per formam contrariam intellectui, et homini disconvenientem. In hoc ergo et sequenti capite de intellectu speculativo, postea vero de practico dicam.

7. Defectus speculativus subdividitur.— Ilgitur in speculativo intellectu primus defectus est ignorantia privationis, quae consistit in carentia scientiae, seu cognitionis speculativae habitualis et actualis: utramque enim excludit ignorantia proprie dicta. Nam si quis actu sciat, licet non sciat ex habitu, non potest dici ignorans: si quis vero sciat in habitu, actu vero non consideret, non dicetur ignorans, sed inconsideratus. Atque hic est secundus defectus intellectus speculativi, qui inconsideratio, vel incogitantia dicitur. Tertius vero defectus est ignorantia pravae dispositionis per positivum errorem actualem, sive procedat ex habitu falso, sive ex praesentanea deceptione. Si vero quis habeat falsum habitum, qui dici potest error speculativus habitualis, et illo actu non utatur, neque errorem eliciat, talis defectus impertinens est ad peccandum, vel non peccandum, et ideo non consideratur in praesenti: nam cum illo esse potest actus contrarius, et verus, vel si neuter actus sit, non erit ignorantia pravae dispositionis, sed privationis. In intellectu vero practico cum proportione considerari potest, primus defectus per carentam judicii practici necessarii ad bene operandum, vel vitandum peccatum. Secundus defectus esse potest carentia imperii practici, quem multi a judicio distinguunt. Tertius potest esse defectus positivus practici erroris. Per hos ergo defectus discurrendum est, eosque praecipue in Angelis, de quibus agimus, considerabimus.

8. Assertio. — Nullus defectus speculativus ad peccatum requiritur.— Quoad ignorantiam probatur. — Hoc supposito, dico cum posteriori sententia nullum defectum speculativum ex necessitate praecedere ad peccatum, imo stante integra perfectione speculativae cognitionis in intellcctu, potest contingere in voluntate peccatum. Hanc assertionem quoad ignorantiam et errorem omnes admittunt, praesertim in Angelis: idque suflicienter probare videtur ratio dubitandi in principio posita. Et imprimis quoad ignorantiam, quia Angeli a principio habent scientiam rerum omnium tam naturalium, quam moralium, et similiter habuerunt revelationem, et fidem rerum omnium, quae ad honeste operandum in ordine naturali et supernaturali necessaria erat: ergo non potuerunt ex ignorantia peccare: multo ergo minus fuit illis necessaria ignorantia ad peccandum, et haec ratio probat etiam de primo homine. De omnibus vero probari potest, quia licet in eis inveniri possit ignorantia, non tamen potest esse ad peccandum necessaria, tum quia possunt homines peccare ex passione, vel malitia, etiamsi non sint ignorantes, ut late ostendit Aristoteles, libro 7, Ethicor., cap. 3, et lib. 2, magn. Mor., cap. 6: Quia inconveniens (ait) scienliam habet, licet illam non non exerceat; tum etiam quia in his, qui ex ignorantia peccant, non potest ipsa ignorantia esse prima ratio peccandi proprie, ac formaliter. Quia vel ignorantia est invincibilis, et sic non est causa culpae, sed potius excusat a culpa, vel est culpabilis, et sic est voluntaria, et consequenter ad illam praecedit culpa negligentiae in expellendo talem ignorantiam: quae culpa antecedit ipsam ignorantiam, ut voluntariam, sub qua tantum ratione esse potest causa novi peccati. Dices, quamvis ignorantia voluntaria, seu vincibilis sit, non est necessc, ut ipsum ignorare sit culpabile, sed operari, aut velle cum tali, vel tali ignorantia esse potuit culpabile. Respondeo, esto aliquando ita sit hoc, nihil- ominus prima ratio culpae non est ignorantia, sed voluntas temere cum illa operans. Ac subinde talis ignorantia non potest esse ad peccandum necessaria. Nam qui sic ignoranter peccat, forte multo magis peccaret, si sciret, vel, quod certius est, posse scienter peccare.

9. Quoad errorem probatur. — De errore item speculativo, seu cognitionis, ut est rei cognitae conformis, vel difformis, omnes pro certo supponunt non praecessisse in Angelis ante peccatum, ac proinde non fuisse hunc defectum necessarium ad peccandum, imo nec praecedere potuisse ad peccatum. lIta docent utriusque opinionis auctores. Potest tamen altero e duobus modis declarari, et probari. Primo, ut praeservatio ab omni errore ante peccatum proveniat ex peculiari ordinatione, ac custodia ipsius Dei, sicut de hominibus in statu innocentiae dicemus in tractatu sequenti, libro tertio, capite decimo. Et quidem si natura angelica tali custodia divina, et protectione indiget, satis probabile argumentum ab homine ad Angelum sumitur. Quia si Deus illud donum contulit homini, quia ex natura sua errare poterat, et decipi ante peccatum, et sine peccato, aut per invincibilem ignorantiam, aut si deceptio non esset in rebus ad honestos mores pertinentibus: cur non idem concessisset Angelo, si sibi relictus capax esset erroris ante culpam, et absque culpa? Nam omnes rationes, quae de hoc cogitari possunt, habent locum in Angelo, videlicet, ut non incurreret malum poenae ante malum culpae, seu malum naturale ante malum morale; vel ne de ordinaretur in seipso prius, quam a Deo aliquo modo deficeret.

10. Declaretur circa objecta necessaria. — Alter modus, et probabilior est, ut Angeli etiam in pura natura, vel cum gratia viae spectati, vel errare non potuerint, saltem omnem errorem vitare valuerint, imo in illum incidere non potuerint, nisi ex aliqua culpa. Hoc in rebus, quae subjacent naturali cognitioni Angeli, facile ostenditur ex dictis in libro secundo, quia de illis rebus omnibus, sive naturalibus, sive moralibus habent evidentem cognitionem; ergo sunt ab errore immunes. Sed in contingentibus cogitationibus cordium, et rebus supernaturalibus potest esse nonnulla difficultas. De his enim rebus Angeli ante peccatum non habebant evidentiam: unde videntur in eis potuisse decipi per conjecturas judicando, vel de effectibus futuris, vel occultis cordium: et inde possent etiam sumere occa- sionem peccandi, vel temere de aliquo judicando, vel ob eam rem odium illius concipiendo. Et in materia etiam supernaturali errare possent vel per haeresim, vel per inconsiderauonem, judicando, esse licitum, quod supernaturaliter prohibitum est, non advertando prohibitionem, ut sentit Durandus, in 2, dist. 93, quaest. 1, n. 10.

11. Tum et an circa objecta contingentia.— Nihilominus asserentum est, etiam in his materiis non solum potuisse Angelum facile cavere omnem errorem ante peccatum, sea etiam non potuisse in eis decipi, sine aliquo peccato: ita ut deceptio potius sequeretur peccatum, quam antecederet. Declaratur imprimis in futuris contingentibus et occultis cordium. Quia in hs facile est Angelis circa cordium cogitationes, vel conutingentia futura non errare. Quia possunt non ferre definitum judicium de re ipsa, sed tantum apparentia, vel probabilitate, in quo non possent errare, quia cum evidentia et certitudine de modali propos:tione judicant. Et quamvis possent pro sua libertate de rebus ipsis judicare absolute, atque ita interdum errare, id non facerent sine aliqua culpa sa'tem levi. Quia illa determinatio sine actu liberae voluntatis esse non posset: talis autem actus imprudens esset, ideoque sine aliqua culpa saltem levi non haberetur. Illa vero culpa errorem praeiret, quia consisteret in ipsa voluntate sic julicandi, quae ipsum ju.licium praecederet, quia illa determinatio judicii non posset, nisi ex determinatione voluntatis fieri.

12. Denique circa superuaturalia. — Et idem fere discursus ad judicium de rebus supernaturalibus applicari potest. Nam in illo ordine dupliciter peccari potest, scilicet per defectum, non credendo post sufficientem revelationem, quae certa fide credenda sunt, vel illa falsa esse, et contraria vera esse existimando, aut per excelsum, credendo non solum illa, quae revelantur, et quae ex illis evidenter inferuntur, sed etiam alia, quae incerta sunt, et nec sufficienter proponuntur, nec in revelatis evidenter continentur. Priori molo peccare quidem potest Angelus per omissionem sine positivo errore, ut si absolute nolt credere, quod non videt, quia in hoc liber est, ut infra dicam. Quae incredulitas peccaminosa est contra obhgationem credendi Deo, sicut oportet, et sicut ei debitum est: et nullum falsum judicium speculativum per se, vel necessario includit, aut supponit, ut facile consideranti patebit. Possumus vero ulterius admittere (quanquam incertum sit, ut infra videbimus) peccatum commissionis in Ángelo per errorem, utique ferendo judicium contrarium rebus fidei. Quia probabile est, Angelum esse posse haereticum (ut infra dicam) tunc autem etiam praecedit ordine naturae voluntas credendi aliquid fidei contrarium, vel id, quod fides docet, esse falsum: atque ita etiam praecedit tunc voluntatis culpa, antequam intellectus decipiatur. Denique in alio etiam molo credendi incerta, quae ordinem naturae superent, non cogitur errare Angelus, nec potest, nisi per voluntarium judicium errare. Tale autem judicium errori expositum vitare debet Angelus in omni materia, cum facile possit, et ideo, si errat, ferendo absolutum judicium in materia supernaturali sibi non revelata mediate, vel immedaiate, voluntarie errat, et ideo culpa voluntatis ordine saltem naturae praecedet errorem intellectus, quia illa volintas quasi temere judicandi, culpa non caret, licet haec pro materiae capacitate major et minor esse valeat. Ex quibus omnibus recte concluditur, ante peccatum non posse esse in Angelo positivum errorem speculauvum, ac proinde peccatum voluntatis in Angelo nunquam proveuire ex tal errore intellectus. Idemque dicemus inferius de homine in statu innocentiae. In hoc vero statu licet saepe ex errore peccet, non tamen semper, ut per se notum est, et ileo universaliter certum est, hujusmodli errorem non esse ad peecandum necessarium.

13. Quoad inconsiderationem. — Prima senLutia asserit esse necessariam ad peccatum. — Superest dicendum de inconsideratione speculativa, id est, privante actuali cognitione alicujus veritatis speculativae. In qua major est difficultas, quia D. Thomas et alii saltem hunc defectum praerequirunt in intellectu praesertim Angeli, ut peccatum in voluntate subsequi possit. Et Aristoteles, locis citatis, distinguere videtur, inter habere scientiam, et exercere illam, id est, inter scientiam in habitu tantum, vel consideratione ejus in actu. et sienificat, cum scientia in habitu posse esse malitiam, non vero cum actuali scientiae consideratione. Nihilominus non persistit Aristoteles in illa distinctione, sed fatetur cum aliquo exercitio, seu consideratione scientiae posse esse peccatum. Distinguit vero ulterius inter actualem scientiam universalem, vel particularem: nam prior est de principiis generalibus, ut omnis fornicatio est mala, etc., posterior est de particulari veritate, vel conclusione, verbi gratia, haec actio hic et nunc est turpis, vel delectabilis, etc. Fatetur ergo Aristoteles, et cum eo divus Thomas, et omnes, stante actuali consideratione in universali posse voluntatem peccare circa singulare factum, vel objectum, quia cognitio universalis non est regula practica, et proxima operis: et ideo inconsideratio principii universalis non est necessaria, ut voluntas peccandi deficiat, sicut e contrario consideratio generalis principii ad honestam actionem sufficiens non est, nisi ad particulare opus, seu objectum extendatur. Secus vero esse dicunt de consideratione, et judicio singularis propositionis: nam cum illo non potest simul esse actuale peccatum voluntatis; et ideo talis inconsideratio particularis speculativa antecedere debet in intellectu, ut in voluntate possit sequi peccatum. Et hunc modum peccandi per inconsiderationem particularem videtur Aristoteles supra tribuere incontinenti, qui ex passione peccat Nam licet speculative, et in universali sciat, et advertat, malum esse, verbhi gratia, fornicari, tamen non applicat illam speculationem ad opus, seu ad judicium particulare de opere, quod hic et nunc exercere cupit, sed passione ductus utitur alio principio universali, agendum esse, quod delectat, et sub illo subsumit, fornicationem delectare, et concludit, illam esse appetendam.

14. Id ostenditur etiam ex D. Thoma. — Unde etiam D. Thomas, in dict. q 77, art. 2, ad 4, primae secundae dixit, quod ille, qui haDet scientiam in universali per passionem, impeditur, ne possit sub universali assumere, et ad conclusionem pervenire. Sed assunit (inquit) sub alia universali, qua» suggerit inclinatio passionis, et sub ea concludt. Et statim allegat Aristotelem cicentem, quod syllogismus incontinentis habet quatuor propositiones, duas universales, unam rationis, et aliam passionis, et duas particulares illis proportionatas. Sed non intellhigit D. Thomas incontinentem actu considerare omnes quatuor propositiones; alias simul etiam sub utroque syllogismo concluderet, quia posita majori et minori in actu, necessario sequitur conclusio, sed intelligit, incontinentem syllogizantem habere illas quatuor proposit;ones, quasi in potentia proxima, seu in virtute. Re tamen vera sub principio universali rationis non subsumerc, nec concludere. Quia passio, inquit, ligat vationem, ne assumdat, nec concludat sub prima .et ita secundum D. Thomam solum habet incontinens in actu tres passiones, duas universales, alteram rationis, sub qua non sumit, nec concludit, et alteram passionis: Et prima durante, ait, assumit, et concludit sub secunda, et hoc modo defendit etiam hanc sententiam Buridana, dicta quaest. 7.

15. Opposita sententia verior. — Probatur primo experientia. — Caeterum haec sententia in hoc sensu explicata etiam discipulis, et expositoribus D. Thomae difficilis visa est. Primo quia videtur contra experientiam; videmus enim multos peccare cum actuali remorsu conscientiae, quae actu judicat turpe esse, quod faciunt, vel contra praeceptum. Judicant, inquam, non tantum in universali, sed etiam in particulari, ut evidentius apparet in his, quae tantum sunt contra praecepta positiva, seu quae sunt mala, quia prohibita, quorum malitia seepe non cernitur, nisi considerando actum in particulari hic et nunc, et cum his circumstantiis: ut, verbi gratia, omittere sacrum tali die, et hora, etc., vel comedere carnes hodie sine legitima causa. Idem vero est cum proportione in fornicatione, et aliis, quae sunt contra legem naturae. Nam conscientia non accusat in generali, sed in particulari de hoc accessu ad hanc, quae non est mea, vel quia est aliena, etc.

16. Probatur secundo ex Scriptura. — Et hanc experientiam confirmat, et reprehendit Scriptura Proverb. 2: "Qui letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis", et simile est Jacob. 4: "Exultatis iu superbiis vestris, omnis caultatio talis maligna est", et adjungit: "Scienti bonum, et non facienti, peccatum est ill". Cui consonat verbum Christi, Lucae 1: Sertus, "qui cognovit voluntatem domini sui, et non facit", etc., loquitur enim non solum de illo, qui habitu, vel in universali novit, sed etiam in particulari id considerat, et ideo de illo dicit, capuabit mults, et tales videntur esse, de quibus Job, cap. 34, dicit: "Quasi de industria recesserunt ab eo", et hi maxime sunt, quos, cap. 24, "Rebelles lumini", appellat, quia coutra conscientiae lumen, et dictamen rationis, imo etiam contra actualem Dei considerationem, et illuminationem rebelles, peccando, fiunt. Unde saepe etiam Scriptura docet, voluntatem excaecare intellectum, potius, quam e contrario, ut Sapient. 2. "exceecavit eos malitia eorui", unde dicitur Exod. 23: "Ne accipias munera, quae etiam excecant prudentes": nimirum, ut contra veritatem cognitam operentur. Sic etiam Augustinus, Conc. in Psalm. 54, circa illa verba: "Descendant u infernum viventes", aM, cum scis malum esse, quod facis, et tamen facis, nonne vivus descendis cd inferos? et Conc. 2, in Psal. 68, exponens illud: "Fiat mensa eorum, coram ipsis in laqueum". Coram ipsis, ait, quia sunt tales, qui iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverarunt, et idem fere habet in id Psalm. 123: "Cum exurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos", ubi etiam ait: Zi vcivi absorbentur, qui sciunt, malum esse, et consentiunt, et infra: Vivi absorpti sunt, quia thurificant idola, scientes, quia nihil est dubiwn.

17. Probatur tertio ratione.—Sed quoniam dici ad hoc potest, in his locis sermonem esse de scientia vel habituali, vel ad summum de actuali scientia in universali, non vero de particulari judicio; contra hoc argumentor secundo, quia vix potest moraliter contingere, ut is, qui de peccato committendo hic et nunc, et circa tale objectum deliberat, actu cogitet, et judicet actum talis speciei, vel talis objecti specifici esse turpem, vel prohibitum, et non cogitet in particulari de illo objecto et actu, de quo deliberat. Ut in exemplo de illo, qui ad sacrificandum idolo a tyranno inducitur. Nam si ille cogitat, idolum nihil esse profecto cum etiam cogitet de hoc idolo, cujus adoratio ab ipso petitur, necesse est, ut etiam actu judicet, hoc idolum nihil esse, et illud colere turpe, et Deo contrarium. Idem est de illo, qui actu considerat in universali fornicationem esse turpem, et rationi contrariam, nam simul cogitat de accessu ad hanc foeminam, quam bene novit non esse suam, quia non movetur ad aggrediendum opus, nisi in particulari consideratum; ergo consequenter necessarium est, ut actu etiam cogitet, hunc accessum ad istam esse fornicationem; ergo vix fieri potest, quin actu etiam in particulari judicet, hunc accessum in individuo esse turpem, quia hoc particulare judicium est veluti conclusio illata ex majori et minori actu consideratis, scilicet, omnis fornicatio est turpis, et haec est fornicatio: ergo non solum peccat contra scientiam universalem de objecti malitia, sed etiam contra judicium particulare, quo malitia illa de tali actu, hic et nunc exercendo cognoscitur, et consideratur. Atque haec ratio multo magis urget in intellectu angelico, tum quia non indiget discursu, an tempore, ut conclusionem in principio, vel particulare in universali cognoscat, et judicet; tum etiam quia non impeditur passione antecedente, quominus universale ad singulare applicet, ut de incontinente homine philosophare videtur Aristoteles.

18. Probatur quarto a priori.—Probatur antecedens in uno sensu er D. Augustino.— Probatur in altero sensu. — Et confirmatur. — Quarto est generalis ratio, et a priori, quia judicium rationis praesertim speculativum non infert necessitatem voluntati ad amandum, id quod intellectus judicat esse bonum, seu honestum, vel secundum rectam rationem faciendum. Ergo non obstante actuali judicio, et consideratione actus boni, vel mali in particulari, potest voluntas peccare. Antecedens intellectum de scientia, seu judicio in universali, vel ipsa experientia evidentissimum cest. Nam de illa saltem scientia notum est, quod Augustinus, serm. 8, in Psalm. 118, dixit: Seepe quid agendum sit, videmus, nec agimus. Preevolat intellectus, et tarde sequitur, et aliquando non. sequitur humanus, atque infirmus affectus. Ub de actuali judicio, et consideratione Augustinus aperte loquitur: nam intellectus non precolat, dum dormit, sed dum actu discurrit, vel contemplatur. Addo vero ulterius, etiam de particulari judicio esse verissimum antecedens. Primo a posteriori, quia alias nunquam voluntas libere consentiret, quia sine praevio judicio non potest velle, et posito judicio necessario vult; ergo nunquam est in potestate ejus velle, vel non velle, positis omnibus ad agendum requisitis. Confirmatur, quia vel judicium illud particulare est liberum, vel necessarium: si liberum, supponit voluntatem judicandi, et tunc inquiritur de illa voluntate, quale judicium supponat, et ne procedatur in infinitum, sistendum erit in primo judicio non libero. De iHo ergo inquiritur, an necessitet voluntatem, necne: nam si necessitat, perit libertas voluntatis, tum quia eadem est ratio de reliquis, tum etiam quia ex illa voluntate reliquae cum illa connexae, eadem necessitate consequuntur. Si vero posito primo judicio non necessario sequitur consensus voluntatis, procedit ratio facta, quod talis actus voluntatis poterit esse culpabilis, etiamsi in intellectu speculativo, ejusque jidicio tam universali, quam particulari nullus defectus praecedat. Respondent vero aliqui negando hanc ultimam conseqventiam, quia licet judicium rectum particulare non necessitet voluntatem quoad exercitium, nihilominus necessitat quoad specificationem, ita ut si velit, necessario debeat honeste velle, conformando affectum suum praeexistenti judicio. Sed contra hanc fugam paulo ostendemus, falsum assumere.

PrevBack to TopNext