On this page
Caput 6
Caput 6
Utrum omne peccatum voluntatis defectum aliquem in intellectu practico supponat
1. Habitualis defectus intelleclus non necessario ad peccandum supponitur.—Defectus actualis multipliciter sumitur.—Sicut in intellectu speculativo positum, et privativum, habitualem, et actualem defectum distinximus: ita in intellectu practico distingui potest, ut notum est. Suppono autem in praesenti non esse sermonem de habituali defectu, quia sine dubio ille non necessario supponitur ad peccatum. Nam primus homo antequam peccaret perfectissimus erat habitualtter, non tantum in speculativo intellectu, sed etiam in practico per prudentiam, et alios habitus illi annexos, et idem in Angelis certius est; imo in hominibus mortalibus saepe id contingit. Et ratio est, quia habitualis perfectio si non exeat in actum, non movet voluntatem, et ita non potest illam impedire, ne peccet. Defectus autem actualis intellectus practici, si sit privativus, consistit in carentia alicujus actus intellectus necessarii ad bene operandum, vel resistendum peccato. Datur in homine honeste operante, seu resistente tentationi judicium practicum dictans hic et nunc, quid voluntate agere oporteat: praeter quod judicium aliqui distinguunt imperium practicum, quod posterius sit ipso judicio practico, et efficacius ad movendam voluntatem. Et ita duplex cogitari potest defectus privatus practici intellectus, unus est carentia solius imperi, etiamsi supponatur practicum judicium, alius est carentia judicii practici: quo deficiente, a fortiori deficiet imperium, sive sit actus distinctus, sive non. Defectus autem positivus erit aliquis error per practicum judicium contrarium. Hic autem error subdistingui solet in errorem deceptionis, qui sit contrarius veritati rei, et in errorem moris, seu electionis, aut de re agenda, contrarium quidem rectitudini morum, non tamen veritati rei, et de his omnibus sunt opiniones, quae sigillatim tractandae sunt.
2. Prima opinio requirit ad peccandum solum defectum imperii practici honesti.—Prima opinio dicit, ad omne peccatum supponi defectum imperii practici honesti, nullumque alium defectum esse necessarium. Distinguit enim haec sententia imperium a practico judicio, dicitque etiamsi intellectus habeat judicium practicum de turpitudine peccati, et de hone- tate contrarii actus, vel omissionis ejus, si tamen careat imperio continente a malo, vel jubente, ut bonum velit, posse voluntatem peccare, si ergo s habeat tale imperium, minime posse voluntatem resistere, ideoque saltem hunc defectum imperii necessarium esse ad peccandum, eumque sufficere. Hanc sententiam docuit Aureolus, in 2, dist. 4, art. 3, hunc solum dafectum intellectus, admittens in Angelis pro illo instanti, in quo peccaverunt; eamdemque sententiam approbat Capreolus in 3, dist. 36, ad 1 Scoti contra 1 conclusionem, in fine, ubi ait, neminem peccare contra actuale imperium prudentiae, et ideo defectum, sed hujus imperii semper ad peccandum supponi, ille vero non solum hunc defectum, sed etiam defectum judicii in particulari au de pe post dicam. Cajetanus vero 1, 2, q. a. 9, licet prius dicat saepe concurrere e tum judicii in particulari, et praecepti, nihilominus addit, defectum imperii sufficere, etiamsi in judicio particulari nullus sit defectus. Et idem fere sentit Conradus, dicta q. 71, art. 2. praecipue in Notab. penult., circa corpus articuli, et Valentia, dicta q. 8, de Peccatis, part. 1 et 2, et favet Aristoteles, locis supra citatis. Ex quo praecipuum sumitur fundamentum: quia stante actu perfecto prudentiae, non potest simu! voluntas peccare, sed propriissimus, et perfectissimus actus prudentiae est imperium actus honesti, et contrarii peccato; ergo. Major est Aristotelis, dict. hib. 6 Ethieor., c. 3, ubi absurdum esse putat, simul aliquem prudenter judicare, et intemperate agere. Et ideo D. Thomas, in 1, 2, quaest. 59, art. 5et q. 65, art. 1, dicit, prudentiam esse non posse sine virtutibus moralibus: et prudentiae opponi, qui volens peccat, quod refert Aristoteles, l. 6 Ethicor., cap. 9. Minor etiam est Aristotelis, lib. 6 Ethicor, cap. 10, 11, ubi ait, prudentiam esse praceptivam, quod late docet, et probat D. Thomas 2. 2, quaest. 4, art. 8.
3. Haec sententia impugnatur. — Efficaci dilemmate ostenditur. — Nihilominus haec sententia quatenus distinguit judicium practicum, et particulare ab imperio, et hunc defectum ponit in carentia imperii prudentis, potius quam judicii, nobis probari non potest. Primo, quia nullum censemus in intellectu esse imperium, quod non sit judicium, quod iu materia de Legibus, et de Oratioue a nobis tactum est, et ex professo dicturi sumus in 1, tomo 1 (si Deus vitam concesserit). Ratio autem iu summa est, quia intellectus essenüali- ter est cognoscitiva potentia, et ideo nullum habet actum, qui non sit cognitio, vel per modum apprehe nsionis, vel per ucdum j dicii, quae ratio ex sequenti magis confir mabitur. Secundo igitur argumentor, quia si actus judicii practici, et imperii, distincti sunt, vel ad peccandum non potest magis necessarius esse defectus imperii prudentis, quam judicii, vel non potest intelligi quomodo ad volendum, vel eligendum sit necessarius actus imperii distinctus a judicio. Probatur, quia positio judicio prudential de objecto, et actu particulari cum omnibus determinatis circumstantiis ejus, vel sequitur necessario imperium prudentiae: vel non ex necessitate sequitur. Si primum dicatur, sequitur manifeste pars nostri dilemmatis, seilicet, quod non poterit procedere ad peccatum defectus imperii, quin praecedat defectus judicii: quia si posito judicio necessario sequitur imperium; ergo non potest deesse imperium, quin supponatur defectus judieii: quia si causa necessario infert effectum, carentia effectus causae absenUam necessario supponit. Ergo frustra dicitur, stante judicio particulari recto sine imperio posse peccatum committi. Et hinc etiam intelligitur frustra illos actus distingui, quia si judicium necessario infert imperium, imperium etiam esse non potest sine praecedenti judicio, quia non praecipitur prudeinter, nisi quod prudenter judicatur; ergo isti duo actus semper sese comitantur; ergo frustra distinguutur, quia solum requiruntur ad movendam voluntatem per applicationem objecti, quae per judicium particulare sufficientissime fit.
4. Secunda dileimatis pars ostenditur. — 51 vero dicatur, imperium supponere quidem Judicium, sed non ex illo necessario sequi, ac proinde posse rectum esse judicium, et cum illo posse esse peccatum ex defectu imperii; contra hoc instatur ex alia parte nostri dilemmatis, quia intelligi non potest, quomodo tale imperium ad volendum necessarium sit. Quia si imperium non sequitur necessario ex judiclo; ergo sequitur voluntarie, ac libere; ergo mediante aliquo actu libero voluntatis; ergo vel ad illum actum est necessarium aliud imperium, et sic procedetur in iufinitum: vei non est ad illam voluntatem necessarium imperium, sed judicium sufticit. Et tunc sequitur, imprimis esse impertinens, et superfluum tale imperium ad electionem faciencam, tum quia non est major necessitas illius pro ipsa electione, quam pro voluntate, ut imperetur electio: tum etiam, quia si voluntas, posito judicio, potest intellectum applicare, ut sibi imperet electionem facilius, poterit ipsam immediate ad electionem medii judicati applicare. Deinde sequitur. defectum imperii supponere defectum voluntatis non applicantis intellectum ad imperandum, quod honestum est, qui defectus voluntatis non supponit priorem defectum intellectus. At ita verum non est, peccatum voluntatis habere primam originem in defectum intellectus, quia revera non habet illam, nisi in ipsa voluntate. Imo tunc ille defectus non erit in voluntate sine aliqua culpa.
5. Responsio ex Aureolo ad factum dilemma. —Ad hunc discursum virtute respondet Aureolus supra, constituendo discrimen inter judicium practicum, et imperium, quod judicium practicum, quod enuntiativum appellat, et per haec verba explicat, faciendum est, hoc sequitur naturam rei, et discursum syllogisticum ex certis praemissis inferentem, hoc esse agibile, vel agendum; imperium vero, quod hac voce explicatur, fac hoc, non sequitur ex natura rei; neque ex vi discursus, sed ex determinatione liberi arbitrii, quod non tantum intellectum, sed etiam voluntatem includit. Et ita consequenter dicit, imperium esse ab utraque potentia simul; quomodo autem ab illis sit, satis obscure explicat, dicens: Quod liberum arbitrium movet se ad imperium, illud autem movens includit duo, libertatem, scilicet, quae tenet se ex parte voluntatis, et arbitrium, quod se tenet ex parte intellectus : Unde intellectus (ait) repreesentat proportionem aliquam voluntati enuntiative tantum: voluntas vero ex libertate sua determinat illam imperando: et tunc notitia illa facta est primo imperativa, et movet voluntatem ad electionem, et sic voluntas movet se primo ad determinationem, et imperium intellectus, et mediante illo mocet se ad volendum, volitionemve. Unde inferius addit: voluntatem non determinare intellectum ad imperium mediante volitione, quia volitio est posterior tali determinatione, sed illam determinationem esse a voluntate, ut est actus primus immediate, absque aliquo passive recepto in voluntate. Quod infra magis declarans ait: notitiam enuntiativam, ut preecedit in intellectu esse indifferentem ad rationem imperativi, sed voluntate copulante se, fucit eam esse primo deter minatam, et imperativam, ac moventem coluntatem ipsaum ad electionem, seu aliam volitionem determinatam.
6. Hec responsio rejicitur. — Ut occurrat Aureolus. — Haec vero responsio, et doctrina multa continet, quae nec probari, nec satis in- telligi possunt, et licet admittantur, difficultatem non evacuant. Et primo invenitur inconstantia, et perplexitas quaedam in illo discursu. Nam prius dixerat Aureolus, in intellectu practico esse duos actus, unum enuntiativum, quo intellectus dicit, hoc esse faciendum, vel esse agibile: alium imperativum, quo intellectus dicit, fac hoc. Postea vero dicit, quod netitia indicativa priusquam illi adjungatur voluntas, est indifferens ad rationem imperativi actus, et voluntate copulante se, facere eamdem notitiam esse determinatam, et imperativam. Haec autem repugnantia esse videntur, quia ex duobus actibus intellectus non fit unus, neque unus eorum fit alius: si ergo judicium, et imperium sunt actus distincti, nunquam judicium fit imperium, nec per adjunctionem illam voluntatis ipsum judicium fiet imperium, nec accipiet vim movendi voluntatem. Deinde interrogo, quomodo voluntas copuletur intellectui, ut illum, ejusve notitiam determinet, ut fiat imperium. Nam voluntas non potest libere copulari intellectui formaliter. ac per seipsam, ut per se notum videtur: nec etiam copulatur active, et libere, quia priusquam intellectus imperet, nihil vult voluntas (ut ille auctor supponit). Ad hoc vero dicere videtur Aureolus, voluntatem copulari intellectui active, agendo in intellectu actum imperii, vel modum aliquem, aut quidquid illud est, quod judicium practicum, seu notitia indicativa (idem enim sunt) fit, seu determinatur ad esse imperativum, et accipit vim movendi voluntatem. Unde juxta mentem illius auctoris, licet imperium dicatur actus intellectus: quia in eo recipitur, non tamen ab' eo elicitur; et e contrario voluntas est principium activum illius actus, seu modi, tamen per illum passive non aflticitur, neque immutatur, sed illum efficit in intellectu, imo indicat Aureolus, voluntatem immediate facere illum in ipsa notitia enuntiativa intellectus. Sic enim ait: Sic voluntas determinat illam notitium, quod illa (id est, voluntas) in se non deter minatur ad hoc passive, sed prima determinatio passiva est in tali notitia sic determinata. Et infra hunc ponit ordinem: Quod intellectus primo habet notitiam enuntiativam, id est, judicium practicum. Secundo voluntas per suum imperium, et libertatem fucit, illam notitiam esse determinatam, ultimum, et imperativam, et hic adhuc nilil subjective receptum est in voluntate. Et Lertio sequitur determinatio voluntatis. Quocirca quod dixerat, judicium, et imperium esse duos actus intellectus, intelligere videtur, esse duos non omnino condistinctos, sed tanquam includentem, et inclusum, quia ipsum judicium sit imperium per aliquid ei additum a voluntate, et consequenter utrumque esse intellectus subjective, non vero active saltem quoad totum id, quod includit imperium.
7. Multipliciter ostenditur non satis occurrere.—Sed in hac declaratione plura includuntur, quae mihi quidem nova et absurda, et sine fundamento, vel necessitate dicta videntur. Unum est, quod voluntas creata habeat aliquam efticientiam et determinationem liberam sine volitione libera, et sine aliqua mutatione, quam in seipsa faciat. Hoc planum est ex dictis illius auctoris. Nam judicium practicum non determinat voluntatem; sed illud est indifferens ad rationem imperii, et voluntas etiam illo posito manet indifferens, ut determinet, vel non determinet intellectum, et postea hbere determinat judicium intellectus ad rationem imperii efficiendo libere aliquid in intellectu, et nihil in serecipiendo; ergo habet voluntas determinationem liberam sine volitione libera: quia si volitionem liberam haberet, illam in se reciperet. Quod autem hoc sit novum. patet, quia omnes theologi docent, determinationem liberam voluntatis creatae esse in ipsa voluntate. Item quod ahter id fieri non possit, probatur, quia si voluntas aliquid libere facit, voIuntarie facit; ergo vult illud facere, et volendo determinat se ad illud faciendum; ergo repugnat libere facere, et non recipere, et facere in se voluntatem libere faciendi. Confirmatur, ac declaratur: quia propter hanc rationem docent theologi, actiones, quae libere fiunt ab alüs potentiis hominis extra voluntatem, ab ipsa voluntate volente illas procedere, seu imperari oportere, quia non possunt aliunde habere voluntariam ac liberam determinationem; ergo multo magis, quando voluntas determinat seipsam ad aliquid agendum, necesse est, ut volendo se determinet libere. Et ideo aliae potentiae subjiciuntur liberae motioni voluntatis, ipsa autem sola seipsam libere movet; sicut autem alias non determinat ad agendum, nisi volendo: ita nec seipsam ad liberam eflicientiam determinare potest, nisi volendo.
8. Alterum absurdum illius sententiae est, quia ponit voluntatem efficere in intellectu actum imperii, seu illud (quidquid est) quod judicium in se imperii constituit. Nullus enim tribuit voluntati aliquam efticientiam in intellectu immediatam, et quasi elicitivam, immediate, et per se efficiendo in intellectu actum in ipso receptum, sed tantum eflticientiam re- motam, et applicativam potentiae ad eliciendum suum actum, quae motio fit tantum volendo, et per sympathiam potentiarum, ut philosophi docent. Alioqui sequitur actum imperin, ut talis est, non esse actum elicitum, neque vitalem: quia nec est vitalis voluntati: quia in ipsa non recipitur, nec per ipsum alquid vult, nec etiam est vitalis intellectui, quia ab ipso non fit. Tertio invenitur in illo dicendi modo, quidam circuitus gratis compositus. Nam illa sententia supponit intellectum non habere vim movendi active voluntatem, determinando etficaciter illam per imperium: et ideo dicit voluntatem active dare actui intellectus, scilicet, judicio hanc vim, constituendo illum in ratione imperii, vel efficiendo in intellectu ipsum imperium, quo determinet voluntatem. At hoc superfluum est: nam facilius creditur, et intelligitur, voluntatem libere determinare seipsam ad volendum sufficienter proposito objecto per judicium. Nam id, quod voluntas dicitur facere in intellectu, vel in ejus judicio, non pertinet ad cognitionem objecti amandi, nec auget illam; ergo ex parte objecti non confert ad motionem passivam voluntatis, quatenus ab intellectu esse potest; quia intellectus per se non movet voluntatem, nisi ex parte objecti: ergo ut voluntas efticaciter applicetur ad volendum, vel eligendum, superfluus est ille circuitus, scilicet, ut id faciat dando intellectui aliquid, per quod ab illo determinetur. Maxime cum prius necessarium sit, ipsam voluntatem libere determinari ad id efficiendum in intellectu, quod non potest facere, nisi libere volendo, ut probavi. Praeterquam quod intelligibile non est, quid sit illud, quod voluntas efficit in intellectu: vel quomodo intellectus capax illius sit, cum neque ab ipso eliciatur, neque ad cognitionem aliquid conducat.
9. Ultimo juxta illam sententiam defectus voluntatis non refunditur in defectum intellectus: sed potius ex defectu voluntatis defectus in intellectu provenit. Nam heet intellectus consideret et judicet, quantum potest, tam in universali, quam in particulari, et tam speculative, quam practice, nihilominus imperare non potest, nisi voluntas illum determinet: ergo si intellectus deficit in imperando, quod honestum est, non ex se habet talem defectum, sed ex voluntate, quae illum non determimnat ad imperandum, vel potius non facit imperium in illo: ergo talis defectus privativus ex omissione voluntatis habet originem. Idemque erit de defectu positivo, si in intellectu considera- tur positivus actus imperium volendi, vel faciendi, quod non expedit: qui actus imperfectus est, et defectus positivus intellectus dici potest. Verumtamen intellectus nunquam hoc posset determinate praecipere, nisi a voluntate determinaretur libere: ergo ab hac libera determinatione voluntatis incipit ejus defectus, et in illam ultimo resolvendus est; non in defectum intellectus. Haec ergo sententia de defectu solius imperii probanda non est. De fundamento autem ejus dicemus in puncto sequenti, quia est utrique commune: nam imperium, quod vere ponitur esse proprius actus prudentiae, non est nisi rectum judicium practicum in materia morali, ut mox dicemus.
10. Secunda opinio ad peccatum requirit solum defectum judicii practici.—kst ergo secunda opinio dicens neminem peccare, nisi praecedat in intellectu saltem carentia judicii practici, quo intellectus consideret, quid secundum rectam rationem hic et nunc agere expediat, vel agendum sit, ac proinde saltem hunc defectum, et inconsiderationem esse necessariam, ut voluntas possit peccare. Hanc sententiam videtur maxime probare Capreolus, quem sequitur Conradus. Et secundum illam interpretantur Aristotelem, et illam vulgarem propositionem, Omnais peccans est ignorans, ab illo sumptam in 3 Ethicor. Et hanc sententiam videtur tradere D. Thomas, q. 1, de Virtut. in communi, art. 6, ad 1, ubi ait: Ad prudentiam pertinere, judicare de singulis agibilibus, prout sunt nunc agenda, et hoc judicium corrumpi per qnodlibet peccatum, et ideo prudentia manente, neminem peccare: ergo ex sententia D. Thomae omne peccatum supponit carentiam judicii practici. Et hoc modo tacite exponit, quod in alis locis cum Aristotele dicit, hominem peccantem agere posse contra universalem scientiam actualem, id est, contra judicium de agendis in universali, non tamen in particulari. Et specialiter, quaest. 24, de Veritat., art. 9, ait: Judicium rationis in universali quandoque esse contrarium appetitui. Sed judiciun de hoc particulari operabili, ut nunc, nunquam posse esse contrariam appetitui.
11. Probatur.—Fundamentum hujus sententiae est: quia voluntas non movetur, nisi mota a ratione: ergo si ratio actu, et in particulari, ac practice dictat hoc esse vitandum, fieri non potest, ut voluntas illud non eligat: ergoe contrario, quoties voluntas eligit, quod vitandum esset, semper supponit in intellectu ca- rentiam illius dictaminis, seu judicii. Secundo, quia impossibile est, intellectum simul habere opposita judicii, sed quando voluntas eligit aliquid turpe, intellectus judicat, hic et nunc illud esse appetendum: ergo impossibile est, ut simul judicet, illud esse vitandum: ergo necesse est, ut qui peccat, careat illo judicio practico de tali actu vitando, vel contrario faciendo. Tertio hic maxime urget ratio Aristotelis supra tacta: quia vitiosus non potest esse prudens, servata proportione, id est, vitiosum habitualiter non posse esse habitualiter prudentem, nec peccantem actualiter habere posse actualiter dictamen, seu judicium prudentiae : quia prudentia connexionem habet cum virtute moral, ut supra tactum est: ergo necesse est, ut is, qui actu peccat, careat tunc actu prudentiae, qui est practicum judicium de re agenda.
12. Astruitur contra praecedentem sententiam non pre«cedere necessario in peccando praedicti Judicii carentiam. — Haec vero sententia non placuit Scoto, Ochamo, et aliis, quos supra retulimus: putant enim stante pleno judicio practico cum integra consideratione actus, et objecti, ac circumstantiarum ejus in particulari posse voluntatem peccare. Et hoc sequuntur Corduba, Valentia, Molina, et multi alii moderni. Et potest suaderi haec opinio rationibus, quibus in duobus capitibus praecedentibus probavimus, stante in intellectu scientia actuali, non solum in universali, sed etiam in particulari posse voluntatem peccare. Primo quidem, quia actuahs scientia particularis non habetur nisi per cognitionem, considerationem, et judicium de honestate, quam talis actus hic et nunc eligendus, vel vitandus habet tam ex objecto, quam ex circumstantiis. Sed judicium de actu sic considerato est judicium practicum quantum moraliter esse potest: ergo si voluntas potest deficere stante practica consideratione in particulari, et in actu, etiam poterit peccare stante dicto judicio practico, ac subinde defectus, seu carentia talis judicii non erit ad peccandum necessaria. Consequentia nota est: et major supra est probata. Minor ergo probatur, quia non datur in intellectu actus imperii distinctus ab omni judicio practico et morali, ac particulari, ut contra praecedentem opinionem probatum est. Ergo ex parte intellectus non potest dari judicium particulare magis practicum, quam sit illud, quod est de particulari opere cum omnibus peculiaribus circumstanti:s ejus, nimirum, judicando, quid agere oporteat secundum rectam rationem om- nibus circumstantiis, et objecto plene consideratis.
13. Progreditur probatio.—Probatur consequentia, quia vel illud judicium, quod dicitur omnino practicum, addit aliquid supra judicium particulare speculativum ex parte rei cognitae, vel ex parte ipsius actus, seu modi, quo fit. Non primum, quia posuimus, intellectum speculativum omnia in particulari considerasse, et cognovisse. At vero ultra omnia, nihil relinquitur denuo cognoscendum per judicium practicum. Nec etiam secundum dici potest. quia, seclusa distinctione, seu additione imperii ultra judicium practicum, in ipso practico judicio nullus modus intelligi potest, nisi velcompositionis: aut simplicitatis intentionis, aut remissionis, vel alii similes, qui etiam in judicio speculativo inveniuntur. Ergo considerando judicium illud, quatenus cognitio quaedam, et consideratio intellectus, nulla distinctio inter judicium particulare, speculativum, et practicum invenitur. Sed ad summum idem judicium particulare de objecto operabili, seu de operatione singulari cum omnibus ejus circumstantiis sub diversis respectibus poterit dici speculativus, et practicus, scilicet, speculativus, quatenus veritatem quamdam contemplatur, practicus vero quatenus de se ad opus inducit: vel certe ut secundumse spectatus, et ut pure intellectualis est, dicatur speculativus; quatenus vero a tali, vel tah intentione voluntatis procedit, dicatur practicus: quia ut sic habet efficacitatem in movendo ad opus, ut dixi, et statim amplius explicabo. Quod si hoc ita est, profecto ex parte intellectus nulla major imperfectio, quae ad peccandum sit necessaria in illo actu ut practico, quam ut speculativo considerari potest. Nam si quae est, provenit ex parte voluntatis, vel nolentis consentire tali judicio, vel non habentis debitam intentionem: et ita non provenit lapsus voluntatis ex defectu intellectus, sed potius ex defectu voluntatis, judicium intellectus dicetur practice imperfectum.
14. Sat sfit argumentis contrariis in n. 13.— Praeterea vis hujus rationis magis innotescet, respondendo ad motiva praecedentis opinionis: simulque haec sententia magis suadebitur. Ad primam ergo rationem negatur prima consequentia. Quia licet voluntas non se moveat, nisi prius ab intellectu moveatur: nihilominus etiamsi ab illo moveatur, non statim se necessario movet. Unde potest in contrarium argumentum retorqueri, applicando ad judicium practicum argumentum supra factum de judi- cio speculativo. Nam posito judicio practico, voluntas non necessitatur quoad exercitium ad consentiendum illi, utique ex vi illius: ergo potest non consentire illi: ergo et peccare. Major supra probata est: quia intellectus per se non movet voluntatem, quoad exercitium, nec determinata illam omnino ad operandum. Dixi autem ez v illius: quia si praecedat intentio efficax alicujus finis honesti, posito judicio practico de tali medio necessario ad illum finem, ut hic et nunc exercendo: tunc persistendo in intentione necessario sequitur consensus voluntatis; tunc tamen illa necessitas non ab intellectu secundum se, sed ab ipsa voluntate ex vi intentionis praeexistentis sequitur. Et eadem ratione posita illa intentione honesta, et judicio recto, non poterit quidem voluntas peccare, non ex eo tantum, quod in intellectu non praecedit defectus, sed quia illa dispositio intellectus supponit illam efficacem intentionem voluntatis, illique conjungitur. Ergo absolute loquendo de voluntate libere prodeunte ad primam intentionem, seu voluntatem finis particularis, non potest necessitari a judicio practico, et consequenter, illo non obstante, poterit peccare, sine praevio tali defectu intellectus.
15. Dicet fortasse aliquis, quod licet judicium illud praeticum per se non necessitet voIuntatem quoad exercitium, saltem necessitat quoad specificationem, et hoc satis esse ut illo existente in intellectu, voluntas actualiter peccare non possit. Sed contra hoc urgent instantiae, et relicae supra factae: quae in praesenti eamdem vim habent. Prior est, quod saltem poterit voluntas peccare, omittendo sine tali defectu intellectus. Sequela patet, quia potest voluntas suum actum suspendere eo tempore, pro quo aftirmativum praecepturm obligat, quia tunc non necessitatur quoad exercitium, et sic peccabit. Alias est, quia neque quoad specificationem necessitatur voluntas ab illo judicio practico recto, quia cum illo potest intellectus simul considerare aliud contrarium objectum, vel opus, judicando illud esse amabile sub ratione delectabilis; ergo voluntas propria libertate potest ferri in illud, quia solum judicium illam impedire non potest, ut supra ostensum est: ergo potest voluntas non solum contradictorie non velle, quod sic judicatum est, sed etiam contrarie velle oppositum; ergo manet libera quoad exercitium, et specificationem, ac proinde sine suspensione, vel carentia talis judicii peccare potest.
16. Ad secundum in eodem nu. 11. — Ad tertium ibidem. — Ad secundum respondetur, haec duo judicia, hoc est, honestum est secundum rectam rationem sequendum, et hoc est delectabile, secundum sensum, et amabile, non esse contraria, sed simul esse posse in intellectu, et illa sufficere, ut voluntas ex illis objectis amet, quod voluerit. Nec enim necesse est, ut intellectus definite judicet hoc esse prosequendum, seu amandum, ut voluntas illud velit: sed satis est, quod intellectus illud proponat, ut amabile sub aliqua ratione, ut in sequenti puncto latius ostendemus. Et ita respondetur ad tertium, duplex esse judicium prudentiale ; unum dici solet speculative practicum, aliud practice practicum: alii vero primum vocant judicium prudentiale lato modo, secundum autem stricte, et rigorose, ut videri potest in Corduba, dicto libro 2, quaest. 9, 10 et 11. Inter haec autem judicia discrimen assignari potest, non solum in hoc, quod prius non supponit rationem finis, a qua procedit posterius: sed etiam in hoc, quod per prius judicium solum proponitur objectum, ut secundum se bonum, vel connexum cum tali fine in se spectato: per posterius autem judicium proponitur medium, ut connexum cum intentione eflicaci ipsius operantis, ex quo habet peculiarem vim movendi ad electionem, vel executionem ejus. Unde tandem fit, judicium prudentiale large sumptum, seu aliquo modo speculativum esse posse optime in homine actu peccante, etiam cum cognitione, et actuali consideratione omnium circumstantiarum; et in hoc sensu concedimus sequelam; nec est contra Aristotelem, ut jam dicam. Judicium autem prudentiale omnino practicum, et rigorose sumptum non potest esse simul cum actuali peccato: et de hoc, seu carentia ejus loquitur Aristoteles cum dicit libro 7, capite 2, neminem contra id, quod est optimum, agere, nisi per ignorationem, et cum dicit, capite 3, ultimam propositionem esse dominam, id euim dicit propter efficaciam ultimi Judicii: loquitur autem de Judicio, quod post consultationem concluditur ex vi appetitus recti, seu intentionis efficacis finis, de quo jam diximus, non posse esse simul cum actuali peccato. Quia vero defectus ejus magis est defectus voluntatis, nam ab illa habet originem, ideo concluditur, omne peccatum supponere defectum intellectus, qui in carentia judicii prudentialis consistit, quatenns vim cognoscendi habet, sed tantum quatenus habet vim movendi, qui defectus a voluntate radicaliter provenit, ut declaratum est.
17. Tertia opinio requirit ad peccatum prac- ticum errorem positive deceptionis. — Duplex est error practicus.—Ekst ergo tertia sententia, quae etiam in intellectu peccantis pracucum defectum admittit, illum tamen dicit esse non inconsiderationis tantum, vel alterius privationis, sed positivae deceptionis per practicum errorem. Est autem considerandum, quod sicut judicium practicum duplicem habet rationem: unam quatenus cognitio quaedam est; alteram quatenus motio voluntatis est; ita etiam duplicem habet conformitatem, et veritatem, quam Scectus supra recte distinxit. Una est veritas cognitionis, quatenus tale judicium est conforme rei cognitae, in quo talis veritas speculativa est, vel illa assimilatur; alia est veritas electionis, seu practica, quatenus tale judicium est appetitui recto conforme. Eadem ergo ratione, ac proportione duplex esse potest error practicus: unus deceptionis, alter electionis. Prior est per difformitatem ad rem cognitam, ut quando judicatur licere, quod non licet, aut esse honestum, quod revera est turpe. Alter error est per difformitatem ad appetitum rectum. Ut quando incontinens judicat, hic et nunc hoc sibi esse amandum, quia delectabile est. Nam fieri potest, ut nihil falsum judicet ; et nihilominus aberrat in itinere veritatis, et ab appetitu recto, et sub ea ratione dicatur practice errare: quia per viam non rectam dirigit voluntatem, quo modo dicitur, non esse appetitui recto conforme.
18. Dicta sententia a quibusdam accipitur de primo errore. — Juxta hos ergo duos modos deceptionis dupliciter etiam dicta sententia explicatur. Quidam enim de proprio errore deceptionis aiunt necessar:o praecedere ante omne peccatum. Quia priusquam voluntas amet, vel eligat, intellectus absoluto et definito judicio statuit, sibi esse conveniens hoc, vel illud eligere, aut amare. Ergo quoties voluntas amat pravum objectum, in intellectu praecedit de illo tale jucicium; at vero tale judicium semper est erroneum, non solum devians a via recta, sed etiam a veritate respectu reijudicatae, quia revera tale objectum non est simpliciter conveniens, nec comparatione aliorum eligendum, vel amandum; ergo semper judicium erroneum ante peccatum voluntatis praecedit. Et hanc opinionem videtur simpliciter supponere Durandus, in 2, dist. 5, q. 1, n. 11, et dist. 7. q. 1, ubi ob hanc causam in Angelis, qui peccaverant, hunc errorem admittit. Et universaliter idem tradit, dist. 23, qusest. 1, et dist. 93, q. 1. Declarat autem deceptionem hanc in judicio practico esse vel circa princi- pale objectum, vel tantum circa circumstantias. Priori modo oritur error (ut ait) vel ex ignorantia circa principia, vel ex aliqua passione: et sic errat, qui absolute judicat esse bonum, et amandum, quod revera malum est; ut hic et nunc esse fornicandum, nam hic error est de principali objecto, et non contingit sine errore in principiis, vel magna passione. Posteriori autem modo errat practice, qui judicat, hoc bonum, quod revera bonum est, hic et nunc esse amandum, cum tamen ob circumstantias amandum non esset. Et ita hic error non provenit ex deceptione circa principia, nec ex passione, sed ex circumstantiarum consideratione. Et hunc saltem errorem putat Durandus esse necessarium ad peccandum; et illum solum in Angelis admittit. Et hanc opinionem in re sequitur Malonius, in 2, dist. 6, disput. 3, quamvis judicium illud peculiare, quod solum deficit ex inconsideratione circumstantiae alicujus, simpliciter non vocet errorem, sed inconsiderationem: nec videtur ab hac sententia alienus divus Thomas, 1 part., quaest. 63, a. 1, ad 4.
19. Prima assertio. — Non requiritur ad peccatun positivus ullus error cognitionis. — Nihilominus dicendum censeo, posse voluntatem male eligere, sive deficiendo circa principale objectum, volendo utique quod malum est, sive deficiendo in circumstantiis, volendo bonum, quando, vel quomodo non oportet sine ullo positivo errore intellectus, qui sit proprius cognitionis error, veritati rei contrarius. Haec assertio satis communis est. Docent illam Scotus, Gabriel, et alii, in 3, dist. 36, et Almainus, tract. 3, Moralium, cap. 4, et sumitur ex Henrico, quodl. 5, quaest. 17, et quodl. 10, q. 10, et ex Adriano, quodl. 4, quaest. 1, a principio, et sequuntur Molina et Valentia supra. Et probari potest primo: quia ad peccandum sufficit simpliciter apprehensio boni sub quacumque ratione convenientis, etiamsi proprium judicium non intercedat: sed in simplici apprehensione non est proprius error; ergo ad peccandum non est simpliciter necessarius error intellectus. Verumtamen haec ratio fundatur in principio valde incerto, nimirum voluntatem posse moveri ab objecto apprehenso ante judicium, quod nunc non est disputandum : quia in capite decimo, numero duodecimo habebit commodiorem locum. Nunc ergo supponimus, sermonem esse de voluntatis electione; vel absoluta, et efficaci dilectione alicujus boni: nam hoc modo Angelos peccasse ostendemus intra. Haec autem motio voluntatis non fit sine proprio judicio intellectus, ut omnes fatentur; et in tractatu de Anima latius dicemus, nam de motione simplici voluntatis, quam velleitatem vocant, utrum ad illam sufficiat apprehensio sine judicio, parum nunc refert: et aliquid, ut dixi, paulo post attingemus. Solum hic adverto, si fieri possit, et contingat, ut aliquis peccet per simplicem apprehensionem sine judicio, eo ipso non peccare sine magna imperfectione intellectus: nam valde temere, et inconsiderate per voluntatem efficitur, sine judicio intellectus.
20. Probatur assertio efficacius. — Supponendo ergo, voluntatem non moveri sine proprio judicio intellectus motione absoluta, et deliberata, probatur, non esse necessarium judicium erroneum dicto modo, ut voluntas sic malum diligat, vel eligat. Quia ut voluntas amet aliquod objectum, non est necessarium, ut intellectus judicet, illud esse honestum, vel consentaneum rectae rationi; ergo satis est, ut judicet esse delectabile, vel utile, vel alio modo naturae conveniens: sed hoc potest intellectus judicare sine errore de objecto, alias turpi: ergo circa tale objectum potest voluntas peccare sine praevio errore practico intelectus, id est, sine judicio difformi rei judicatae. Primum antecedens probatur imprimis a posteriori: quia alias nemo posset deliberata voluntate fornicari, nisi pragjudicando, fornicationem esse honestam, et rectae rationi conformem, quod dici non potest, alias omnis, qui fornicatur, prius esset haereticus. À priori vero ratio est, quia objectum adaequatum intellectus non est solum bonum honestum, verum, vel apparens: sed est bonum absolute, et abstracte, sub quo varia rationes bonorum comprehenduntur, et quaelibet sufficit adl movendam voluntatem, et ipsa pro sua potest hbertate, quam voluerit, amare, seu eligere. Et intellectus potest plures earum sine deceptione proponere, quia in eodem objecto possunt vel omnes illae inveniri, vel una tantum cum carentia alterius: et intellectus potest de illis judicium ferre, sicut sunt, non solum in universali, sed etiam in particulari de tali re judicando, hic et nunc esse delectabilem, vel utilem ad honorem, vel divitias, verbi gratia, consequendas, quamvis honesta non sit: vel etiamsi honestati contraria sit.
21. Adversariorum responsio.— Respondent non posse voluntatem ferri in objectum sic consideratum secundum diversas boni, vel mali rationes, vel considerando simul aliud bonum oppositum, nisi prius intellectus omnibus pensatis, absolute judicet, hoc esse bonum, et conveniens simpliciter: hoc autem judicium erroneum est, quando de objecto turpi fertur, quia per illud praefertur turpe honesto propter rationem boni delectabilis, seu praeferenda judicatur, sed hoc judicium est erroneum per difformitatem ad rem ipsam, quia in re ipsa bonum delectabile non est bonum simpliciter, neque conveniens, quando turpitudinem habet adjunctam. Quod autem judicium illud sit necessarium, probatur: tum quia voluntas regitur ab intellectu; quia nihil volitum, quin praecognitum: ac voluntas cum se determinat ad aliquid eligendum, vel amandum, tendit in illud, ut hic et nunc sibi simpliciter conveniens: ergo praecedit in intellectu judicium, quo illud ut simpliciter, et absolute conveniens judicet: tum etiam, quia intellectus speculativus non movet voluntatem: sed practicus, teste Aristotele 3, de Anim., text. 33, et sequentibus: ut autem intellectus practice judicet, ac moveat voluntatem, necesse est, ut pensatis omnibus, quae actu considerat, judicet, hoc simpliciter expedire, seu esse bonum, aut conveniens.
22. Haec responsio supponit falsum principium. — Id ostenditur primo per dilemma. — Prima pars dilemmatis probatur. — Sed haec responsio supponit, ut voluntas eligat inter multa, quae sub diversis rationibus bona judicantur, vel etiam ut unum objectum, in quo sunt boni, et mali rationes, amet potius, quam fugiat, necessarium esse, ut praecedat judicium comparativum, quo unum objectum alteri simpliciter praeferatur in ratione boni, aut convenientis. Hoc autem falsum esse multis rationibus ostendi potest. Et primo possumus applicare discursum, quem de imperio supra fecimus: quia illud judicium comparativum, vel est necessarium in intellectu ex vi aliquorum principiorum, quibus positis necessario inferatur: vel est voluntarium, ac liberum ex determinauone voluntatis. Primum dici non potest: quia inintellectu non errante speculative nulla sunt principia, ex quibus tale judicium comparativum necessario oriatur: ostensum est autem posse voluntatem peccare, nullo praecedente errore speculativo in intellectu; ergo non praecedunt necessario in intellectu talia principia, quae intellectum cogere possint ad illud judicium erroneum comparativum praestandum. Exemplo res declaratur, nam qui sciens turpitudinem fornicationis, propter delectationem vult illam: non judicat in universali, delectabile esse majus bonum honesto, nec esse con- venientius simpliciter comparatione illius, neque alia similia, ex quibus necessario inferat judicium erroneum comparativum, ut est notum experientia. Ergo tale judicium ex vi solius intellectus: et principiorum ejus necessarium non est. Et praeterea sitale judicium esset simpliciter necessarium antecedenter ad voluntatem; et iloposito, voluntas ex necessitate conformaretur illi, et ideo deficeret profecto defectus non imputaretur illi, nec in eo actu esset libera. Non est ergo ille actus ex vi solius intellectus necessarius.
23. Secunda pars dilemmatis ostenditur.— Probatur ergo membrum de judicio libero, quia tale judicium supponit actum voluntatis determinantis intellectum. At ille actus culpabilis est et malus, imo erit radix totius malitiae, et culpae, quae occasione talis judicii fit. Vel ergo talis voluntas supponit aliudjudicium habens eumdem defectum erroris, ac deceptionis, propter similem comparationem, et tunc idem argumentum fiet de illo priori judicio, et sic in infinitum procedi potest. Vel illa voluntas habetur sine tali judicio praevio, et ita concludimus, posse esse voluntatem peccaminosam sine tali errore praevio: imo talem errorem, ubi fuerit, ex voluntate peccaminosa procedere. Sicut alias optime probaremus in homine, qui ex fideli fit haereticus, non praecedere in intellectu errorem contra fidem, prout est in intellectu non praecedere ad malitiam haeresis, prout est in voluntate: quia ille error intellectus necessario procedere debet ex voluntate. Et ideo simpliciter praecedit voluntas errandi, seu discedendi a fide : quamvis postea ex vero errore induci possit voluntas ad volendum credere alium.Sic ergo in praesenti voluntas peccaminosa tale judicium antecedit. Unde ulterius concluditur, esto illud judicium sit possibile per depravationem voluntatis, et consequens ad illam, non tamen esse necessarium, ut voluntas diligat objectum pravum, quatenus delectabile est: quia nec ita voluntas fundatur in tali judicio, cum potius sit radix ejus, nec ex necessitate infert illud, quia voluntas sic judicandi simpliciter libera est, et ab actu volendi, vel eligendi tale objectum distincta, et ad illius executionem minime necessaria.
24. Secundo impugnatur responsio ex inmconvenienti.— Declaratur.—Praeterea declaratur hoc in ipsismet actibus bonis ab inconvenienti argumentando. Nam si illa doctrina vera esset, sequeretur ex duobus bonis honestis actu consideratis, neminem eligere, quod mi- nus est, nisi praevio errore intellectus. Consequens est plane falsum; ergo. Probatur sequela, quia juxta illam doctrinam etiam in electione, vel dilectione talis minoris boni, necessarium erit judicium, quasi comparativum, quo tale objectum dilectum, vel medium electum judicatum fuerit simpliciter bonum, et conveniens, ac praeferendum alteri: vel certe si hoc casu necessarium non est tale judicium, vel quando aliquo modo antecedit, potest sine errore intelligi, et explicari. Idem dicendum erit in electione inter bonum et malum, et in electione inferioris boni, non obstante majori malitia. Est enim eadem ratio, quae sic exponitur. Nam cum aliquis ex duobus actibus, vel etiam statibus virtutis, eligit minus bonum, vel minus meritorium, ideo non necessario decipitur per intellectum, sed est imperfectus, vel infirmus in voluntate, quia nunquam judicat actum inferiorem esse simpliciter meliorem, vel praeferendum alteri: sed vel quia propositis illis duobus, voluntas pro sua libertate eligit, quod vult, intellectu nullam comparationem faciente: vel certe, quia in ea non errat, etiamsi illam faciat, et inter id quod est minus bonum sibi esse convenientius, quia non judicat de convenientia secundum solam rationem, et qualitatem boni honesti, sed adjuncta rei difficultate, vel facilitate, vel consideratis aliis rationibus, et periculis, ad qua facilius vitanda, sine errore judicat, hoc esse convenientius, id est, magis accommodatum, non tamen simpliciter melius.
25. Probatur dicta declaratio. — Ad hunc ergo modum proceditur in dilectione mali sub ratione boni, vel in clectione boni delectabilis, relicto honesto illi opposito. Primo, quia potest sine errore fieri per sola simplicia judicia de unoquoque objecto; sicut revera hic et nunc, et cumtalibus circumstantiis existit. Nam illa sufticiunt, ut voluntas pro sua voluntate quod maluerit, eligat. Secundo, quia licet comparationem faciat intellectus, et turpe honesto praeferat, non faciet talem comparationem in ordine ad communem rationem boni conferendo sub illa specificas rationes boni: et praeferendo inferiorem excellentiori, talis enim comparatio et nunquam, vel rarissime fit, quantum experientia docet, et nulla ratione ostenditur necessaria, ut voluntas in alteram partem feratur. Igitur maxime fieri solet illa comparatio adjungendo alias rationes boni, et ratione illarum praeferendo absolute turpe objectum, ut diligatur, vel eligatur, non quia melius simpliciter, sed quia delectabilius secundum sensum, vel quia utilius ad divitias, vel honores comparandos, vel ad alios fines similes. Hic enim excessus suflicit, ut voluntas pro sua libertate eligat, quod delectabilius, vel utilius judicatur, quamvis tale judicium comparativum, nec semper necessarium sit, neque illo posito voluntas ex necessitate illud sequatur. Unde- confirmatur hic discursus. Quia stante in intellectu cum uno, et eodem judicio, vel cum pluribus, potest voluntas, vel bene agere, vel peccare, juxta illud Eccles. 15: Apposui tibi (id est, coramte) ignem, et aquam: "ad quod colueris porrigere manum tuam", id est, voluntatem. "Ante bominem vita et mors, bonuwmn et malum: quod placuerit ei, dabitur illi". Dicitur autem proprie esse ante hominem, quod actu videtur, seu consideratur ab ipso: stante igitur eadem consideratione per unum, vel plura judicia, potest homo recte, vel male velle; ergo tunc determinatio voluntatis, tam quoad specificationem, quam quoad exercitium actus, est primo ab ipsa voluntate; ergo potest esse peccaminosa, etiamsi in judicio error practicus non praecedat: sicut etiam potest esse recta cum eadem intellectus dispositione.
26. Corollarium primum de sensu illius judicii practici, hoc est faciendum. — Primus sensus rejicitur. — Rejicitur secundus. — Tertius sensus. — In hoc sensu necessarium est judicium ad bene operandum, non ad peccatum. — Unde infero primo, cum communiter dicitur, antequam voluntas velit, praecedere in intellectu hoc judicium practicum, faciendum est hoc, sano modo accipiendum esse, et explicandum, ut verum est; plures enim sensus habere potest verbum illud, faciendum est, ut bene Adrianus supra distinxit: unus est, ut vim habeat futuri: ut cum dicimus, Petrus est eligendus: et sic constat non posse in praesenti sumi: quia cum intellectus sic judicat, non divinat, quid voluntas factura sit; sed proponit, quid illam agere oporteat. Alter sensus est, ut illud verbum, faciendum, non dicat proprium judicium, sed solum imperium per modum impulsus: sicut Dominus dicit servo, hoc tibi faciendum est. Et hic sensus est etiam falsus; quia, ut dixi, in intellectu non datur imperium respectu voluntatis, quod non sit per modum judicii. Neque aliter potest intellectus impellere, seu movere voluntatem, nisi per cognitionem, vel judicium. Quod secus est de uno homine respectu alterius, quia unus movet alterum per voluntatem suam, imperat autem per signum aliquod talis voluntatis manifestativum. Unde tertius sensus illius verbi esse potest, ut verbum, faciendum est hoc, respectum dicat ad regulam rectae rationis, vel legis, ita ut subintelligatur, faciendum est hoc secundum rectam rationem, sub qua includuntur voluntas Dei, et legis, vel praecepta superiorum: sicut dicere solemus, hodie jejunandum esse, vel votum esse servandum. Et in hoc sensu necessarium est illud judicium ad honeste volendum; non tamen esse simpliciter necessarium ad volendum, vel eligendum, quia saepe voluntas amat, quod non judicat secundum rectam rationem, aut legem esse amandum ut per se notum est. Alias (ut supra dicebam) qui fornicatur, judicaret esse faciendum secundum rectam rationem, quod haereticum esset. Nec etiam tale judicium, licet praecedat, sufficit, ut voluntas non peccet, quia non necessitatur ab illo, sed illi resistere potest. Atque potest simul homo judicare actu hoc esse volendum in dicto sensu, et actu velle contrarium, ac peccare.
27. Quartus sensus licet verus mil colligit contra dicta. — Declaratur quando illud judicium praeit ad electionem mediorum. — Quartus sensus est, ut verbum illud, faciendum, dicat respectum, et congruentiam ad finem, vel aliam regulam, et sic potest habere verum sensum, et universalem; sed ex illo nihil contra dicta colligitur. Declaratur, quia tale judicium potest praecedere, vel ad electionem mediorum post intentionem finis, et consultationem; vel ad ipsam voluntatem, vel intentionem particularis finis, seu boni propter se amandi, quando ex multis unum assumitur, seu modo suo eligitur, ut ametur, vel intendatur. Quando ergo judicium praecedit intentionem finis, et terminat consultationem, sensus illius locutionis, hoc faciendum est, in hunc resolvitur, hic et nunc, et omnibus pensatis, hoc expedit facere, seu hoc est conveniens ad talem finem. Unde si plura occurrant media, et judicentur aeque utilia ex vi solius intellectus, non poterit determinate judicare, hoc est faciendum: sed disjunctim, hoc, vel illud; quamvis voluntas possit intellectum applicare ad unius considerationem, et non alterius, vel etiam posset stante actuali judicio aequali de utroque medio, illud unum eligere pro sola sua libertate. Imo licet unum medium judicetur sub aliqua ratione melius alio, potest voluntas minus bonum eligere, dummodo ad explendam intentionem finis sufficiens judicetur. Unde quamvis contingat medium ad finem utile, turpe alias esse, nihilominus in illo judicio, faciendum est hoc, non erit falsitas veritati rei contraria : quia revera medium est proportionatum fini intento, etiamsi non sit consentaneum fini, qui secundum rectam rationem intendi deberet, et sic dixit Christus in parabola de villico, quod laudavit Dominus villicun iniquitatis, quia licet fraudulenter adversus Dominum, pro se tamen prudenter fecisset.
28. Declaratur deinde quando preit ad volitionem ipsius finis, sive objecti particularis propter se volendi.— At vero, quando judicium non est de medio in ordine ad finem, sed de fine particulari, vel objecto propter se volendo: vel supponitur generalis voluntas alicujus boni in generali sub aliqua ratione universali, quae per aliud judicium applicatur ad hanc, vel illam rem talem bonitatem participantem; vel nulla talis generalis voluntas supponitur, sed immediate determinanda est voluntas ad illum finem particularem. In priori casu idem dicendum est, quod de judicio mediorum, servata proportione. Nam si unum tantum particulare objectum sub illo generali proponatur per illud judicium, hoc est amandum ; sensus est, hunc particularem finem consentaneum esse illi voluntati universali, et in illo sufficienter expleri. Si vero talia objecta plura sint, et proponantur, nullum illorum ex vi solius intellectus, et talis intentionis judicare determinate poterit, ut necessarium, vel unicum, in quo illa voluntas generalis implenda sit; sed hoc pertinet ad liberam determinationem voluntatis, quae sine novo judicio esse poterit. Atque ita in tali judicio nulla erit deceptio, seu falsitas cognitionis: si revera in tali objecto particulari bonum illud generaliter amatum inveniatur, etiamsi objectum illud turpe sit, et sine peccato amari non possit; quia hoc non obstat, quominus cum illo universali affectu conformitatem habeat. Ut si quis sibi proponit sequi delectabile bonum, et postea judicet fornicationem sibi esse appetendam, ut consentaneam suo proposito, vel ut participantem illam generalem rationem boni delectabilis, non errat a veritate cognitionis, licet a veritate morum erret. Idemque est in similibus. At vero quando non praecessit universalis voluntas elicita alicujus boni, et judicium illud versatur circa bonum particulare, tunc si bonum illud judicetur diligendum, necesse est ut sit secundum commensurationem ad aliam regulam, ut, verbi gratia, secundum conformitatem ad aliquam naturae propensionem, vel ad regulam rectae rationis, vel ad amorem Dei, vel quid simile. Et sic etiam illud judicium habebit suam veritatem, si revera tale sit objectum, quale judicatur, etiamsi honestum non sit; ut si bonum delectabile judicetur consentaneum sensui, et sub ea ratione diligendum, vel potius diligibile; quod judicium sufficiet, ut voluntas pro libertate sua illud diligat. In nullo ergo sensu praecedit necessario falsitas propria in tali judicio, ut voIuntatem peccaminosam praecedit.
29. Secundum corollarium. — Unde ulterius colligo, nullam esse differentiam, quae in hac parte assignatur ab auctoribus contrariae sententiae, inter peccatum commissum appetendo objectum malum sub aliqua ratione boni, et peccatum commissum appetendo objectum de se bonum indebito modo, vel cum defectu debitae circumstantiae. Quia in neutro ex his peccatis necessario supponitur judicium proprie falsum. et erroneum; et in utroque potest praecedere inconsideratio: neque in uno est magis necessaria, quam in alio. Prior pars de falsitate, constat; quia de peccato posteriori modo commisso, amando male bonum objectum, dicti auctores fatentur posse committi sine praevio errore intellectus practici per inconsideratum judicium. Quod autem idem sit de peccato commisso amando pravum objectum sub ratione boni, probatur ex dictis; quia fieri potest, ut illa ratio boni, sub qua amatur tale objectum, non sit tantum apparens, sed vera: quia vere tale objectum est delectabile, aut utile, vel commodum naturae secundum se spectatae: ergo ex ea parte non necessario praecedit falsitas in tali judicio.
30. Unde probatur altera pars, quia sicut in priori peccato potest praecedere inconsideratio circumstantiae, ob cujus defectum peccatur : ita in posteriori potest intervenire consideratio prohibitionis, vel pravitatis talis objecti. Ergo sicut in priori genere peccati inconsideratio non sufficit, ut illud judicium practicum absolutum, faciendum est hoc, sit falsum, licet sit inconsideratum: ita nec in posteriori sufficiet. Probatur paritas rationis, quia in neutro judicio sensus est, hoc esse hic et nunc faciendum rectam rationem, alioqui utrumque falsum esset: sed sensus est, esse faciendum secundum aliquam aliam regulam, aut finem, ut explicatum est: et ita utrumque erit verum per conformitatem ad rem, de qua judicium fertur. In quo est etiam attente considerandum, etiam quando revera objectum est honestum, si male ametur ex circumstantia, vel modo indebito, non amari, ut honestum, sed materialiter tantum, et quasi per accidens ejus honestum ibi concurrere; ideoque sub alia ratione boni amandum judicari, et per conformitatem ad illam veritatem judicii sumendam esse. Igitur in hoc eadem est ratio de utroque judicio. Quia tam inconsideratio, quam veritas aeque potest in utroque judicio praecedere, etiamsi in uno sit inconsideratio de conditione ipsius objecti; in altero vero de circumstantia, aut modo tendendi in illud. Nam hoc discrimen ad falsitatem judicii parum refert, si alioqui conformitatem habet cum re judicata, sicut illam habere potest, ut ostensum est. Addo vero in ultima parte, in neutro judicio, ut verum sit, esse necessariam inconsiderationem, quia licet quis advertat, objectum esse turpe, ac proinde simpliciter malum, potest vere judicare esse delectabile, et sub ea ratione bonum, et appetibile. Et similiter, licet objectum de se sit honestum; malum autem sit hic et nupc, tali modo illud amare, et totum hoc actu consideretur, potest nihilominus esse delectabile, vel ad alios fines utile, illud hic et nunc velle, et tale vere judicari, et ut amabile proponi; ergo in neutro judicio est necessaria inconsideratio, ut judicium verum sit; atque ita nulla apparet inter illos duos modos peccandi differentia, quoad hoc quod in uno potius quam in alio error, vel inconsideratio praecedere debeat.
31. Satisfit fundamento contrario in mum.48. —cHx his satis responsum est ad fundamentum Durandi et Malonii; cum enim dicunt, ante dilectionem, vel electionem praecedere judicium, quo tale objectum, vel hujus dilectio hic et nunc proponitur, ut simpliciter bonum, et conveniens, aequivocatio est in vocibus illis, sinpliciter conveniens, seu bonum. Nam conveniens, addito adverbio simpliciter, videtur significare id, quod est conveniens ad morum honestatem, ut secundum Dei legem, aut rectam rationem. Et sic falsa est propositio assumpta, ut probatum est: quia alias nemo sine haeresi posset fornicare. Potest etiam dici simpliciter conveniens, quasi comparative ; quia omnibus aliis objectis oppositis, vel circumstantiis consideratis, hoc est excellentius bonum, magisque conveniens: et in hoc etiam sensu falsa est assumpta propositio. Quia sufficit absolutum judicium, quod hoc sit bonum, et amabile, ut diligatur, etiamsi cum aliis non conferatur. Imo licet alia judicentur meliora secundum altiores rationes bonorum, suflicit judicare hoc in suo ordine esse bonum, ac conveniens appetenti secundum aliquam ra- tionem, vel in ordine ad aliquem finem, ut voluntas pro sua libertate in illud feratur; etiamsi intellectus per judicium illud caeteris non praeferat. Denique potest dici simpliciter conveniens, quod non tantum in spe sua, sed etiam in particulari, et cum circumstantiis, quae hic et nunc occurrunt, et considerantur, convenientiam, et bonitatem suam retinet. Et in hoc sensu vera est propositio, male autem subsumitur tale judicium continere errorem veritati contrarium, quoties objectum est turpe, vel illud appetere honestum non est; quia potest vere sub alia ratione esse bonum, et conveniens simpliciter, id est, absolute, et cum omnibus circumstantiis tunc occurrentibus, ut satis explicatum est.
32. Secunda assertio bipartita. — Ad omne peccatum antecedit error practicus moris, seu electionis, et nullus alius requiritur. — Nihilominus tamen additus, ad omne peccatum antecedere in intellectu judicium defectuosum, quod erroneum in moribus, seu quoad moralem directionem, dici potest: et nullum alium defectum intellectus esse necessarium ad peccatum. Haec fuit sententia Scoti in 3, dist. 36, quaest. 1, art. 1, quem ibi sequitur DBassolis, art. 3, S Sed quantum, etc., et Gabriel, art. 2, part. 2. conclus. 3, et idem indicat in 2, dist. 22. quaest. 2, art. 3, dub. 3, ubi refert Alensem, qui hoc indicat in 2 part., quaest. 112, membr. 3, et quaest. 145, art. 1, ad 6, et quaest. 123, membr. 3, in fine, quatenus ait, omne peccatum esse mendacium lato modo, quia declinat a veritate boni. Et idem sentiunt Almainus, dict. tract. Moral., cap. 4, Ocham, quem Gabriel etiam allegat, in 3, quaest. 12, in 2 ejus part., art. 4, et quodl. 4, quaest. 6, art. 3, in 4 ejus part. Consentiunt etiam Adrianus, Henricus, Corduba et alii in superioribus allegati. Et prior quidem pars, scilicet necessarium esse hunc defectum, confirmari potest illis vulgatis testimoniis Scripturae. "Hrrant, qui operantur malum", Proverb. 14, et Psalm. 118: "Frravi sicut ovis, quae periit": nam illa comparatio declarat optime illum errorem esse a via recta. Nam de illo etiam dicitur Isai. 55: "Omnes nos tanquam ores erravimus". Et sic etiam concludent damnari: "Ergo erravimus", Sapien. 5. Ratione item probatur, quia nemo potest eligere malum, nisi judicando illud esse diligibile sub aliqua ratione boni: sed hoc ipsum judicium imperfectum est, et ad peccandum de se inducens: ergo saltem hic defectus intellectus in omni peccato intervenit.
33. Objectio. — Solutio. — Dices, errorem ibi commissum non esse in intellectu, sed esse in voluntate, maxime quando intellectus sufficienter, vel etiam aequaliter utramque viam proponit, et voluntas deteriorem eligit: tunc enim intellectus de se non decipit, nec errare facit: ergo ille dici non potest proprius defectus intellectus. Et declaratur, quia si quis habeat illud judicium simul cum judicio, et prudentiali circa bonum honestum per voluntatem sequatur dictamen prudentiae, non dicetur errare, nec habere defectum in intellectu, propterea quod simul cum judicio perfectiori, simul habeat perfectiorem: ergo quando habens in intellectu eosdem actus, voluntas eligit, quod deterius est, non est id tribuendum intellectui: neque judicium illud defectus intellectus dici potest. Respondeo, duobus modis posse aliquem considerare objectum pravum moraliter, ut judicium de aliqua ejus bonitate ferat. Primo mere speculative in ordine ad solam cognitionem cujusvis physicae veritatis, et hoc modo judicium de tali objecto, licet in suo genere imperfectum sit negative, id est, non sit tantae perfectionis, quantae sunt alia judicia intellectus: nihilominus in sua specie potest esse perfectum, et simpliciter est quaedam perfectio intellectus: et ita non potest dici proprie defectus ejus. Alio vero modo potest illud judicium exerceri practice, nimirum adjungendo illud consultationi practicae, quando de voluntate dirigenda in ordine ad opus tractatur. Et tunc dico exercere talem actum, esse defectum quemdam intellectus morali prudentiae contrarium, quia non potest prodesse ad rectam directionem voluntatis, et quantum est ex se, illam impedire potuisset. Et hoc modo consideratus talis actus, etiam in illo, qui ei non consentit, aliquis defectus est, vel moralis, si talis actus quoad exercitium liber sit, vel physicus, et naturalis, si talis cogitatio ab extrinseco proveniat. Nam interdum defectus naturalis potest esse occasio alicujus lapsus moralis, si voluntas ei succumbat.
34. Secunda pars conclusionis, quod nullus alius defectus requiratur, unde probetur. — Responsio. — Altera vero pars exclusiva quod praeter hunc defectum non sit necessariusalius defectus intellectus ad peccandum, quasi per inductionem probanda est ex omnibus hactenus dictis: nam exclusimus necessitatem omnium aliorum defectuum, qui excogitari possunt. Solum objici potest, quia ille defectus positivus quem in judicio illo practico, et imperfecto posuimus, non potest dici ignorantia, nec proprie, nec late. Cum tamen secundum Aristotelem omnis peccans sit ignorans aliquo modo: qui modus loquendi etiam ex Scriptura sumi videtur; responderi potest, primo, ignorantiam distingui in privationis per carentiam cognitionis, et pravae dispositionis per positivum errorem. Unde omnis errorest ignorantia, licet non convertatur. Juxta hanc ergo doctrinam illud judicium practicum eo modo, quo error dicitur, etiam dici poterit ignorantia non privationis, sed pravae dispositionis, prava, inquam, non formaliter, seclusa voIuntate, sed radicaliter, seu occasionaliter (ut sic rem explicem). De tali ergo ignorantia possunt intelligi illa verba Aristotelis, et similia. Quae responsio in rigore sustineri potest : est tamen creditu difficilis, quia ignorantia in genere scientiae apponitur: et proprius error inde vocatur ignorantia, quod cognitionem alicujus veritatis excludit, quod non habet illud principium.
35. Responsio secunda — Impugnatur primo. — Impugnatur secundo. — Aliter responderi potest, omnem peccatorem esse ignorantem, quamvis non semper ignorantia peccet, quia non semper ignorantia est causa peccati, sed interdum est effectus; quia ipsum peccatum tenebras inducit, ac mentem a veritatis cognitione avertit. Ita loquuntur Alensis, et Henricus, et alii supra. Unde inferunt, praesertim Henricus defectum ignorantiae, ut dicit carentiam alicujus cognitionis, vel considerationis, non semper antecedere peccatum voluntatis, licet semper cum illo sit, et saepius antecedenter, aliquando vero consequenter. Quae responsio quoad eam partem, qua negat propriam ignorantiam semper praecedere, est consentanea superius dictis. Quoad alteram vero partem, quae affirmat, licet inconsideratio non semper antecedat, semper concomitari, aut subsequi, non caret difficultate. Nam imprimis non potest talis ignorantia sequi ex peccato, pro eodem instanti, pro quo fit peccatum, quia repugnat privariintellectumaliquo actu, quem in illo instanti habere supponitur, propter peccatum in eodem instanti commissum: alias habitus, et privatio simul essent in eodem instanti temporis; quod fieri non potest. Ergo vel in illo instanti supponitur carentia cognitionis, seu alicujus considerationis; et sic inconsideratio ordine naturae peccatum praecedit; vel si non praecedit, non erit pro illo instanti: et consequenter saltem pro illo primo instanti, in quo peccatur, erit defectus voluntatissine ignorantia intellectus. Deinde, si pro illo instanti hoc admittitur, inde inferri potest, etiam pro aliquo tempore durare posse. Quia sola culpa voluntatis non habet tantam efficaciam in intellectum, ut statim, seu immediate post primum instans peccati, faciat illum ab actuali consideratione, vel judicio repugnante cessare. Imo experimento constat, actualem conscientiae remorsum, ac reprehensionem perseverare in ipso actu peccati; imo interdum eo acrius urgere, quo voluntas in ipso actuali peccato diutius immoratur. Ad hanc vero replicam ex sequenti puncto patebit responsio.
36. Responsio tertia et verior. — Ultimo enim addi potest axioma illud, Omnis peccans est ignorans, sive de antecedente, sive de consequente ignorantia intelligatur, moraliter intelligendum esse, et secundum ordinarium operandi modum humanum, non metaphysice, ac de absoluta necessitate. Nam reveratanta necessitas ex nullis certis principiis colligi potest, ut probatum est. Moraliter autem optima ratio illud ostendit. Primo de ignorantia consequente. Quoniam veluti naturale est, ut quando voluntas ad aliquam partem est propensa, et affecta, ad illius considerationem intellectum convertat: et consequenter a contraria consideratione illum avertat: non quidem subito repugnans judicium prorsus auferendo, sed vel paulatim illud remittendo. Accedit quod modo postquam aliquid definite vult, naturaliter refugit omnem internam reprehensionem,quaetristitiam, et molestiam afferre solet. Denique hoc modo multiplicatio peccatorum solet caecitatem mentis secum afferre: quia qualis unusquisque est; talis finis sibi esse videtur. Secundo haec moralis necessitas, etiam ad antecedentem ignorationem, vel inconsiderationem, vel saltem tenuem considerationem extenditur. Tum quia pluribus intentus minor est ad singula sensus: qui autem peccat, necessario cogitat de objecto peccati, et de commoditatibus ejus. Unde moraliter loquendo, vel non considerat honestatem contrarii objecti, vel remissius quam oportet. Tum etiam, quialicet fortasse non minus attente cogitet de turpitudine objecti, quam de ejus delectabilitate (hoc enimetiam moraliter, ac frequenter contingere potest) nihilominus absolute loquendo, non tantum considerat gravitatem malitiae moralis, nec rationes omnes, quae a tali objecto possent voluntatem avertere, quantum posset, et in tali eventu deberet. His ergo modis ante omne peccatum antecedit aliquis defectus intellectus ad ignorantiam, vel inconsideratio- nem pertinens secundum ordinarium modum peccandi: et hoc satis est, ut moraliter etiam loquendo verum sit axioma illud: Omnis peccans est ignorans.