On this page
Caput 7
Caput 7
Utrum de facto angeli mali per ignorantiam, vel cum plena scientia, et advertentia peccaverint
CAPUT VII. UTRUM DE FACTO ANGELI MALI PER IGNORANTIAM, VEL CUM PLENA SCIENTIA, ET ADVERTENTIA PECCAVERINT.
1. Certum est Angelos ex ignorantia non peccasse. — Prima sententia negativa. — Probatur. — MHactenus solum de possibili loenti sumus: et ideo non solum de Angelis, sed etiam de hominibus, et de omni intellectuali natura possibili generalem doctrinam tradidimus: et ideo dicendum superest in particulari, et de facto, quomodo ex hac parte Angeli peccaverint. In quo puncto omnes supponunt non peccasse ex ignorantia privationis propria, cum essent pleni scientia, et fide: nec ex ignorantia pravae dispositionis, id est, ex proprio errore falsitatis, quia talis error non stat cum plenitudine scientiae, ut supra satis ostensum est. De sola ergo inconsideratione superest controversia. In qua est prima sententia docens Angelos non peccasse ex aliqua inconsideratione omnium rerum quae necessariae erant, et sufficere poterant ad bene operandum, si vellent. Ita sentiunt ex antiquis Scotus, Gabriel, et alii. Ex modernis vero pro hac sententia pugnat Palacios, in 2, dist. 5, disp. 2, et Valentia, 1 tom., disput. 4. quaest. 14, ubi cum in puncto 2, cum Scoto, et aliis defendisset, posse Angelum et hominem peccare sine incogitantia intellectus, in puncto 3, addit de facto ita peccasse Luciferum, et qui eum secuti sunt, pravos Angelos: et contrarium putat non esse Scripturis consentaneum. Primo quia, Ezech. 28, de Lucifero dicitur in persona Regis Tyri, "nmultitudine negotiationis tuerepleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti". Ubi per multitudinem negotiationis in creatura pure intellectuali nihil aliud significari potest, nisi multiplex recogitatio, et consideratio intellectus inducens ad peccatum. Unde subjungitur: Z "elevatum est cor tuu in decore tuo, perdidisti sapientiam tuam in dedecore tuo". Et, Isai. 14, dicitur de eodem in persona Regis Babylonis: "Qui dicebas in corde tuo: in celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium mewn". "Àscendam super altitudinem nubiwm, et similis ero Altissimo". Nam dicere Angeli est cogitare: consideravit ergo Angelus divinam excellentiam, et aliorum Angelorum gradus, et omnibus consideratis decrevit extolli super omnia creata, et Deo assimilari: non ergo ex inconsideratione peccavit. Secundo hoc confirmat ratione, quia si peccatum Angelorum ex inconsideratione processisset, non fuisset adeo grave, sicut a Scriptura et Patribus exaggeraiur: nam incogitantia, seu inadvertentia peccatum minuit, et tanta esse potest, ut peccatum excuset, sicut et ignorantia. Tertio, quia non apparet cujus rei inconsideratio cum fundamento possit Angelis malis in secundo instanti attribui, quia in primo instanti habuerunt perfectam Dei considerationem tam naturalem, quam supernaturalem per fidem: et in secundo perfecte deliberarunt de se et rebus suis, sicut et alii Angeli, et summa facihtate poterant omnia ad se, et ad Deum pertinentia actu considerare sicut alii Angeli, qua ergo ratione, vel conjectura potest de illis inconsideratio praesumi.
2. Addit praeterea Valentia rationem aliam, quae specialiter attingit quaestionem de peccato superbiae, et ideo illam omitto. Et addo quartam rationem, quae saltem de caeteris Angelis sub Lucifero maxime procedit. Nam docent sancti (ut infra videbimus) supremum Angelum traxisse secum tertiam partem stellarum, alios ad peccatum inducendo: e contrario vero Michaelem restitisse, et pro divino honore pugnasse. At illa pugna non fiebat armis, sed rationibus, et considerationibus mentis, ut significant illa verba Michaeli attributa: Quis sicut Deus ? Ergo cum hac praedicatione Michaelis, et inductione Luciferi non potuit esse inconsideratio m caeteris Angelis audientibus illos: necessario enim debuerunt utriusque motiva considerare; ergo qui restiterunt suasioni Michaelis, non potuerunt ex inconsideratione peccare. Imo etiam ipse Lucifer in eodem instanti, in quo peccavit, Michaelis animadversionem percepit: tum quia totum id in instanti fiebat ab Angelis; tum etiam, quia in ipsa via, antequam Lucifer damnaretur, pugnavit cum Michaele; ergo sensit, ac percepit illius resistentiam. Dicet aliquis, percepisse quidem Luciferum in secundo durationis instantis verba Michaelis, prius tamen natura peccasse, ac subinde ex inconsideratione peccasse, licet statim durante peccato, ad considerandum provocatus fuerit. Sed contra hoc est, quia si ex inconsideratione sic peccasset, saltem potuisset per animadversionem, et considerationem supervenientem a peccato desistere, et mentem mutare, saltem immediate post illud instans. Vel si obstante non consideratione a Michaele immissa, potuit in peccato persistere, eadem ratione, licet ex se illam considerationem habuisset, peccare potuisset. Unde ergo colligere possumus, quod talem inconsiderationem habuerit.
3. Alia etiam nobis suppetit ratio, si supponamus, quod probabiliter infra defendemus, omnes Angelos habuisse in secundo instanti revelationem de Verbi divini Incarnatione, et ea occasione Luciferum, et sectatores ejus peccasse. Nam juxta hanc sententiam necessario habuerunt mali Angeli actualem considerationem illius objecti, circa quod peccarunt, ut patet, quia actu proponebatur eis; ergo si hoc modo peccarunt, non ex inconsideratione peccarunt. Et similis ratio fit, si supponamus, quod Angeli non peccarunt contra praeceptum naturale, vel ordinis naturae, vel ordinis gratiae; vel contra aliquod positivum Dei: nam tale-praeceptum receperunt in secundo instanti, in quo contra illud peccarunt, licet actualem ejus propositionem, et considerationem haberent: ergo non ex inconsideratione peccarunt.
4. Secunda et vera sententia affirmans Angelos em inconsideratione peccasse. — Nihilominus in hac parte non videtur ab opinione D. Thomae recedendum: probabilius enim videtur, Angelum ex aliqua, vel cum aliqua inconsideratione peccasse. Quamvis enim de re, vel circumstantia non considerata possit esse diversitas opinionum, de qua in sequentibus dicemus: tamen in generali, quod aliqua inconsideratio praecesserit, verisimilius videtur. Quod a fortiori tradunt D. Thomas et omnes sectatores cjus in locis citatis in capitulis praecedentibus. Ratio, quae me maxime movet, ut de facto ita sentiam, est, quia licet non sit absolute, ac physice impossibile, consideratis omnibus objectis, et circeumstantiis, quae ad bene, vel melius eligendum considerari possunt, et debent, male eligere: nihilominus moraliter loquendo, id adeo est difhicile, ut quasi impossibile videatur; quae impossibilitas moralis satis fuit, ut axioma illud: Omnis peccans est ignorans, quasi infaillibile traditum sit ab Aristotele, lib. 3 Ethic., cap. 1, et ab omnibus recipiatur: ergo non est, cur ab hac generali regula Angelos excipiamus, eosque peccando, aliquid moraliter sibi impossibile egisse dicamus.
5. Declaratur praeterea, quia ut aliquis dicatur ex inconsideratione peccare, non est necesse, ut in objecto, quod inordinate amat, non consideret malitiam moralem, si quam habet: vel ut non consideret praeceptum illud prohibens, si quod est, vel similia: sed satis est, quod non consideret, vel haec, vel aliquid, quod posset voluntatem continere a peccato, et fortasse detineret illam, si consideraretur, at certe verissimum est Angelum non considerasse actu omnia, quae possunt illum a peccato retrahere, ut infinitatem offensae divinae ob immensam Dei majestatem, irreparabile damnum seternae damnationis: et alia, quae pro varietate peccatorum in singulis ponderari possunt, ut in sequentibus aliqua ex parte attingemus: ergo simpliciter credibilius est errasse practice Angelum judicio, et electione sua, quia non omnia consideravit, quae potuit et debuit: et forte in meliorem mentem illum inducerent, si ea considerasset, et ulterius addi potest, haec, quae ad non peccandum considerari poterant, et debebant, multiplicia esse, et poene innumera: Angelus autem non potest facile ad omnia simul advertere, praesertim si alicui objecto nimium afficiatur, et ideo ad illud considerandum valde applicetur: ita vero contigisse malo Angelo, et per se credibile est, et ex sacra Scriptura colligitur, ut respondendo ad argumenta contraria declarabitur; ac denique licet contingeret non praecedere totalem inconsiderationem alicujus conditionis objecti, vel actu de se retrahentis a peccato, saltem negari non potest, quin ad peccandum contra talem considerationem necessaria fuerit, moraliter loquendo, major, imo nimia consideratio alterius contrariae conditionis, vel objecti magis practica, et cum majori propensione, aut vehementi affectione voluntatis: hoc autem satis est, ut dicatur peccatum ex aliqua inconsideratione, vel saltem ex aliquo defectu debitae considerationis committi.
6. Ad primum ex Scriptura in n. 1. — Ad primum ergo argumentum ex sacra Scriptura assumptum respondeo, ex illis locis Ezechielis et Isaiae ad summum colligi habuisse Luciferum scientiam, et actualem etiam considerationem, quae illum valde culpabilem reddiderit: non tamen colligi, nullam habuisse inconsiderationem: imo id non obscure ab Ezechiele significatur illis verbis: "Flevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientium in dedecore tuo". Lucifer enim multum attendens ad pulchritudinem, et excellentiam naturae suae: et nimia affectione illius occupatus, ad alias altiores rationes recte cligendi, et amandi non satis attendit: et ita recte intelligi potest, statim, et pro illo eodem momento amisisse sa- pientiam suam quoad actualem considerationem, quamvis dici etiam possit illam perdidisse, quia propter culpam privatus est gratia, et fide, ac sapientia infusa; unde cum tali inconsideratione superiorum rationum stare optime potuit multiplex negotiatio intellectus, quae ad peccandum potius juvaret, quam retardaret : nimirum inferiores rationes proprii commodi, vel excellentiae plus justo considerando, nam et ipsum nomen negotiationis, occupationem nimiam circa bona inferiora, et creata significat. De quo etiam negotiationis genere optime intelliguntur alia verba Isaiae: "Qu? dicelas in corde tuo, in caelum conscendam" - fateor enim illud, dicere, idem esse, quod considerare, et cogitare: erat tamen consideratio de rebus, vel rationibus, quae cor elevarent, et ad id appetendum, et procurandum, quia non lcebat, inducerent: cum qua consideratione optime compatiebatur superiorum rationum inconsideratio: imo haec consideratio ex altera nimia consideratione naturaliter consequebatur.
7. Ad secundum ibidem. — Unde ad secundum negatur sequela, quia non obstante inconsideratione praedicta potuit peccatum Angeli esse gravissimum, tum ex objecto, et specie sua, tum ex maxima libertate, cum qua et peccavit, et voluntarie non consideravit, quia facile considerare poterat: talis autem inconsideratio parum, vel nihil diminuit peccatum : est tamen animadvertendum, inconsiderationem, ut sic, ad summum diminuere peccatum respectu similis peccati commissi cum contraria consideratione, caeteris omnibus circumstantiis paribus existentibus: ut, verbi gratia, si ponamus Luciferum peccasse appetendo primatum supra omnes alios Angelos, actu considerando, illud esse contra voluntatem, et ordinationem DET, gravius quidem peccaret, quam si appeteret illud objectum, sciens habitu id esse contra voluntatem Dei; non tamen actu id considerans, quia sine dubio actualis illa consideratio auget contemptum, et facit aversionem a Deo magis voluntariam, nihilominus tamen, etiam sine tali consideratione appetitus illius excellentiae esset gravissimum peccatum in eo qui sciebat voluntatem Dei, et facillime poterat considerare, si vellet: nam in eo etiam locum habet illa sententia: "Qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis", Luc 12. Cum ergo peccatum Luciferi gravissimum esse dicitur, non est necesse ita intelligi, ut censeatur gravius omni peccato possibili fieri in eadem specie cum majori consideratione, vel contemptu: sed satis est, ut positive fuerit nimium grave; et comparative fuerit gravissimum inter peccata, quae morali modo, et cum aliquo defectu considerationis fieri solent.
8. Ad tertium ib. — Ad tertium concedo, non esse facile designare in particulari objectum, vel circumstantiam, quam Angelus non consideravit, quando deliquit: nihilominus tamen in genere credibile per se est, potuisse multa non considerare, et ab effectu ex ipso peccato colligimus, aliquid non considerasse, quod posset ipsum continere a peccato, nec contra hoc obstat, quod in primo instanu habuerit Lucifer perfectam de DEO considerationem: nam potuit facile in secundo instanti pro sua libertate alio cogitationem divertere, et Dei considerationem remittere, seu ex parte omittere, saltem illam, quae erat per fidem, quia magis libera erat: et quia fortasse retrahebat ab appetitu excellentiae, in quem tunc coepit magis intendere, neque etiam obstat, quod Angeli in secundo instanti perfecte deliberaverint: nam dicuntur perfecte deliberasse, quoad potestatem omnia considerandi, quae opportuna erant, et omnibus perspectis recte judicandi, non tamen omnes perfecte deliberarunt, quoad actum considerandi, et judicandi practice, sed hoc proprium fuit bonorum Angelorum. Mali autem cum practice erraverint, et in hoc defecerint, etiam in actuali consideratione deficere potuerunt, et imperfecte deliberare, imperfectione utique voluntaria, quae non excusat, unde non etiam obstat, quod magna facilitate potuissent omnia considerare, quae sibi necessaria, et convenientia erant; quia non obstante hac facilhtate, potuerunt pro sua libertate non uti illa potestate ad considerardum ea, quae expediebant, sed alia, quorum affectu ducebantur. Possumusque ulterius distinguere facilitatem illam, et potestatem: nam est vera in sensu diviso, non tamen in composito (ut sic rem declarem): nam cum Angelus prius natura, quam libere se applicet ad aliquid considerandum, facile potest hoc, vel illud considerare, tamen postquam uni objecto libere afficitur, et ad illud totam mentem convertit, non facile potest alia considerare; imo interdum erit impossibile, si supponitur totam attentionem suam cum toto conatu sibi possibile ad alia objecta applicasse, vel licet supersit capacitas aliqua, erit saltem multum difficile applicare mentem ad ea, quae amori jam concepto repugnant, sicut homo vehementi passione affectus difficile ad cogitandum de aliis objectis applicatur ; maxime, quando illa tali passioni, et appetitu actuali repugnant, ad hunc enim modum comparatur amor angelicus, quando ad objectum aliquod creatum adhaeret, quia difficilem reddit actualem considerationem aliarum rerum, vel rationum, quae tali amori possent obsistere.
9. Ad quartum in numero secundo. — Ad quartum dicimus, imprimis non esse certum, an, et quomodo Angeli peccaverint ; vel ex inductione superioris Angeli peccantis, vel contra persuasionem alicujus Angeli boni, potuit enim ita contingere, ut unusquisque per se hoc, vel illo modo elegerit, sive inconsideraverit perfecte, sive imperfecte, admisso tamen pro nunc illo modo inductionis, vel persuasionis, respondemus; etiamsi supponatur persuasio boni Angeli, esse in manu ejus, ad quem alter loquitur, non attendere ad illam, nec actu ea considerare, quae alter proponit, sed magis converti ad alterius sermonem, qui ad malum inducit: supra enim, libro secundo, tractando de locutione Angelorum, diximus, hoc esse in potestate libera Angelorum audientium, etiamsi superiores sint, qui loquuntur; et praeterea quamvis Angelus audiverit praedicationem boni Angeli, potuit non illam considerare, quantum poterat, et debebat: velsi ea sola non movebatur, poterat sic excitatus applicare intellectum ad considerandum alia: et ita semper potuit praecedere aliqua inconsideratio, non obstante illo modo peccandi. De illo vero puncto, quod ibi attingitur de Lucifero primo Angelo, sua sola malitia sine tentatore, aut instigatore peccante, an in eodem instanti simul animadverterit ad exhortationem boni Angeli Michaelis, res est dubia, de qua fortasse infra nonnihil dicemus: admissa vero parte afflirmante, quam argumentum supponit, dicimus, verba Michaelis defendentis Deicausam respectu Luciferi, fuisse potius ad reprehendendum illum, quam vel ad excitandum illum, ne caderet, cum jam lapsus supponatur, vel ad exhortandum, ut resurgeret, cum ille esset quodammodo incapax poenitentiae.
10. Ad replicam ibid. — Ad quntum, et sextum in mun. 2.—Unde ad replicam dicimus imprimis multo difficilius esse cum integra consideratione actuali peccare, quam superveniente consideratione in peccato jam commisso pertinaciter persistere; quia ipsamet actualis affectio jam deliberata vim, et eflticaciam supervenientis considerationis impedit: tunc enim locum habet, quod Aristoteles alias dixit, eum qui vehementi agitur passione non considerare, nisi ut ebrium, qui voces magis, quam res percipere videtur. Deinde addimus, etiamsi per exclamationem Michaelis aliqua consideratio in Angelo excitata fuerit: non tamen omnem illam, quae a peccato posset voluntatem cohibere: et ideo licet post talem considerationem peccatum duraverit, semper cum multiphci inconsideratione esse potuisse : et ob hanc causam etiam inferiores Angeli potuerunt ex inconsideratione peccare, etiamsi verba suadentis Michaelis, vel aliorum bonorum Angelorum audissent: quae omnia explicando magis in particulari peccatum Angeiorum clariora fient: et ita pro nunc solutum relinquitur quintum argumentum. In illa enim sententia, quae in argumento supponitur clarum est, non peccasse Angelos ex inconsideratione divini praecepti, vel mysterii Christi Domini, nihilominus tamen in obedientia illius praecepti, et adversus Christi sibi propositum superba animi elatio potuit ex alia multiplici inconsideratione provenire, ut per se satis notum videtur, et infra suo loco explicabitur.