On this page
Caput 8
Caput 8
Utrum luciferi peccatum superbiae propriae fuerit, vel esse potuerit
1. Prima conclusio. — Peccatum superbiae potest iu Angelis inveniri. — Hactenus solum diximus de potestate peccandi in genere, quae in Angelis repetitur: jam specialius dicere oporteret de peccatis, quae in Angelis inveniri possunt, vel in eis dum fuerunt viatores, inventa sunt: ut tamen brevius agamus, et repetitiones vitemus, simul de possibili, et de facto dicemus: remque totam prius de Lucifero expediemus: quia est aliquo modo causa et exemplar peccati aliorum: et quae de Lucifero dicta fuerint, facile postea ad caeteros applicabimus. Primo igitur dico, peccatum superbiae posse in Angelis inveniri, quod est manifestum, supposita in eis potestate peccandi; quia peccatum superbiae habet materiam maxime proportionatam angelicae paturae, est enim superbia inordinatus excellentiae appetitus, teste Augustino 14, de Civitat., cap. 13, et D. Thoma 2, 2, quaest. 162, a. 1 et 2, appetitus autem excellentiae ex genere suo valde spiritalis est; ideoque naturae intellectualis, vel rationalis proprius est; et praecipue in pure intellectuali inveniri potest: ergo si natura intellectualis alias sit capax peccati, erit etiam capax hujus affectus ad excellentiam cum excessu, et inordinatione, ac proinde est capax superbiae: Angelus ergo quilibet per superbiam peccare potuit, cum sit intellectualis, et peccati capax, atque hoc ex dicendis fiet evidentius.
2. Secunda conclusio. — Lucifer in via per superbiam peccavit. — Secundo dico Luciferum in via per superbiam peccasse; haec est communis sententia theologorum sine dissensione, quantum existimo, nam licet in contrarium soleat referri Scotus, in hoc non contradicit. Duas enim quaestiones in praesenti distinguimus; una est, an Lucifer verum et proprium peccatum superbiae commiserit: alia est, an hoc fuerit primum peccatum ejus; in hoc ergo secundo habet Scotus singularem opinionem, quam mox tractabimus, nunc vero solam primam definimus, et in illa non dissentit Scotus, nam in 2, d. 6, q. 2, S Viso igitur, postquam alia Luciferi peccata declaraverat, subdit: Viso igitur de primo inordinate concupito, potest poni, quia inordinate voluit sibi aliquid bonum, scilicet, excellentiam respectu aliorum; quae est formalissima superbia, et idem sentiunt alii sectatores Scoti infra citandi; alios vero auctores in sequenti puncto referemus.
3. Quid ibi nomine Luciferi intelligitur. — Prima expositio. —Probatur autem primo haec assertio ex nonnullis Scripturae testimoniis. Primum sumitur ex Isaiae 14: "Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris", "qui dicebas im corde tuo, in celum conscendum, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testaementi in lateribus Aquilonis", "ascendam super altitudinem nubium" ; quae omnia verba non solum propriam, sed quidem magnam, et ingentem superbiam apertissime attribuunt Lucifero, et illam dicunt fuisse causam praecipuam ruinae ipsius; sed difticultas est, quis ibi nomine Luciferi significetur; aliqui non volunt de solo Angelo malo ibi esse sermonem; nec posse verba illa ad litteram in alquem hominem convenire, refertur pro hac sententia Tertullianus, lib. 5, contra Marci., cap. 11 et 17, sed ibi solum allegat verba lla de Angelo illa intelligendo, modum autem non declarat, et eodem modo citat locum illum Origenis, lib. 8, in ad Rom,, circa illa verba, cap. 11: "Numquid sic offenderunt, ut caderent" ? At vero, lib. 1, Periar., cap. 5, et l. 2, cap. 4, expresse contendit, non posse prophetiam illam de aliquo homine ad litteram intelligi, quod etiam aliis locis habet, quae refert Leo Castrensis, in illum locum, et satis probabili- ter illam expositionem defendit; refert autem pro eadem sententia alios Patres, qui revera id non dicunt, ut ostendam.
4. Secunda expositio. — Nunc ergo supponimus, lsaiam in principio illius capitis de Rege Babylonico sermonem instituisse, unde probabilius esse crecimus, illa verba: Quomodo cecidisti, etc., de eodem ad litteram intelligi in primario sensu, ut ait Hieronymus et Cyrillus, ibi, et ex modernis bene Adamus exponunt, et Augustinus, lib. 3, de doct. Christ., cap. 37, dicens, verba illa esse dicta de daemone in figura regis Babylonis, sentit ergo de illo rege principaliter fuisse locutum prophetam, licet in figura ejus etiam de daemone loquatur, et idem repetit, lib. 11, Gen. ad litt., cap. 24, et lib. 11, de Civit., cap. 15. Quibus locis aperte indicat, hunc sensum esse litteralem, licet secundarium, quod etiam Hieronymus in Isaiam sentit, si attente legatur a principio, cap. 13, per totum cap. 14. Possunt etiam pro hac sententia Patres citari, qui simpliciter allegant verba illa de Lucifero, supponendo prophetam de illo loqui; quamvis non declarent, an de illo solo, nec de quo primario, vel secundario intelligenda sint.
5. Athanasii locus parum efficaz. — Citatur etiam Athanasius, in l. de Pass. et cruce Dom., sed ibi, non longe a fine, magis videtur illa verba Prophetae per prosopopoeiam inducere, tanquam dicta a sanctis Angelis in contemptum Luciferi, quam in eo sensu ea referre; tamen in q. 6, ad Antiochum ex illo loco probat, diabolum peccasse per superbiam, priusquam creatus esse Adam, et antiquum errorem illo testimonio confutat: ergo sensu illo, ut litterali utitur. Ambrosius etiam in Psal. 118, Oct. 3: "Increpasti superbos", auctorem superbiae dicit esse diabolum: Que, ait, inducit propheta dicentem - Ponam thronum meum, etc., et idem fere habet Oct. 16, in id, "suscipe servum tuum in bonumn", etc., etsuper ad Rom. 11, in id, "gaumquid sic offenderunt", etc., sic ait: Diabolum legimus cecidisse, dicente Isaia propheta- Quomodo cecidisti? per casum apostasiam significans, et idem habet in expositione Symboli Apostolorum, cap. 13, et optime Eusebius, lib. 7, de Praepar., cap. 6, et lib. 4, de Demonstrat., cap. 9, ubi scholiastes hunc sensum mysticum appellat: Eusebius autem absolute dicit, propheticum Spiritum in Isaia per illa verba magnum daemonem reprehendisse, et similiter Prosper, in dimid. cap. 1 et 2, absolute refert: Pev Isa am diaisse de diabolo Deum: "Quomodo cessti de celo", ete. Cypria- nus vero, Epist. 55, alias libro 1, Epist. 3, cum dixisset, superbiam non oriri ex spiritu Christi, sed ex spiritu Antichristi, addit: Cui erprobrans per prophetam Dominus, ait - Quomodo cecidisti ? Ubi per spiritum Antichristi daemonem intelligere videtur, et hos Patres fere citat Leo Castrensis. sed non excludunt priorem sensum, ut ipse contendit.
6. Accedunt Cyrillus, etc. — Auctor imperfect. —His Patribus addi possunt Cyrillus in Isaiam; ubi, supposito litterali sensu de rege Babyloniae, addit alium de daemone: videtur tamen ut spiritualem tantum, et mysticum illum tradere; et idem sentit Basilius, ibid. Chrysostomus, homil. de Adam, et Eva, eisdem Isaiae verbis peccatum Angeli declarat, Homilia vero 3, in verba lIsaiae, versus finem, cum dixisset, Superbia virtutem incorpoream e sublimi dejecit, addit infra: Testem adducam Isaiam de illo loquentem: "In celun ascendam", statim vero addit: Qui non libenter accipiunt allegorias, calumniabuntur nostrum testimonium, et nihil respondet, sed alia exhibet testimonia; homil. denique 49, in Mat.,;in Imnperf., De diabolo. inquit, dictum est: "Quomodo cecidisti de celo Lucifer": Quod Apostoli, et sancti inLterpretantur, non de altitudine celi ad terram, sed de angelica dignitate ad ignominiam tenebrarum. Gregorius autem Nazianzenus, Orat. 42, solum dixit: 7lle ob splendorem Lucifer, ob superbiam caligo factus est. Nicetas vero intellexit allusisse Gregorium ad verba Isaise, dicens: quod Angeli non sint immobiles, persuadet Isaias, dicens: "quomodo cecidisti de cato Lucifer" ? Item Gregorius, in Pastor., 2p., c. 6, verba illa Isaiae, tanquam verba Luciferi refert. Idem latius, lib. 4, epist., cap. 28, alias, epist. 38, ad Joannem Episcopum Constantinopolitanum, et 1. 13. Moral., c. 18, alas 23, et Epiphanius, seu Proclus apud ipsum, haeresi 64, et Rupertus, lib. 8, in Joan., in fine, sic etiam Andraeas Caesareensis in Apocal., suo c. 24; De diabolo, inquit, per Isaiam dictum est, quomodo cecidisti, etc. Idem habet Isodorus, lib. de Natur. Rerum, c. 26, et lib. 1, sent. seu de Sum. Bono, c. 19, ubi juxta regulam Tyronii locum explicat, sicut Augustinus. Ac denique Bernardus, serm. de Sancto Benedicto: Dicit Lucifer ille, sedebo, etc., et similia habet serm. 2, in Octav. Paschae.
7. Locus litteraliter de rege Babylonis, et de diemone intelligitur. — Ex quibus probabilius esse colligo, illa verba Isaiae, non per accommodationem tantum attribui daemoni, sed ex intentione Spiritus sancti de illo esse dicta; nam multi ex dictis Patribus aiunt per spiritum propheticum dicta fuisse de Lucifero; et quamvis aliqui ex citatis Patribus hunc sensum mysticum, spiritualem, vel allegoricum appellent: nihilominus alii communiter illum declarant, tanquam litteralem: et fortasse est tantum in modo loquendi diversitas, quatenus omnis sensus aliquo modo figuratus, vel metaphoricus, solet interdum vocari mysticus: cum tamen revera litteralis sit, quando ipsa significatio metaphorica, seu figurata per verba est immediate, ac per se intenta, ut in illis verbis fuisse videtur, et quamvis in eo loco institutum Prophetae non esset tractare de peccato Angelorum, tamen per occasionem illud tetigit; vel quasi inducendo exemplum insigne, quo arrogantiam regis Babyloniae explicaret, vel ut declarando maximam elationem capitis omnium superborum, per illam declararet singularem etiam arrogantiam cujusdam insignis membri ejus. Propter quod talibus verbis usus est Propheta, quae in utrumque possunt optime convenire.
8. Secundum testimonium em Eszechiele pro eadem quarta conclusione. — De quo hic locus intelligatur. — Secundum testimonium est simile praecedenti apud Ezechielem, c. 28, ab illis verbis, "Hec dicit Dominus: Tu signaculum similitudinis". Et infra, "Tu Cherub eatentus", etc., de quo dicit, "Inventa est iniquitas an te". lllam vero iniquitatem fuisse superbiam declarat, dicens: "Elevatum est cor tuum in decoro tuo".De illo autem principe, seu Cherub, est eadem controversia, quis ad litteram significetur ? Aliqui enim de solo humano Principe Tyri illa omnia ad litteram intelligunt, quae fuit sententia Polychronii, auctoris antiqui, et juxta illam solam exponit illum locum Maldonatus ibi; tantumque obiter dicit theologos de Lucifero locum interpretari; at vero Origenes supra contendit, non aliquem hominem, sed solum primum Angelum malum significari; et de illo tantum verba illa intelligenda esse. Idem habet, hom. 13, in Ezechielem ubi idem dixit Apollinarius; imo et Theodoretus, sessione sua 11, circa finem, et licet in principio capitis dicat, ibi Prophetam promiscue loqui de visibili principe Tyri, et invisibili, id est, daemone; nihilominus haec verba: "Flevatum est cor tuum", de solo diabolo putat esse intelligenda: et multum favet Hieronymus, Isa 54, circa finem, ubi stultum dicit esse putare, haec omnia de aliquo tantum homine dici.
9. Vera expositio primario de Rege Tyrisecundario de daemone ad litteram locum interpretatur. — Sed nihilominus idem de hoc testimonio, quod de praecedenti sentiendum est, nam de humano Principe ad litteram, ac primario loquebatur Propheta: per occasionem autem transit ad Luciferi superbiam, et lapsum commemorandum, loquendo de uno in persona alterius: et e converso casum unius per alterius lapsum et superbiam explicando: ita ut sub eisdem verbis de utroque loquatur, ut ibi optime exponit Hierony mus, et Isai. 14, et similiter intelligendus est in citato loco: ita ut non putet, stultum esse illa verba de homine interpretari: sed ita interpretari de homine, ut Angelus excludatur, et in eodem sensu indifferenter loquitur, epist. 146, ad Damas., circa finem, eodemque modo Augustinus, locis supra citatis, pari ratione hunc, et praecedentem locum Isaia interpretatur, ut patet in dicto lib. 3, de Doct. Christ., cap. 37, et lib. 11, Genes. ad lit., cap. 25 et 11, de Civit., c. 15.
10. Accedit Tertullianus.—Sed etiam multi Patres affirmant, in citatis verbis, loqui Ezechielem de Angelo peccante per superbiam, licet hominem non excludant; sic Tertullianus, lib. 2, Cant. Marci, cap. 10, ex ulis verbis convinci putat, Angelum prius fuisse bonum in die creationis suae, quam peccaret: et hunc putat esse sensum litteralem satis proprium, quamvis enim dicat, in persona Principis Tyri ad diabolum pronuntiatum: 7 es resignaculumn sinilitudinis, etc., nihilominus post omnia verba Prophetae adjungit: Que ad suggillationem Angeli, non ad illius principis proprie pertinere manifestum est, ubi adverbium progrie, comparative intelligendum puto: quia licet verba Prophetae magna ex parte metaphorica sint respectu utriusque, tamen facilius et proprius de Angelo, quam de homine dicuntur. Simili modo Cyrillus Hierosoly mitanus, Cateches. 2, Illumin., eisdem verbis Ezechielis idem dogma comprobat, quod Angelus prius bonus fuerit, et libere peccaverit. Ambrosius, etiam, lib. de Paradiso, cap. 2; Principem (at) Tyri in figura accipimus diaboli, et Gregorius, lib. 32, Moral., cap. 18, alias 24, verba illa de diabolo late exponit, et praesertim expendit nomen illud, signaculum similitudinis Dei, tantum Lucifero per antonomasiam convenire, quod etiam habet Isidorus, lib. 1, de Sum. Bon., cap. 10, ubi addit, per novem lapides ibi a Propheta commemoratos novem choros Angelorum per metaphoram sgnificari, quem imitatus est Beda, lib. Varar. quaest., quaest. 9; ac denique Cyrillus, lib. 3, in Joan., cap. 29, dicit illa verba: signaculum similitudinis, etc., vel ut ipse legit, impressio similitudinis, necessaria quadam ratione diabolo accommodari, in quo loquendi modo significat, non in proprio sensu, sed in mystico verba illa diabolo accommodari, sed cum addit, necessaria ratione hoc fieri, satis indicat sensum illum fuisse ab Spiritu sancto intentum, et a Propheta non ignoratum, quod ad minimum caeteri Patres allegati profitentur: nobisque sufficit, sive ille sensus litteralis dicatur, sive spiritualis. Mihi tamen, quod in priori testimonio dixi, hic etiam probabilior videtur, nimirum sensum hunc litteralem esse: nam in verbis ipsis, licet metaphoricis immediate continetur, et est per se intentus, et ad rem, quam Propheta explicare volebat, saltem per modum exempli conducit, etiamsi in eisdem verbis alius sensus etiam litteralis, et toti contextui magis consentaneus contineatur: hoc enim nullum est inconveniens, ut ex generalibus regulis explicandi Scripturam suppono.
11. Tertium testimonium ex Job. 41. — Tertium testimonium addi solet ex Job. 41, in fin.: "Non est super terram potestas, quae comparetur ei, quài factus est, ut nullum timeret": "omne sublime videt; ipse est rem super omnes filios superbic". De quo testimonio circa prima verba ejus in superioribus tractavimus, an de daemone, vel de ceto grandi ad litteram intelligantur; sed ut verum sit, propriissimum, et proximum sensum esse de balaena, ut late ibi Pineda prosequitur; nihilominus probabilissimum est, sub descriptione illius ceti, et proprietatum ejus, Spiritum sanctum proprietates daemonis adumbrasse; nam, sicut Paulus ait: IVumnquid de bobus cura est Deo, Cor. S, ita nos dicere possumus, numquid propter solam notitiam cujusdam piscis tam multa Deus locutus est? Credibile ergo est, per illud voluisse daemonem etiam adumbrare; atque ita superbiam daemonis non male testimonio illo comprobari, ut late prosequitur Gregorius, lib. 34, Moral., cap. 17 et 18, alias 15, et sequentibus. Videri autem potest, etiam illo sensu supposito, inde non probari daemonem per superbiam cecidisse, vel tempore viae per superbiam peccasse, sed ad summum hunc esse superbissimum. Sed consideranda sunt verba illa, quibus non tantum superbus dicitur, sed rez super omnes filios superbie, id est, pater, et dux omnium superborum, unde recte colligitur, ipsum daemonem superbiendo corruisse.
12. Quartum testimonium ex Luc. 10. — Quartum testimonium est illud Luc. 10. "Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem", ibi enim loqui Christum de primo lapsu Angelorum per peccatum, Patres communiter interpretantur: et multi ex allegatis per haec verba explicant illa Isaiae: "Quomodo cecidisti de colo, Lucifer",ut videre licet in Hierony mo, Prospero et Origene supra. Gregorius 23, Moral., cap. 7, alias 4, et nomine Augustini, lib, 1, de Mirab. sacrae Scripturae, lib. 2; et Cyprianus, lib. de Cardin. Christi oper., cap. de Jejunio, et Tentat. Christi, et Ambrosius, lib. de Fuga seeculi, cap. 7, Chrysostomus, homil. 10, de Poenit., et quoad hanc partem approbat expositionem hanc Theophylactus licet addat aliam, scilicet, ut Christus loquatur de casu daemonis ab illo statu honoris, et potentiae, quem prius in hominibus habebat, et ea quo per suum adventum ejectus est, quae fuit expositio Basili, in homil: Quod Deus non sit auctor malorum, estque probabilis, sed prior est probabilior: et litterae, ac proprietati verborum magis consentanea, ut etiam Toletus notavit. Adduntque fere dicti Patres (Theophylactum excipio) discipulos aliqua ductos elatione rediisse gaudentes, quod spiritus subjicerunt eis, Christum vero exemplo daemonis, qui propter superbiam corruerat, eorum elationem reprimere voluisse, quod maxime declarant Cyprianus, Hieronymus, et Gregorius, et consentit Chrysostomus, lib. de Virgin., cap. 36, dicens: Christus nunquam eos laudat qui miracula faciunt . quin etium discipulos propter idipsum leitie elatos illis verbis ab hujusmodi animi voluptate deterret: "Nolite gaudere", etc., et idem sentit, homiliaa trigesima tertia in Matthaeum, in fine, et Cyrillus, in Cathechesi 2, Illumin.
13. Objicit Theophylactus. — Respondetur. — At vero Theophylactus negat, gaudium illud discipulorum fuisse ex elatione, aut reprehensibile, quia non in se, sed inChristo gloriabantur, et gaudebant; expresse enim dixerunt: "ecce daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo", et idem sentit abbas Isaias, Oratione decima sexta, ad fratres, in tomo secundo Bibliothecae. Respondemus autem, quod hcet recognoscerent potestatem sibi datam esse a Christo, et in ejus virtute habuisse efticaciam; nihilominus potuerunt cum elatione aliqua, vel gloria vana gaudere de potestate sibi data, et de usu ejus tali, qui effectum habuerit, cujus ipsi boni ministri fuissent, sed instat Toletus, ibi, annot. 24,in hoc sequens Theophylactum, quia illud gaudium de se non erat malum, quia erat de re bona; et in Evangelio non si- gnificatur, quod fuerit prava intentione, vel cum alia prava circumstantia conceptum; ergo non est talis malitia praesumenda, nec discipulis tribuenda. Respondeo, ex Patribus allegatis, quamvis Evangelista narrans gaudium, non explicaverit, quale fuerit: nihilominus Christum inspectorem cordium aliquam elationem in suis discipulis, vel omnibus, vel aliquibus inspexisse et hoc significasse in reprehensione tacita, quam discipuls dedit in dictis verbis: "Videlam Satanam tanquam fulgur de celo cadentem", non enim videntur posse illa verba melioremintelligentiam, et connexionem habere cum verbis discipulorum, et cum illis sequentibus: "Z'cce dedi vobis potestatem", etc., "verumtamen in hoc nolite gaudere".
14. Quintum testimonium ex 1. Timoth. — Quintum testimonium est Pauli 1, Tim. 3, ubi cum dixisset, neophytum non esse in Episcopum assumendum, rationem reddit: Ne in superbiam elatus in judicium indicat diaboli, significans, diabolum judicatum, et damnatum esse propter superbiam: et ita qui in superbiam effertur, diaboli judicium participare, sicut et culpam. Ita exposuit rationem illam Chrysostomus, homil. 10, dicens: Jye elatus, etc., hoc est, ne eamdem incurrat damnationem, quam ille per arrogantiam pertulit. Similia habet homil. 3, in verba Isaiae, Vidi Dominun, etc., et homil. 15, ac 66, in Matth. et 8, in Joan., ex his verbis Pauli, superbiam diaboli probat. Consentiunt Theodoretus et Theophylactus, ibi: et iterum Theodoretus, l. 5, Haeret. fab., seu Epitome divino decreto, cap de diabolo. Idem significat Hieronymus, Epist. 83, ad Oceanum: ubi hunc tractans locum, subdit, in fine: Judicium, et ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. Incidunt in eam, qui in guuncto horae, nondum discipuli, jam magistri sunt. Eamdemque sententiam habet Dasilius, in Constit. monast., c. 10. Et licet Apostolum non alleget, ad illius verba sine dubio alludit; unde hoc etiam testimonium valde probabile est. Quocirca, licet nullum ex his testimoniis evidenter convincat, quia habent alias probabiles expositiones, et ideo non faciant assertionem absolute de fide, nihilominus adjunctis Patrum testimoniis, et considerata Scripturarum consonantia, et multiplici insinuatione, rem faciunt satis certam: et ut talem videntur illam Patres astruere, nec est, quod ratione illam probemus, cum res facti sit, et non juris: satis ergo est, quod tale peccati genus sit possibile: et valde proportionatum spirituali natura, et in capite se- quenti magis hoc confirmabitur, et in eodem, ac sequentibus excludentur objectiones, quae contra veritatem hanc possunt occurrere.