On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum primum peccatum luciferi fuerit supebbia
1. Prima sententia Scoti negativa ecplicatur triplici suppositione. —In hoc puncto est nobis controversia cum Scoto qui in2, dist. 6, q. 2, et in Reportat.. in fin., contendit ostendere, primum peccatum Angelinon fuisse, imo necesse potuisse superbiam: ne autem quis ambiguitate verborum laboret, advertere opus est, insinuare Scotum divisionem superbiae in propriam, et impropriam, seu late dictam: propriam superbiam esse dicit immoderatum affectum excellentiae relate ad alios, quibus aliquis praeesse, vel antecellere cupit. Alio vero modo magis communi, et vulgari dicit solere appellari superbiam, quamcumque nimiam complacentiam sui, quam aliquis habet cum magna eestimatione illius perfectionis, quam in se videt, et sibi amat. Ipce autem Scotus negat affectum hunc esse propriam superbiam; sed vocat illum spiritualem quamdam luxuriam, et lato modo superbiam. [ta sentit, licet subobscure in art. 2. Ubi Lychetus ita illum exponit. Secundo supponit Scotus, primum peccatum Angeli non potuisse committi per actum nolendi, sed per actum volendi, quia omne nolle fundatur in aliquo velle, quod oportet, esse prius eo ipso, quod est fundamentum alterius: quam suppositionem nunc admittimus, inferius vero examinabitur. Tertio distinguit ipsum velle in amorem amicitise, quo aliquem amamus propter se: et concupiscentiae, quo aliquid alicui volumus. Quae distinctio satis vulgaris est, et aliis locis esta nobis declarata. Indicat vero ulterius Scotus, ut etiam Lychetus affirmat, hos amores esse actu distinctos in Angelo etiam respectu ejusdem personae, vel sui ipsius; unde consequenter ait, amorem amicitiae esse priorem amore concupiscentiae: nam ex amore amicitia ad aliquem provenit ut ei aliquid concupiscamus, ex quo subinfert inordinationem amoris concupiscentiae oriri ex inordinatione amoris amicitiae, eamque supponere.
2. Ex dictis corollarium deducit Sceotus triplicis malitie in Angelis. — Et ex his ulterius concludit Scotus, deordinationem, seu malitiam primam in Angelo peccante fuisse in inordinato amore amicitiae sui: secundam vero fuisse in aliquo inordinato amore concupiscentiae sui, absolute, et sine relatione ad alios: et ex his secutam esse tertiam per inordinatum appetitum excellentiae respectu aliorum. Primum probat, quia prima inordinatio necessario fuit in actu volendi, et consequenter in actu amandi, qui est primus inter actus volendi voluntatis, ac subinde in amore amicitiae, qui est prior, ut dictum est. Quod autem ille primus amor inordinatus Angeli fuit amor sui, et non alterius probat Scotus, quia ille non potuit esse amor Dei, quia amor Dei non potest esse inordinatus per excessum: nam quo amor Dei fuerit intentio, et efficacior, eo magis est consentaneus objecto, ac subinde magis ordinatus, nec est verisimile fuisse alterius personae creatae, quia in quocumque Angelo amicitiae, seu benevolentive prius est ad seipsum, quam ad aliam creaturam, quia et magis ad seipsum naturaliter inclinatur: et magis, ac immediatius seipsum cognoscit, ac intuetur: ergo primus amor amicitiae inordinatus in Angelo sine dubio fuit amor sui: et consequenter prima inordinatio simpliciter in voluntate Angeli fuit in amore benevolentiae sui ipsius.
3. Secundum autem, scilicet quod secunda inordinatio fuerit in concupiscendo aliquid sibi absolute, et secundum se, late Scotus probat : conaturque persuadere, illam inordinationem fuisse in nimia concupiscentia beatitudinis cum aliquo excessu: et summa rationum est, quia amor propriae beatitudinis est maxime naturalis: ergo proxime sequitur ex benevolentia sui: ergo ex inordinata benevolentia sui proxime sequitur inordinatus attectus propriae beatitudinis, qui est amor concupiscentie sui. Tertium autem membrum, scilicet quod tertio loco secuta fuerit mahtia per inordinatum appetitum excellentiae cum comparatione ad alios, probat Scotus, quia appetitus excellentiae per comparationem ad alios, supponit affectum, vel concupiscentiam excellentiae perfectionis in seipso, sicut respectus supponit absolutum: et e converso, ex nimia concupiscentia proprie excellentia absolute spectatae, statim veluti naturaliter sequitur appetitus excellentiae, respectu aliorum.
4. Probat tandem Scotus propriam superbiam non fuisse primum peccatum Angeli. — Atque hinc tandem concludit Scotus, primum peccatum Angeli non fuisse propriam superbiam. Probat, quia primum peccatum fuit in amore nimio amicitiae sui Ipsius: at propria superbia pertinet ad amorem concupiscentiae, ut est per se notum; ergo non potuit primum peccatum Angeli esse superbia. Secundo, quia amor inordinatus amicitiae erga alterum, non est superbia: ergo nec amor sui: eadem enim videtur esse utriusque ratio. Tertia ratio ex eodem formari potest: quia proprio superbia est inordinatus appetitus excellentiae, respectu aliorum: sed nimius amor amicitiae sui est omnino absolutus, et sine comparatione ad alios: ergo non est propria superbia. Idemque sentit Scotus de primo amore inordinato concupiscentiae sui, nimirum non fuisse superbiam, quia non fuit per respectum ad alos, sed tantum per nimiam concupiscentiam propriae beatitudinis. Imo comparando hos duos inordinatos amores sui, scilicet amicitiae, et concupiscentiae: de priori dicit esse aliquo modo superbiam, quia est affectus complacentiae in bono proprio, tanquam magno, et prassumptio nominatur. Amor autem concupiscentiae propriae beatitudinis magis est sub ratione delectabilis, et proprii commodi, et ideo nullo modo superbiam, aut praesumptionem illam appellat.
5. Cujus speciei fuerit primum peccatum Angeli jurta Scotum. — Quod si inquiras, ad quod vitium propric pertineat inordinatio illius amoris? respondit Scotus pertinere ad quamdam luxuriam spiritualem, quatenus circa delectabile, ut sic, et propter nimiam delectationem versatur, et hanc opinionem sic fere expositam sequitur Lychetus ibi. Bassolis autem ibidem, articul. 3, ut probabilem illam defendit, licet tandem rem dubiam relinquat : eamdem in retenet ibi Gabriel, art.2, quamvis in modo loquendi videatur aliquid discrepare, quatenus primum amorem inordinatum amicitiae dicit reduci ad primam speciem superbiae, quae est praesumptio: sed revera non contradic.t Scoto: sed ita illum exponit, nec est alienum a mente ejus, nam ipse vocat etiam illum amorem superbiam, non in ea generalitate, quia omne peccatum solet dici superbia, sed specialiori modo. quamvis minus proprio, quam sit in appetitu excellentiae, respectu aliorum; unde Holchot, in 2, quaestion. 3, in resolutione quaestionis ait, illud primum peccatum Angeli, quod in nimio amore sui fuit positum, sub diversis considerationibus posse vocari ingratitudinem, libidinem, et superbiam: et sentit haec omnia illi aequae primo convenire, et Herrera, in 2, disput. 17, quaest. 3, concl. ult., etiam de amore concupiscentiae dicit esse quaestionem de nomine, an debeat reduci ad spiritualem luxuriam, vel superbiam.
6. Sententia affirmativa tribus constat as sertionibus. — Verumtamen sententia communis theologorum quam omnino veram existimamus, est: primum peccatum Luciferi, seu primam malitiam seu deordinationem ejus, fuisse superbiam; et ne in hominibus tantum haereamus, primum ostendemus, simpliciter, et absolute ita nobis esse loquendum: et deinde hanc superbiam non esse distinctam a primo amore, et amore concupiscentiae, quo se Lucifer ordinate amavit, contra Scotum declarabimus: ac denique illud primum peccatum propriissimam superbiam fuisse concludemus.
7. Prima assertio. — Lucifer per superbiam primo peccavit. — Dico ergo primo Luciferum per superbiam primo deliquisse. Probatur primo, quia ita sentiunt, et loquuntur proba tissimi theologi antiqui, et moderni. Imprimis D. Thomas, 1p., q.63, a.2et 3, etibi Cajetanus et communiter recentiores expositores, Magister, in 2, dist. 6, et ibi Bonaventura, a. 1, q. 1, Jgidius, q. 4, a. 3, Argentina, q. 5, a. 2, Fuchardus, a. 1, q. 1, Durandus, q. 2, et Alensis, 2 p., q. 98, m. 2, Altisiodorensis, 2 p., sum. tract. 2, cap. 2, Albertus, in sum., 2 p., tract. 5, q. 4, m. 2, et alii communiter. Secundo probatur ex sacra Scriptura et Patribus: nam imprimis omnia in superiori capite adducta de peccato Luciferi loquantur, multum favent, quatenus dicunt, Luciferum per superbiam cecidisse: per hoc enim satis declarant primum illius peccatum fuisse superbiam, quia per primum peccatum proprio cecidit. Praeter illa vero, sunt alia, quae magis expresse de primo peccato loquuntur: et imprimis potest notari sententia Sapientis Eccles.. c. 10. 7uitium omnis peccati est superbia, quod solet a Patribus exponi, vel quia in humano genere, primum Adae peccatum fuit superbia, ut tradit Augustinus 14, de Civ., c. 13, etin sequenti tract., lib. 4, ostendemus: vel quia primus Angelus malus a superbia initium peccandi sumpsit, et ipse fuit omnium aliorum peccatorum causa, vel occasio, propter quod etiam dicitur Tob. 4: n superbia initiun sumpsit omnis perditio.
8. Unde Augustinus, lib. 11, Genes.. cap.14, tractans de primo peccato Angeli, dicit fuisse superbiam, quae est radix invidia, et statim cap. 15, id confirmat dictis verbis Sapientis, et addit: Zinc diabolus cecidit, qui non amavit pecuniam, sed proprium potestatem. Et lib. 12, de Civ., c. 1 et 6, causam ruina Angelorum fuisse dicit, quia ad seipsos conversi, a Deo aversi sunt; et hoc vitium, subjungit, quid aliud, quam superbia muncupatur: initium quippe omnis peccati superbia; et iufra: Hic primus defectus, et prima inopia, primumque vitium ejus nature, quae ita creata erat, ut non summa esset, ektc.; et l. 14, c. 3, idem testimonium tractans, et explicans, quae sit superbia, quae peccandi initium fuit, tam in Angelo, quam in homine, dicit esse, perversae celsitudinis appetitum; unde, c. 11, dixerat: Superbum Angelum, ac per hoc invidum, per eamdem superbiam a Deo ad se fuisse conversum, et quodan tyrannico fastu gaudere subditis, quam esse subditum elegisse. Ex lib. 22, cap. 1, dicit malos Angelos per elationem summum bonum deseruisse. In quibus locis manifeste docet, primam radicem totius lapsus Angelorum superbiam fuisse.
9. Consentit Ambrosius, lib. 4, ep. 33, alias, ep. 84, dicens, sive in lapsu diaboli, sive in praevaricatione hominis initium peccati superbia est. Quod late prosequitur, et in Psalm. 118, Oct. 7, circa id, superbi inique agebant, etc.; Mazcimum, inquit, peccatum in homine superbia est, quandoquidem inde manavit nostri origo delecti; et infra, et quid de homine dicam? ipse diabolus per superbiam nature sue amisit gratiam. Ergo fuit primum peccatum. Accedit Fulgentius, 1. 1, ad Monim., c. 7, dicens: Si initiun peccati requiritur, nihil aliud nisi superbia invenitur. Dicit enim Scriptura: Initium omnis peccati superbia. Quae tunc initium sumpsit, cum Angelus adversum Deum elatus est; et Rupertus, l. 1, in Gen., c. 16: 7Initium peccati ejus (scilicet daemonis) superbia fuit, quam statim complacentiam sui declarat. Idem habet, lib. 7, in Joan., c. 1. Acdenique Chrysostomus, hom. 15, in Joan.: Quia hac, inquit, amentia scelestius ? quid superbia majus? non esset e celo ejectus, nec in diabolum versus, cecidisset Angelus, nisi hoc se scelere inguinassei ? Non certe, quia nullum aliud crimen habuerit, sed quia illud caeterorum radix; unde adjungit: Hoc malorum omnium ei causa fuit.
10. Confirmari hoc potest ex Leone I, serm. 4. de Collectis, ubi de diabolo ait: Inventor ille, auctorque peccati, primum superbus, ut caderet ; deinde invidus, eic.; et infra: Omnia deceptionum genera de hoc venenatissimo artis suae fonte produait, ut ab illo bono, quod ipse sua sponte perdiderat, spem humunae devotionis excluderet, etc. Et epist, 93, ad Thuribium, c. 6. Quia propria naturali excellentia male usus est, "in veritate non stetit" ; sic etiam Prosper, lib. 1, de Vita contempl., c. 3, causam ejectionis Luciferi de coelo assignat: Quia contra creatorem suum typho superbiae lethalis hostihter se eatult. Bernardus etiam, serm. 17, in Cant., Lucifer (ait) qui mane oriebatur, prepropere elecabatur. Quam infra vocat assentionis appetitumn, ex loco Isa. 14. Idem fere habet, serm. 5, de verbis Isaiae, et Petrus Blesensis, epist. 3, cum vocat primum filium superbic, et infra: Iste erigebat sibi sedem, antequam laboraret. Consentit Innocentius III, inl. 2, de Contempt. mun.,c. 30. Idem sentit Nazianzenus, Orat. 27, cum dixit: ZHec, id est, invidia, Zuciferumn obscuravit ob mentis elationem prolapswum, etc., et addi potest Damascenus, lib. 2, cap. 4, quatenus dicit, daemonem se contra Deum extollendo cecidisse. Plures alios qui videre desiderat, legat Ascanium Martinengum, in Glos. mag. in Gen., ad illa verba: "Factus est vespere, et mane dies unus", sub titulo de Lello angetico, longe a principio, et in sequentibus, inquirendo hujus superbiae peculiare objectum, plures afferemus; et haec quidem probatio superest ad factum demonstrandum; testibus enim fide dignis probandum est. Ratione autem, quantum materia patitur, idem ostendemus in fine hujus capitis, postquam declaraverimus, qualis fuerit hujus superbiae modus, seu affectus.
11. Secunda assertio tripartita. —In prima parte convenimus cum Scoto, et probatur em Augustino. —Dico ergo secundo. Primum peccatum Angeli fuit nimius, et inordinatus amor sui, qui simul etiam fuit amor amicitiae, seu benevolentiae, et concupiscentiae, et idem omnino cum primo actu superbiae. Per hanc assertionem respondemus Scoto, et cum eo in aliquo convenimus; in aliis vero differimus. Priorem ergo partem damus Scoto, scilicet primum peccatum Luciferi fuisse inordinatum sui amorem; id enim imprimis testatur Augustinus, l. 12, de Civit., c. 6, ubi cum dixisset, causam beatitudinis sanctorum Angelorum esse, Quia ei adherent, qui summe est, subdit: Cum cero causa miserie malorum Angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo, qui summe est, aversi, ad seipsos conversi sunt. Haec autem adhaesio, vel conversio per amorem primario fit; ergo primum peccatum Angeli secundum Augustinum fuit nimius quidam amor sui. De quo amore inordinato dixit idem Augustinus, 1. 14, c. ult.: Amorem sui usque ad contemptum Dei, diaboli regnum, seu terrenam civitatem edificasse. Et c. 23, dicit: Initiun malae voluntatis, esse sibi nmis pla- cere. Àt vero sibi nimis placere, est nimium se diligere, quia complacentia illa quidam amor est; ergo initium malae voluntatis secundum Augustinum, etiam in Angelo fuit nimius amor sui, et l. 11 Genes. ad litt., c. 15, dicit: Angelum peccasse amando non pecuniam, sed propriam potestatem, et proinde (a) perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum. Et inferius repetit duos amores, sanctum Dei, et perversum sui, praececisse in Angelis, sanctum in bonis, perversum in malis; et distinxisse duas civitates.
12. Ratione item facile probatur haec pars, quia primum peccatum fuit in actu volendi, ut supra cum Scoto supposuimus, et probari etiam potest, quia fuit peccatum commissionis, et non solius omissionis, ut omnes docent; et ex Ipsa ratione superbiae, itemque ex magnitudine illius peccati est manifestum, et in sequentibus magis declarabitur. Inter actus autem volendi, primus est amor: quia est radix, et origo caeterorum actuum voluntatis, tam eorum, quibus bonum concupiscitur, vel quaeritur, quam eorum, quibus malum contrarium fugitur: ut eleganter exponit Augusü- nus 11, de Civit., cap. 6et 7, et in tractatu de Anima dicemus. Ergo primum peccatum Angeli in aliquo amore positum fuit, utique inordinato, nam inde habuit, ut peccatum esset. At vero ille amor non fuit Dei, ut est per se notum; ergo fuit amor sui, quia hicetiam prior est, quam amor aliorum Angelorum, vel aliarum personarum creatarum, ut recte a Scoto probatum est: et in primo Angelo, de quo agimus, est per se manifestum
13. In secunda parte ab Scoto dissentimus, et probamus ex Cajetano. — Addimus vero in secunda parte assertionis, hunc amorem esse simul amicitiae et concupiscentiae, in quo ab Scoto dissentimus, qui hos amores ponit in Angelo tanquam actus distinctos. Contra quam nostram assertionem docet Cajetanus, 1. p., q. 63, a. 2, S8 Ad 2 dubium, ubi primo impugnat divisionem Scoti ratione generali: quia non potest dari amor amicitiae, sive ad se, sive ad alium, qui sit purus, id est, absque aliqua concupiscentia; quia amare aliquem, est velle illi bonum, seu bonitatem aliquam, vel perfectionem: et ita ille amor, ut est personae amatae, est amicitiae: ut vero est bonitatis, seu reiilli volitae, est concupiscentiae, ut supra, libro quarto, capite quarto, latius exposuimus. Ergo si Angelus peccavit inordinate se amando amore amicitia, ille etiam fuit inordinatus amor concupiscentia, et e converso, sine causa; ergo distinguunt Scotus et Gabricl in Angelo duos amores sui inordinatos; non soIum ut distinctos, sed etiam ut habentes malitiam diversarum rationum. At vero posset pro Scoto responderi, necessario esse distinguendos in Angelo duos amores sui: unum, quo delectatus est tantum in bonis, seu in perfectione sua, quae est idem, quod ipse: et alium, quo amavit sibi rem a se distinctam, tanquam sibi bonam et commodam, sive illam jam habeat, sive illam non habeat, et habere cupiat. Prior actus dici potest pura amicitia, quia ibi non distinguitur bonum a re, cui volo bonum, et ideo nihil aliud est velle ei tale bonum, nisi velle ut illud bonum sit, et quamvis ratione posset ibi distingui amicitia, et concupiscentia, ut in dicto libro quarto notavi, potuit nihilominusScotus, de tali distinctione nihil curando, illum simpliciter vocare amorem amicitiae, et alterum concupiscentiae.
14. Sed imprimis fortasse necessarium non est, hos actus in Angelo esse distinctos, nam uno et eodem actu potest Angelus amare sibi, et bonitatem substantialem, quae a sua essentia non distinguitur, et potentias, et habitus eorum, et quidquid perfectionis in se habet per accidentia a substantia distincta: quia in hoc nulla est repugnantia, et universalis virtus Angeli potest facile haec omnia sub ratione unius perfectionis et excellentia sibi velle, quod est amare seipsum amore amicitiae, et omnia illa, quae sibi vult amore concupiscentiae. Verumtamen ne alias quaestiones digrediamur, admittamus in Angelo illos duos actus amoris distinctos: et similiter ut vitemus etiam quaestionem de nomine, vocetur prior actus amor amicitiae sui, et alter appelletur concupiscentiae: et nihilominus ostendamus doctrinam sScoti de primo peccato Angeli non posse subsistere, nam secundum Scotum prior actus purae amicitiae sui, simpliciter fuit primus in voluntate Angeli, sed in illo pure spectato non potest inveniri malitia, quae constituat primum peccatum Angeli, sive in specie spiritualis luxuriae, sive in specie superbiae, tam proprie, quam communiter dictae: ergo necesse est, ut aliquis actus propriae concupiscentiae adjunctus fuerit, ut Angelus per amorem sui peccaverit. Dico autem proprime concupiscentie, utique secundum ipsum Scotum, ut cum illo in nominibus conveniam: nam ille non vocat amorem concupiscentiae in Angelo, nisi illum, quo Angelus sibi vult bonum a se distinctum, juxta responsionem superius da- tam, quae est discipulorum ejus. Nam juxta modum loquendi Cajetani. et nostrum, ipse amor amicitiae sui, quamvis sit per solam complacentiam in propria perfectione non distincta a seipso, includit amorem concupiscentiae illius perfectionis, quam sibi quis diligit: et sic etiam dicimus hujusmodi amorem amicitiae, ut hanc solam concupiscentiae rationem includit, non esse ex se malum, nec illum solum primum peccatum Angeli esse potuisse.
15. Id probatur de tali amore secundum suam substantiam spectato. — lta etiam docet Cajetanus supra: et probatur, quia talis amor ex objecto est bonus et honestus, et non potest fieri malus ex circumstantia, nisi transeat in aliquem inordinatum concupiscentiae affectum: ergo non potest primum peccatum Angeli consistere in tali amore amicitiae. Major per se nota videtur; quia ille amor est valde naturalis, et per se necessarius ad conservationem et perfectionem naturae, ac proinde per se loquendo est conformis rationi naturali; ergo de se honestus est. Probatur ergo minor, quia si ille actus non est ex objecto malus, non potest fieri malus, nisi ratione modi, quia nulla alia circumstantia cogitari potest, a qua malus fiat. Aut ergo ille modus est ex parte ipsius actus, aut ex parte objecti; nam in illo actu tantum illa duo reperiuntur, nec potest aliud principium cogitari, ex quo fiat malus; cum ex se, seu ex objecto malus non sit. At vero neutrum illorum dici potest, praecise sistendo in tali objecto; ergo non potest fieri malus ille amor, nisi transeat in amorem concupiscentiae alterius rei, seu boni distincti ab ipso amante, et non consentanei rationi.
16. Deinde probatur de illo spectato, secundum circumstantiam formalem, quae est intensio. — Ultima propositio subsumpta quoad priorem de modo amoris ex parte ipsius actus probatur, quia in actu non est alius modus, nisi intensio: actus autem bonus ex objecto, non fit malus propter solam intensionem. Quia tota intensio ejusdem actus tendit in idem objectum, et sub eadem ratione: unde si actus est substantialiter bonus ex objecto, quod fuerit intensior, erit melior per se loquendo, et seclusa speciali prohibitione, et confirmatur a contrario, quia si actus sit bonus ex objecto, non fiet malus propter solam remissionem: ut, verbi gratia, actus charitatis Dei bonus est, etiamsi sit valde remissus, sicut alias de illo actu, et poenitentiae, et contritionis diximus. Accedit, quod Angeli si possunt elicere actus suos naturales, magis, vel minus intensos, ha- bent terminum maximi conatus, quam adhibere possunt naturaliter in illis intense efficiendis. Potest ergo Angelus se amare isto amore amicitiae summa intensione actus sibi possibih, et in hoc non peccat per se loquendo; quia illud objectum non est malum; et est de se dignum toto illo amore; unde verisimile cst, sanctos Angelos ita seipsos diligere, qvia in illo modo dilectionis nihil invenitur rect » rationi dissonum: ergo in Angelo amor am itiae sui nunquam fit peccaminosus propter solam intensionem actus. Et declaratur amplius, quia amor de objecto creato bono, vel non malo, ratione intensionis (seclusa extrinseca, seu positiva Dei prohibitione, quae in praesenti negotio non potest cum fundamento cogitari) solum fieri potest malus ab extrinseco, seu causaliter, ut si affectusille adeo intensus impediat alium actum, quem in tali tempore operans efficere teneretur; vel si sit occasio transgrediendi aliud praeceptum, ut contingit in amore sensibili. Neutra autem ex his rationibus habet locum in Angelo, quia cum amore sui maxime intenso potest simul diligere DEUM super omnia, et vitare omnia peccata, ut revera fecerunt sancti Angeli, non obstante tali amore; unde ex ac parte non fuit amor ille malus propter intensionem.
17. Ulterius vero in hoc puncto considerare oportet, quod quando amor hoc modo fit maIus, non habet in se specialem malitiam, sed si denominatur malus, solum est a malitia effectus, cujus est causa, vel moralis occasio: ut si est causa non exercendi alium actum tunc praeceptum, non est malus, nisi malitia talis omissionis; vel si est moralis occasio eligendi medium iniquum juxta mahtiam talis medii, amor ipse redditur malus: si quis tam intense amet honorem, ut sitilli occasio furandi, amor ille participat malitiam injustitiae: si vero sit occasio committendi sacrilegium, illam mahtiam induit, ut ex 1, 2, suppono. Unde licet in Angelo admitteremus, amorem sui fieri maIum aliquo tali titulo propter intensionem, non posset dici malus certa, et quasi intrinseca malitia sive superbiae, sive luxuriae, sed soIum extrinsece juxta speciem malitiae, cujus esset occasio. Àc proinde si ex tali amore soIum sequatur aliqua omissio, ipse amor ad summunm» dici poterit malus malitia omissionis: sed hoc in primo Angelo non admittitur, ut jam dixi, et iterum dicam. Si vero sequatur aliqua commissio, aut illa est in affectu propria superbiae: et tunc ille etiam amor participabit eamdem speciem superbiae, et sic ab illa denominabitur peccatum superbiae, non tamen erit peccatum distinctum ab ipso affectu superbiae, nec esse poterit sic malus, sine amore propriae concupiscentiae, ad quem necessario pertinebit ille actus superbiae, ut statim declarabitur, et ita primum peccatum Angeli solum erit propria superbia. Aut illa commissio est in alia specie peccati, et tunc etiam non erit illa malitia sine amore alterius boni, quod Angelus inordinate sibi concupiscat: et sic etiam sequitur, quod nunc intendemus, nimirum amorem amicitie Angeli ad seipsum, non ftieri malum ratione solius intensionis, sed quia extenditur ad novam concupiscentiam, eique conjungitur, et praeterea paulo post contra Scotum docebimus, illam concupiscentiam non fuisse in Angelo, nisi propriae excellentiae affectum.
18. Denique probatur de eodem spectato, secundum circuanstantiam objectivam forte additam.—Superest dicendum de altera parte ultimae propositionis sumptae, scilicet, de modo inordinato talis amoris ex parte objecti: de quo etiam dicimus, non posse intelligi sine additione aliqua ex parte objecti, seu boni amati, et consequenter necessarium esse, ut praeter intrinsecam, et connaturalem perfectionem, aliquod bonum Angcelus sibi amet, ratione cujus, amor sui inordinatus, vel nimius, seu regulam rectae rationis excedens, dici possit; nam si nullum novum bonum Angelus sibi amat, etiam ipse amor nullam mutationem recipit ex parte objecti: ergo non potest ex parte illius fieri magis ordinatus, quam antea erat: si autem novum bonum Angelus sibi amat, jam ille amor est concupiscentiae; ergo amor amicitiae non fit malus, nisi per extensionem ad concupiscentiam, et tunc tota malitia illius amoris non erit alia, nisi quae redundaverit ex bono denuo concupito, quando illud non fuerit rectae rationi conforme, juxta doctrinam proxime datam. Et confirmatur, nam in omni pravo affectu alicujus boni, quod nobis, vel alis inordinate amamus, unica est malitia sumpta ex deordinatione objectiva talis boni, respectu rectae rationis: ergo similiter in illo amore, quo quis amando se, aliquid sibi contra rationem concupiscit, tantum est una malitia proveniens ex concupiscentia talis boni: et consequenter ipse amor sui, ut consideratur ab Scoto purae amicitiae, non habet propriam et specialem malitiam a malitia concupiscentiae distinctam.
19. Adversariorum evasio. — Ad hanc partem responderi potest, ipsum amorem sui, quo Angelus vult sibi intrinseca bona, et desehonesta, posse fieri malum sine concupiscenua alicujus novi boni, ex solo modo volendi eamdem bonitatem naturalem; nam complacentia in propriis bonis potest esse nimia, et inordinata sine affectu alterius boni extrinseci, et sine excessu ratione intensionis, propter modum amandi, vel complacendi in propriis perfectionibus intrinsecis, tanquam in bono sibi sufficiente et consequentertanquam in fineultimo, caeteris bonis praeferendo; nam, quod talis amor proprius possibilis sit, videtur esse doctrina Augustini: hic enim videtur esse ille amor sui, de quo dixit 14, de Civit., capit. ult., aedificare terrenam civitatem. Unde lib. 11, Genes., ad litt., cap. 13, 14 et 15, dicit: Ita factum esse. ut Angelus sua potestate propter excellentium delectatus tumesceret superbia, et a societate sanctorum Angelorum segregaretur. Et lib. 14, de Cavit., c. 13, cum dixisset, initium malae voluntatis esse superbiam, subdit: Hoc fit, cun sibi nimis placet. Quibus locis ante omnem appetitum excellentiae super alios, ac subinde ante propriam concupiscentiam boni quasi extrinseci, ponit Augustinus nimiam complacentiam sui, tanquam radicem alterius concupiscentiae. Non potest autem intelligi, in quo talis amor absque altera concupiscentia nimius sit, nisi in modo amandi propriam intrinsecam perfectionem, tanquam magnam, et sibi suflicientem, et in illa suum ultimum finem constituendo; ita in illa sistendo, ac si absolute, et simpliciter summa existeret: et declaratur tandem, nam diligere creaturam plusquam Deum appretiative, est magna deordinatio amoris talis creaturae, non propter nimiam intensionem, nam haec, nec necessaria est, nec suflicit, ut alibi ostensum est: nec propter additionem aliquam ex parte rei amatae, nam haec etiam necessaria non est: quia ejusdem omnino creaturae possunt esse duae dilectiones; una mala, quia per illam diligitur super omnia; et alia non mala, quia non est ita vehemens, quae differentia non est, nisi in modo attingendi objectum; ergo similiter amor sui potest esse nimius per excessum appretiativum (ut sic dicam) absque intensione, et sine extensione ad concupiscendumsibi aliud inordinatum bonum.
20. Impugnatur evasio. — Quatuor modis id fieri potest, ut quis excedat amando bona sua etium vera. —In his omnibus modis extenditur amor sui ad alia objecta prava per concupiscentiam.—hespondeo imprimis: esto verum sit posse aliquem immoderate se amare, et delectari in veris bonis, quae habet sine concupiscentia aliarum rerum. non tamen sine concupiscentia peculiaris excellentiae in eisdem bonis, quae sit veluti ratio complens objectum nimis dilectum, et veluti ratio sub qua tale objetum immoderate appetitur. Hoc insinuavit Cajetanus supra dicens, in tali amicitiae posse esse peccatum, si in modo amandi sit nimius. Quod, inquit, ad hoc reducitur, quod aliquid sibi vult, quod ei non convenit, quod est concupiscere, puta, quod tantum se amet, ut non curet de divina beatitudine: hoc enim est velle sibi sufficientiam ad Leatitudinem. Quae ultima verba superiora declarant, et proposito nostro maxime inserviunt. Nam, qui, verbi gratia, nimis sibi placet in sua virtute, vel gratia, variis modis potest in illa complacentia excedere. Unus est, si in virtute delectetur, tanquam in bono, quod ex se habet, et non ab alio: juxta illud Pauli 1, Corint. 4: "S autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis". Alus non multum dissimilis est, si quis delectetur in illo bono, tanquam in praemio suorum meritorum, cum tamen illa non habuerit, sed gratis illud donum acceperit. Quam arrogantiam in Pelagianis saepe reprehendit Augustinus: etutriusque meminit Gregorius 23, Moral., cap. 4, alias 1, et D. Thomas 2, 2, q. 162. Qui addunt tertium excessum, si quis complaceat in bonis, quae non habet, sola sua existimatione, et cogitatione sibi talia bona attribuens. Quartus cogitari potest, si quis ita in bonis propriis naturalibus delectetur, ut alia despiciat, et per illa sibi sufficiens videatur. In his autem omnibus modis involvitur amor excellentiae, quam quis non habet, vel aliquando etiam habere non potest. Ergo ex hac parte extenditur ille amor ad bonum sibiappetendum, quo amanti non convenit; quod est concupiscere, ut recte Cajetanus dixit. Nam qui se diligit nimis primo inodo, revera appetit hanc singularem excellentiam habendi a se bona, quae habet, quae distincta est ab ipsismet bonis, et non compeUt sic se amanti; ergo ille amor includit concupiscentiam talis perfectionis. Idemque applicari potest ad secundum excessum, et ad quartum. In tertio vero modo licet ex falsa apprehensione affectus sit per modum complacentiae in bono habito, re tamen vera affectus quidam ad bonum non habitum; ergo ex hac parte, et in reipsa ille amor ita est amicitiae ad se, ut sit etiam concupiscentiae illius boni, quod sibi appetit.
21. Confirmatur primo. — Ut autem hic discursus melius intelligatur, alia aequivocatio in verbo conctpiscendi, seu voce concupiscentiee cavenda est. Nam interdum ea tantum concupiscere dicimur, quae amamus, et non habemus. Sic enim Augustinus dixit, dicto lib. 14, de Civit., cap. 6: Cum consentimus appetendo ea. quae volumts, cupiditas vocatur. Et solet etiam desiderium, vel concupiscentia appellari. In hac ergo stricta significatione amor concupiscentiae solum est de bonis nondum habitis. Generahus autem concupiscere dicimur, quidquid amamus, tanquam nobis, vel alteri bonum, sive ametur per modum desiderii, quia nondum habetur, sive per modum complacentiae, quia jam habetur: et sic in praesenti loquimur de amore concupiscentiae, nam amor divitiarum, etiamsi possideantur, concupiscentiae est, comparatione illarum, non amicitiae, ut est per se notum. Ita ergo dicimus de Lucifero, primum amorem inordinatum, et nimium sui, non potuisse purae amicitiae esse ipsi naturae consentaneum, quo illi amatur sola bonitas, et perfectio connaturalis, prout illa natura exigit: quia in hoc amore praecise spectato nulla est deordinatio, et ideo necessarium fuisse, ut per talem amorem, aliquam praeternaturalem, aut indebitam excellentiam, vel perfectionem sibi amaverit, seu concupiscendo illa nondum habitam, sive complacendo in illa, ut jam habita vere, vel apparenter, seu in apprehensione, illam sibi proponendo, ut jam habitam. Quocumque enim modo ex istis talis excellentiae appetatur, amor ilhus est concupiscentiae, et non purae amicitiae sui, in sensu supra exphcato.
22. Confirmatur secundo. — Unde ulterius licet inferre: quoties appetitus extrinsecae excellentiae est actus distinctus ab illo puro amore sui, quo Angelus sibi tantum amat illa extrinseca bona, quae ab ipso non distinguuntur, vel saltem sunt illi intrinseca, ut revera insunt ipsi, in eisque complacet, ut revera talia sunt, tunc totam malitiam esse in appetitu alterius excellentiae non debitae. Nam prior actus soIum causaliter denominabitur a posteriori, si sit aliquo modo ratio, vel causa ejus; non habet tamen malitiam specialem, et distinctam a malitia alterius appetitus. Si vero ponatur Angelus inordinate complacere sibi in sola sua intrinseca perfectione indebito modo apprehensa, sub ratione cujusdam excellentissimae perfectionis, aliquo modo ex supra numeratis: tunc quidem talis inordinatus amor sui unus tantum actus erit, quia tendit in illud objectum per modum unius, et sub una ratione formali, non tamen erit idem actus cum alio actu puri amoris sui honesti, et quasi connaturalis, sed erit distinctus etiam in substantia, seu entitate sua, quia licet tendat in idem materiale objectum, tendit sub rationc excellentiae longe diversae, quam saltem, ut apprehensione propositam sibi appetit, quod priori actu non faciebat. Est ergo distinctus actus, quia prior actus idem manens non potest extendi ad novum objectum, nec sub nowa ratione in illud ferri. Et tunc amor inordinatus unicus tantum est, qui respectu personae se amantis, est amicitiae; respectu vero boni, quod tali modo sibi amat, est concupiscentiae, et in illo, ut sic, est tota deordinatio et malitia. Unde semper concluditur, in praeciso amore amicitiae Angeli non fuisse inordinationem, vel malitiam, sed solum quatenus aliquod praeternaturale bonum per illum sibi concupivit.
23. Declaratur exemplo illius, qui in ordinate scire cupit. — Exemplo familiari, et humano potest hoc declarari; nam si quis amet scientiam amore bono, vel saltem non malo, et ex illo amore procedat, ad culpabilem amorem ejusdem scientiae; non per intensionem tantum (quia ex illa sola nunquam fiet actus malus), sed per excessum ex parte objecti, duobus modis id facere potest. Primo ex vi prioris amoris; sumendo prava media ad scientiam acquirendam, ut studendo temporibus prohibitis, consulendo daemonem, vel quid simile. Secundo in ipsomet objecto scientiae addendo aliquid inordinatum, ut appetendo scientiam futurorum, vel perfectam scientiam, ut subito obtinendam, etc. Et tunc in priori modo potest idem amor scientiae manere, et illi adjungi alius actus malae electionis, a quo poterit prior denominari malus, quatenus est aliquo modo causa ejus, tamen in se non habebit aliam malitiam, quam affectus. At vero in posteriori modo necesse est mutari actum, quia terminatur ad novum objectum, a quo propriam, et intrinsecam deformitatem habet. Ad hunc ergo modum de inordinato amore, seu complacentia Angeli in propriis bonis cogitandum est. Inde tamen intelligi facile potest, naturalem amorem, quo Angelus potest honeste complacere in suodecore, et pulchritudine naturali, qualem habere potuerunt sancti Angeli, etiam in secunda mora, imo et nunc etiam in illo permanent: hunc, inquam, amorem non fuisse deordinatum, et nimium in malo Angelo, per mutationem ab uno actu in alium, quo eadem bona sub ratione nimiae excellentiae amaverit, tanquam praesentia, et complacendo in illis, sed per additionem alterius actus, quo majo- rem aliquam excellentiam appetiit, quam non habebat. Probatur, quia prior mutatio esse non poterat sine aliqua deceptione, et falsa apprehensione, ut explicatum est, et in capite sequenti magis declarabitur. At in Angelo non praecessit talis deceptio ante peccatum, ut supra diximus; ergo necessario esse debuit ille excessus posteriori modo. Atque ita concluditur in ordinationem amoris Angeli ad seipsum incepisse a proprio amore concupiscentiae, respectu boni distincti ab ipso Angelo, et sibi amati, licet ille idem amor respectu suae personae fuerit amicitiae ad seipsum. Et similiter concluditur, in toto illo amore unam tantum deordinationem, vel malitiam esse potuisse. Denique ex his etiam convincitur ultima assertionis pars, nimirum hanc malitiam fuisse malitiam superbiae, quia illa malitia completa fuit in appetitu inordinato alicujus excellentiae, haec autem est malitia superbiae. Haec autem pars in sequenti assertione melius declarabitur, et confirmabitur.
24. Tertia assertio bipartita.—Prima pars probatur. — Dico ergo tertio. Primum peccatum Angeli simul fuit, et propriissima superbia, et inordinatus sui amor. Probatur prior pars, quae hic est principaliter intenta. Primo ex locutionibus Scripturae et Patrum, quas supra retulimus, tum quia incredibile est, tam frequenter et multipliciter explicasse initium peccati angelici per superbiam, et semper locutos fuisse de superbia improprie, vel secundum communem aliquam rationem peccati, et non secundum propriam speciem superbiae. Tum etiam, quia saepe loquuntur de superbia, distinguentes illam ab invidia, tanquam radicem ejus, illa autem non est, nisi proprissima, et specifica superbia. Unde argumentor secundo ratione: nam si illud primum peccatum inordinati amoris amicitiae ad seipsum est aliquo modo superbia, ut Scotus etiam admittit: interrogo, in quo sensu dicatur superbia communi modo, et non proprio? Aut enim ille communis modus consistit in hoc, quod Angelus amavit se, plusquam Deum, et ita videtur per illum amorem contempsisse Deum, quod ad superbiam pertinet: vel consistit in hoc, quod non peccavit ambiendo, novam excellentiam, sed praesumendo de illa, quam in se videbat, vel eam sibi arrogando, vel aliter intumescens. Primum nec ab Scoto, nec a sectatoribus ejus dicetur, neque dici potest, quia ille modus superbiae communis est omni peccato mortali, quia omnis mortaliter peccans, virtualiter, seu interpretative, diligit se plus- quam Deum, et Deum contemnit et illi subdi non vult. Unde per illam superbiam non explicatur primum peccatum Angeli in specie; imo nec in aliquo genere proximo, sed sub generalissima ratione peccati. Hoc autem est valde alienum amente sanctorum, ut ex supradictis est evidens. Est etiam impertinens ad quaestionem, quam tractamus, quia non inquirimus, an primum peccatum Luciferi fuerit mortale, hoc enim jam definitum est, sed inquirimus, quare fuerit; eo vel maxime, quod Angelus non amavit se plusquam Deum expresse, et quasi formalem comparationem faciendo: si autem virtualiter, vel interpretative ita se amavit, oportet explicare, qualis fuerit expressus, et formalis amor sui, in quo virtualiter includitur contemptus Dei, et excessus supra amorem ejus, quod per vocem superbiae in illa generalitate sumptam non explicatur.
25. Alteram ergo partem eligunt communiter Scotistae, et ipse Scotus satis illam insinuat, distinguendo praesumptionem a propria superbia. Sed contra hoc obstant duo. Primo, quia ostensum est, quod si Angelus in primo inordinato amore sui aliquem excessum habuit per praesumptionem, vel arrogantiam, ille non fuit in solo amore de veris bonis jam habitis, ut talia sunt; sed fuisse in extensione ad appetendum novam excellentiam, quam non habebat, nec illi commensurata erat. Quia oportuit, ut illamet bona, ut majora, vel excellentia, vel sub aliqua ratione eminentiae, quam revera non habent, cogitaverit, et amaverit. Hoc autem posito talis affectus revera esset, non tantum impropria superbia, vel fundamentum, vel occasio ejus, sed vera, et propria superiora, ut aperte sentit Augustinus, in dictis locis de Civitat., praesertim, lib. 14, cap. 13, et recte docet Bonaventura, in dist. 5, art. 1, quaest. 1, et inclinat Gabriel et communiter docent Thomistae. Et probatur primo, quia talis affectus arrogantiae, vel praesumptionis, inter species, seu modos propriae superbiae a Gregorio supra, D. Thoma et aliis Patribus numeratur. Secundo, quia ille amor revera est appetitus inordinatus excellentiae, quia est affectus ad quemdam excellentiae modum minime convenientem appetenti secundum rectam rationem. In hoc autem consistit propria ratio superbise, ut recte D. Thomas supra docet. Nam quod ille affectus ad exceilentiam sit per modum comp'acentiae, vel per modum desiderii, variare quidem potest actus superbiae, non tamen proprietatem superbiae mutare. Et similiter, quamvis ex eo, quod immoderatio illius affectus sit per excellentiam comparatam ad alios, vel per comparationem ad ipsum appetentem, quia videlicet excedit capacitatem, vel conditionem ejus, possit variare actus intra latitudinem superbiae, tamen in omnibus propria malitia superbiae invenitur, quia in omnibus inest illa ratio inordinati appetitus excellentiae. Tertio probatur a contrario, quia ille affectus arrogantiae est formaliter oppositus humiltati, eamque proxime destruit; ergo est vera, et propria superbia.
26. Quid Scotus respondeat ad hanc ultimam probationem. — Denique quia illa malitia est in aliqua propria specie vitii, ut est per se notum, et non alia nisi superbiae, nam quae alia fingi potest? Respondit Scotus reduci ad luxuriam, propter delectationem, quam illa complacentia sui importabat: sicut peccatum, inquit, quo inordinate delectatur quis in speculatione conclusionis geometricae ad luxuriam reducitur. In qua responsione, et exemplo, clarum est, non loqui Scotum de carnah luxuria, sed de quadam voluptate spirituali ad imitationem ejus. Imo cum dicit reduci ad Iuxuriam, non credo loqui proprie de luxuria, ut distinguitur agula, vel similibus intemperantiae vitiis: in quibus inordinatus delectationis affectus invenitur; et quia non est ratio, ob quam magis ad unum, quam ad alium fiat reductio, cum eadem sit omnium imitatio. Uti ergo videtur Scotus, nomine luxuriae late, pro qualibet intemperantia per delectationis affectum. Removeatur igitur disputatio de vocibus, et res ipsa spectetur, et facile, ut existimo, convincetur falsitatis illa responsio. Nam, ut locum habeat talis inordinatio, quae per quamdam proportionem ad luxuriam reducatur, non satis est, quod ex complacentia sui delectatio redundet, sed oportet ut illa delectatio sit per se, ac principaliter intenta, ut in corporali luxuria contingit; Angelus, vero, vel homo arrogans, qui nimium sibi complacet, non intendit per se delectationem, sed excellentiam et perfectionem propriam ex qua resultat delectatio; ergo malitia illa per se primo ad effectum inordinatum excellentiae, qui est proprie superbia, pertinet, non ad affectum delectationis.
27. Secundum quia obstat contradictum modwn superbiae in num. 25. — Secundo, si illa complacentia, ut est amor propriae perfectionis ex parte objecti non habere: excessum, sed esset amor propriae bonitatis in eo gradu perfectionis et excellentiae, quem vere habet, h- cet secum afferret delectationem, non esset malus, nec inordinatus; talem enim complacentiam sui cum magna delectatione, etiam sancti Angeli habent. Quia cum talis amor ex objecto sit bonus, ut probavimus, etiam delectatio consequens illum bona et honesta est. Imo tunc licet objectum appeteretur propter delectationem, nullum esset peccatum, vel certe esset minimum, ac veniale, quia non esset arrogantia, vel praesumptio, sed esset defectus quidam parvus in recto ordine amandi se, et suam delectationem, alias de se honestam. Ergo si amor ille habet gravem deordinationem, non est primario propter delectationem de se honestam, sed propter aliam rationem priorem ipsa delectatione, quae facit illam esse nimis inordinatam, ut est affectus excellentiae, ultra mensuram rectae rationis.
28. Declaratur exemplo Scoti. — Et declaratur exemplo, quod adducit Scotus, de illo, qui immoderate delectatur, in speculatione geometrica, quia si illa inordinatio solum consistit in hoc, quod ille principaliter speculatur propter delectationem: illa profecto vel nulla inordinatio est, quia delectatio per se honesta est, et rationali naturae consentanea; vel si aliqua est, ad summum erit venialis, quia in illa intentione invertitur quodammodo ordo naturae, quae non opus propter delectationem, sed delectationem propter opus instituit: ibi autem e contrario speculatio propter delectationem intenderetur, qui ad summum esset levis defectus, et ad curiositatem reduceretur. Unde ut illa speculatio delectabilis gravem deordinationem habeat, necessarium esset aliunde, quam ex delectatione illam habere, ut si esset contra praeceptum, vel si pravo sine fieret, vel quid simile. Ita ergo servata proportione in praesenti contingit, nam deordinatio illius complacentiae in propriis bonis, quae grave peccatum esse supponitur, non potest ex sola delectatione, quomodocumque intendatur, sumi: ergo est alterius rationis, quae non potest esse nisi propriae superbiae.
29. Denique probatur 3 prima pars assertionis. — Tertio principaliter objicimus contra Scotum, quia licet modus deordinationis in complacentia sui absolute sit possibilis, et in nobis frequenter inveniatur, nihilominus non est verisimile, hanc fuisse primam deordinationem amoris Luciferi erga seipsum: quia sine praevia falsa apprehensione, aut magna mentis caecitate non poterat Angelus illo modo in suis bonis naturalibus complacere, ut supra declaravi, et iterum in capite sequenti dicam. Ergo excessus in illo amore proprio fuit per additionem ( ut sic dicam) novi appetitus alterius excellentiae, propriae naturae terminos excedentis, quae est propriissima superbia. Ad hoc vero etiam dici potest ex Scoto, habuisse quidem Angelum excessum in amore concupiscentiae addito amori amicitiae sui: sed illum etiam non fuisse superbiam, sed reduci magis ad luxuriam, quia fuit appetitus inordinatus propriae beatitudinis, quae maximum bonum delectabile est. Sed hoc etiam multis rationibus displicet. Primo quidem, quia in sequentibus ostendemus, primam concupiscentiam, seu appetitum inordinatum Luciferi non habuisse pro objecto proximo propriam beatitudinem, praesertim naturalem, quia appetitus talis beatitudinis est de se maxime honestus, et consentaneus naturae, nec potest esse nimius aut inordinatus, nisi ex magna mentis deceptione, aut falsa apprehensione, aut non per commissionem, sed per omissionem, ut in sequenti capite declarabimus. Secundo, quia ratio supra facta de complacentiasui, potest cum proportione ad hunc beatitudinis affectum applicari. Nam licet beatitudo sit bonum maxime delectabile, non est necesse, ut propter delectationem praecipue ametur. Nec est verisimile ita esse amatum a Lucifero in prima delectatione sua, sed propter se, et propter perfectionem, et excellentiam suae naturae; ergo si quae deordinatio fuit in illo appetitu, magis sub ratione excellentiae, quam delectationis fuit; ac proinde ad propriam superbiam pertinuit, non ad luxuriam, eo vel maxime quod illa delectatio honestissima est, et illam appetere, vel beatitudinem propter illam, per se nullam deordinationem involvit, et licet aliqua cogitetur, erit levissima: sicut de primo amore ratiocinatum est. Ergo sive amor ille in Lucifero consideretur, ut complacentia sui, sive ut concupiscentia beatitudinis, vel nullam habuit gravem malitiam, vel non fuit, nisi vera, et propria superbia.
30. Probatur jam secunda parstertie assertionis.—Ex quo tandem concluditur altera pars assertionis, et conjunctio, et copulatio utriusque partis facile declaratur, et probatur; quia non repugnat, eumdem primum actum peccati, simul esse actum propriissimae superbiae, sive per modum arrogantiae, sive per modum ambitionis, et esse proprium actum amoris, tum amicitiae suae persona,, tum concupiscentiae boni amati tali personae. Probatur quia omnis propria superbia est appetitus proprie excellentiae; ergo per illam amat superbus ex- cellentiam sibi; ergo illomet actu amat se amore amicitiae: quia amare aliquem nihil aliud est, quam velle illi bonum, et qui sibi amat excellentiam, vult sibi bonum, quod in ipsa excellentia apprehendit, et consequenter simul amat ipsam excellentiam amore concupiscentiae; ergo ista duo ron repugnant, sed necessario conjunguntur, esse actum superbise propriae, et esse inordinatum amorem sul, quamvis in nobis non convertantur. Nam potest esse nimius amor sui, non per superbiam, sed per gulam, vel avaritiam, vel alia similia vitia.
31. Respondetur ad secundum argumentum Scoti in num. 1.—Unde non recte argumentatur Scotus in hunc modum: Nimius amor alterius non est superbia; ergo nec nimius amor sui erit superbia; quia tam antecedens, quam consequens possunt indefinite sumi, scilicet, non omnem amorem sui, vel alterius esse superbiam, et sic utrumque conceditur, quia non dicimus, omnem nimium amorem sui esse superbiam, sed illum, qui est per appetitum inordinatae excellentiae. Vel possunt antecedens, et consequens sumi universaliter ; sic dato antecedenti, negatur consequentia, quia superbia in proprio conceptu includit reflexionem supra ipsum, nam est appetitus propriae excellentiae; et ideo eo ipso quod alquis excellentiam amat alteri, et non sibi, non extollitur ipse, nec supra se elevatur, qui est proprius quasi affectus formalis superbiae. Secundo vero addi potest, quod si aliquis amet alteri nimiam, et inordinatam excellentiam, participabit malitiam superbiae secundum reatum, licet non sit superbus secundum affectum, ut alias distinguit D. Thomas, d. q. 63, art. 2, quam distinctionem supra declaravimus. Nunc autem est sensus, ratione objecti illum contrahere malitiam superbiae; sicut qui est causa, ut alter superbiat, non tamen habet affectum, quo ipse formaliter superbus fiat, quem affectum habet, quando se inordinate amat,sibi appetendo inordinatam excellentiam. Et per haec satisfactum est omnibus quae ex Scoto retulimus.