Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Utrum primum peccatum superbiae in lucifero fuerit nimius, seu inordinatus appetitus suae beatitudinis naturalis

CAPUT X. UTRUM PRIMUM PECCATUM SUPERBIAE IN LUCIFERO FUERIT NIMIUS, SEU INORDINATUS APPETITUS SUAE BEATITUDINIS NATURALIS.

1. Diximus in generali peccasse Luciferum per superbiam propriam et specificam: nunc investigandum superest, cujusnam objecti, aut excellentiae fuerit appetitus; ut sic in particulari cognoscatur, quae et talis fuit illa superbia. Et quia res est valde incerta, eo quod nec satis revelata nobis sit, nec sola ratione ostendi possit, eo quod sit de facto contingente praeterito; ideo variae cogitatae sunt excellenUae, de quibus ille appetitus angelicus esse potuerit, per quas discurrendum erit, ut de singulis videamus, quae fuerint possibiles, et quid de illis possit verisimilius de facto conjectari. Ut autem a notioribus incipiamus, dicemus prius de appetitu beatitudinis, de quo potissimum divus Thomas, et alii antiqui theologi opinati sunt, et postea per alias excellentias discurremus. Et quoniam duplex est beatitudo, naturalis, scilicet, et supernaturalis, prius de naturali dicemus tanquam de summa excellentia inter naturales, et ipsi naturali inclinationi magis propinqua.

2. Prima sententia affirmativa. — Multi ergo theologi docuerunt, Luciferum peccasse per nimium inordinatumque affectum suae beatitudinis naturalis. Hunc dicendi modum inter duos, quos maxime probabiles existimat, ponit D. Thomas, d. quaest. 63, art. 3, et Cajetanus ibi illum praefert alteri modo dicendi de beatitudine supernaturali statim tractando. Idemque habet S. Thomas 3, contra Gent., cap. 109, et ibi Ferrara, S Ad evidentiam. Et idem sentit Capreolus, in 2, dist. 4, quaest. 1, art. 3, ad arg., contr. 1 et 2 concl., et Marsilius, quaest. 2, art. 2, in 4 ejus parte, et q. 5, art. 1, concl. 6, per totam, et Holkot, quaest. 3. Item in 2, dist. 5, Hervaeus, quaest. 1, art. 3, in fin., Richardus, art. 1, quaest. 1 et 2, JEgidius, quaest. 1, art. 2, Bassohs, quaest. 1, a. 2, et possunt etiam referri Gabriel, dist. 2, art.2, quaest. 9. et Scotus, quaest. 2. Nam idem objectum peccati angelici assignant, quamvis differant in modo explicandi speciem peccati; et praesertim Scotus, qui primum peccatum Angeli ponit in amore complacentiae, seu amicitiae ad se ipsum: certum est autem, quod illo amore amavit Angelus beatitudinem suam naturalem, quia illam jam habebat; ergo in illa maxime sibi complacuit, tanquam in maximo suo bono naturali, quamvis simul amaverit suum esse, et totam perfectionem suae naturae, quam illa beatitudo, vel supponit, vel secum affert. Ita enim videntur intelligendi reliqui auctores, cum de beatitudine naturali loquuntur. Differt autem Scotus a caeteris, quia non vocat illam complacentiam sui, propriam superbiam, sed, vel communem, vel spiritualem luxuriam, de qua differentia jam satis dictum est. Fundamentum hujus sententiae est, quia actus superbiae per arrogantiam, et elationem ex consideratione propria beatitudinis naturalis, est possibilis in Angelo, et ex parte objecti habet majorem propinquitatem cum natura angelica, et aliqualem veluti occasionem in propensione naturali ad amorem naturalem sui ipsius; ergo verisimile est, hanc fuisse primam Angeli superbiam.

3. Ratio difficultatis contra hanc opinionen. —Hiaec vero sententia mihi valde difficihs est, non solum de facto, sed etiam de possibili. Ratio autem difficultatis tacta est in praecedenti capite, quia amor beatitudinis naturalis ex objecto bonus est et honestus, ut ibi est probatum in genere de amore innatae perfectionis naturalis, et omnes concedunt. Nec oportet in hoc distinguere inter amorem naturalem et electivum (in quo Ferrara supra laborat), quia, amor propriae beatitudinis, licet sit naturalis quoad specificationem, nihilominus quoad exercitium est liber, et sub ea ratione est electivus: et fortasse quoad electionem, seu motivum amandi potest etiam in specie habere varietatem, et ut sic dici electivus, et liber quoad specificationem. lIlle igitur amor etiam ut liber est moralis actus ex objecto, ac per se loquendo honestus: quia vera beatitudo naturalis est maximum bonum naturae, quod per se secundum rationem rectam appeti potest. Quomodo ergo potuit ab Angelo appeti, ut in illo affectu per superbiam peccaverit? Ad solvendam ergo hanc dithicultatem varii modi excogitati sunt, quibus deordinatio, et excessus illius amoris exphicatur, quos expendere oportet: nam si nullus inventus fuerit sufficiens, tota sententia sufficienter improbabitur.

4. Scotus uno e tribus modis positae difficultati occurrit. —Rhepicitur primus modus.— Primo ergo Scotus, d. q. 2, 8 Ad videndum, tres inordinationes, seu excessus dicit fuisse possibiles in illo amore, et probabile reputat aliquo ex illis modis Angelum peccasse, scihcet, quia intensius amavit beatitudipem suam, quam deberet, vel quia citius voluerit illam habere, quam Deus ordinasset, vel quia sine debita causa, ut sine meritis illam habere voIuerit. Verum est tamen Scotum ibi loqui indefinite de beatudine, et non in particulari de naturali: et quamvis ipse omnem beatitudinem pnutet esse naturalem, saltem in ratione appetibilis naturaliter, potuit tamen loqui de beatitudine in se supernaturali, ut est visio, et charitas Dei consummata, de qua in sequenti capite dicemus. Nunc de naturali beatitudine quam Angeli per naturales vires suas cum generali Dei concursu habere possunt, dicimus, nullo modo potuisse Angelum aliquo ex illis modis, iliam appetendo peccare. Nam imprimis propter solam intensionem actus nunquam peccatur, si alioqui actus ex objecto, et aliis circeumstantiis bonus est. Imo etiamsi actus minus intensus aliter esset malus, quam per superbiam, in quocumque alio genere vitii, propter solam intentionem non fieret superbia, quia intensio de se, ac per se non est circumstantia mutans speciem, sed augens in individuo speciem, quam invenit. Unde a fortiori si actus supponitur bonus ex omni alio capite, intensio non transfert illum in speciem superbia, imo nec illum malum reddet, sed potius ejus bonitatem augebit per se loquendo. De qua re satis dictum est in capite praecedenti, et latius in 1,2, dicetur. Et specialiter confirmatur, quia naturalis beatitudo masime consistit in cognitione, et amore Dei super omnia, sed talis amor nunquam potest esse malus propter intensionem, ut ibi Scotus ex professo probat; ergo amare beatitudinem illam non potest esse malum propter intensionem: quia sicut amare Deum, ita et amare amorem Dei tanto est melius, quanto ferventius; maxime quando utrumque eodem actu fit, ut in ipsa beatitudine jam possessa invenitur.

5. Rejicitur secundus modus et terlius. — Deinde excessus in affectanda nimia celeritate non potuit in naturalem beatitudinem cadere. Quia Angelus a principio habuit concreatam naturalem beatitudinem: ergo non potuit in appetitu obtinendi illam affectare nimiam celeritatem, cum neque potuerit illam appetere, ut futuram, sed de illa jam consecuta gaudere. Etsimili rationein ordinatio tertia in hac beatitudine locum non habet: quia haec non est data Angelo propter merita. sed ut connaturalis illi; ergo ex hac parte non potuit Angelus peccare ex parte causae. Nec etiam potuit peccare volendo illam habere suis viribus naturalibus, illam efficiendo, nam hic est modus naturalis ejus.

6. Dices, potuisse excedere volendo illam efflicere, et habere sine influxu Dei. At hoc dici non potest. Duobus enim modis potest intelligi illa negatio, seu exclusio divini influxus: uno modo ex parte objecti, ita ut Angelus directe, et in objecto voluerit esse beatus naturaliter sine ullo influxu Dei, etiam per generalem concursum. Et hic modus est plane impossibilis, quia supponimus in Angelo errorem contra lumen, et cvidentiam naturalem, nimirum, se posse elicere actus suos, quibus naturaliter beatus fit sine influxu Dei. Nam si cognoscit, se non posse efficere actus beatificos sine influxu Dei; quis fieri potest, ut velit esse beatus sinc influxu Dei? Nam eadem ratione non potest velle esse sine creatione, vel conservatione Dei, et similia. Et hoc latius prosequemur infra tractantes de appetitu naturalis aequalitatis Dei. Alio ergo modo potest illa negatio, seu exclusio fieri ex parte ipsius actus appetendi beatitudinem, id est, ut ametur praecise ipsa beatitudo: non amando expresse, ac formaliter influsum Deum illam, seu non amando illam formaliter, et expresse, ut naturale donum Dei. Et hic etiam modus vix cogitari in Angelo potest, praesertim in suo initio, et ante omne peccatum, quia perfecte comprehendebat suam naturalem beatitudinem, et eodem actu intuebatur causam necessariam ejus, quae est Deus: ideoque amando illam, non poterat non velle illam a tali causa. Admissa vero illa praecisione in apprehensione naturalis beatitudinis, ut est propria perfectio Angeli, non considerando emanationem ejus a Deo, seu quod sit donum Dei, nulla superbia, imo nullum peccatum esset amare beatitudinem propriam, non volendo actu illam, ut donum Dei, nec quod sit, vel non sit ex influxu Det. Quia recognoscere illam, ut donum Dei, non ita cadit sub praeceptum, ut obliget semper, et pro semper, sed satis est nunquam id excludere positive, et suis temporibus opportunis illam recognitionem habere. Pertinet enim ad praeceptum gratitudinis, quod non pro semper obligat. Ex his ergo titulis nulla deordinatio, nec ratio superbiae in appetitu naturalis beatitudinis invenitur.

7. Quo pacto alii predictam difficultatem erpediant. — Secundus ergo principalis modus explicandi malitiam superbiae in illo actu, est, quia Angelus per appetitum deliberatum quievit in sua beatitudine naturali, tanquam sibi sufficiente, et ultima, et consequenter se avertit a supernaturali beatitudine, ad quam converti tenebatur. Ita explicat D. Thomas quam alii sequuntur. Verumtamen statim occurrit objectio similis praecedenti, quia illa quies in beatitudine naturali duobus modis potuit includere aversionem a supernaturali, scilicet, vel formaliter, seu privative, aut contrarie, vel tantum negative, seu praecisive. Prior modus intelligitur esse per actum positivum dis- plicentiae, seu aversionis a beatitudine supernaturali, nimirum, quod ita voluerit Angelus suam beatitudinem naturalem, ut positive despexerit supernaturalem; illamque habere noluerit. Secundus autem modus erit quiescendo in beatitudine naturali, non ascendendo ad supernaturalem, quasi per incogitantiam, non appetendo illam actu, neque in illam alteram referendo. Prior modus videtur aut impossibilis, aut creditu difficilis: posterior autem insufficiens ad inducendum grave peccatum, praesertim commissionis, et superbiae.

8. Priorem ecplicandi modum amplectitur Vasquez —Priorem ergo modum eligit P. Vasquez, disp. 255, cap. 1, dicens illum esse possibilem, quanquam incertum sit, an ita de facto fuerit, quia hoc posterius est facti contingentis praeteriti. Unde neque ratione ostendi potest ita factum esse, nec auctoritate constat : quoad hanc partem mihi videtur res clara. Priorem ergo putat ratione sufficiente probari, quia Angelo pro sua lbertate, potest ita placere sua beatitudo naturalis, ut illi formaliter, et expresse displiceat indigere supernaturali, aut illam ex meritis expectare; ergo potest per actum positivum nolitionis, seu displicentiae ab illa averti. Consequentia est clara, et antecedens probatur, quia ad hujusmodi displicentiam non est necessarium, ut praecedat error, sed sufticit apprehensio alterius supernaturalis beatitudinis sub aliqua ratione mali, utique quatenus morosum, vel difficile apprehenditur indigere novis meritis ad beatitudinem obtinendam, vel non habere sufficientem, et consummatam excellentiam sine extrinseca perfectione.

9. Inpugnatur hic modus primus. — Sed imprimis, etiam illam displicentiam, ut possibilem admittamus, non potest de facto in ea poni primum peccatum Luciferi, quia non apparet in illa malitia superbiae, sed potius pusillanimitatis, vel accidiae. Quod est contra dicta, et contra verba Isaiae et Ezechielis, quae infra contra secunlum modum dicendi ponderabimus. Assumptum probatur, quia actus in illo modo peccandi intervenire supponuntur, scilicet complacentia de propria beatitudine naturali, et displicentia de indigentia beatitudinis supernaturals. Isti enim actus in objectis, et in modo tendendi, et in effectibus valde distincti sunt, nec posterior in priori virtute continetur, nam potest optime complacentia illa consistere sine hac displicentia ; sunt ergo actus distincti. Et prior non est actus superbiae, quia est consentaneus objecto suo, et objectum est naturae Angeli proportionatum. Imo nec malus est per se loquendo, ac praecise spectatus, ut jam probatum. Posterior autem actus, licet sit malus, non est superbia, quia non est appetitus excellentiae, sed potius est fuga illius. Unde magis ad accidiam, seu pigritiam, vel pusillanimitatem pertinet. Unde, Matth. 25, illi servo, qui unum talentum acceperat, et illud absconderat, dicit Dominus: "Serce male et piger" ; quia contentus parvo dono majus lucrum non procuravit. Ad hunc autem modum se habuisset Angelus, si contentus beatitudine naturali ad supernaturalem non aspiraret. Non fuisset ergo superbus, sed piset, aut pusillanimis.

10. Adversariorum responsio evertitur.— Dices, pusillanimitatem interdum oriri ex superbia, teste D. Thoma 2, 2, q. 133, art, 1, ad 3, cum Gregorio in Pastorali, p. 1, cap. 7, dicente: quod Superbus existeret, jui auctoris imperio obedire recusaret. Verumtamen Gregorius videtur loqui de superbia late sumpta, prout omnis inobediens potest dici superbus, materiali quadam, seu generali ratione. D. Thomas autem declarat, tunc pusillanimitatem oriri ex superbia, quando aliquis nimis proprio sensui innixus refugit ea facere, ad quae sufficientiam habet. In praesenti autem non possumus hujusmodi deceptionem, vel nimiam fiduciam in proprio judicio Angelo attribuere: quia illa supponit magnam ignorantiam, imo errorem in intellectu. Unde Lucifer non creditur fuisse superbus, quia nimis de judicio suo confidit, sed quia aliquid supra se appetiit. Responderi potest, illam displicentiam de indigentia beatitudinis supernaturalis non fuisse ortam ex apprehensione, quod illa excederet vires naturales, aut ex errore, quod vel vires supernaturales ad illam acquirendam non sufficirent; vel quod non tribuerentur (quod esset ad pusillanimitatem necessarium, sed ortam fuisse ex nimia complacentia in beatitudine naturali, sub ratione perfectionis sufficientis, absque alia intrinsecus adveniente.

11. Impugnatur secundo. —Sed contra hoc addimus secundam principalem rationem, quia hic modus superbiae est Angelo impossibilis sine praevia deceptione, et errore. Sed haec non praecessit; ergo. Major declaratur, quia illa responsio supponit illam complacentiam de beatitudine naturali, ut est actus distinctus a displicentia beatitudinis supernaturalis, et prior illa naturae ordine fuisse malum, et superbia, non quia fuerit appetitus alterius perfectionis distinctae a naturali beatitudine, sed per apprehensionem ejusdem excellentiae aliter, quam revera esset, sed illa necessario includit deceptionem, et errorem; ergo. Et confirmatur, quia Lucifer evidenter cognoscebat in prima, etsecunda mora se non videre Deum per solam beatitudinem naturalem, quam jam habebat; ergo non potuit apprehendere beatitudinem naturalem, ut sufficientem perfectionem suam, nisi judicando, vel visionem Dei esse simpliciter impossibilem, vel se non esse capacem illius, vel non esse excellentiorem perfectionem, magisque satiantem intellectum, quam beatitudinem naturalem.

12. Quid ad preedicta respondeat Vasquez.— ejicitur responsio.—Hic vero adhibent aliam responsionem, videlicet ad displicentiam tendendi in beatitudinem supernaturalem, vel ad nimium affectum naturalis beatitudinis, non supponi iudicium, sed solam simplicem apprehensionem illius beatitudinis, ut sufficientis, vel indigentiae alterius beatitudinis, ut disconvenientis, vel contrariae propriae naturali dignitati. In qua apprehensione non est deceptio, nec falsitas, cum judicium non includat. Verumtamen impossibile est, apprehensionem, quae non includat judicium aliquod, posse movere aftfectum, ut ex tractatu de Anima., disp. 5, quaest. 7, et ex 1, 2, suppono, et in sequentibus attingemus. Ergo velilla simplex apprehensio voluntatem Angeli ad inordinatum affectum beatitudinis movere non potuit, vel includit judicium, quod illa beatitudosibisufficeret, seu quodindigentia alterius melioris suae naturali bonitati repugnaret. Imo in Angelo, qui sine discursu judicat, non potest intelligi talis apprehensio, quae judicium non includat, quia est apprehensio non vocis, sed rei, et ita est cognitio rei, quod talis, vel talis sit, et hoc est judicare. Unde si Angelus apprehendit supernaturalem beatitudinem, vel indigentiam ejus sub ratione mali, per illam cognoscit illud objectum esse sibi disconveniens, et consequenter judicat esse sibi disconveniens illam beatitudinem appetere. Et similiter, si apprehendit talem beatitudinem, ut sibi sine alia sufficientem simpliciter, talem esse judicat, ac proinde in utroque errat, ac decipitur.

13. Quid alii respondeant. — Denique non desunt, qui nullum reputent inconveniens aliquem errorem in Angelo admittere praevium ad peccatum (ut ex /Egidio in capite sequenti referemus) quando ille error non est de re mere naturali, sed est de supernaturali. Et ita posset in praesenti puncto talis error admitii; quia quod supernaturalis beatitudo sit possibilis creaturae, non est veritas mentalis et consequenter, quod Angelus sit capax talis beatitudinis, id est, visionis Dei clarae, non est naturale objectum. Potuit ergo Angelus in his errare, et ex tali errore despicere supernaturalem beatitudinem, ab illaque per positivum actum averti.

14. Impugnatur. — Sed in hoc distinguendum est inter involuntarium, et voluntarium errorem. Nam de priori jam supra ostendimus, in mente angelica non potuisse reperiri involuntarium errorem, vel deceptionem ante peccatum, saltem ex ordine divinae providendiae: ergo licet de potentia absoluta potuerit Angelus illo modo despicere supernaturaiem beatitudinem ex errore, nihilominus secundum ordinariam non potuit, ac proinde de facto non sic peccavit. imo quamvis de potentia absoluta sic averteretur a supernaturali beatitudine, in eo non peccaret, quia supponitur error esse involuntarius, et consequeuter ignorantiam esse invincibilem, qualis esset, si omni supernaturali revelatione Angelus careret, et ex sufticientibus, vel probabilibus conjecturis crederet, talem beatitudinem ad suam pertectionem non pertinere.

15. Progreditur impuguatio. — At vero, si error esset vincibilis, voluntarius etiam esset, et consequenter supponeret peccatum in voluntate, de quo quale esset, dicam commodius in capite sequenti. Nihilominus tamen peccatum circa affectum beatitudinis, occasione illius erroris commissum, non est superbia. Quia in atfectu ad beatitudinem naturalem nulla esset superbia; quia solum amaretur, ut vera perfectio naturalis, et ut excellentia proportionata tali naturae. Nec etiam indisplicentia supernaturalis beatitudinis, esset superbia, sed pusillanimitas, vel quaedam omissio, ut jam osteusum est. Denique quidquid sit possibili, de facto certe non est verisimile, Luciferum peccasse ex ejusmodi errore, quia in primo instanti habuit revelationem, et fidem supernaturalis beatitudinis, et spem illius in eadem fide, et charitate Dei fundatam: non potuit ergo postea ex errore mentis, formalem displicentiam illius, aut aversionem habere; nisi prius in haeresim circa veritatem talis beatitudinis, et consequenter in ejus desperationem, indiceret: non est autem verisimile, Luciferum in haeresim incidisse, ut infra ostendam: ergo, etc.

16. Secundus modus explicandi peccatum superbie Luciferi impugnatur. — Adversario- rum responsio. — Impugnatur. — Superest dicen.um de alio modo explicandi peccatum superbiae in ordine ad naturalem beatitudinem, supernaturali neglecta: solum negative, seu praecisive. Quem modum explicandi hoc peccatum praeferunt communiter Thomistae, Hervaeus, Cajetanus, Ferrara, et alii ex modernis: et consentiunt /Egidius et Bassolis. Contra hoc autem statim occurrit object:o: quia sequitur primum peccatum Luciferi fuisse omissionis, et consequenter non peccasse appetendo, sed potius non volendo: consequens est falsum: ergo. Sequela patet, quia volendo naturalem beatitudinem Lucifer non peccavit: sed praeter hanc voluntatem solum habuit negationem atfectus, vel relationis ad supernaturalem beatitudinem, ratione cujus peccasse dicitur: ergo tantum peccavit, omiiteudo. Falsitas autem consequentis probatur; tum quia repugnat verbis de Lucifero relatis, Isaiae 12: "7n caetum conscenda, super astra Det exaitabo solium meuin", etc. Unde, Ezechielis 28, dicitur: "7n ultitudine negotuationts Vuae, repieta sunt interiora tua iniquitate". Quae verba gravissimum peccatum comnussionis indicant. tum etiam, quia sequitur, peccatum Angeli non fuisse superbiam, quia superbia non est peccatum omissionis, sed commissionis. Propter quod consequens illud est coutra communem sententiam theologorum. Hesponaent Ferrara et ali, et insinuat etiam D. Thomas 2, dist. 5, quaest. 1, a. 3, ad 4, in illo peccato fuisse aliquam omissionem ejus circumstantiae, quae actui amandi beatitudinem naturalem adjungi debuisset, scilicet, ordinationis illius amoris in Deum finem supernaturalem. Nihilominus tamen peccatum non fuisse omissionis, sed commissionis, quia fuit per actum positivum sine debita circumstantia, sicut orare sine intentione non est tantum peccatum omissionis, sed commissionis.

17. Haec vero responsio non satisfacit, quia supponit quamdam obligationem affirmativi praecepti obligantis pro secundo instanti ad tunc referendum omnia naturalia in finem supernaturalem, quia si tunc non ut geret talis obligatio, omittere illam, vel operari cum carentia talis relationis, nullum esset peccatum. At vero haec obhgatio pro illomet instanti, non fuit ex sola rei natura; quia praeceptum affirmativum non obligat pro semper; et illud praeceptum utique amandi Deum, ut objectum supernaturalis beatitudinis, jam fuerat impletum in primo instanti. Unde satis erat in secundo illam relationem non retractare, nec aliquid illi contrarium agere. Nec etiam fuit illa obligatio ex peculiari praecepto positivo divino, quia de illo non constat. Ad hoc vero dici potest, praeceptum ipsum charitatis infusae ex natura rei obligare pro instanti viae: et Angelos obligasse in secundo instanti et pro illo, quia illud erat ultimum viae, et unicum plenae deliberationis angelicae, cum qua debuerunt Deum amare in via, ut ad patriam possent pervenire. Unde probabilissimum est, habuisse Angelos omnes hanc obligationem pro illo secundo instanti.

18. Progreditur impugnatio.—Ad exemplum in fine mtin. 14. — Verumtamen illa posita, impugnatur directe illa responsio, quia illud praeceptum obligabat quidem ad habendum actum supernaturalis dilectionis Dei ex fide, et cum fiducia supernaturali obtinendi supernaturalem beatitudinem, non tamen obligabat ad hunc actum, ut ad circumstantiam dilectionis naturalis. sed per se, ut erat quidam actus debitus Deo, et necessarius ad salutem ; ergo inde inferri non potest, actum illum dilectionis beatitudinis naturalis fuisse malum commissive, etiamsi habuerit concomitans omissionis peccatum. Et ideo non est simile exemplum orationis adductum: quia attentio ex natura rei est intrinseca circumstantia orationis; imo per se non est praecepta, sed tantum ex suppositione, quod quis orare debeat, aut velit; et ideo qui sine attentione orat, peccat committendo, quia orat modo indebito contra ipsum orationis praeceptum. At vero relatio amoris naturalis beatitudinis in supernaturalem, non est ex natura rei circumstantia necessaria ad bonitatem naturalis dilectionis, nec in eocasu erat necessaria talis relatio ex vi praecepti, de tali dilectione naturali, sed aliunde oriebatur ex praecepto generali charitatis Dei: quod respectu actus naturalis erat illi extrinsecum, et quasi accidentahter, et contingenter conjunctum pro eodem instanti: ergo omissio talis praecepti non est circumstantia alterius actus naturalis, neque illum reddit moraliter malum. Et declaratur, nam si Angelus in illo instanti non haberet actum naturalis dilectionis suae beatitudinis, amando Deum ex charitate, suae obligationi satisfaceret, nihilque peccaret, etiamsi dilectionem sui naturalem actu non referret in Deum, quia illam actu non exerceret: ergo signum est, illam obligationem supernaturalis amoris non fuisse de illo, ut de circumstantia amoris naturalis, sed per se, ut de quodam actu bono. Ergo quamvis in omissione illius peccetur, indenon sequitur, amorem naturalem tunc exercitum, et ex objecto, et aliis circumstantiis bonum, inde fieri malum. Et confirmatur tandem, quia qui omittit amorem Dei eo tempore pro quo tenebatur illum exercere, non propterea peccat in omni actu, quem pro illo tempore exercet, per se loquendo, ex vi talis concomitantiae solius, ut ex 1, 2, suppono; ergo ita erit in praesenti.

19. Respondent ulterius adversarii.— Impugnatur primo.—hesponderi potest illam delectationem naturalis beatitudinis fuisse causam omittendi dilectionem supernaturalem, et ex hac parte fuisse peccaminosam commissive. Hoc declarat Ferrara, quia Angelus ex sui amore naturali applicuit intel'ectum, ut suum decorem intensius consideraret, ex quaintensa consideratione orta est etiam intensio in proprio amore naturali, et ex hac secuta est inconsideratio beatitudinis supernaturalis, et consequenter omissio relationis, et ordinationis sui ad beatitudinem supernaturalem. Sed licet hoc totum concedatur, semper concluditur, in toto illo negotio solam omissionis malitiam inventam fuisse: nam actus, qui de se non est malus, licet ut causa omissionis malae denominetur peccatum, et quasi materialiter dici possit commissio; nihilominus formaliter, et in ratione peccati, tantum est peccatum omissionis, quia in toto illo negotio unica tantum est malitia omissionis. Item licet in illo actu, ut causa omissionis reperiretur distincta malitia, nunquam illa esse posset malitia superbiae, quia malitia, quae inest actui solum, ut est causa alicujus eventus, non transcendit speciem malitiae in ipso effectu inventae, sive malitia causae sit distincta, sive non: sed illa dilectio naturalis beatitudinis non fuit causa superbiae, sed alterius peccati; ergo ex illa causalitate non potuit malitiam superbiae contrahere.

20. Addo denique, non posse dici, illam dilectionem fuisse causam talis omissionis, quia quando cum uno actu simul potest esse alius, quamvis unus fiat, et alter omittatur, non potest ille actus dici causa hujus omissionis: » quia nec per illum est volita directe (ut supponitur), nec indirecte, aut virtute, quia talis actus non est incompossibilis alteri, ut etiam supponitur. Sed in praesenti consideratio, et dilectio beattudinis naturalis, per non excludit considerationem supernataalli: beatitudinis, et ordinationem ad illam: nam in primo instanti haec omnia simul Angelus habuit, et boni Angeli etiam in secundo instanti utrum- que actum habuerunt; ergo dilectio naturalis beatitudinis in malis non fuit causa oblivionis (ut sic dicam) supernaturalis beatitudinis, nec omissionis ordinis ad ipsam. Nec illud, quod de intentione actus addit Ferrara, verisimilitudinem habet, quia longe verisimilius est Angelos omnes in primo instanti dilexisse summo conatu unicuique possibili seipsos, suamque beatitudinem naturalem: ac subinde non potuisse in secundo instanti illam dilectionem, vel considerationem magis intendere. Nec illa intensio, etiamsi daretur, talis fuisset, quae considerationem supernaturalem, vel dilectionem charitatis impediret, quia sunt diversi ordinis, ut supra, in libro quarto, dictum est. Unde simpliciter non videtur verisimile, Luciferum in secundo instanti mentem a consideratione rerum supernaturalium omnino avertisse, ut in superioribus capitibus tactum est, et in sequentibus etiam dicetur.

21. Ultima evasio adversariorum. — Impngnatur primo. — Ultima vero evasio est, Luciferum excessisse in dilectione suae naturalis beatitudinis in modo diligendi, quia illam amavit super omnia: et per talem amorem virtualiter contempsit beatitudinem supernaturalem, et ideo non solum peccasse omittendo relationem ad supernaturalem beatitudinem, sed etiam inordmnate diligendo naturalem beatitudinem ultra mensuram, et ultra propriam dignitatem, et excellentiam ejus; atque ita in illamet dilectione peccatum commissionis, ac superbiae inventum esse. Sed hoc eisdem fere modis jam tactis impugnari efficaciter potest. Nam imprimis etiamsi totum illud concedatur, non apparet in Lucifero illa propria superbia, quae illi in Scriptura tribuitur per appetitum excellentiae nondum obtentae, et obtinendae. Nam perfectionem, et beatitudinem naturalem jam habebat Lucifer, et nihilominus dixit in corde suo: /n celum conscendam, exa tabo solium meum, sedebo, similis ero, etc. Quae omnia verba sunt appetentis excellentiam nondum habitam: non ergo fuit ejus superbia de sola beatitudine naturali, quam jam habebat. Confirmatur ex Hieronymo Ezech. 20: Perdidisii (ait) sapientiam in decore tuo, ut dun plus vis esse, quam conditus es, et magis sapere, quam a Deo acceperas, etiam in perderes, quod habebas. ldem tradit multis verbis Anselmus, libr. de Casu diab., capite 4. Nam ad explicandum, quomodo peccaverit Angelus, interrogat: Quaero quid voluit? et respondet non peccasse volendo, quia habebat. Debebat (ait) vere velle, quod a Deo acceperat, nec hoc volendo peccavit. Unde concludit: Voluit ergo aliquid quod non habebat, nec tunc velle dae at. Et adducit exemplum de Eva, quae quidem non peccavit male amando quae habebat, sed concupiscendo quae non habebat. Postea vero subdit: Peccavit volendo aliquod commodum, quod non habebat, nec tunc velle debuit, quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse poterat. Ub aperte docet, objectum illius superbiae fuisse aliquod bonum distinctum a beatitudine naturali, quam jam acceperat, et peccatum illud in actu desiderii, seu concupiscentiae. non in actu complacentiae de bono jam habito propositum fuisse. Quod etiam expresse tradit Gregorius, lib. 13, Moral., cap. 4, alias 7, et Hierony mus, vel potius Beda, Job 40, circa illa verba; An ectrabere poteris Leviathan, et Isidorus, lib. 1, de Sum. Bon., capit. 15.

22. Inpugnatur secundo. — Quo pacto amor sti in Angelo dici possit super omnia.—beinde contra evasionem illam applicari possunt facile aliquae ex rationibus factis. Nam si Lucifer amavit suam beatitudinem naturalem super omnia, hoc intelligi potest, vel formaliter, ac expresse ponendo in objecto illam comparationem, vel virtualiter in modo diligendi. Primum dici non potest. quia talis modus diligendi se plusquam Deum, et beatitudinem naturalem plusquam supernaturalem per expressam comparationem, adeo est inordinatus, et contrarius naturali rationi, ut non videatur possibilis. nisi velin persona omnino ignorante Deum, et supernaturalem beatitudinem, vel in voluntate jam valde depravata, qualis nunc est voluntas daemonis. Ergo incredibile est Luciferum sapientissimum, et rectissime antea institutum, a tali amore initium iniquitatis suae accepisse. Amor autem creaturae, qui saltem implicite super omnia imputatur, duplici tantum signo dignoscitur. Unum est, si propter amorem creaturae divina praecepta gravia non serventur: aliud est, si creatura sub alqua ratione propria Dei ametur, colatur, aut aestimetur. Nam ex sola intensione talis amor non fit super omnia, ut seepe dixi, et ex materia de Charitate, et de Poenitentia est manifestum; nec aliud signum talis amoris hactenus excogitatum est, nec, ut arbitror, inveniri potest. In praesenti autem amor sui in Lucifero non potest reputari super omnia posteriori modo: quia non amavit suam naturalem beatitudinem sub aliqua falsa apprehensione fictae excellentiae, excedentis capacitatem naturae, aut mensuram suae perfectionis, ut saepe dic- tum est, ac probatum, quia talis modus amandi non poterat esse sine magna mentis caecitate, quae peccatum primum non antecessit; ergo solum dici potest amor ille super omnia, quatenus est causa alterius ordinati affectus, qui habuerit pro objecto bonum aliud praeter beatitudinem naturalem, fueritque propria superbia, non tantum per arrogantiam sui, inordinatam complacentiam, sed maxime per concupiscentiam alterius improportionatae excellentiae, et tunc in hoc affectu erit primum peccatum Angeli: nam prior amor complacentiae sui solum denominative participat malitiam peccati, cujus est aliquo modo causa, ut in superioribus declaravi.

23. Objectio pro prima sententia. — Contra resolutionem vero positam, et pro priori sententia objici possunt nonnulla testimonia Augustini; in quibus aperte dicit, Angelum peccasse, eo quod ad se conversus, sua naturali perfectione delectatus, et quasi inebriatus Deum contempsit, et ad ejus laudem conversus non est. Ita loquitur, lib. 4, Genes. ad litt., cap. 24 et 32. et lib. 11, c. 13 et 23, et Hlb. 11, c. 13: Sua, inquit, pricata potestate elatus, libro autem 12, cap. 1, ait, sua potestate delectati. Unde, lib. 14, cap. 13, generatim dicit, tunc aliquem inchoare superbiam, cum sibi nimis placet. Unde Ambrosius, dicta Epistol. 33, de Diabolo, ait, cecidisse, quoniam sua potestate, et dignitate, quam a Deo acceperat, sibi placit.

24. Responsio pro nostra sententia. — Mespondemus Patres, in his locis et similibus, non excludere a peccato Luciferi appetitum ulterioris excellentiae, quam aliis locis solum dicunt Luciferum peccasse ex contemplatione, et amore suae pulchritudinis, quod verissimum est: et indicatur in illis verbis Ezechielis: "ETecatuin est cor tuum in decore tuo". Nihilominus tamen elatio illa distinctus actus, et amor fuit ab inordinato affectu alterius excellentiae. Nec oportet, ut in ipso amore et delectatione sui praecesserit inordinatio, quia illa delectatio sui non fuit per se causa subsecutae superbiae, sed fuit aliqualis occasio non data (ut sic dicam) sed accepta ab ipso Angelo male utente sua libertate, et bono affectu, occasionem superbiae ex naturali perfectione sui, ejusque cognitione, et amore, sumendo. Ac proinde illa complacentia sui non est mala, nisi propter adjunctum superbiae affectum. Unde Augustinus, lib. 3, de Liber. Arbit., capite ultimo, ait: Qui placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut polestate sua frui velit, tanto fit minor, quanto se cupit esse majorem. Et hanc dicit diaboli superbiam fuisse.

PrevBack to TopNext