Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum primum peccatum luciferi fuerit inordinatus appetitus supernaturalis beatitudinis

CAPUT XI. UTRUM PRIMUM PECCATUM LUCIFERI FUERIT INORDINATUS APPETITUS SUPERNATURALIS BEATITUDINIS.

1. Prima sententia affirmans. — Theologi naturalem beatitudinem dixerunt credi posse objectum superbiae angelicae, idem sub disjunctione de supernaturah beatitudine senserunt. Ita D. Thomas supra et consentiunt fere expositores ejus, et Hervaeus, Egidius, Richardus, et Dassolis, capite praecedenti, allegati. Et Scotus non dissentit, nam peccatum Angeli declarat non solum per complacentiam in bono habito, sed etiam per appetitum beatitudinis non habitae, quae in Angelis non fuit, nisi supernaturalis. Discrepat vero, quatenus peccatum per talem concupiscentiam commissum, non putat fuisse superbiam, sed nescio quam luxuriam; in quo cum illo convenit Gabriel, contra quam partem jam satis dictum est. Praeter hos vero doctores, hanc partem solam docent in 2,d 5, Albertus, art. 3, Durandus, quaest. 1, num. 14, Argentina, dist. 6, quaest. 1, art. 1, et clarius in 4. Idem dicit probabile ibi Major, quaest. 2, quamvis absolute totam hanc rem, ut nobis ignotam relinquat. Idem sentiunt scholastici, qui dicunt Luciferum peccasse volendo consequi beatitudinem sine meritis: nam licet non addant fuisse supernaturalem beatitudinem, tamen id non fuisse peccatum, nisi respectu illius. Et ita loquitur Alensis, 2 part., q. 98, membr. 3 toto, Altisiodorensis, libr. 2, sum., tract. 2. cap. 2, Marsilius etiam in2, quaest. 5, art. 2. concl. 6, illum modum loquendi imitatur: sed magis accedit ad opinionem tractatam capite praecedenti.

2. Probatur haeec sententia. — Probari solet haec sententia ex Patribus: sed illos commodius inferius expendemus: nunc solum ratione suadetur haec sententia, quia Angelus pec- : cavit inordinate appetendo excellentiam in sua beatitudine naturali, ut a nobis dictum est: ergo in supernaturali. Consequentia est ratione ex Scoto desumpta: quia Angelus peccavit in appetendo bonum delectabile, quia non potuit peccare appetendo honestum qua tale est, ut est per se notum, nec appetendo utile; quia utile non appetitur nisi propter aliud propter se amatum: ergo peccavit ap- petendo delectabile: ergo primo peccavit appetendo summe delectabile, quod est beatitudo. Probatur haec ultima consequentia: quia unaquaeque potentia primo, ac per se appetit id, quod sibi est maxime delectabile intra latitudinem objecti sui, ut gustus summe delectabile gustui, et visus visui: ergo voluntas primo fertur in beatitudinem, quae sibi maxime delectabilis est. Maxime vero confirmatur haec ratio, quia non est facile aliam excellentiam cogitare, quam Angelus potuerit inordinate appetere, praeter supernaturalem beatitudinem: quia omnem aliam sibi possibilem jam habebat, et impossibilem appetere non poterat : quod si alia fingatur fuisse possibilis Angelo, praeter supernaturalem beatitudinem, non tamen erit secundum potentiam Dei ordinatam, sed secundum absolutam. Verisimilius autem est, cogitasse magis Angelum de summa excellentia sibi possibili simpliciter, et proxime conjuncta naturae suae, quam de alia quacumque: hoc autem est sola supernaturalis beatitudo: ergo.

3. Proponitur tota ratio difficultatis contra hanc opinionem. —In hac vero sententia exphcanda statim occurrit difficultas in praecedenti capite proposita, nimirum qualis excessus, vel inordinatio inveniri potuerit in appetitu beatitudinis supernaturalis, propter quam superbiae malitiam Angelus contraxerit: habet enim eamdem, vel majorem rationem difficultatis. Quia beatitudo supernaturalis est per se maxime amabils; unde ejus appetitus, desiderium, vel intentio obtinendi illam sunt honestissima: imo cadunt aliquo modo sub praeceptum, cum omnes viatores tam Angeli, quam homines ad illam beatitudinem aspirare teneantur: ergo ex parte objecti non potuit appetitus ejus esse superbia. Nec etiam ex circumstantiis, quia non ex parte finis, cum illa beatitudo non propter alium finem, sed propter seipsam appetatur, et eo ipso, quod propter se appetitur, propter Deum appetitur; quia ipse Deus est intrinsecum objectum illius beatitudinis, ac proinde in ipsamet beatitudo principalter appetitur. Nec etiam ex parte modi: quia quoad modum intensionis illa beatitudo est maxime appetibilis toto conatu possibili: ex aliis vero circumstantiis non potest cogitari excessus, vel inordinatio quoad modum appetendi, qui possibihis fuerit Angelo sine errore, qui in eo praecesserit: et fuerit causa, vel occasio talis excessus, ut discurrendo per varios modos, qui excogitati sunt, patebit. Cum ergo hujusmodi error in Angelis admittendus non sit, difficile videtur, hunc modum superbiae circa tale objectum explicare: et ideo varii modi excogitati sunt, quos expendere oportebit.

4. Quo pacto aliqui occurrant propositae difficultati contra primam sententiam.— Eaplicatur ab AEgidio admittendo errorem in Angelis. — Primus valde communis est, excessisse Luciferum volendo habere supernaturalem beatitudinem suis viribus naturalibus, sine auxilio gratiae, vel meritis, totum hoc expresse, ac formaliter ex parte objecti appetendo. Ita tenet aperte Agidius supra, quem in hoc Vasquez sequitur, tribuitque hanc opinionem D. Thomsae, Bonaventurae, Alensi, et aliis antiquioribus, quia cum aliud, inquit, non explicent, ita sunt interpretandi, de quo postea dicam. Nunc res ipsa examinanda est. Diversa tamen via dicti duo auctores procedunt. Nam JEgidius ingenue fatetur Angelum errore in ilam animi elationem devenisse; nimirum quia credidit Lucifer, vel existimare potuit se posse viribus naturalibus ad visionem DEI claram pervenire, et cum hac existimatione peccavit, illo modo appetendo supernaturalem beatitudinem, ponendo in objecto modum ipsum, tanquam sibi possibilem, et ad suam excellentiam pertinentem. Et pro hac sententia quantum ad illam partem de errore, qui in Angelo praecessit, allegant aliqui D. Thomam, 1 p., quaest. 64, art. 2, ad 3, quia dicit, nunc daemonem in eodem superbo appetitu excellentiae perseverare, quantum ad affectum, licet non quantum ad hoc, quod credat se posse obtinere. Idemque habet Bonaventura, in 2, d.7, P. 4 art. 1, queest. 2.

5. Impugnatur hic modus Agidii. — Sed haec sententia probanda non est. Primo, quia omnes theologi supponunt Luciferum non peccasse ex errore, ut supra visum est. Secundo, quia Lucifer in primo instanti credidit se posse obtinere beatitudinem excellentiorem, quam sit naturalis, et illam speravit per gratiam Dei: unde etiam consequenter credidit sine auxilio divinae gratiae, non posse illam obtinere: non potuit ergo in contrarium errorem postea incurrere, nisi per infidelitatem et haeresim. Sed nullus est, qui hoc peccatum Angelo tribuat, et fortasse reperiri non potest, praesertim in primo Angelo. Ergo non est illi talis affingendus error. Tertio videtur error ille contra rationem naturalem, et in Angelo fuisse contra evidens experimentum, quod in se percipiebat. Nam ipse videbat et comprehendebat suas naturales vires, et consequenter experiebatur, seco nari quantum naturaliter poterat ad co gnoscendum DEUM, et nihilominus non cognoscere illum intuitive; ergo contra hanc evidentiam et experientiam persuaderi non potuit, quod naturali virtute sua, beatitudinem supernaturalem in visione DEI positam, obtinere posset. Et confirmatur: nam daemon nunc evidenter cognoscit se non posse videre Deum, et similiter cognoscit vires ejus naturales non esse diminutas, nec cognitionem naturalem fuisse impeditam per peccatum; ergo etiam ante peccatum evidenter cognovit, se non posse consequi visionem Dei per naturales vires; ergo non potuit unquam contrario errori assentiri. Neque D. Thomas, aut Bonaventura oppositum tenuerunt: aliud est enim credere se posse beatitudinem naturalem consequi , aliud se posse illam consequi per sua naturalia. Primum autem asserunt dicti sancti, ut ex verbis eorum constat, non vero secundum. Et illud quidem prius verissimum est, quia daemones crediderunt, illam beatitudinem sibi fuisse simpliciter possibilem, vel per gratiam, vel saltem abstrahendo a modo; nunc vero jam non apprehendunt illam, ut sibi possibilem. Quod etiam hominibus damnatis, illis praesertim qui in via talem fidem habuerunt, contingit.

6. Hesponsio adversariorum, quod potuerit Angelus mnultipliciter errare. — Dici vero potest argumentum convincere non potuisse Luciferum probabiliter, vel apparenter existimare, solis viribus suis naturalibus se posse efticere physice illam perfectionem, vel actum, in quo supernaturalis beatitudo consistit. Nam praeter repugnantiam dictam, nullum motivum, vel conjecturam ad hoc credendum habuit. Nihilominus tamen aliis modis potuisse errare, credendo se posse consequi beatitudinem per sua naturalia. Primo quidem id intelligendo, non physico, sed morali modo, id est, potuisse propriss meritis, quae sua libera voluntate poterat facere, illam beatitudinem obunere, sicut Pelagius existimavit. Nam licet beatitudo a solo Deo supernaturali virtute fieri possit, potuit Angelus credere hoc ipsum Dei opus sibi deberi propter bona opera libertate sua facta. Vel secundo potuit Lucifer existimare sibi esse debitam illam beatitudinem sine meritis novis, propter solam suae naturae excellentiam. Vel denique potuit existimare, se posse naturaliter illam obtinere, tum ex parte capacitatis receptivae suae nature, tum ex parte proximae virtutis activae, saltem inchoatae, cui Deus cooperationem suam negare non debuisset. ,

7. Probatur id fuisse possibile.—CQuod autem omnibus his modis potuerit errare Angelus, probatur, quia in his omnibus modis deceptionis error cadit in materiam aliquo modo supernaturalem, et ideo ex natura rei non repugnat talem errorem in Angelo inveniri. Nec etiam repugnare potuit ex vi fidei, quam in primo instanti habuit, tum quia potuit illam mutare pro sua libertate: tum etiam, quia non constat habuisse Angelos in primo instanti revelationem expressam omnium istarum veritatum supernaturalium, videlicet quod nemo possit per naturalia opera liberi arbitrii supernaturalem beatitudinem mereri, vel quod illa beatitudo non sit connaturalis, vel connaturaliter debita: vel quod in natura creata non sit talis potestas eftectiva illius beatitudinis, cui concursus divinus ad illam in se efliciendam sit connaturaliter debitus. Nec denique hoc repugnaret ordini providentiae divina, quia ille error esset voluntarius in Angelo, quia non ex rei evidentia, sed ex voluntatis daeterminatione contingere potuit. Unde non esset sine culpa, quia illa voluntas, aut haeresim contineret, aut saltem esset valde temeraria et arrogans, et consequenter error non esset tanquam causa subsequentis culpae, sed etiam effectus malae voluntatis praecedentis.

8. Haec responsio non est improbabilis. — Non tamen satisfacit. — Vropter haec videri potest haec sententia, aliquo modo ex his explicata, non improbabilis. Et ego quidem fateor me non videre repugnantiam apertam in hoc, quod AÁngelus ante inordinatum appetitum supernaturalis beatitudinis, aliquo ex dictis modis circa illam erraverit, et ex illo errore in illum inordinatum affectum proruperit. Verumtamen imprimis non video probabilem rationem, vel conjecturam ad suspi- ! candum, nedum judicandum talem errorem j in Angelo fuisse. Deinde illo etiam permisso, non satis defenditur, beatitudinem supernatu- 1 ralem fuisse objectum primi peccati Angeli;, nam ante appetitum illum praecessit culpa : nam ille error non potuit contingere sine peccato, ut mox dicebam. Imo illud peccatum debuit esse superbia, vel aliunde superbiam supponere, juxta resolutionem superius datam, quod primum peccatum Angeli fuit superbia. Ergo oportet aliud objectum ilhus puioris superbiae assignare praeter supernaturalem beatitudinem. Sed de peccato erroris vel haeresis, quomodo in Angelo fuerit, vel esse potuerit, dicemus inferius. Nunc ergo satis nobis est supponere primum peccatum Angeli, cujus objectum investigamus, non processisse ex errore, quod supra probatum est.

9. Vasquez alia via difficultati occurrit.— Aliter igitur defendit illum modum explicandi dictam sententiam Vasquez supra: nimirum potuisse Angelum appetere beatitudinem supernaturalem sine meritis, hoc totum expresse in objecto ponendo sine praevio errore. Fundatur in illo principio supra insinuato, quod voluntas potest moveri ab objecto simplici apprehensione proposito: Absque judicio, inquit, compositionis et divisionis in intellectu. Unde infert, potuisse Angelum apprehendere beatitudinem supernaturalem, tanquam sibi possibilem et convenientem, ut propriis viribus obtinendam, et totum hoc apprehendere, ut quamdam excellentiam suam, et ut talem illam appetere, et in hoc peccare nullo praevio errore. Quia in illa simplici apprehensione non est veritas, nec falsitas: unde nec deceptio, vel error esse potuit.

10. Rejicitur hic modus Vasquii.—Sed hujus sententiae fundamentum in capite praecedenti improbatum a nobis est. Non enim credimus voluntatem, praesertim Angeli, posse moveri sine aliquo judicio, in quo veritas, vel falsitas inveniatur. Quia ut in intellectu Angeli sit veritas, non est necessaria compositio actuum ex parte intellectus angelici, sufficit enim simplex actus, quo rem talem esse, vel non esse Angelus cognoscat, quod per actum simplicem facere posse, in libro secundo, ostensum est. Ut autem voluntas Angeli amet, vel desideret aliquod objectum, necesse est, ut praecedat cognitio illius sub ratione boni, non abstrahendo, vel praescindendo ( ut sic dicam) ab esse, vel non esse, sed cognoscendo hoc esse bonum cognoscenti, et appetere illud esse sibi conveniens. Nam sine tali cognitione quomodo voluntas movebitur ad appetendum illud? At vero illa cognitio, sive sit per actum simplicem, sive compositum, intrinsece includit jucium. Accedit quod illa apprehensio simplex solum dicitur suflicere ad simplicem affectum voluntatis, qui ad peccatum Angeli explicandum non sufticit, ut latius dicemus inferius tractando de appetitu absolutae aequahtatis Dei.

11. Secundus modus principalis occurrendi difficultati. — Est ergo secundus principalis modus explicandi hanc sententiam, quod Angelus appetierit supernaturalem beatitudinem sine meritis, non positive (ut sic dicam) apponendo illud additum in objecto, seu directe volendo illam negationem, sed ex parte affec- tus ab illa praescindendo, id est, volendo absolute ipsam beatitudinem, non cogitando de meritis, nec volendo expresse habere beatitudinem per merita. Nam eo ipso, quod Angelus non voluit beatitudinem per merita, virtute voluit sine illis eam habere. Hunc dicendi modum tradit D. Thomas, siattente legatur, in dicta quaest. 63, art. 1, ad 4, conjungendo doctrinam illius solutionis cum his quae docet in art. 3. Et ita illum exponunt, et sequuntur Hervaeus, Capreolus, Cajetanus, Ferrara, et alii Thomistae: et consentiunt Durandus, Argentina et Altisiodorensis. Et probatur primo a sufficienti partium enumeratione, quia Lucifer peccavit appetendo supernaturalem beauitudinem modo indebito, et non expresse volendo ipsum modum ex parte objecti, ut dictum est; ergo implicite, seu virtualiter volendo illum modum, utique voluntarie exercendo talem actum sine tali modo.

12. Haec vero sententia habet difficultates tactas in praecedente. Prima, quia non constat de obligatione apponendi talem modum in desiderio, vel appetitu supernaturalis beatitudinis, nimirum, ut expresse tanquam consequenda per auxilia gratiae appetatur, modum illum, quasi partem objecti expresse volendo. Nam qui vult finem, non semper vult expresse, vel determinate media, sed potest simpliciter velle sanitatem, nihil cogitando de mediis, nec an a Deo, vel ab alio obtinenda. Et quotidie affectum gloriae habemus, non expresse volendo illam per auxilia gratiae, nec de illis cogitando, et non propterea peccamus, quia illa non excludimus, hcet ab illis praescindamus. Imo eo ipso quod illa non excludimus, virtute illa volumus, quia talis finis ex natura sua ila postulat. Ergo si Lucifer nihil aliud in expresso objecto suae voluntatis habuit, quam supernaturalem beatitudinem, et formaliter non exclusit merita, vel auxilia gratiae; ergo nec virtualiter illa exclusit; ergo in eo non peccavit.

13. Adversariorum evasiones varie eacluduntur. — Dices illum peculiari praecepto fuisse obligatum ad volendam tunc beatitudinem tali modo. Sed contra primo, quia licet demus, hoc praeceptum aliquando obligare, cum tamen sit affirmativum, non obligat pro semper; cur ergo dicemus obligasse pro illo instanti ? Dices habuisse de hoc peculiare praeceptum positivum Dei. At hoc est divinare, quia de tali praecepto non constat. Dices, non fuisse omnino positivum, sed connaturale gratiae viatoris, et obligasse pro illo instanti, quia erat ultimum viae. Sed contra hoc etiam obstat, quia jam Lucifer in primo instanti illud praeceptum impleverat. Replicari vero potest, quia in secundo instanti cum plene deliberabat, tenebatur, quasi ratificare priorem voluntatem minus deliberatam, ut secum meritum consummaret. Sed licet hoc sit probabile, est valde incertum, et insufticiens ad propriam malitiam peccati Luciferi, ejusque gravitatem explicandam.

14. Refellitur secundo per dilemma. — Unde argumentor secundo: quia vel Lucifer in illo secundo instanti consideravit beatitudinem illam non posse sine meritis gratiae obtineri, vel hoc non consideravit, sed totus fuit quasi absorptus in excellentia illius beatitudinis contemplanda. Si dicatur primum, non videtur credibile, Angelum considerando actualem modum necessarium ad illam beatitudinem obtinendam, nihil per voluntatem circa illum decrevisse, et appetendo illam beatitudinem abstraxisse per voluntatem ab illo modo, si actu illum considerabat. Unde dicti auctores non admittunt talem considerationem, sed potius aiunt, Luciferum id non considerasse, et ideo per incogitantiam peccasse. Et confirmatur: nam si actu consideravit, beatitudinem illam propter merita gratiae esse obtinendam, vel apprehendit illa, ut necessaria, vel ut non necessaria, sed tantum ut possibilia, vel utilia. Si primum dicatur, impossibile fuit velle efficaciter beatitudinem, et non media necessaria judicata: si vero dicatur secundum, ponitur error in Angelo, quod existimaverit beatitudinem illam posse sine meritis comparari. Nec enim dici potest, Angelum cogitasse de illis mediis. non cogitando, an essent necessaria, necne, sed praescindendo. Hoc enim est contra naturalem modum cognoscendi Angeli, nam uno intuitu perfecte deliberat, et cognoscit medium, et qualitatem, vel necessitatem ejus, praeterquam quod gratis omnino dicitur, Angelum habentem actualem considerationem gratiae, et gloriae actu voluisse gloriam, et non gratiam, ejusque auxilia, sive illa ut necessaria, sive ut utilia consideraverit, quia illa omnia libere velle poterant, et omnia pertinebant ad magnam perfectionem, erantque inter se connexa. Unde ergo dicere possumus illa omnia actu considerasse, et unum, ac non aliud, voluisse.

15. Secunda pars dilemmatis. — Si autem altera pars, quae communis est defendatur, nimirum per inconsiderationem voluisse beatitudinem sine meritis, statim interrogandum occurrit, an illa inconsideratio fuerit omnino naturalis, et involuntaria, vel fuerit volita. Nam si primum dicatur, quidquid ex illa secutum fuit, non potuit ad peccatum imputari, quia ignorantia invincibilis, ita inconsideratio naturalis a peccato excusat. Si autem fuit volita; ergo praecessit cogitatio ejus; ergo non fuit omnino inconsiderata. Dices, praecessisse aliquam cogitationem generalem, quae sufticeret ad indirectum voluntarium, non ad directum. Sed contra, nam illud voluntarium, indirectum debuit necessario fundari in aliquo directo, id est, in voluntate applicandi mentem ad aliam considerationem, ex qua dicta inconsideratio resultaverit: et tunc in tali voluntate erit prima Angeli malitia, non in alio actu appetendi, qui ex subsequenti inconsideratione sequitur. Sed responderi poterit, hoc peccatum tanquam unum cum subsequenti affectu inordinato computari, quia illa voluntas solum est mala, quatenus media inconsideratione, causa est talis defectus in beatitudinis appetitu. Quapropter hae duae rationes licet probabiles sint, et ostendant communem illam sententiam fundari satis non posse et diflicilem creditu esse, non tamen efticaciter convincunt falsam esse.

16. Refelluntur tertio argumento, tripartito. Tertia vero ratio in praecedenti capite adducta non minorem efticaciam in praesenti habere videtur, quia juxta illam sententiam peccatum Luciferi fuisset peccatum omissionis, et non commissionis, multoque minus fuisset peccatum superbiae, nec admodum grave. Probatur sequela quoad singulas partes. Quia imprimis amor beatitudinis simplex (ut sic dicam ) seu absolutus, et praecisus a volitione mediorum, per quae acquirenda est, non est de se malus: ergo si aliquando quis peccat, sic amando beatitudinem, non peccat in eo, quod agit, sed in eo, quod non agit, quando plus agere tenebatur; ergo peccat peccato omissionis, et non commissionis. Sicut qui solvit quinque, cum septem solvere debet, omittendo tantum peccat, quia non in eo, quod facit, sed in eo quod non agit, delinquit. Sic autem peccavit Angelus juxta illam sententiam, ut ex dictis patet. Et signum optimum est, quia nisi supponatur praeceptum aftfirmativum obligans pro illomet instanti ad volendum expresse gloriam per merita, nulla ratio culpae in illo simplici amore beatitudinis invenietur; ergo signum est, totam illam culpam in omissione positam esse. Et declaratur amplius, quia ille modus volendi per merita non est circumstantia necessaria ad honestatem amoris beatitudinis, potiusque est quasi eftectus hujus amoris, ad eum modum, quo electio est effectus intentionis: qui autem bonum finem intendendo, non eligit apta media, quando tenetur eligere, non peccat committendo, sed omittendo, et in universum, qui habet principium operandi sine operatione debita, per omissionem tantum peccat; ergo idem est in nostro proposito.

17. Probatur secunda pars argumenti. — Unde probatur altera pars: nam etiamsi quis dicat illum appetitum beatitudinis esse inordinatum, eo quod careat illo expresso respectu ad talia media, scilicet merita, vel auxilia gratiae; et ideo contendat illum actum esse peccatum commissionis. Nihilominus non erit peccatum superbiae, sed mahtia talis actus erit ejusdem rationis cum omissione, etiamsi materialiter (ut sic dicam) ratione actus vocetur commissio. Sequela probatur, quia illud peccatum non est per appetitum excellentiae improportionatae, nec omissio illius relationis ad merita nascitur ex appetitu ejusdem beatitudinis, vel alterius nimiae excellentiae, sed ex sola quadam inadvertentia, ut alii auctores fatentur; ergo ibi non intervenit malitia superbiae, quae appetitum inordinatum excellentiae requirit. Neque dici potest, illammet inconsiderationem supponere in affectu beatitudinis aliquem excessum a quo oritur alius defectus omissionis, et ratione illius excessus esse superbiam, hoc (inquam) dici non potest, quia in illo appetitu beatitudinis, nec est excessus in ipso objecto, quia est de se optimum, nec in modo intensionis, quia ex hoc capite actus non fit malus, ut saepe dixi, nec in modo appretiaüonis, quia ex vi illius appetitus nullum praeceptum violatur, quia cum toto illo atfectu posset esse consideratio meritorum, et relatio ad illa: quod si omittitur, erit aliunde ex libertate voluntatis; ergo inde non fit ille amor beatitudinis in se malus, vel etiamsi fieret, non haberet malitiam distinctam a suo effectu: non ergo supponitur in illo malitia superbiae.

18. Probatur tertia pars argumenti. — Ex quo tandem concluditur ultima pars, nimirum tale peccatum non multum grave esse potuisse, quia solum esset, vel omissio cujusdam praecepti, quod non est de re multum gravi; actualis enim relatio ad merita non est res multum ad salutem necessaria per se loquendo. Possunt enim fieri merita sine intentione merendi, sed tantum amandi Deum, vel propter ipsum bene operandi. Et ita etiam potest beatitudo per merita comparari, sine intentione volendi illam propter merita, vel per merita, operando simpliciter propter Deum. Denique potest bea- titudo desiderari, seu separari a Deo sine recordatione meritorum, et consequenter sine relatione ad illa; ergo licet fortasse haec relatio omittatur, quando praecipitur, et maxime, si per inconsiderationem contingat, licet aliqua culpa sit, non tamen adeo gravis, quantum peccatum Angeli esse creditur, et in Scriptura significatur.

19. Afferuntur modi alii occurrendi difficultati Intjus capitis. — Unus modus traditus ab S coto. — Propter haec non videtur suflicienter dictis modis explicari, quomodo supernaturalis beatitudo potuerit esse superbiae objectum. Nihilominus tamen possumus alios excogitare. Unus est traditus ab Scoto supra, quia potuit Angelus appetere beatitudinem cum affectu celerius illam obtinendi, quam secundum regulam rationis, ac divinae providentiae possit. Quamvis enim in naturali beatitudine hic excessus locum non habuerit, quia illa fuit conjuncta cum natura, alia ratio est de beatitudine supernaturali, quae non statim fuit collata, nec in primo instanti, nec in secundo. Potuit ergo Lucifer in illomet secundo instanti, cum se ad claram Dei visionem non statim elevari conspiceret, illam tanquam sibi debitam affectare, ejusque dilectionem indigne ferre. Hunc autem affectum concipere potuit sine errore, judicando solum exeellentiam illius beatitudinis esse sibi convenientissimam, et dilationem ejus esse sibi disconvenientem, et non consentaneam perfectioni suae naturae, et meritis, quae in primo instanti jam habuerat, non considerando, an esset prius necessaria perseverantia per pleniorem, magisque deliberatam in Deum conversionem.

20. Confirmatur primo ex Scriptura et Patribus.—Sic ergo in illo affectu non est repugnantia, et fit verisimihs ex illo fundamento ab Ezechiele indicato, et a Patribus supra allegatis, tradito, quod captus amore sui, plusquam oporteret, suam exaltationem concupivit. Et hoc etiam indicavit Anselmus, dicens, Angelum, insolenter appetendo bonum, quod nondum habebat, amisisse illud, quod habuisset, si depito modo illud appetivisset. Merito enim dicitur quis insolenter appetere aliquid a superiore dandum, quando illud aliter, quam ab illo sit ordinatum, habere vult. Neque bonum illud, quod Angelus habuisset, si per insolentiam illud non amisisset, aliud, quam supernaturalis beatitudo esse potest. Item juxta hunc modum intelligi possunt Patres, quando dicunt peccasse Luciferum, Quia ipse sibi ad beatam vitam sufficere voluit, ut loquitur Au- gustinus 12, de Civit., cap. 1, vel, guia se sibi sufficere judicavit, ut loquitur Gregorius, lib. 34 Moral., cap. 14, alas 17; non enim intellexit Augustinus credidisse Angelum ipsum sine Deo sibi ad beatitudinem sufficere, vel obJjective, vel efficienter, uterque enim est stultissimus error eontra rationem naturalem: intellexit ergo, ita Luciferum appetivisse supernaturalem beatitudinem, ac si ad illam sibi sufficeret: hoc enim merito intelligitur facere, qui appetit insolenter beatitudinem, et non secundum ordinem a Deo praescriptum. Vel euam intelligere potuit, quod Angelus se sibi sufficere judicavit ad obtinendam beatitudinem, non secundum puram suam naturam, sed illis virtutibus, et gratiis, ac meritis, quibus se in principio suae creationis ornatum conspiciebat. Judicavit, inquam, non speculative, sed practice, utique ita sibi proponendo beatitudinem appetendam, et expectandam, ac si jam illa sufficientissime dignus existeret.

21. Confirmatur secundo ex aliis Patribus. —Possunt etiam in hunc modum intelligi Paitres, qui dicunt daemonem per insolentiae et arrogantia morbum corruisse: ut loquitur Theodoretus, 1. 5, de Divin. decret., cap. de Diabolo. Nullo enim modo melius explicatur insolentia, quam per illam voluntariam appetentiam pro indebito tempore. Sic etiam posset satis commodedici, quod in alio sensu dixit Tertullianus, Angelum per impatientiam corruisse, quia impatiens morae in appetenda beatitudine inventus est. Denique ita posset exponi, vellimitari, quod Lucifer appetiverit gloriam sine meritis, utique auctis, et confirmatis in secundo instanti; hoc enim facilius potuit sine errore per inconsiderationem appetere, judicando 1d fuisse simpliciter possibile, nullo considerato respectu ad divinam ordinationem, et ad majorem sui exaltationem suam, esse sibi valde conveniens. Est ergo hic modus probabilis, sed incertrs, parumque daemonis superbiam exaggerans.

22. Alter modus qui posset afferri non contemnendus.—Alius denique modus hujus inordinati atfectus esse potuit in ejus excellentia, seu intensione, non quidem ex parte actus appetendi; hoc enim satis jam improbatum est, sed ex parte beatitudinis concupitae. Itaque credibile est appetivisse Luciferum beatitudinem singularis intensionis, claritatis, et excellentiae, ita ut super astra Dei exaltaret solium suum. Hic enim affectus possibilis profecto fuit, quia objectum erat simpliciter possibile, et apprehendi potuit sine errore, ut absolute conve- niens Lucifero, ut per se patet, quia esset perfectio accidentalis, quae naturam non destrueret, sed perficeret: et de se.erat sufficiens, imo, et magnum objectum superbiae. Quia licet visio Dei in quacumque intensione, et perfectione infra comprehensionem sit per se amabilis, et honesta, nihilominus appetere illam principahter propter eminentiam respectu aliorum, et solum ex amore propriae naturae, et propter decorem, et dignitatem ejus naturalem, affectus est superbiae inordinatissimus. Cujus rei aliquale exemplum fuit in duobus filiis Zebedai sedem dextram et sinistram a Christo petentibus, Matth. 20. Quanquam enim illi nihil de coelestibus sedibus cogitarent, tamen si eodem intuitu, et affectu illas peterent, non minus, imo magis superbi fuissent.

23. Confirmatur ex Patribus. — Quibus modis haec excellentior beatitudo intelligi possit. — Possumusque in hanc sententiam allegare Chrysostomum, homil. 17, in Genes. dicentem, diabolum fuisse de coedlo pulsum: Quia plusquam dignitatis sue erat, sapere cohtit; et Hieronymum, in verba illa Ezech. 28: "Perdidisti sapientiam tuam in decore tuo", dicentem: Ut dum plus vis esse, quam conditus es, et magis sapere, quam a Deo acceperas, etiam id perderes, quod habebas. Addo etiam Gregorium 24 Moral., cap. 4, alias 7, dicentem: Quisquis bonum locum se habere singulariter gaudet, quisquis videri sublimior ceeteris queerit, illum imitatur, qui despecto bono societatis Angelorum, sedein suam ad Aquilonem ponens, et Altissimi similitudinem superbe appetens per iniquun desiderium, quasi ad quoddam culmen conatus est singularitatis erumpere. Hic autem excessus intelligi potest, vel per comparationem ad alios Angelos tantum, et ita videtur loqui Gregorius in eo tamen non videtur tam magnus superbiae tumor apparere. Potest etiam per comparationem ad Christum mente sibi propositum intelligi, et sic ingens invenitur superbia: illa vero aliam majorem supponit, de qua post sequens caput dicturi sumus.

24. Aliqui ex his modis non sunt impossibiles. — Vel etiam potuit Lucifer appetere singularitatem in illa beatitudine respectu omnium hominum, non solum volendo illos in perfectione gloriae suae superare, hoc enim magis esse tolerabile, sed etiam nolendo, ut homines illius beatitudinis participes, vel secum fierent consortes: quod habet locum juxta sententiam quamdam Bernardi infra tractandam. Ultimo tandem cog tari potest ille alios, sed etiam per modum cujusdam perfectionis absolutae, capacitatem personae creatae excedentis: ut si dicatur Lucifer appetisse comprehensionem Dei, seu infinitam ejus visionem, vel intensive, vel extensive, vel simpliciter quoad omnia possibilia: vel saltem quoad omnia Dei consilia, et libera ejus decreta, et consequenter quoad omnia ejus opera praesentia, et futura. Ex quibus modis aliqui implicant contradictionem in ipso objecto, de quibus an potuerunt appeti, dicemus in capite sequenti. Alii vero non sunt impossibiles, et ideo appeti potuerunt, ut scire omnia secreta Dei, an vero de facto ita contigerit, sciri a nobis non potest. Quid vero conjectari possit tractando de aliis objectis, in capitibus sequentibus attingemus.

PrevBack to TopNext