Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Utrum peccatum luciferi fuerit circa excellentiam unionis hypostaticae illam suae na- turae inordinate appetendo

CAPUT XIII. UTRUM PECCATUM LUCIFERI FUERIT CIRCA EXCELLENTIAM UNIONIS HYPOSTATICAE ILLAM SUAE NA- TURAE INORDINATE APPETENDO.

1. Duplex sensus in quaestione de possibili.— Ad primum sensum respondetur negative, si nulla detur in Angelo revelatio hujus mysterii. —Punctum hoc prius de possibili disputandum est, et postea de facto, in his enim ex diversis principiis procedendum est: nam primum ratione potest investigari, et discuti, secundum autem ab auctoritate pendet, quamvis etiam conjecturae in illo aliquid valere possint. Verumtamen etiam disputatio de possibili duplex esse potest. Nam disputari potest, an simpliciter, et absolute, nulloque statu rerum, vel in seipsis, vel in divina praedestinatione supposito, possibile fuerit in Lucifero hoc genus peccati: vel etiam potest interrogari, an supposito modo, quo Deus res Angelorum, et hominum praecestinavit, potuerit Angelus dicto modo peccare. In priori sensu videri potest hoc peccatum impossibile Angelo, quia non potuit Angelus circa illud objectum peccare, nisi cognitione unionis hypostaticae supposita. Quomodo enim appeteret, quod ncn cognosceret, et bonum naturae suae conveniens apprehenderet. At vero talis cognitio erat impossibilis Angelo in sua natura simpliciter spectato; ergo. Haec vero ratio recte quidem probat, non potuisse Angelum in pura natura spectatum circa hoc objectum peccare: quia per solam naturalem vim cognoscere non potuit illam unionem, ut possibilem, et consequenter nec ut sibi convenientem, ut in libro secundo dictum est. Nihilominus tamen inde non colligitur impossibilitas simpliciter, sed tantum ex suppsitione talis status, utique quod Angelus sit in puris naturalibus, nullam habensr velationem talis mysterr: et hanc impossibilitatem plane confitemur, quia nec peccari potest sine cognitione, nec cognitio talis mysterii, imo fortasse nec illius apprehensio sine aliqua revelatione haberi potest.

2. Etiam supposita revelatione dicunt aliqui non posse Angelum in hoc peccare.— Impugnantur.—BAdhucvero superest dubium positarevelatione: et ratio dubitandi est, quia, vel Angelus credit tali revelationi, vel non credit: si noncredit, esto peccet per infidelitatem, vel etiam per alium modum superbiae, ex qua haeresis nasci solet, nihilominus non peccaret per superbiam, illam excellentiam appetendo, quia supponitur judicare illam vanam et impossibilem per infidelitatem. Si autem Angelus fidem praebet revelationi: tunc aliqui dicunt, non potuisse omnino illam appetere, et consequenter neque circa illam per superbiam peccare. Assumptum probant, quia ille appetitus est contra naturale desiderium propriae conservationis, quia per unionem hypostaticam destrueretur Angelus, qui illam appeteret: nam facta unione non maneret idem Angelus, qui illam appetierat, et sic illam appetendo, suam destructionem appeteret. Sed haec assertio contra experientiam est: nam quilibet nostrum potest appetere unionem hypostaticam suae naturae cum divina persona, saltem affectu simplici, seu conditionato. Et ratio est, quia illa unio esset maxima perfectio propriae naturae, et sine errore judicatur possibilis, et maxime conveniens appetenti: quia melior illi esset habere suam naturam in Verbo Dei, vel alia Trinitatis persona, quam in proprio supposito. Et ratio objecta parvi est momenti: nam si Deus assumeret meam naturam, ego ipse revera manerem, quia remaneret eadem individua natura, licet in diversa persona, quod non obstat, quominus maneat idem numero homo, juxta probabiliorem doctrinam. Nec refert, quod non maneret eadem persona, quia per hoc solum variaretur in me quidem modus existendi meae naturae, et loco illius daretur modus unionis cum divina persona, qui longe excellentior est, et secum quam plures perfectiones affert. Et ideo etiam naturali actu, id est, viribus liberi arbitrii elicito, posset Angelus illum modum existendi suae naturae appetere, et propriae subsistentiae illum praeferre.

3. Aliorum fundamentum. Nihil conficit. — Hinc vero dixerunt alii, licet potuerit Angelus illud bonum sibi appetere, non tamen in eo peccare, quia ille appetitus non esset maIus, neque peccatum, quia est de bono honestissimo, et maxime amabile propter seipsum. Item, quia appetere sanctitatem bonum est: at vero appetitus unionis hypostaticae est appetitus maximae sanctitatis, innocentiae, et cujusdam impeccabilitatis per gratiam possibilis. Item non esset Angelus tam stolidus, ut appeteret bonum illud tanquam propriis viribus acquirendum, vel promerendum, quia hoc sine magno errore naturali lumini contrarium judicare non posset: desiderando autem beneticium illud ex Dei potentia, et liberalitate, nihil peccaret; ergo. Verumtamen his rationibus ad summum probatur appetitum unionis hypostaticae non esse intrinsece, ac per se malum, ac proinde posse haberi sine ullo peccato, quod libenter admittimus; tum propter ratones factas, tum quia esse posset talis appetitus ex honestissimo motivo, quale est propter majorem unionem cum Deo, vel propter majorem elongationem a peccato, vel propter majorem Dei cognitionem, vel similis, quae facile excogitari possunt: sic enim supra dicebamus, posse hominem sine peccato appetere conditionate quasdam proprietates Dei simpliciter impossibiles creaturae, ut elicere actum amoris Dei infinite intensum, vel ad hunc finem cognoscere Deum, quantum cognoscibilis est, vel habere impotentiam naturalem peccandi, salva libertate, etc. Nihilominus tamen non probat illa ratio non posse illum appetitum esse malum, et peccatum, ut statim explicabimus.

4. Aliud quorumdam fundamentum. — Impugnatur. — Tertio enim dixerunt alii (ut fertur) illum appetitum esse quidem posse cum peccato, non tamen unquam fore peccatum superbiae. Declarant, quia ille appetitus solum potest esse malus, si a Deo prohibeatur positiva lege, quia ex sola rei natura non est praeceptum illum appetitum prohibens: at vero posita prohibitione peccatum contra illam non esset superbia, sed esset, vel in obedientia, vel nimius amor sui. Sed in hoc dicendi modo aliqua falsa continentur. Unum est, appetitum unionis hypostaticae, seclusa positiva prohibitione Dei, non posse esse malum. Probatur namque oppositum, quia sine tali prohibitione posset appeti ex motivo rectae rationi contrario: ut si Angelus appeteret illam unionem, ut aliis omnibus dominaretur, vel ut divinis honoribus frueretur: sine dubio talis appetitus esset malus, non quia prohibitus, sed potius prohibitus, quia malus, ac subinde nou positiva prohibitione, sed naturali. Simili modo esset malus, si in contemptum aliorum haberetur, ut esset in Angelo, si in contemptum humanae naturae sibi illam unionem appetiisset, sicut multi credunt in facti contingentia evenisse. Unde colligitur secundo falsum esse dicere, non posse in tali affectu malitiam superbiae inveniri: quia talis appetitus unionis hypostaticae sub tali motivo gravissima superbia est. Probatur, quia ipsa unio est magna excellentia, et ex quocumque illorum motivorum appetitur, sub ratione inordinatae excellentiae amabitur, ut per se patet. Denique falsum est non potuisse esse peccatum superbiae, etiamsi esset malum, quia prohibitum lege divina positiva. Quia etiamsi demus, appetere Episcopatum, non esse per se et intrinsece malum nihilominus, si Deus ex principali intentione vitandi ambitionem, et superbiam, illum appetitum prohiberet, transgressio illius legis esset superbia: ita ergo esse posset in praesenti materia: et ratio generalis est, quia lex positiva constituit actum in specie virtutis, ad quam materia legis, et intentio legislatoris praecipue pertinet, ut ex materia de legibus supponimus. Igitur ex parte materiae seu objecti, non repugnat hunc appetitum esse peccatum superbise, sive legi naturali, sive positivae contrarium.

5. Secundus sensus questionis de possibili sententia prima negativa probatur primo.— Superest dicendum de altero sensu quaestionis, etiam de possibili, an scilicet supposito modo, quo Deus praedestinavit hoc mysterium, potuerit esse objectum, vel occasio superbiae in Lucifero? Multi ex theologis affirmant in hoc sensu fuisse impossibile Luciferi peccatum fuisse in appetitu unionis hypostaticae. Fundamentum praecipuum est, quia juxta opinionem, quam multi D. Thomae attribuunt, Deus secundum ordinem rationis praedestinavit Incarnationem post peccatum Luciferi absolute praevisum; ergo non potuit Luciferi peccatum habere pro objecto Incarnationem, supposita Dei praescientia et praedestinatione. Antecedens probatur, quia Deus non praeordinavit Incarnationem, nisi post praevium peccatum Acae, quia principaliter, et quasi adaequate in remedium illis praeordinata est: ita ut si Adam non peccasset, ex vi praesentis decreti praedestinatio non fieret, ut auctores hujus opinionis contendunt: sed peccatum Adae supponit peccatum Angelorum ordine causalitatis, quia malus Angelus fuit causa inducens hominem ad peccandum: ergo a fortiori peccatum Angeli praecessit in praevisione divina voluntatem Incarnationis; ergo non potuit Incarnatio esse objectum ejus. Prima vero consequentia per se satis clara videtur. Quia Angelus non potuit circa Incarnationem versari, nisi postquam illi revelata est: ergo si peccatum Angeli habuisset pro objecto Incarnationem, non potuisset peccatum Angeli praevideri, nisi praevisa revelatione Incarnationis illi facta: sed revelatio Incarnationis supponit voluntatem Dei praeordinantem illam, quia Incarnatio non est revelata Angelis, ut possibilis tantum, sed ut futura, et ordinata, ac volita a Deo, in humana natura. Ergo, stante divina praedestinatione, impossibile fuit, ut hypostatica unio primum objectum superbiae angelicae fuerit.

6. Probatur secundo. — Et augetur difficultas: nam unio hypostatica revelata est Angelis, ut jam existens in aeternitate sub absoluto decreto voluntatis Dei volentis, ut fieret in humana natura, et non angelica, ut ab omnibus supponimur, et supra, in libro secundo, probatum est: ergo impossibile fuit, Angelum illam sibi appetere per superbiam. Probatur consequentia, quia talis appetitus errorem aliquem necessario supponeret in mente Angeli. Primo quidem, quia judicare debuit esse sibi possibilem, ut illam possit appetere: jam vero non poterat judicare illam sibi esse possibilem sine errore, quia licet absolute sit possibilis, nihilominus facta tali suppositione divini decreti, impossibile erat illam consequi, quia non poterat divinum decretum mutari; ergo non potuit Angelus illam appetere, nisi per errorem conando contra divinum decretum, existimandoque, se posse illam consequi, non obstante Dei voluntate. Dicetur fortasse potuisse illam appetere simplici affectu, seu velleitate conditionata. Sed contra hoc obstant dicta in superiori capite, quibus ostensum est, superbiam Angeli in appetitu aliquo modo operativo, et tendente ad consecutionem, esse constituendum. Et praeterea necessarium fuit judicium, quo Angelus sibi persuaderet, talem unionem sibi esse magis convenientem, imo etiam debitam, vel simplciter, vel comparatione hominis, et Deum sibi facere injuriam praeferendo humanam naturam suae in collatione tantae dignitatis. Quae omnia judicia erronea sunt, etiam contra naturale lumen intellectus. Sicut ergo tale judicium Angelus habere non potuit, ita neque peccatum, quod illud supponit. Deniquesi quo modo potuisset Angelus peccare circa Incarnationem sic revelatam, magis idfuisset per peccatum invidiae, quam superbiae utique indigne ferendo, quod humanae naturae tale donum esset conferendum, et non angehcae, et tristitiam inde concipiendo, quod peccatum magis charitati, quam humilitati opponitur, et praedicta judicia falsa non supponit,

7. Secunda et vera sententia affirmativa. — Probatur et respondetur primo fundamento contrariorum. — Nihilominus dicendum est, etiam supposito decreto divinae voluntatis, prout illud de facto habuit, potuisse Luciferum per superbiam in appetitu Incarnationis peccare. Hoc supponunt omnes, qui docent, ita de facto peccasse, quos statim referam, et aliqui negantes factum, potestatem non negant. Probaturque facile respondendo ad duas difficultates tactas. Nam, quod attinet ad primam, probabilius credimus, Christum fuisse primum in toto ordine praedestinationis divinae, atque ita ante Luciferum fuisse Christum pradestinatum, ut hominem, ad esse filii Dei, seu humanitatem ejus ad unionem hypostaticam fuisse absolute praeordinatam. De quo puncto in tomo primo, de Incarnatione copiose disputatum est. Hoc ergo fundamento posito, per se notum est, propositum divinum de unione hypostatica facienda, praecessisse ordine rationis praescientiam peccati Angelorum, quia praecessit etiam decretum creandi Angelos, quod fuit ratione prius, quam praescientia peccati ipsorum. Ergo a fortiori Christus praeordinatus est independenter a peccato Angelorum, et ante illius praevisionem. Unde ulterius evidenter concluditur, ex parte ordinis divinae praedestinationis, nihil obesse, quominus Christus praedestinatus, et Lucifero revelatus, potuerit esse objectum peccati ejus.

8. Respondent alii secundo. — Imo addunt aliqui, etiam si verum esset Christum fuisse praedestinatum quodammodo dependenter a peccato Angelorum et hominum, ita ut si Adam non fuisset peccaturus, Christus non esset venturus, nihilominus potuisse Angelos per occasionem Incarnationis sibi revelatae, superbe se efferendo, et humanae naturae invidendo, peccare. Quia non obstante praeordinatione Incarnationis in remedium peccati generis humani, potuit Christus esse primus praedestinatus, quia decretum de Incarnatione non supposuit necessario praescientiam absolutam peccati futuri, sive in homine, sive in Angelo: sed solam conditionatam scientiam, quae optime potuit secundum rationem praecedere dictum Incarnationis propositum absolutum. Nam per illam scientiam potuit Deus praescire, quod si Luciferum crearet, eique revelaret Verbum suum, assumpturum humanitatem, ac propterea ei praeciperet, ut venturum Christum Deum hominem adoraret, et tanquam caput recognosceret, inde sumpturum fuisse Luciferum occasionem superbiendi, et repugnandi: et consequenter potuit simul praescire, quod si post Angelos hominem in tali statu crearet, eique praeceptum imponeret, esset ab Angelo jam occasione incarnationis lapso, tentandus, et vincendus. Et nihilominus cum tota hac praescientia conditionata potuit Deus habere primum decretum, quo voluit Verbum carnem fieri: et statim velle creare Angelos, priusquam mysterium Incarnationis exequeretur, et illud revelare Angelis, permittendo Luciferi lapsum ex occasione ejusdem mysterii, et revelationis ejus futurum, ac deinde velle creare bhominem, permittendo ejus tentationem, et lapsum; ergo absolute fuit possibile Christum esse praedestinatum occasione peccati futuri in genere humano, et in eo introducti per occasionem peccati Angelorum: et nihilominus, quod peccatum Angelorum ex occasione Christi eis revelati evenerit: quia totus ille praedestinationis ordo ante praescientiam absolutam alicujus peccati futuri consistere potuit.

9. Haec solutio quoad praesentem queestionem ad nittitur. — Quoad aliam partem rejicitur. — Et haec quidem sententia quoad distinctionem scientiae conditionatae et absolutae, prout in praesenti applicatur, non displicet in eo, quod asserit, Christum fuisse praedestinatum post talem praescientiam, et nihilominus esse potuisse objectum angelicae superbiae. Imo illud verissimum credimus: quia scientia Dei conditionata supponit objectum sub conditione futurum, et illo supposito naturalis est, et quasi mere speculativa et extrinseca, quae rei possibilitatem non aufert, nec contingentiam mutat, et ideo si praecisa conditionata scientia, ex se possibile fuit Angelum peccare circa Incarnationem a Deo praedestinatam, ipsique Angelo revelatam, quod illa revelatio, et praedestinatio Incarnationis supponat praescientiam conditionatam peccati futuri sub conditione tali, non aufert ab Angelo potestatem peccandi circa tale objectum. In eo vero, quod illa sententia dicit, vel supponit potuisse Christum praedestinari in primo signo, vel ante omnes electos, vel etiam simul ratione cum omnibus illis et prius dignitate, et ordine causalitatis; et nihilominus praedestinari occasione peccati, ac dependenter in aliquo genere ab illo: et quod auctores illius sententiae consequenter dicere solent, aeque primo fuisse Christum praedestinatum, ut esset Deus homo, et ut esset hominum redemptor, et ideo fuisse permissum peccatum Adae, ut Christus materiam haberet redemptionis. In his (inquam) licet fortasse in se probabilia sint, nunquam ilh sententiae assen- tire potui, et ideo absolute censeo, quod licet non fuisset Adam peccaturus, unio Verbi in humana natura fieret, licet officium redemptoris non assumeret. Haec vero disputatio nunc necessaria non est, quia etiamsi Christus in primo signo fuisset praedestinatus, ut redemptor, certum est, non fuisse Angelis viatoribus sub illa ratione revelatum, sed tantum sub ratione hominis Dei futuri caput omnium hominum et Angelorum, et ab utrisque, ut Dominum colendum et adorandum, sicut de homine in statu Innocentiae docuit D. Thomas 2. 2. quaest. 2, art. 7, estque eadem ratio de Angelis, ut ibid. ad 1, significat. Unde etiam supponimus, Angelos de facto non potuisse in principio peccare circa Christum, ut redemptorem, sed tantum ut excellentiam Dei et hominis habiturum; et ita non procedit ullo modo in nostra sententia illa prima difficultas.

10. Ad secundum fundamentum. — Ad secundam vero de errore, dicimus, ad peccandum hoc genere superbiae non fuisse necessarium judicium aliquod erroneum, aut speculativefalsum, sed judicium practicum imprudens, seu inconsideratum fuisse sufficiens. Nam ut Lucifer excellentiam hypostaticae unionis appeteret, satis fuit, ut illam simpliciter possibilem, et sibi maxime convenientem esse judicaret; nam objectum sic propositum ad voluntatem movendam erat sufficiens, et voluntas pro libertate sua potuit ad illud se determinare. Illud autem judicium nullum involvit errorem, ut ex dictis manifestum est. Nec obstat, quod Deus absoluto decreto voluntatis suae, humanam, et non angelicam naturam assumere statuisset, et hoc revelaverit Lucifero, et ipse id crediderit, quia hoc non obstante potuit Lucifer non conformare suam voluntatem divinae, et sibi appetere, quod Deus ipsi dare nolebat: quia totum hoc cadit sub libertatem voluntatis nimium se amantis. Nec ad habendum illum affectum necessaria erat falsa existimatio, quod tale bonum sine Deo, vel contra ejus voluntatem obtineri posset: nam sufficiebat fortis existimatio proprii commodi, ad illud sibi appetendum toto affectu, indigne ferendo, quod Deus illud sibi denegaret, non considerando esse durum, et inutile contra stimulum calcitrare. Nec etiam oportuit judicare formaliter (ut sic dicam) Deum esse injustum, aut contra rationem agere, praeferendo in ea dignitate naturam humanam angelicae, et hanc illi subjiciendo: nec ctiam existimare oportuit esse in se melius, vel in ordine ad quoscumque alios fines convenientius, angelicam naturam assu- mere, quam humanam; sed satis, superque fuit, ab his omnibus objectis, et considerationibus oculos cordis claudere, et tota intentione considerare dignitatem illam sibi convenientissimam esse, et ratione suae naturalis existentiae, quasi debitam, et alium ordinema Deo praescriptum, quasi in vilipendium, et contemptum suae naturae cedere. Quae omnia potuit Lucifer, vel explicite, vel saltem implicite judicare sine proprio speculativo errore, praecise spectando congruitatem illam, quae ex parte excellentioris naturae resultare potest, et quid sibi esset commodius, indeque praecipitando judicium practicum, et consequenter affectum in tali commodo suo, tanquam in ultimo fine constituendo. Ac denique quamvis verum sit, actum illum appetendi non potuisse esse per modum volitionis omnino absolutae, facta suppositione contraria voluntatis divinae; nihilominus non esset pure simplex complacentia, sicut circa aequalitatem divinam esse potuisset; quia divina aequalitas est simpliciter impossibilis, unio autem hypostatica est simpliciter possibilis, et impossibilitas, quae ex decreto Dei nascitur, est per accidens: et ideo ab hac suppositione praescindendo, et rei possibilitatem, et excellentiam intuendo, potuit Lucifer, quantum in ipso erat, ex determinatione suae voluntatis habere desiderium efticax, et ad executionem tendens. Cujus signum est, quia ex vi talis affectus repugnaret, quantum posset voluntati divinae, et nollet Christo voIuntarie subdi: vel illum, ut caput, et dominum voluntarie recognoscere. His ergo modis possibile fuit, et contingens hoc genus surperbiae, etiamsi ordo divinae praedestinatonis, qui in Deo fuit, supponatur.

11. Tractatur jam quaestio de facto.—Prima sententia negativa probatur. — Tertio igitur loco superest porposita quaestio, quae tantum est de facto, an scilicet in facti contingentia hujusmodi fuerit peccatum Luciferi. In quo puncto aliqui moderni theologi dicunt, etiamsi possibile fuerit tale genus peccati, tamen non esse asserendum de facto ita peccasse Luciferum. Ratio est, quia nullum extat fundamentum ad hoc asserendum; ergo affirmari non potest. Antecedens probatur, quia cum quaestio sit de praeterita, quae in facto contingenti consistit, non potest per rationem ostendi. Neque etiam habemus testes, per quos tale factum probemus, quia in Scriptura, vel Patribus, nihil de hac re habemus. Nam quaedam testimonia, quae afferri solent, vel ex sacra Scriptura, vel ex Patribus, male inducuntur, et nihil probant. Quin potius interdum Scriptura indicat, adventum Christi supposuisse malitiam diaboli ut cum Jcan. 1, Canon., c. 3, dicit: "In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli", et Paulus, ad Hebr. 2, ait, Christum carni et sanguini participasse, "ut destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum". Ergo non Christi adventus fuit occasio primae ruinae diaboli, sed potius e contrario, ruina Luciferi occasionem Christi adventus praebuit.

12. Confirmatur. — Et confirmari hoc potest, quia ille modus peccandi, supponit habuisse Angelos in via peculiare praeceptum adorandi Christum Dominum Deum hominem, et peccasse nolendo exequi tale praeceptum: at vero illod suppositum est contra Patres: Chrysostomus enim id negat, hom. 1, de Lapsu primi hominis, ubi assignat in hoc differentiam inter hominem et Angelum, quod ille contra positivum praeceptum, hic non habens preeceptum positivum peccavit, et idem sentit in hom. de Adam et Eva. Et judicat Origenes, lib. 3, in ad Rom. 3, prope medium, circa illa verba: Scimus, quia quecumque lex loquitur, eic., quatenus ex peccato Angelorum colligit, eos esse subjectoslegi naturali, quae illatio bona non esset, nisi supponeret, Angelos non habuisse positivam legem. Accedit, quod si peccatum Angeli contra tale praeceptum fuisset, esset omissionis, quod theologi non admittunt. Unde tandem confirmatur, quia antiqui theologi non solum hujusmodi peccatum non attribuerunt Angelo, verum etiam neque de illo quaestionem moverunt.

13. Secunda sententia affirmativa. — Nihilominus valde probabilis est sententia credens, Luciferum de facto peccasse per superbiam, appetendo hypostaticam unionem, et a principio adversarium Christi fuisse. Hanc sententiam absolute docuerunt Viguerius, in Inst. Theol., cap. 3, S2, vers. 15, Jacob de Valentia, in id Psal. 83: Eaurge Deus, et judica causam tuam, et in Psal. 102, Catherinus, Opusc. de Gloria bonorum Angelorum, et lapsu mal., et Genes. 3, in princ., Naclantius, ad Ephes. 3. Eam vero, ut inter caeteras aeque, vel magis probabilem defendit Ascanius Martinus, in Gloss. mag., Genes. 1, sub tit. de Bello angeIico, et fere idem habet Malonius 2, d. 6, disp. 2. concl. 7, licet postea aliam opinionem vocet probabiliorem, de qua infra dicemus, et idem sentit Molina, 1 p., quaest. 63, art. 3, memb. 5, sequitur Ruardus, art. 8, circa princ., Dionysius etiam Carthusianus, in 2, dist. q. 1 § Amplius si quis hanc attingens opinionem, solum ait, nihil esse temere asserendum. Citari etiam solet Guillielmus Parisiensis, in lib. 2, de Univer., part. 2 principali, et parte illius prima, quia, c. 106, videtur aliquo modo sequi opinionem Bernardi, tamen, c. 110 et sequentibus, tractans latissime hanc materiam, nihil peculiare de hac opinione dicit. Apertius sequitur opinionem Bernardi, Alexandri, Alensis, 3 p., q. 2 memb. 13, quam paulo post declarabimus. Atque hanc opinionem attigi in 1 tom., 3 p., disp. 42, sect. 1, eamque gravium auctorum, et valde verisimilem esse dixi, eodemque modo de illa nunc censeo. Fateor enim non esse certam, quia nec ex Scriptura vel Patribus sufficienter ostenditur, nec ratione convinci potest, quod de omnibus opinionibus, quae in hoc puncto probabiles censentur, dici potest: nihilominus tamen inter eas huic tanquam probabiliori libenter adhaereo: quia nulla est, quae in Scriptura vel Patribus magis insinuetur, aut verbis eorum magis accommodetur, vel tot conjecturis, et congruentiis verisimilior fiat.

14. Probatur primo ex Scriptura et Patribus. —Primo ergo verba Prophetarum, quae de peccato Luciferi a Patribus communiter exponuntur, ut supra vidimus, sine ulla vi, aut coactione, imo cum majore verborum proprietate, et simpliciori sensu ad hanc sententiam accommodantur. Nullus enim praeter Christum sine arrogantia, vel rapina, dicere cum proprietate potuit illa verba Isaiae 14: 7n "calum conscendam, super astra Dei exaltabo solium mewn, sedebo in monte testamenti", "ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo". Ergo nullus affectus superbiae Luciferi melius per illa verba significatur, quam appetitus dignitatis Christi per hypostaticam unionem. Similiter verba Ezech. 28, "Dixisti - Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi", cum omni veritate, et humilitate a Christo dici potuissent; ergo superbia Luciferi in appetenda cathedra hypostaticae unionis, per eadem verba aptissime explicatur. Quibus sequentia consonant, "Cum sis homo, et non Deus, dedisti cor tuum, quasi cor Dei", et infra, "elevatum est cor tuwmn, quasi cor Dei". Nam sicut per unionem hypostaticam exaltatum est cor hominis, ut sit cor Dei, ita per superbum appetitum illius unionis elevatur voluntas creata, ut quasi voluntas Dei esse concupiscat.

15. Confirmatur. — Praeterea induci merito pessunt verba Christi, Joan. 8, ad Judaeos, dicentis: "los ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere, ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit". Quae verba licet possint exponi de initio creationis hominum, et de homicidio, quod tunc daemon commisisse dici potest, vel procurando hominum peccatum, per quod mors in hunc mundum introducta est, vel ad caedes et homicidia ab Abelis tempore homines inducendo; nihilominus optime referuntur ad initium creationis rerum omnium, et ipsorum etiam Angelorum: imo in hoc sensu particula ab initio in majori rigore sumitur. Unde tota illa sententia de primo Angeli lapsu, ac peccato recte exponitur: cui expositioni favet ponderatio verbi stetit, tradita ab Augustino, lib. 11, de Civit., c. 13, 14 et 15, nimirum ideo de diabolo dici, in veritate non stetisse, quia in veritate fuit, sed non permansit: quia statim per superbiam cecidit. Unde licet non fuerit homicida in primo instanti suae creationis, sed in secundo, dicitur fuisse Aomicida ab initio, vel quia parum pro nihilo reputatur, vel quia statim, ac peccare potuit, peccavit, et ex tunc peccare non destitit. Juxta illud 1, Joan. 3, "Ab initio diabolus peccat". lgitur opume intelligi potest homicidium illud, quod in initio diabolus commisit, fuisse primam transgressionem, per quam in ceritate non stetit; ac proinde non fuisse illud homicidium commissum contra Adamum, et in illo contra humanum genus, sed fuisse prius commissum in Dei Filium, quem futurum hominem Lucifer praecognovit, et statim ob superbiam, et tumorem odio habuit. Ita exponit Rupertus, l. 8, in Joan. in fin., recteque confirmat ex antecedentibus verbis, "Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere" - quid enim voluerunt Judaei perficere, nisi mortem Christi? ergo hanc ab initio desideravit diabolus, et ratione illius dicitur fuisse homicida, nam doluit, quod ille constitueretur haeres universorum, et cupiens praeripere haereditatem, illum odio prosecutus est.

16. Alii Patres citantur in merito. — Unde merito possunt pro hac sententia referri Patres, qui dicunt Luciferum ex invidia hominis cecidisse. Soletque imprimis allegari Lactantius dicens de diabolo, initium lapsus ejus fuisse, quia invidit antecessori suo. Per antecessorem Filium Dei intelligens, verumtamen non de filio, ut homine futuro loquitur, sed fuisse indicat spiritum quemdam a Deo productum, ipsique simillimum. Atque ita de divinitate Filii non recte videtur sentire: ideoque hoc ejus testimonium nullius momenti est. Praeterea citatur Tertullianus, lib. de Pat., cap. 5, dicens, diabolum impatienter tuiisse, quod Deus homini omnia subjecisset, ideoque homini invidisse. Item Basilius, hom. 11, de Invid., et Gregorius Nissenus, in Orat. Catech., cap. 6, et Irenaeus, lib. 4, contra Haeres., cap. 78, et Cyprianus, lib. de Bono Patient., sub fin., ubi Tertullianum imitatur: et similia habet in lib. de Zelo et livore. Sed hi Patres vel non loquuntur de primo lapsu Angelorum in via, ut Tertullianus et lrenaeus, vel saltem non loquuntur de invidia, quae Christum pro objecto habuerit.

17. Bernardus etiam immerito refertur. — Hinc praecipue tribui solet haec sententia Bernardo in variis locis. Unus est in serm. 1 Adventus, sed ibi solum Luciferum per superbiam prius peccasse ait: Altissimi simalitudinem usurparce tentans, et quia "rapinum arbitratus non est, esse.se equalem Deo", et postea homini invidisse, et ex illa invidia ipsum ad peccandum induxisse, nec plus certe docet in altero loco, qui referri solet ex serm. 2, in Octav. Pasch. Imo in his locis videtur tribuere Lucifero appetitum aequalitatis cum Deo: et licet subjungat, invidisse Filio, cui talis aequalitas primo convenit, non de filio, ut homine, sed secundum divinitatem loquitur: in quo quidem sensu habet specialem difficultatem ejus assertio, quam in cap. 15, attingemus: quidquid vero de illa sit, in illo loco nihil dicit, quod ad rem praesentem cum fundamento applicari possit. Tertius, et praecipuus locus est in serm. 17, in Cant., ubi credibile esse dicit Lucifero in statu viae revelasse Deum hominum praedestinationem ad eamdem felicitatem Angelis communem: 7pse autem (inquit) si hoc preescivit, in livore suo invidit, et molitus est habere subectos socios dedignatus. At verode revelatione incarnationis, vel invidia Christi speciali nihil Bernardus dicit: ideoque, nec hoc testimonium intentam assertionem formaliter probat.

18. Ex eodem pro nostra sententia suwmnitur argumentum. — Potest tamen ex illo non leve fundamentum a fortiori sumi: nam si ex eo quod Lucifer praesciverit, homines in parem gloriam fuisse profecturos, colligit Bernardus, credibile esse Luciferum doluisse, et ex invidia hominum peccasse, multo profecto magis credi potest, si Lucifer praescivit, hominem aliquem futurum esse multo excellentiorem ipso, non solum in gloria, sed etiam in gratia unionis, et in personae divinae majestate, indignatum propterea fuisse, vehementerque doluisse, et invidia contabuisse. Ostendimus autem in libro secundo, habuisse omnes Angelos in via revelationem mysterii unionis hypostaticae in natura humana perficiendi: ergo longe credibilius est, inde accepisse Luciferum peccandi occasionem. Unde quamvis Bernardus in parUculari de unione loquatur, non tamen illam excludit, imo a fortiori eam comprehendere videtur; unde Alensis, d. m. 3, Bernardo attribuit, quod de Lucifero senserit praescivisse unionem Verbi in humana natura, et propterea invidisse. Idem fatetur Vasquez hic, disp. 233. cap. 1, ait tamen Bernardum solum tribuere Lucifero invidiam de tanto beneficio humanae naturae conferendo, non vero affirmare, Luciferum appetivisse sibi unionem hypostaticam, nec putat unum ex alio inferri posse.

19. Non tamen negat Bernardus in diabolo ividiam eax superbia ortam esse. — Verumtamen negari non potest, quin ante illam invidiam superbia praecesserit: juxta sententiam Augustinus, lib. 11, Genes. ad litt., cap. 4, ubi referendo priorum Patrum sententiam, addit: Porro heec invidia sequitur superliam non precedit, non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi est superbia; et rationem reddendo adjungit: Cum igitur superbia sit anor eacellentie propriae, invidia vero sit odium felicitatis aliene, quid inde nascatur, satis in promptu est; unde ipse etiam Bernardus, in d. serm. 17, dixit de superbia, ergo in celo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitie, matrem mortis, et erumnarum omnium prima parens superbia; quem imitatus est Albertus, in 2, dist. 5, a. 4, ad 2, dicens: Ubi preecedit dumina superbia, sequitur pedissequa invidia. Quamvis ergo Bernardus de invidia loquatur, non excludit superbiam, sed illam supponit: imo in verbis citatis satis illam expressit. Nulla autem superbia potuit esse tam propria causa invidendi humanae naturae gratiam unionis hypostatica , sicut est appetitus inordinatus ejusdem excellentiae: ergo sub illa invidia haec superbia comprehenditur.

20. Ojjectio. — Objici vero potest Augustinus in loco citato, dicens: Superbum aliquando invidere equalibus, quod sibi coequantur, aliquando inferioribus, ne sibi coequentur, alquando superioribus, quia eis non cocquatur. Ex qua doctrina. quae verissima est, sequitur etiam posse aliquem a fortiori invidere inferiori, quod supra suam naturam extollatur: nam si fugiendo aequalitatem, potest quis invidere, multo magis poterit dolendo quod inferior sibi praeferatur, et ex hac parte maxime potuit invidia de exaltatione naturae humanae supra angelicam, Luciferum adurere. Tamen inde etiam colligitur, potuisse Luciferum habere hanc invidiam sine appetitu unionis hypostaticae, ex solo affectu habendi, seu retinendi suam excellentiam, et praeeminentiam supra naturam humanam, ad quem finem satis erat desiderare, ne humana natura ad illam unionem elevaretur, etiamsi Lucifer illam suae naturae non concupisceret. Nam id satis esset, ut vere dicatur Lucifer ex se superbia invidisse naturae humanae, et odio illam habuisse, et sic etiam homicidam ab initio fuisse; ergo licet Bernardus, et alii dicant Luciferum invidisse humanae naturae gratiam unionis, non sequitur illam appetiisse.

21. Responsio. —Respondemus nihilominus, licet consecutio necessaria omnino non sit, nihilominus tamen esse valde credibilem, et tacite dictos Patres unum sub alio comprehendisse. Quia non potuit Lucifer habere illam invidiam, nisi recepta revelatione, et cognitione unionis hypostaticae, et credendo esse possibilem, ac magnae aestimationis et dignitatis; ergo si Lucifer ex appetitu alicujus excellentiae istam homini invidit, verissimum est, hanc eamdem sibi appetivisse: praesertim ex hypothesi, quod Deus alicut naturae creatae illam dare decrevisset: et confirmatur, nam superbia Luciferi fuit maxima, quae secundum occurrentes circumstantias esse potuit, ut Scriptura, et Patres significant; ergo appetiit summam excellentiam, qui in eo momento, in quo peccavit, ipsi occurrebat. At tunc considerabat unionem hypostaticam, ut supremam quamdam excellentiam, superantem omnem aliam creatam, etiam angelicam, et sibi connaturalem: hac enim ratione ex superbia illam invidebat humanae naturae; ergo ob ceamdem causam credibilius est, illam sibi appetiise, tanquam sibi quodammodo debitam ratione sui decoris, saltem ex illa suppositione, quod alicui naturae creatae communicanda erat.

22. Potuit Angelus invidere homini alia bona praeter hanc unionem. — Probatur de donis ad gratiam spectantibus. —Atque ad hunc modum possunt induci priora testimonia Patrum dicentium, Luciferum invidisse homini, quod ad imaginem Dei fieret, vel quod ad parem beatitudinem cum Anzgelis crearetur: vel saltem potest ab hac Patrum sententia ad nostram confirmandam, argumentum a fortiori sumi. Non quidem quia repugnaverit Luciferum invidere homini certa bona ereata praeter unionem hypostaticam, ut quidam volunt, quorum sententiam in hoc non probo; nam, imprimis Augustinus non docuit superbum aliquando inferioribus invidere, quod sibi cosequentur; et ratio est in promptu, quia superbus appetit excessum in dignitate, scientia, potestate, vel alia simili excellentia: aequalitas autem tollit excessum, et superioritatem; ergo esse potest contraria affectui superbo, et consequenter esse potest objectum invidiae: sic ergo potuit Lucifer invidere homini aequalitatem. Haec autem duplex cogitari potest, una est gratiae, altera naturae, in priori facillime id cernitur. Quia cum humana natura sit inferior angelica, et per gratiam Dei ad felicitatem saltem in essentia aequalem elevetur, potuit hoc indigne ferre superbus Lucifer, et invidere homini gratiam et gloriam. Unde non solum potuit ita invidere, si forte cognovit aliquos homines futuros esse, vel superiores, vel aequales Angelis, et ipsimet Lucifero in gratia et gloria, etiam quoad gradum, et individualem intentionem, seu perfectionem: verum etiamsi sciret, omnes homines fuisse futuros in gradu gloriae inferiores; quia simpliciter optare voluit, ut ad illam felicitatem non admitterentur, nolens habere socios, quos inferiores, et tanquam servos reputabat, et habere volebat.

23. De donis naturae non videtur verisimile. — At vero significant dicti Patres, non solum de aequalitate gloriae, sed etiam naturae Angelos invidisse homini: hoc enim significant, cum dicunt, doluisse Angelum, quod homo ad imaginem Dei fieret. Nam esse ad imaginem Dei, homini per naturam convenit; hoc autem difficilius explicatur, nam imprimis non potuit Angelus invidere homini aequalitatem specificam, quia haec homini data non est, nec dari potuit: nec etiam potuit illi invidere eequalitatem genericam, quae sola necessaria fuit, ut homo ad imaginem Dei fieret, quia haec etiam est inseparabilis ab homine, neque sine illa homo fieri posset: quam ergo aequalitatem naturalem potuit Angelus homini invidere ? Responderi potest, invidisse Angelum homini hanc dignitatem, non quidem volendo, ut fieret homo sine imagine Dei, sed absolute desiderando, ne homo fieret, ut non daretur alia imago Dei, praeter angelicam.

24. Sed licet hoc forte impossibile non sit, non est profecto multum credibile, quia si Angelus speraret, habere hominem sibi inferiorem, vel etiam subjectum, non multum curaret, quod crearetur, et consequenter, nec quod fieret ad imaginem Dei; hoc enim excellentiam ejus non minueret, sed potius auge- ret, cur ergo de illius productione ad imaginem Dei doluisset? aut eum non fieri desideraret ? Certe illud potius odium, quam invidia esse videretur. Alioqui etiam potuisset Lucifer invidere inferioribus Angelis, quod essent ad imaginem Dei, licet minus perfecte, et consequenter desideraret, ut secum non crearentur, solum illo titulo, ut ipse solus esset ad imaginem Dei. Hoc autem incredibile est, quia nec est consentaneum ordinato appetitui naturah intellectualis substantiae, qui est ad vitam socialem cum sibi similibus in eodem gradu: nec est conforme appetitui excellentiae inordinato: nam hic maxime fertur ad excellentiam inter sibi similes in natura, vel gradu, et ideo non refugit habere sibi similes, seu eequales. Nec refert, quod homo sit inferioris ordinis, quam Angelus, eo quod ex parte sit naturae corporeae, hoc enim non diminuit excellentiam naturalem Angeli, neque potestatem, aut superioritatem, quam cupere posset, sed potius inde augeretur. Praeterquam quod, cum ille modus compositionis sit homini naturalis, non potuit Angelus habere aliquam verisimilem occasionem dolendi, vel invidendi, quod ita fieret. Denique si Deus decrevisset creare animas rationales sine corporibus simul cum Angelis, non habuisset Lucifer majorem occasionem individendi illis dignitatem imaginis, quam aliis Angelis; ergo licet factae sint, ut corporibus unirentur, non potuit inde majorem causam, vel occasionem invidiae sumere.

25. Angelos invidisse homini nature similitudinem gratiis emornatam, non solam naturalem imaginem concluditur. — Inde infertur a fortiori, unionem hypostaticam invidisse, ut habet secunda sententia. — Quocirca per dignitatem imaginis non credo intellexisse dictos Patres solam naturalem perfectionem naturae rationalis, sed locutos esse de illa imagine, ut specialibus praerogativis a Deo ornata, sive illa sit dignitas gratiae cum ordine ad eamdem felicitatem essentialem (ut jam diximus, sive fuerit, quod homo in statu innocentiae praeter gratiam, et supernaturalem justitiam, multa naturae ornamenta non connaturalia, sed speciali Dei dono addita, acceperit, quod ipse Angeli non habuerunt: in quo videri potuit Deus specialiorem dilectionem, et providentiam circa homines, quam circa Angelos ostendisse; sive fuerit quod Deus res omnes inferiores universi subjecit homini, ipsum autem hominem non subjecit Angelis, sed sibi soli reservavit, et potius Angelos ipsos circa gubernationem, et protectionem, hominum ministros esse voluit. His ergo modis potuit Lucifer dolere, hominem esse factum ad imaginem Dei. Inde vero sumimus argumentum a fortiori, supposito, quod Lucifer praeviderit, decrevisse Deum, hanc imaginem suam in natura humana existentem sibi ita conjungere, ut idem, qui est ad imaginem Dei, sit etiam ejusdem vera, et substantialis imago, multo magis invidisse hanc dignitatem humanae naturae, quam omnes alias, et consequenter plusquam alias, eam sibi appetiisse.

26. Nec obstat, quod haec dignitas sit supernaturalis, et esse ad imaginem Dei, sit homini naturale, quia potius hoc juvat: tum quia invidia in Angelo de donis supernaturalibus facilius esse potuit, quam de naturalibus, ut declaravi: tum quia per dignitatem unionis sit homo connaturaliter superior Angelis, quod non habet per aliam dignitatem, sive supernaturalem, sive naturalem. Ideoque dignitas unionis multo magis superbiae angelicae objectum est, et ad sui desiderium magis excitat, et consequenter magis ad invidiam provocare potuit, quam dignitas imaginis Dei in homine naturaliter existens. Nec etiam obstat, quod excellentia naturae, quatenus est imaginem Dei, sit communis omnibus hominibus, atque etiam excellentia gratiae et gloriae ex parte Dei, gratia vero unionis sit propria, et singularis unius naturae: nam potius propter eamdem rem esset per superbiam appetibilior , quia superbia, quo est major, eo magis singularem excellentiam appetit. Si ergo probabile est, indivisse Luciferum homini aliquam excellentiam, vel praerogativam creatam, habens illius praescientiam, longe certe probabilius est invidisse unioni hypostaticae, eamque sibi appetivisse, si deilla praescientiam habuit, ut supponitur; et similiter, si Lucifer doluit, humanum genus illi non fieri subjectum, multo gravius doluit, si cognovit, se uni homini inferiorem, ac subjectum fieri.

27. Respondetur primo fundamento negative sententiae in num. 11.—Tandem haec sententia verisimilior fiet, satisfaciendo fundamento contrariae sententiae. Ratio enim principalis, qua nititur, vel generaliter probat, nihil esse de objecto superbiae angelicae probabiliter, opinabile, vel nihil contra hanc sententiam urget. Assumptum ostendo, interrogando, quodnam objectum superbiae Luciferi sit nobis in Scriptura clare propositum, aut magis significatum, vel quod possit sola ratione convinci? nullum profecto. Si ergo in aliis rebus probabiles conjecturae, vel deductiones ex Scriptura et Pa- tribus sufficiunt, cur non in hoc puncto? praesertim cum ostensum sit ex modo loquendi Scripturae, et ex nonnullis Patrum dictis, et ex aliquibus veris principiis, hunc modum explicandi peccatum Angelorum magna verisimilitudine colligi. Quod autem additur, adventum Christi malitiam diaboli supposuisse, verum quidem est, de adventu ad homines redimendos, de quo testimonia ibi citata loquuntur: nam hic abventus non tantum supponit illam malhtiam Angelorum, quae illos a coelo dejecit, sed etiam illam, quam in deceptione, et inductione hominum ad rebellandum contra Deum, commiserunt. Nec enim venit Christus, "ut dissolveret illa opera diaboli", quibus ipse ex Angelo bono est factus diabolus, sed illa, quibus totum genus humanum infecit, propter quod redimendum Christus venit. Et in eodem sensu dixit Paulus, Christum venisse in carne mortali, "ut destrueret imperium diaboli", nimirum, quod in honrines propter eorum peccatum acquisierat. Adventus autem Christi in humana natura assumpta a Verbo absolute, et secundum se spectatus non fuit per se primo ad dissolvenda opera diaboli, nec occasione peccati hominum, vel Angelorum, sed propter se, et propter excellentiam mysterii, et divinae bonitatis manifestationem, ac summam communicationem, et propter hominum, et Angelorum sanctificationem per fidem in ipsum factus est, et ita optime potuit esse occasio, et offensionis superborum, et insipientium Angelorum.

28. Circa primam confirmationem in mum. 12. — Sit primum pronuntiatum bipartitum.— In confirmatione petitur, an in via habuerint Angeli aliquod divinum praeceptum speciale, quod transgrediendo peccaverint? in quo dicimus primo potuisse illud habere, et fortasse illud habuisse. Prior pars est per se evidens: quia Deus est supremus Dominus, ac legislator, et ideo juxta consilium voluntatis suae potuit Angelis, sicut et primis hominibus aliquod praeceptum positivum imponere, ad probationem, et ostensionem obedientiae ipsorum, et in recognitionem debitae subjectionis; et hinc fit valde probabilis altera pars de facto, quam tradit Cajetanus, Gen. 2. et ante illum Durandus, in 2, d. 5, q. 1, n. 15, licet addat, ignotum nobis esse, quale fuerit illud praeceptum; et allegat pro hac parte Magister, in 2, dist. 1, cap. 10, seu littera K, ubi ait, creasse Deum spiritus angelicos et humanos, illos in coelo, hos in terra, utrisque regulam imponens obedientie, quatemus, et alli ab eo, in quo erant, non caderent, et isti ab eo, ubi erant, ad id ubi non erant, ascenderent, ubi per regulam obedientie, praeceptum aliquod positivum Durandus intelligit. Estque proportio verisimilis: nam Angehl et homines ad eam gloriam per merita, et obedientiam consequendam, creati sunt. Sed Deus imposuit hominibus speciale praeceptum ad probationem obedientiae, et humilitatis suae: ergo verisimile est, idem fecisse cum Angelis, quamvis de illis revelatum non sit, quale fuerit illud praeceptum, sicut de hominibus in Scriptura sacra traditum est: quia in sacra Scriptura praecipue traduntur, quae ad instructionem nostram pertinent.

29. Favet huic sententiae Epiphanius, haer. 64. in his, quae ex Proclo, et Methodio refert, sic dicens: Spontaneam ipsis (id est, Angelis) habere ad utramque coluntatem Deus constiUit, velut eliam hominibus, ut aut obedientes Verbo essent cum ipso, et acciperent beatitudinem, eaque fruerentur, aut non obedientes judicarentur. Ubi loqui videtur de obedientia in observatione positivi praecepti, tum propter comparationem, quam facit cum hominibus: tum quia dicens, obedientes Verbo, insimuat loqui de praecepto specialiter tradito per Verbum Dei: tum denique, quia prius dicit, accepisse Angelos a Deo administrationem universi, et unicuique fuisse commissam a Deo specialem curam, et modum ejus: et malos Angelos deliquisse, male utendo concredita sibi administratione. Hoc autem ad positivum praeceptum pertinet, et Moses Barcepha, tract. de Parad., p. 1, cap. 18, aliquantum a principio, dicit, Deum in principio omnibus rebus suas leges modo unicuique accommodato dedisse: DEt Angelis (inquit) primam legem dabat, cum ipsos crearet, adrersus quam praevaricatus Satan, cum suis copiis lapsus est. Deinde alteram illis rursus legem dabat, ut res natura corporeas ad ministrarent. Et in hac posteriori parte videtur loqui de sanctis Angelis: in priori vero non explicat, qualis illa lex fuerit. Addit etiam Durandus fiefi potuisse, ut omnes Angel legem specialem acceperint, non appetendi, vel certam excellentiam, ut unionem hypostaticam, vcl primatum inter se praeter ordinem a Deo institutum, velaliquid simile. Unde si praeceptum fuit negativum, potuerunt peccatum commissionis contra illud committere, et sic omnino cessabit objectio. Nam licet Chrysostomus tale praeceptum negaverit, non cogimur in hoc ejus adhaerere sententiae.

30. Sit secundum pronuntiatum .—Secundo vero dicimus ad explicandum peccatum Angeli circa unionem hypostaticam, non esse nobis necessarium. ut speciale praeceptum positivum fuerit Angelis impositum, sed sufficit peculiaris Dei institutio, qua posita ex natura rei sequitur praeceptum, quod magis naturale, quam positivum est dicendum: ut verbigratia, quod homines et Ange!i per fidem salutem consecuturi essent, institutio est divina: nam ex natura rei non erat necessaria fides, cum posset Deus alio modo homines, et Angelos salvare: sua ergo libera voluntate decrevit, ut utrisque fides esset ad salutem necessar!a: et hanc vocamus divinam institutionem, ex qua factum est, ut Deus Angelis fidem revelaverit, et sufficienter proposuerit, quod factum est ex libera Dei voluntate: nam illud beneficium non erat debitum: fuit tamen consequens ad priorem institutionem, qua Deus voluit, ut Angeli possent salutem aeternam consequi, et quod fides medium esset ad illam obtinendam necessarium. Hac vero institutione supposita, sequitur in recipiente obligatio credendi; haec tamen non oritur ex praecepto positivo, sedex naturali lege, quae dictat, Deo loquenti credendum esse. Ita ergo haec institutio divina determinata est ad fidem Christi: nam per eam voluit Deus Angelos etiam salvari, et ideo illis revelavit a principio Christum, ut caput eorum, ut auctorem gratiae, et salutis eorum. Ad quam institutionem, et revelationem consequens fuit ex ipsarei natura obhgatio credendi in Christum, et fidendi in ipso, eumque amandi, colendi et adorandi, nec potest tale praeceptum negari, supposita praedicta institutione, et revelatione.

31. Confirmatur. — Et ad hoc confirmandum solent adduci verba Paul ad Hebr. 1, et cum iterum introducit primogenitum àn orben terra, dicit - et "adorent eun omnes Angeli ejus". Quod testimonium aliqui contemnunt, sed licet non cogat, quia varias habet expositiones, non est cur illa etiam, in qua hic inducitur, improbabilis censeatur. Nam particula iterum, licet possit ad solam sermonis continuationem referri, etiam intelligitur optime ex parte ohjecti de secunda introductione, ut Ribera ibi cum aliis exponit. Item, quia licet sic exposita plures sensus recipiat, quia secunda introductio Christi in orbem terrae, multiplex cogitari potest, nam Incarnatio ipsa potest dici secunda introductio respectu aeternae generationis Verbi Dei, et Resurrectio Christi Domini respectu Nativitatis ejus, et secundus adventus respectu primi, et sic de aliis; nihilominus etiam est pia expositio, ut prima Christi introductio fuerit per fidem, in mentibus prae- sertim angelicis, secunda vero fuerit per realem executionem, et conceptionem. Sed quidquid sit de rigore litterae, inde colligimus ad Christi praesentiam, vel repraesentationem consequi praeceptum adorandi ipsum: nam ideo dixit Deus, "et adorent eum omnes Angeli ejus", quia hoc erat debitum dignitati ejus, quam Paulus eo loco ostendebat.

32. Progreditur confirmatio. — Quocirca, licet Christus non revelaretur Angelis, ut specialis causa salutis eorum, id est, ut sanctificator eorum per merita sua futura, sedtantum, ut Deus homo, et caput eorum latiori modo, tenerentur illum adorare, et recognoscere, ut Dominum ex natura rei, et secluso speciali praecepto positivo, ob excellentiam, et dignitatem, ac munus talis personae: sicut modo Angeli sancti adorant Christum, et ut Dominum, et caput suum recognoscunt, ac venerantur, non ex speciali praecepto positivo, sed ex naturali obligatione, quae ex tali objecto, et conditione personae consequitur; quod satis probabiliter colligi potest ex Paulo ad Hebr.2, ubi de Christo exponit illud Psal. 8: "Gloria, et honore coronasti eum", "et constituisti eum super opera manuum tuarum". "Omnia subjecisti sub pedibus" ; ejus et adjungit, "in eo, quod omnia ei subjecit nihil amisit non subjectum ei". id est, nec Angelos, nec homines, ut Glossa et omnes notant. Haec autem potestas connaturalis est Christo homini Deo: nam ut in tertia parte ostendimus, connaturale illi est dominium, et potestas excelfentiae super omnes creaturas. Et inde etiam naturals nascitur obligatio adorandi ipsum, ut Ambrosius, et Glossa super Paulum notant; unde a fortiori ex tali mysterio, ejusque cognitione orta est obligatio, non repugnandi tali decreto divino, nec appetendi illam excellentiam ex affectu dominandi, vel ut alteri debitam, nam supposita illa institutione, talis repugnantia, vel appetitus non est malus, quia prohibitus, sed est per se malus, et contrarius rationi natural.

33. Explicatur Chrysostomus in n. 12, adductus.—Atque hoc modo dictum Chrysostomi negantis praeceptum positivum datum Angelis, non repugnat huic sententiae. Quia Chrysostomus non negavit, nec negare potuit aliquam institutionem positivam in Angelis: nam esse administratores spiritus, et ministrare Christo, et illius cognitionem accipere, et similia, quae Chrysostomus negare non potuit, ad institutionem positivam pertinent; nihilominus tamen potuit negare praeceptum pure positivum, quia obligationes, quae ex illa institutione o- riuntur, potius sunt naturales, et de alia pure positiva non ita constat; et patet, quia loquitur Chrysostomus per comparationem ad Adamum, in quo fuerunt omnes illae obligationes, quas naturales vocamus, et praeter illas datum illi est praeceptum non comedendi de ligno scientia: in hoc autem constituit Chrysostomus discrimen inter Angelos et hominem, non in primo, quia Adam etiam habut praeceptum adorandi Christum, et seilli subjiciendi, illud autem non computantur a Chrysostomo inter positiva, sed illud solum, quo prohibitus fuit, comedere de ligno, et simile tantum praeceptum negat datum esse Angelis, quod est probabile, vel saltem de illo nobis non constat, neque ad rem, de qua agimus, est necessarium.

34. Ad secundam confirmationem ibidem. — Ad tertium ibidem. — Ad replicam autem de peccato omissionis respondemus, si consequens cum exclusione sumatur, id est, quod sequatur. Angelos peccasse solo peccato omissionis, sic negatur sequela: nam, ut explicatum est, habuerunt non tantum praeceptum affirmativum adorandi Christum, sed etiam negativum, non superbiendi contra ipsum, nec invidendi illi, contra quae praecepta, committendo peccarunt. Si vero consequens sumatur cum exclusione, sic conceditur sequela: quia potuit Angelus simul multipliciter peccare, ut exponemus: nec theologi hoc posterius negant, sed solum illud prius: asseruntque, Angelorum peccatum non fuisse tantum omissionis, sed primario fuisse commissionis, cum quo aliqua omissio conjungi potuit. His ergo modis satis credibilis fit dicta sententia, et in sequentibus ostendemus, juxta illam facilius dissolvi dubia, quae in toto hoc puncto occurrunt, quod, juxta doctrinam philosophi, magnum est veritatis judicium.

PrevBack to TopNext