Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum aliqua alia excellentia, vel fuerit, vel esse potuerit objectum superbiae luciferi

CAPUT XIV. UTRUM ALIQUA ALIA EXCELLENTIA, VEL FUERIT, VEL ESSE POTUERIT OBJECTUM SUPERBIAE LUCIFERI.

1. Praeter objecta elationis primi Angeli, de quibus tractavimus, plura ala indicantur a Patribus, quae in hoc a quatuor praecedentibus, quae per tractavimus, distingui videntur, quod in praedictis consideratur excellentia objecti absolute, et sine relatione adalios, ut subditos, vel superiores; aliae vero excellentiae in hujusmodi respectu consistunt, vel positivo, ut sunt potestas in alios, dominium, primatus in loco, vel sede, etc., vel negativo, ut non subdi al- teri, non habere superiorem, et ideo ad complementum hujus puncti, per haec breviter discurrere necessarium est.

2. Prima sententia asserens Luciferum aliis preeesse voluisse. — Prima ergo in hoc ordine sententia est, Luciferum appetivisse caeteris praeesse, et hoc fuisse praecipuum objectum superbiae illius. Ita opinatur Bonaventura, in 2, dist. 5, art. 1, quaest. 2, et indicant Alensis, 2 part., quaest. 98, memb. 3, in corpore, et ad 2, et S 1, et Guillielmus Parisiensis, ind. 2, p- de Univer., cap. 109 et 110, 1 partis ejus; qui auctores ita hunc modum dicendi sequuntur, ut alios non excludant; et sequitur, etiam Scotus 2, dist. 5, q. 2, et alii ejus sectatores, ibi: Lyranus, Isa. 14, et ibi Burgensis et Replicator. Habetque fundamentum in verbis Isaiae: "S'upra astra Dei exaltabo solium meum" ; solent namque in Scriptura Angeli vocari astra, juxta illud Job, "cum me laudarent astra matutina".

3. Probatur. — Favent etiam sancti Patres, ex quibus aliqui generatim dicunt, appetiisse daemonem majorem dignitatem, quam Deus illi tribuisset, ut loquitur Chrysostomus, hom. 22, in Gen., et Anastasius Nicenus, quaest. 61, in Script., ex Theodoreto, in lib. 5, cap. de Diabolo. Magis in particulari loquitur Basilius, in constit. Monast..cap. 10, dicens corruisse Luciferum imperandi libidine, et Gregorius 34, Mor, cap. 14, alias 17, et lib. 4, Epist., c. 82, ait voluisse aliis preeesse, et Augustinus, 1. 11, de Civit., cap. 33, de daemone sic loquitur: Tumentem typho proprie celsitudinis immundo amore fumantem, suo fastu subdendi et nocendi libidine evestuantem, etc., et lib. 12, c. 1, dicit, sua potestate delectatum Angelum corruisse. Appetitus autem potestatis, et superioritatis idem sunt; unde lib. 12, cap. 11, ait de Lucifero: Tyrannico fastu gaudere subditis, quam esse subditum eligens, de spirituali paradiso cecidit, et lib. 11, Genes. ad litt., cap. 15: Diabolus, inquit, cecidit, qui non amavit pecuniam, sed propriam potestatem, et infra illum affectum vocat, arrogantem dominationem, et favet Hierony mus, Ezech. 28, dicens peccasse daemonem per superbiam, abusionem potestatis, et Bernardus, serm. 69, in Cant., dicit peccasse Luciferum, altitudinem potentie affectando.

4. Ratio autem pro hac sententia solum esse potest, quia hoc objectum superbiae fuit possibile Angelo, et ex maxime proprium superbiae. Imo Scotus supra, existimat solum appetitum excellentiae cum respectu ad alios, quos super- bus sibi subjectos cupit, esse propriam, et specialem superbiam. Ergo verisimile est, hunc affectum in Lucifero praedominasse. Tanto enim superbia major est, quanto supra meliores, et excellentiores extollitur. Fuit autem i superbia Luciferi maxima, et alii Angeli erant inter res creatas excellentiores; ergo illi maxime praeesse voluit. Nam creatori dominari appetere non potuit.

5. Inpugnatur haec sententia quoad superioritatem respectu Angelorum.—Primo, quia non potuit consistere in eacellentiori natura, vel gratia.—ln hac vero sententia difficile explicatu est, quis esse potuerit hic primatus, quem Lucifer super alios per affectum superbiae concuspiscere potuit, quam primo respectu aliorum Angelorum proponemus. Quia vel primatus ille fuit tantum in excessu perfectionis, vel in aliqua praelatione cum potestate super omnes alios: neutrum autem videtur posse facile intelligi; ergo. Probatur minor, quoad priorem partem, quia si Lucifer fuit supremus omnium Angelorum in perfectione naturali, in illa non potuit inordinate appetere primatum, quem jam habebat, et illum amare, vel de illo gaudere sine magna superbia poterat: nec etiam in perfectione gratiae potuit affectare excellentiam respectu aliorum, quia gratia data est Angelis secundum proportionem naturalium, et ita illam etiam excellentiam jam habebat. Quod si forte majorem excessum desiderabat, jam prima ratio superbiae non fuit respectiva (ut sic dicam ) comparatione aliorum: sed absoluta, quia excessit in appetitu supernaturalis beatitudinis ex parte objecti, quod pertinet ad difficultatem in cap. tractatam.

6. Deinde nec in potestate physica, ac ordinis naturalis super alios.—nde auctores pro hac opinione citati magis indicant partem alteram de potestate. Contra illam vero probatur minor, quia potestas illa cogitari potest, aut moralis, et utraque, aut naturalis, aut supernaturalis. In quocumque autem ex his membris magna difficultas inest. Nam physica potestas naturalis ad influendum, vel agendum in inferiores Angelos, solum cogitari potest ad aliquem localem motum, seu ad aliquod Ubi, vel ad aliq iem modum locutionis, aut doctrinae: quidquid autem in hoc genere potestatis unus Angelus in alium potest, habet Lucifer in omnes sibi inferiores, nihil ergo in hoc habuit quod desideraret. Dices, potuisse desiderare habere connaturalem majorem potestatem. At enim hoc erat omnino impossibile, quod ipsum non latebat: fingere autem affectum simplicem, vel conditionatum velleitatem circa illud objectum cogitatum, vanum est, et sine fundamento. Praeterquam quod in tali affectu magis otiositas, vel levis ambitio, quam magna superbia inventa fuisset.

7. Nec etium in potestate physica ordinis supernaturalis.— Multo vero minus credibile est appetiisse Luciferum supernaturalem potestatem physicam ad agendum, ut instrumentum Dei in caeteros Angelos. Primo quidem, quia multi putant, illum modum elevationis, et physicae affectionis esse simpliciter impossibilem. Et licet demus non implicare contradicionem, nihilominus cum tantum sit possibilis de potentia Dei absoluta, vix ascendere poterat in mentem Angeli, praesertim in ea brevi morula, in qua de suo statu, et ultima felicitate deliberabat. Nec etiam in illo genere potestatis per se spectatae apparet magna ratio excellentiae, quae ad propriam commoditatem, vel voluptatem pertineat, quae motiva solent maxime appetitum inordinatum excitare. Responderi vero potest ex Abulense, Genes. 13, quaest. 362, superbiam diaboli fuisse, quia concupivit esse principium omnium post Deum, et quod esset, ait, unicum principium omnium, et hoc explicans addit: Diabolus videns se esse perfectiorem omnibus Angelis secundum naturam, voluit totum bonum, et esse omnium inferiorum derivari ab eo in illa, ita ut omnium esset immediata causa esse, et beatitudinis, licet ipse a Deo acciperet. Justa quam interpretationem satis magna excellentia in illo objecto cernitur, multumque appetibilis ad honorem, et gloriam vanam obtinendam.

8. Rejicitur solutio Abulensis. — Verumtamen non magis credibile est, diabolum illam excellentiam appetiisse, quam absolutam Dei aqualitatem, sed ipse Abulensis appetitum equalitatis negat Lucifero; ergo non consequenter aliud objectum fingit. Assumptum patet, quia appetere esse principium Angelorum, quoad esse, et felicitatem eorum, est appetere esse creatorem, et beatificatorem: hoc autem idem est, quod appetere esse Deum. Dices, esse creatorem a se, idem esse, quod esse Deum; esse autem creatorem ab alio, id est, per virtutem ab alio receptam, et cum concursu, minus esse, quam esse Deum, seu esse creatorem principalem solius Dei: esse autem creatorem minus principalem, seu instrumentalem posse creaturae convenire. hespondeo, esto hoc non sit simpliciter impossibile (quod multi non admittunt) vix esse cre- dibile appetiisse Luciferum illud genus potestatis, et principatus in caeteros Angelos, tum propter dicta, tum quia videbat Angelos jam esse creatos sine sua cooperatione, et per eamdem actionem conservandos esse perpetuo, et de facto sibi esse impossibile, id obtinere, nec motivum apparens habebat, quod ad talem affectum, vel desiáerium imperfectum ipsum excitaret. Tum etiam, quia illo modo vix potest peccatum aliorum Angelorum explicari. Nec est verisimile, aliquos ex inferioribus Angelis Lucifero in illo appetitu consensisse, seu quasi condescendisse. Ergo isto modo non bene explicatur objectum hujus superbiae per excessum physicae potestatis.

9. Nec denique in potestate morali erga alios. —Potestas autem moralis respectu inferiorum Angelorum duplex considerari potest: una est per modum jurisdictionis, ut est potestas imperandi, ita ut alii obedire tenerentur. Nam haec potestas non videtur congenita naturaliter Angelo superiori in inferiorem, quia intellectualis natura per se a solo Deo pendet, et ad illum tantum ordinatur, et sola major perfectio non dat jurisdictionem, nec minor secum affert naturalem subjectionem sine emanatione ab alio, vel proprio consensu : et aliunde talis potestas non solum possibilis, sed etiam consentanea perfectiori naturae existimari, ac proinde valde appetibilis, imo quasi debita ab auctore naturae reputari facile posset, atque appeti a supremo Angelo. Et indicatur a Gregorio in citatis locis: et in Pastoral., 2 part., cap. 6, dicente: singulare culmen appetens, et socialem Angelorum vitam despiciens. Verumtamen, quamvis negare non possimus, quin hoc genus superbiae fuerit possiblle Lucifero, nihilominus videtur insufliciens ad gravitatem peccati, et superbiae Luciferi explicandam. Et ideo si in hoc genere aliquid appetit, non per se primo, sed ut quid annexum alteri minori dignitati illud appetiit, ut mox dicam.

10. Alia potestas moralis influendi in alios, est potestas merendi aliis. Unde potuit Lucifer appetere primatum super alios in genere primae causae meritoriae, ita ut omnes alii ipsum, tanquam primum principium suae gratiae in gcenere meriti recognoscerent. Et hoc modo explicant aliqui peccatum Angel. Et negare quidem non possumus, quin illud objectum possibile fuerit, et superbe appetibile. De facto vero nullum fundamentum, vel conjectura occurrit, ob quam credamus, hoc venisse in cogitationem Angeli: nisi forte dicamus ap- petiisse hoc non per se primo, sed ut connesum alteri objecto, et sic tota haec sententia, ut verisimilis sit, reducenda est, et connectanda cum praecedente de appetitu unionis hypostaticae. Nam Lucifer, si unionem illam appetiit, totam Christi dignitatem concupivit, et consequenter voluit potestatem excellentiae, tum dominandi, et imperandi, tum influendi virtutem, et gratiam in alios, quae Christo est connaturalis.

11. Jam de potestate in homines, qui afftrmant. —Haec potestas in homines impugnantur quoad esse naturae, vel gratiae. — Posset tamen aliter dicta sententia explicari de primatu super homines, non super caeteros Angelos. Sic enim illam videtur exponere Basilius, hom. 22, de Humilitate, dicens: Ruina, qua cecidit diaDolus, fuit, quia contra hominem elecatus subtus hominem cecidit, et in proculcationem iraditus est ei, quem ipse calcacerat. Bernardus, etiam serm. 17, in Cant., dicit de Lucifero : Molitus est habere subjectos (utique homines) socios dedignatus. Et infra dicit, in hoc appetiisse Dei similitudinem, 5i quemadmodum ille super Cherubim sedens gubernat omnem angelicam naturam, ita ipse altus sederet, regeretque genus lntmanum. Quale autem fuerit hoc dominium, quod Lucifer super homines appetiit, a dictis Patribus non declaratur, et habere potest difficultatem fere eamdem, quam in Angelis ostendimus, quia in esse, et potestate naturali, non tantum Lucifer, sed etiam quihbet est excellentior homine: unde sine superbia potuit Ángelus hanc excellentiam velle, vel in ea complacerc. Idemque est omni potestate, quam Angelus naturaliter habet ad agendum in hominem, vel docendum illum, etc.

12. Tum quoad potestatem phsicam vel moralem. — Quod vero aliam majorem potestatem sibi non debitam superbe appetierit, licet impossibile non appareat, nihilominus de facto difficultate non caret: nam quoad potestatem physicam non videtur verisimile propter rationes de Angelis datas: quoad moralem item, quae in potestate jurisdictionis consistit, parum etiam credibile videtur, tum quia respectu Angeli, non magni momenti reputatur sic hominibus praeesse, tum etiam, quia non videtur verisimile, priusquam homines fierent, Angelos eorum regimen appetisse, cum tamen ante hominis creationem Angeli peccaverint. Quae enim ratio illos movere potuit, ut in tam brevi mora de futuris hominibus essent solliciti, ac de illis, denique eorum regimine cogitarent, illudque affectarent: et hae ratio- nes etiam suadent, non affectasse daemonem primatum supra homines, quoad influsum gratiae, vel fidei, aut scientiae supernaturalis directe, ac per se primo, sicut respectu Angelorum explicavi, nam est eadem ratio. At vero, si haec conjungantur cum appetitu dignitatis Christi, et unionis hypostaticae, faciliorem habent exitum, et congruentiam. Sic enim magnam occasionem habuit Lucifer cogitandi de natura humana, quia sibi proponebatur, ut Verbo unienda, et ut habitura excellentem potestatem tam gubernandi homines in ordine ad supernaturalem finem, quam influendi gratiam, et gloriam in illos; et ideo excitari potuit facile ad totam hanc dignitatem suae naturae appetendam.

13. Secunda principalis sententia asserit Luciferun nulli subesse.—Praeter has referri potest alia sententia, quae per negationem explicat hoc objectum superbiae anelica scilicet, quia appetivit Lucifer nulli subesse. Italoquuntur ex scholasticis Alensis, et Bonaventura supra, et ex Patribus, Gregorius,d. lib. 34 Moral, cap. 14, alias 17, et lib. 4, Epist. 38, alias cap. 82. Verum est, Gregorium utrumque conjungere, scilicet, quod Lucifer voluit praeesse aliis, et nulli subesse, quia haec moraliter conjuncta sunt. Nihilominus illa negatio sufficiens objectum magnae superbiae continet, quod magis explicuit Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 13, dicens peccasse Luciferum, suo recusans subesse creatori, et in idem fere redit, quod dixit Eucherius, Genes. 1: 7nde privatus est apostata Angelus, dum fortitudinem suam non a Deo, sed a se voluit constare. Haec autem sententia, tam ex parte objecti, quam ex parte affectus potest variis modis intelligi. Primus est, ut sub illa negatione universali, scilicet, nulli subesse, comprehendatur etiam DEUS, et per negationem illam excludatur, non tantum subjectio ad DEUM, ut praecipientem, sed etiam, ut dantem esse, et conservantem illud, et influentem in operationes, et hanc exenipionen totalem a Deo, directe ap- : petendo, ita ut totum illud fuerit formale, ac expressum objectum Luciferianae superbiae, e k in hoc sensu exponit illam sententiam, et dicit fuisse possibilem, Burgensis, Is. 14. Sed hoc non magis est possibile, quam esse Deo simpliciter aequalem: et ideo, tam quoad possibilitatem, quam quoad factum, idem de hoc appetitu carendi omni subjectione, et dependentia ab alio, tam in esse, quam in operari, quod de appetitu aequalitatis Dei simpliciter sentien- : dum est.

14. Aliter Lyra in eodem loco dicit, appetiisse Luciferum utique formaliter, et directe non subesse Deum quoad regulam operandi tantum, manente dependentia, in esse, et operari quoad influxum, et hanc sententiam defendit ibidem replicator. Quia haec carentia subjectionis in regula operationis possibilis erat: nam potuisset Deus nihil Angelo praecipere, et sic liberare illum ab omni extrinseca regula operationis. Verumtamen multis modis potest intelligi haec carentia regulae operationis. Primo, ut se extendat etiam ad regulam pura legis naturalis, et talis carentia omnis subjectionis est impossibilis omni creaturae intellectuali, ac ratione utenti: quia necessario regi debet regula rationis, quae regula licet proxime videatur intrinseca operanti, tamen pendet a regula legis aeternae, quae est ratio, et voluntas divina, cui ex necessitate subjecta est rationalis creatura, ut latius diximus in 2 lib. de Legibus. Alio modo potest illa negatio intelligi de carentia omnis legis supernaturalis, etiam connaturalis fidei, vel gratiae; et sic quidem appetitus ejus simpliciter est impossibilis: quia creatura intellectualis pro sua libertate potest nolle totum ordinem supernaturalem. Parum tamen credibile est, habuisse Angelum hujusmodi affectum, ut supra disserendo de beatitudine naturali tactum est.

15. Tertio potest illa negatio intelligi de regula praecepti positivi proprie sumpti, et sic facile posset desiderare Angelus non habere tale praeceptum impositum: tamen si de facto non habuit tale praeceptum, ut est probabile, non potest tals appetitus cum fundamento in illo cogitari, et deinde solum desiderium non habendi tale praeceptum, id est, quod a Deo non imponeretur, fortasse haberi posset sine superbia, vel etiam sine morali malitia, quamvis etiam posset ea motio ex superbia haberi, utique indigne ferendo, sibi imponi praeceptum, quod non parum grave peccatum esset, sed gravius fuisse creditur peccatum Luciferi, et illud vix sine aliquo errore committi potuit. At vero. si desiderium esset non solum carendi praecepto, sed etiam habendi naturam incapacem talis praecepti, et obligationis ejus, etiamsi Deus vellet illud imponere, vel (quod in idem redit) si desiderium esset, ut Deus non haberet jus, vel potestatem praecipiendi, utroque modo esset de re simpliciter impossibili, et repugnante propriae naturae, et ideo idem est judicium de tali appetitu, quod de appetitu absolutae aequalitatis Dei.

16. Posset praeterea ille affectus carendi subjectione, vel praecepto esse non de capacitate, seu de jure, sed de facto tantum, id est, per actum nolendi subdi praecepto, etiamsi potuerit imponi, et latum sit. Atque hic modus nolendi subdi Deo non solum possibilis est, sed usitatus valde a peccatoribus, quia non negat capacitatem subjectionis, vel obligationis parendi, sed solam actualem subjectionem, et obedientiam, sicut explicatur illis verbis Jeremiae 29: A sreculo confregisti jugum, rup:sti vincula mena, diisti, non serviam, et hoc modo appetiit Lucifer sine dubio, nemini subesse, quandoquidem appetiit facere voluntatem propriam contra voluntatem Det, ut dixit Anseimus, lib. de Casu diaboh, cap. 4. Tamen istemet affectus potest esse formalis, ac directus, vel tantum implicitus, et virtualis, et hoc posteriori modo, habet illum omnis, qui peccat, non tamen pertinet ad propriam superbiam, ut per se constat. Priori autem modo voluntas formalis non se subjiciendi Deo, id est, non parendi illi, ad inobedientiam specialem, seu contemptum Dei pertinet, et est nunc in daemonibus, et potuit esse in via, et fortasse fuit, tamen non potuit esse primum peccatum: quia supponit deordinatissimam voluntatem, et ideo non potuit inde incipere, saltem moraliter loquendo, sed supposuit alium affectum superbiae. Ut optime docet Augustinus, lib. 12, de Civitate, cap. 1, et aliis locis supra citatis, et Chrysostomus, hom. de lapsu primi hominis. Quapropter omnibus pensatis non est verisimile primum appetitum inordinatum Angeli fuisse formaliter de illo objecto negativo excludente subjectionem ad Deum.

17. Agitur secundo de nolitione subjiciendi se aliis Angelis, vel hominibus. — Potést autem aliter objectum illud negativum non subdendi se aliis accipi cum limitatione ad alios Angelos, vel ad omnes puras creaturas, ita ut Lucifer non appetierit non subdi DEO, sed soIum cuiqne alteri praeter DEUM; et hoc modo sumptum objectum illud, non est dubium, quin fuerit possibile. Verumtamen si Lucifer fuit supremus Angelorum, vel saltem non habens superiorem in naturalibus (ut supponimus) desiderium illud in tali persona non esset per se intrinsece malum ex vi rei desideratae, quia nec contra justitiam, nec contra aliam virtutem existit, per se loquendo. Unde solum potuit fieri objectum superbiae, si Lucifer tanto affectu illam eminentiam, seu carentiam subjectionis ad aliam creaturam appetierit, ut vel formaliter, vel virtute decreverit non subdi alteri, vel inferiori, vel aequali in natura, vel gratia, etiamsi Deus id ordinasset. Nam sine dubio ille esset inordinatissimus affectus, et ad superbiam pertinens, prodiret enim ex magna aestimatione sui, nimioque appetitu suae eminentiae et exemptionis ab omni creatura, etiam cum contemptu Dei. Verumtamen nullum habemus fundamentum ad judicandum commisisse Luciferum hunc superbiae modum respectu aliorum Angelorum, vel hominum inpropriis creatis personis existentibus. Quia Deus nunquam indicavit Lucifero voluntatem subjiciendi illum personae creatae, ut ipse potuerit repugnando peccare: nec etiam habuit occasionem timendi, ne subjiceretur aliis personis creatis ex ordinatione Dei, quia licet hoc esset possibile de absoluta Dei potestate, non tamen esset consentaneum communi ordini providentiae, quo DEUS inferiora per superiora administrat. Non habuit autem Lucifer occasionem, vel motivum suspicandi talem mutationem, vel inversionem ordinis divinae providentiae: non est ergo verisimile, quod temere, et sine causa in illum affectum se praecipitaverit, aut vanas illas comparationes, et exaggerationes in actibus cogitandi, et volendi formaliter habuerit: nec etiam potest assignari aliquod aliud objectum, in quo virtualiter, seu interpretative talem voluntatis determinationem habuerit.

18. Unde tandem concludimus, solum posse hunc modum superbiae commode explicari supposita revelatione de Christo facta Lucifero durante via ejus. Nam credibile est, Christum fuisse illi propositum, non solum ut auctorem gratiae et salutis, sed etiam, ut Legislatorem, ac Dominum, cui omnes creaturae, etiam Angeli, subdi, et obedire tenerentur. Nam omnes hae praerogativae Christo conveniunt, suntque illi connaturales ex vi unionis, et a Lucifero uno momento apprehendi potuerunt. Inde ergo sumere potuit occasionem repugnandi, et nolendi patere cuicumque voluntati creatae, etiamsi in persona increata existeret, quia indignum suae naturae subdi. Hoc ergo modo probabile est, voluissie Angelum nulli subdi extra Deum, ut Deus est, per suam naturam, et voluntatem divinam praecipientem.

19. Ultimus modus, qui tunc occurrit excogitandi objectum Luciferinae superbiae, fuit aliquorum, qui dixerunt voluisse Luciferum esse ut DEUM, non in natura, sed in aliorum mentibus, et voluntatibus, vel quoad cultum, et honorem. Hunc modum significavit Nazianzenus, dicta orat. 27, in verbis jam allegatis. Quod Lucifer, cum divinus esset, indignum tulit, non se quoque Deum existimari. Ydem sienificat Cyrillus, Is. 14, dicens: Lucifer cecidit, et comminutus est, tumida et turgida cogitans, et honorem, ac gloriam soli summe nature congruentem rapere cupüens, quantum molipune, et ut, et animo poterat. Idem significat Theodoretus, Ezech. 28, sect. 11, dicens: Diabolus in illam insaniaum lapsus est, et rabie percitus Deumn seipsum appellavit, hominibusque, ut divinum sibi cultum adhiberent, persuasit. Videnturque verba Isaia, et Ezechielis saepe citata, hunc maxime sensum prae se ferre. Verba etiam illa, quibus Michael Lucifero restitit, dicens: Quis sicut Deus? demonstrare videntur Luciferum honorem soli Deo debitum affectasse, et voluisse sicut Deus haberi, et tractari.

20. Verumtamen hujusmodi affectus, et insania merito attribuitur Lucifero post lapsum et damnationem suam, non tamen respectu aliorum Angelorum sanctorum, sed fortasse respectu sociorum, qui eum in peccato secuti sunt, maxime vero respectu hominum. Nihil enim magis in hoc mundo inferiori contendit, quam ut ab hominibus tanquam DEUS habeatur, et colatur. Et in hoc sensu videtur locutus Theodoretus, ut ex verbis allegatis constat. At vero quod in primo lapsu Lucifer inde inceperit, et quod illud fuerit primum objectum superbiae ejus, difficile creditu est. Duobus enim modis intelligi potest, quod Lucifer voluerit existimari, et coli, ut DEUS. Primo formaliter, et (ut ita dicam) in actu signato: secundo interpretative, ac virtualiter, seu in actu exercito. De hoc posteriori modo non erit controversia, quia omnis, qui mortaliter peccat, quodammodo habet illum effectum, maxime vero, qui affectat aliquam excellentiam ultra mensuram, ac modum a Deo praescriptum. Quomodo illa omnia tribuuntur regibus illis Babyloniae, et Tyri, ab Isaia et Ezechiele: et ita possunt etiam attribui Lucifero. Verumtamen cum illum affectum non habuerit formaliter (ut supponitur), opus est assignare aliud objectum, quod expresse, et in se inordinate, ac superbe appetierit, in quo virtute reliqua contineantur. lllud autem objectum esse non potest, nisi aliquod ex supra tractatis in praecedentibus capitibus, et consequenter non in hoc actu, sed in alio circa tale objectum Lucifer primo peccavit. I

21. At vero si illa sententia intelligatur priori modo de expresso, ac formali affectu, sic difficile creditu est, voluisse Luciferum reputari verus Deus, et ut talis adorari. Nam impri- mis respectu aliorum Angelorum, impossibile sibi esse sciebat, illis talem opinionem persuadere, cum illi evidenter scirent, et ipsum esse creaturam, et non posse esse, nisi uuum verum Deum, quem ipsi evidenter agnoscebant. Unde non solum in statu via, verumetiam neque nunc in statu damnationis habent inferiores Angeli de Lucifero talem existimationem, seu opinionem, quia non possunt in naturah cognitione evidenti adeo esse excaecati, ut in sequenti libro videbimus. Neque etiam credibile est, intendisse Luciferum a caeteris Angelis obtinere, ut se tanquam DEUM adorarent, etiamsi ipsum non esse Deum certo scirent, quia nullam rationem ad hoc sperandum, vel postulandum ab aliis habere potuit. Quod inde suadetur, ac declaratur, quia nec ab hominibus audebit daemon hoc exigere, nisi vel prius illos decipiat, ut falsam de vero DEO, et de ipso daemone opinionem concipiant, vel per timorem alicujus gravi mali, vel per promissionem alicujus falsi boni, quod ipsi homines vehementer concupiscant, illos cogat, vel alliciat. Neutrum autem horum habere potuit locum respectu aliorum Angelorum, quia nihil habebant, quod a Lucifero timerent, vel sperarent, ut per se clarum est. Praesertim cum ipsi tunc essent ordinatissimi, et non possent moraliter tam subito, et quasi repente in crimen idololatriae, sine ullo apparente motivo, et contra omnem rationem naturalem induci. Ergo non est verisimile primum peccatum Luciferi fuisse velle ab alis Angelis verus DEUS existimari, vel tanquam Deus tractari et adorari.

22. At vero respectu hominum potuit Lucifer in illam cogitationem facilius induci, nihilominus tamen probabile non est, quod inde peccare inceperit, tum quia illud genus peccati supponit voluntatem valde inordinatam in Angelo, cum sit contra rationem naturalem evidentem: tum etiam, quia ex parte hominum supponit magnam naturae corruptionem, imo illa etiam supposita, non audet daemon inducere homines in hujusmodi vitia, nisi prius in aliis facilioribus corruptissimi sint. Tum denique quia nullam occasionem habere potuit tunc Lucifer ad appetendam vanam hominum gloriam, cum ipse in altiori ordine, et statu esset constitutus. Unde si ab aliis Angelis ilIum honorem non concupivit, profecto verisimile non est, ab hominibus solis illum desiderasse. Quapropter ut in aliquo probabili sensu verum sit Luciferum Dei nomen, et existimationem, et consequenter divinum honorem de- siderasse: dicere oportet ipsum appetiisse esse verum Deum per unionem hypostaticam naturae suae cum divina persona, per quam fieret, ut Angelus esset Deus, et dignus tali cultu reputari posset. Atque ita hic dicendi modus, sicut et caeteri, ut probabiles sint, illam sententiam supponere debent

PrevBack to TopNext