Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum lucifer, seu princeps malorum angelorum fuerit primus omnium angelorum, etiam sanctorum, quoad perfectionem naturalem

CAPUT XVI. UTRUM LUCIFER, SEU PRINCEPS MALORUM ANGELORUM FUERIT PRIMUS OMNIUM ANGELORUM, ETIAM SANCTORUM, QUOAD PERFECTIONEM NATURALEM.

1. Prima sententia negans.—In hoc puncto duae sunt celebres sententiae. Prior contendit, primum Axgelum peccantem non fuisse supremum omnium Angelorum, quos Deus creavit, sed supremum infimi ordinis tertiae Hierarchiae: vel forte supremum illius tertiae Hierarchiae. Auctor hujus sententiae censetur Damascenus, lib. 3, cap. 4, ubi ait, fuisse illum Angelum, quia in angelicis copiis terrostris ordinis principatum tenebat. Sed ante Damascenum retulit hanc opinionem Angustnus, lib. 3, Genes. ad ht., cap. 10, et lib. 11, c. 17, in quibus locis nihil de illa dicit; in posteriori vero libro, cap. 19, eamdem commemorans, ait, se non invenire, unde ex Scripturis probari possit, in capite autem 26 videtur il'am rejicere, dicens, sed nullo modo asseri potest, et fortasse referre voluit Augustinus Epiphanium, qui doctrinam hanc multum insinuat in lib. 2, contra haeres., tom. 1, haeres. 64, in his, quae ex Methodio et Proclo refert; sic enim ait: 7pse Diabolus dicitur spiritus circa materiam se habens, factus a Deo, quemad modum reliqui facti sunt ab ipso Angeli, et ob materium, et materie speciem concreditam sibi habent administratione m. Et infra de eisdem Angelis, quibus administratio rerum corporalium commissa est, sermonem prosequens, adjungit; Caeterum reliqui in his, ob quae fecit, ac constituit illos Deus, manserunt; hic vero violavit, et pravus factus est circa concreditorum ipsi ad ministratione, et postea declarat, quis ille fuerit, dicens: Erat autem DiaDolus stella Ducifer. Quomodo cecidisti de ceelo Lucifer ? Sentit ergo hunc fuisse ex inferioribus Angelis ministrantibus.

2. Theodoretus ad illam accedere videtur.— Consentire videtur Theodoretus, lib. 5, Divin. decret., cap. de Diabolo. Prius enim ex verbis Pauli 1, ad Timoth 3: Non neophytum, ne injudiciwm incidat Diaboli, colhgit, quod superbia causa fuit Diabolo, ut caderet; etaddit: Ad Ephesios autem scribens declaravit, quod antequam ad id, quod est deterius esset couversus, erat ei credita aeris administratio, secundum principem, iuquit, potestatis aeris hujus. Ad eamdem sententiam plane alusit Rufinus in expositione Symboli, quae inter opera Cypriani habetur, nam super illa verba: Crucifirus sub Pontio Pilato, sic ait: ab initio Deus cum fecisset mundum, ei preposuit quasdam virtutum caelestum potestates, quibus regeretur, et dispensaretur mortalium genus, et infra, sed horum nonuulli, sicut et ipse, qui Princeps appellatus est mundi, datam sibi a Deo potestatem, non his, quibus acceperunt legibus, temperarunt, ctc. Et eodem modo loquitur Andreas Caesareensis, in Apocal., capite suo 34, ubi ex Papia refert, Deum quibusdam Anggelis terrae administrationem commisisse; eos vero, non, ut decebat, ordinem suum servasse, ex quo sequitur consequenter supremum Angelorum peccantium, ex ministrantibus in terra fuisse.

3. Ft probabilem indicat divus Thomas.— Ex scholasticis D. Thomas, quodl 5, art. 7, ad. 1, opinionem hanc, ut aeque probabilem relinquere videtur, in praesenti vero d. quaest. 63, art. 7, solum dicit non esse contra fidem: Durandus etiam 2, dist. 6, q. 1, idem fere dicit, et addit, opinionem hanc ortam videri ex doctrina Platonis, ille enim Angelos distinxit in Deos et daemones, Deosque vocabat eos, qui in coelo habitabant, vel coelestia administrant, quos omnes bonos esse dicebat. Daemones vero appellat eos, qui terrestria dispensant, et ex eis quosdam bonos, alios malos esse dicebat, ut videre licet apud Augustinum, lib. 8, de Civit., cap. 14, et 1. 9, cap. S. Ratione suaderi potest haec sententia. Primo ex parte Dei, quia decuit, ut Deus non permitteret, principem omiuium Angelorum peccare et perire: sic enim non permyisit Deus primum hominem damnari, ut infra tractatu sequenti dicemus, et licet permiserit illum peccare ad ostendam ftragilitatem liberi arbitrii humani, id habuit locum in homine, quia poterat poenitentiam agere et salvari; in Angelo vero, qui poenitentiam acturus non erat, non videtur decuisse, ut caput totius angelicae naturae in peccatum labi, et consequenter damnari Deus permiserit. Secundo ex parte Angeli omnium supremi erat minor occasio peccandi, et (ut sic dicam) minor facultas. Quia, quo fuit Deo similior, eo fuit minus capax peccati, et quo erat excellentior, eo habebat minorem occasionem excellentiorem statum appetendi. Denique, quia non fuerit supremus omnium, videtur posse colligi ex Ezechiel. 18, ubi non Seraphim, sed Cherabim appellatur, et Paulus ad Ephes. 6, tantum principem illum appellat. Isaias etiam indicat Luciferum non peccasse in coelo, cum dixerit, "in caelum conscendam" ; unde colligitur ex inferioribus Angelis fuisse.

4. Secunda sententia affirmans. —Secunda sententia est Luciferum, seu primum omnium Angelorum peccantium, fuisse simpliciter primum, et perfectiorem omnium, quos Deus creavit, quae solet Gregorio, ut principali auctori tribui; non quidem quia primus ejus auctor fuerit, sed quia saepius, et luculentius eam docuit, ut videre licet, 1. 4 Moral., c. 13, alias 12, ubi ait: Satanam ita fuisse creatum, ut pro aliis legionibus Angelorum emineret, et lib. 9, cap. 2, Luciferum vocat summum angelicum spiritum.Et expressius, lib. 32, c. 18, alias 24, de Lucifero, quem per Behemoth intelligit, illa verba exponit, ipse est principium viarum Dei, dicens: Quia in natura rerum hunc creando per substantiam conditor primum fecit, et iterum: Hunc primum condidit, quia reliquis Angelis eminentiorem fect. Et in hujus sententiae probationem verba Ezech. 28 et 31, late expendit, et similia repetit, hom. 34, in Evang. Verumtamen antiquior est haec sententia, nam Hierony mus, in 40 cap. Job, eodem modo exponit verba illa, ipse est principium viarun Dei; unde Psaim. 23, in fine, dixit: Diabolus novem ordines Angelorum sub sua habuit dominatione, sive bonos, sive malos, et lib. 2, contra Jovin. Luciferum vocat altissimam sublimitatem, que inveritate non stetit.

5. Tertullianus assentitur. — Praeterea Tertullianus, lib. 2, contra Marci., cap. 10, eminentissimum Angelorum et sapientissimum, Luciferum vocat; et in eo sensu, Archangelum etiam appellat, id est, omnium Angelorum principem. Nazianzenus etiam, carm. 6, de Subst. ment. praed., Luciferum vocat primun, et videtur, non tantum de cadentibus, sed de omnibus Angelis loqui, unde subdit, ex eo occasionem superbiendi sumpsisse, quod eaimio f»ueretur honore; et similiter Chrysostomus, homil. de Adam et Eva, vocat unum Angelum primum de culmine angelico preecipitatum, et hom. de Lapsu primi hominis, dicit, in Angelis creatis Luciferum primatum tenuisse. Et indicat Cyrillus, in cap. 4 Isaiae, dum Satanam insignem inter Angelos, et Superis potestatibus spectabilem, vocat; et sane, inquit, sicut inter astra Lucifer. Denique Augustinus, lib. 11, Genes. ad litt., cap. 26, priorem sententiam rejiciendo, hanc videtur approbare, quae nomine ejus habetur, etiaml. 1, de Mirabil., sacrae Scripturae, cap. 2; et post Gregorium Isidorus, lib. 1, de Summo Bono, cap. 10, ejus sententiam profitetur, et eisdem testimoniis Scripturae utitur, et Bernardus, lib. de Grad. humil., et serm. 1, Advent., et aliis locis supra citatis, et Hugo de sancto Victore, in Sum. sent., tract. 2, c. 4; et hanc sententiam multi scholastici probarunt, praesertim D. Thomas, dict. quaest. 63, art. 7, ubi fere omnes moderni consentiunt, et alii in 2, dist. 6, ubi Richardus, art. 1, quaest. 1, /Egidius, quaest. 1, art. 3, Durandus, quaest. 1, et bene Sanderus, lib. 4, de visibili Monarch., cap. 1.

6. Probatur primo ratione. — Probatur secundo er Scriptura. — Conjectura potissima hujus sententiae est, quia in primo Angelo peccante, occasio peccandi fuit ejus excellentia; ergo in omnium supremo fuit major occasio elationis et superbiae, quam in caeteris, propter majorem excellentiam in natura, et scientia, aliisque dotibus naturalibus, et consequenter etiam in supernaturalibus, quae in primo creationis instanti secundum proportionem naturalium distributa sunt, quae conjectura maxime movere potest in nostra sententia, si verum est, Angelum peccasse ex superbia, et invidia, occasione sumpta ex Incarnatione sibi revelata, nullus enim potuit majus motivum ad illam appetendam habere, et quasi proprio jure illam sibi vendicare, sicut supremus Angelus; ergo verisimile est, illum fuisse primum, quia contra Deum, et Christum rebellavit. Idemque argumentum procedit, si Lucifer peccavit formahter, appetendo omnibus praeesse creaturis singulari aliquo modo a se excogitato, et nulli subesse: nullus prorumpere sine majori multo caecitate, ac dementia potuisset. Denique addi solent conjecturae ex sancti Scriptura desumptae, quae licet non cogant, contemnendae non sunt. Ut, quae sumitur ex nomine Luciferi, quia indicat excelluisse illum Angelum inter alios, sicut Lucifer inter stellas, ut Ignatius dixit. Item ex nomine Cherub; nam licet a scientia sumptum sit, indicat summam excellentiam in illa, et consequenter in perfectione naturàali, quae maxime ex scientiae nobilitate in Angelis attenditur; unde adjungitur, plemus sapientia et decore, quasi per antonomasiam: ac denique additur, Cherub extentus, et quasi protegens reliquos, in quo ejus eminentia indicatur. Item ex nomine signaculi similitudinis, quo significatur similitudo Dei in summo, ut sic dicam, quae in illo Angelo fuit, ut omittam alias metaphoricas comparationes, et exaggerationes, quas Gregorius, et alii late prosequuntur.

7. Prima conclusio. — Lucifer non fuit ex inferioribus ordinibus Angelorum. — Inter has duas sententias, si altera necessario eligenda esset, haec posterior sine dubio esset praeferenda, unde duo mihi videntur in hoc puncto imprimis probabilia, et verisimiliora. Primum est Luciferum non fuisse ex inferioribus agminibus, seu terrestribus ordinibus Angelorum. Hoc probant efticaciter testimonia, et rationes posteriori loco adductae: multum etiam favet communis modus loquendi Scripturae, ubi de primo Angelo peccante, tanquam de perfectissima ac potentissima creatura loquitur. Item indicat Scriptura, praesertim Paulus, Ephes. 6, Angelos, qui ceciderunt, fuisse ex perfectionibus Hierarchiis, et ordinibus Angelorum, illosque a principe ac duce malorum Angelorum fuisse ad peccandum inductos: ergo non est verisimile illum fuisse terrestris ordinis. Praeterea illa sententia nonnulla falsa supponere videtur. Unum est, Angelos, qui peccarunt, fuisse participes materiae, et occasione illius peccasse: utrumque autem in libro primo improbatum est, et secundum in capite sequente iterum refellitur. Aliud est, quod Angeli in terra, vel in hoc inferiori orbe, et non in coelo peccaverint, cujus contrarium Scriptura indicat, cum dicit Luciferum, et Satanam de coelo cecidisse, et supra ostensum est, creatos fuisse Angelos in coelo, constatque in eodem loco, in quo creati sunt, peccasse, ut ex dicendis infra de tempore lapsus illorum, clarius fiet. Tertium est, antequam Angeli peccarent, Deum illis administrationem orbis terrarum commisisse, variaque ministeria inter illos distribuisse. Peccarunt enim Angeli, ut videbimus, non solum priusquam homines crearentur, sed etiam antequam totus hic orbis sublunaris perfecte consummaretur, et secundum partes suas distingueretur, et ornaretur. Illo autem tempore nondum erant ministeria angelica necessaria: unde verisimile non est, tam praemature fuisse a creatore distributa; ac proinde minus verisimile est, vel Luciferum, vel ejus socios in eo peccasse, quod ministeria sibi commissa infideliter, et inique impleverunt, ut auctores illius sententiae supponere videntur, nam Luciferi peccatum longe aliud fuisse jam ostensum est, et de caeteris in capite sequenti dicetur: sufficiens autem argumentum est, quod Angelorum peccatum antiquius est, quam eorumdem hujus mundi inferioris cura, seu administratio.

8. Secunda conclusio. — Lucifer ex perfectissimo Seraphinorum ordine fuit. — Secundo assero, probabilius videri Luciferum fuisse primae Hierarchise, et de primo illius ordine, et ex primis illius ordinis; ac denique si inter illos primos specifica distinctio invenitur, esse in prima, et perfectissima specie illius ordinis; hoc secundum dictum non censeo tam certum, sicut praecedens, quia rationes proxime factae contra priorem sententiam, non confirmant hanc assertionem, ut est per se clarum, quia etiamsi Lucifer non fuerit ex ordinibus inferioribus, seu ministrantibus, non recte infertur fuisse de ordine Seraphinorum. Potuit enim esse Cherubim, ut ex verbis Ezechielis supra argumentabatur, vel potuit esse ex Thronis, vel Dominationibus. Imo etiam potuit esse ex inferioribus, qui ministrantes dicuntur, quia illi in mente Dei jam erant ad illa ministeria destinati, licet nondum ministrarent, nec forte illis essent ministeria distributa, et intimata illa praecipue, quae peccatum supponebant, cujus illi praescii non erant, priusquam fieret: undealiqui ex Patribus Luciferum vocant principem daemonum, ut Nazianzenus, carm. 15, inprinc., Cyrillus Hierosoly mitanus, catech. 2, vocat Archangelum, et idem judicat Antoninus Constantnopolytanus in 3 tom. Bibl., Epist. ad Arcadium, dicens: Archangelus, qui cecidit, tecum dimicat. Non tamen declarant, an illis vocibus proprie, vel large utantur, utroque enim modo de Angelis usurpari solent; nihilominus tamen omnia, quae ad suadendam secundam sententiam adduximus, non solum ostendunt, esse hanc assertionem longe probabiliorem, comparatione facta ad priorem opinionem, sed etiam absolute verisimiliorem esse, quam oppositam, seu quam contradictoriam ejus, ut patebit facile verba Scripturae et Patrum ponderanti; semper enim insinuant, fuisse ex praecipuo Angelorum ordine; unde Ignatius, dict. Epist. ad Phil., Luciferum dicit, de sublimà glo- ria cecidisse ;quae verba, et similia limitare non possumus ad aliquem inferiorem ordinem Angelorum; et ideo verisimilius est, illum fuisse perfectissimum inter Angelos.

9. Positive-ne perfectior ceteris fuerit Lucifer. — PS ententia affirmans ejusque probationes. — Mihi autem adhuc superest difficultas, an fuerit, ut sic dicam, positive summus, id est, perfectior reliquis omnibus, vel tantum negative, videlicet, ut nullus fuerit perfectior illo: quae dubitatio supposita praecedenti assertione, cessabit, si vera est sententia dicens, in speciebus Angelorum, nonmultiplicari individua; nam si Lucifer fuit in suprema specie Angelorum, et in illa non fuit alius, necesse est, ut reliqui omnes fuerint essentialiter, ac specifice inferiores; et in hoc sensu docuit hanc sententiam D. Thomas, et sequuntur scholastici allegati, et multi ex Patribus insinuant: et favet Dionysius, lib. de Divin. Nom., cap. 2, 1 part., in fine, in illis verbis: 7psi quoque antiquissimorum Angelorum primati non cognita: quatenus in eis supponit in tota collectione creatorum Angelorum, fuisse unum primatem omnium utique in excellentia, et perfectione naturali; non enim loquitur de primate bonorum Angelorum tantum, vel primate malorum, sed simpliciter de primate omnium Angelorum antiquissimorum, id est, quos Deus simul creavit; et ideo multi exponunt Dionysium per illum primatem Luciferum intelligere, quia Primas tantum est unus, non potest esse alius, nisi Lucifer: et confirmari hoc potest ex illis Scripturae locis, quae docent, in tota daemonum multitudine esse unum omnium primum, qui per antonomasiam vocatur Diabolus, Matth. 4, cum Christi tentator Diabolus fuisse dicitur; et clarius, cap. 25: "Zte in ignem cternum, qui paratus est Diabolo et Angelis cjus". kem Luc 11, "Beelzebub princeps demoniorum". De quo per antonomasiam dixisse videtur Christus, Joann. 8, "in veritate non stetit". Hinc enim colligimus, quod sicut inter malos Angelos datur unus tantum superior caeteris, ita detur inter bonos, et consequenter etiam inter omnes creatos: ille ergo fuit Lucifer.

10. Ferior sententia Luciferum negativetantum perfectiorem facit. — At vero cum nobis visum fuerit probabilius dari in speciebus Angelorum individuorum pluralitatem, hoc supposito fundamento, non video, unde probari possit Luciferum fuisse positive perfectiorem in natura omnibus Angelis creatis, et sanctis ; nam licet ille fuerit ex suprema specie Seraphinorum, potest Michael, verbi gratia, esse ejusdem speciei, ac subinde illi aequalis. Sufficit ergo, ut dicamus, Luciferum esse perfectissimum omnium Angelorum negative, quia nullus ex sanctis Angelis perfectior est illo in naturalibus; et hunc dicendi modum indicavit Innocentius IlI, in serm. Domin. 1 Quadr., dicens: Tentavit Christum, non qualiscumque tentator, sed ipse Diabolus, qui super ommes tentatores malignos probatur astutus em subtilitate nature, et ex antiquitate temporis, etc. Et infra: Quia prima est creatura, non quod cunctos preecesserit, sed quam nulla preecessit. Verum est, haec ultima verba referri potius ad antiquitatem, quam ad subtilitatem naturaee, tamen de utraque intelligi potest, quamvis etiam non videatur ibi tentatorem illum cum omnibus Angelis, sed cum solis malis comparare. Apertius Magister, in 2, dist. 9, cap. 5, dicit, de singulis ordinibus Angelorum aliquos cecidisse, subjungitque, de ordine namque superiore Lucifer ille fuit, quo nullus dignaor conditus fuit; unde Bonaventura, in d. 6, art. 1, quaest. 1, solum dixit: Sicut testantur auctoritates Sare Scripture et Sanctorum, Luci fer valde excellens fuit; et st stetisset, insupremo ordine collatus fuisset, cum ad hoc naturae idoneitatem haberet, et loquitur consequenter, quia in dist. 3, multos Angelos ejusdem speciei constituerat.

11. Facet Scriptura. — Nec modi loquendi Prophetarum ab hoc modo dicendi discordant, nam Ezech., cap. 28, de Lucifero, dicit, "in medio lapidum ignitorum ambulasti", ubi lhicet demus, per lapides ignitos, supremos Angelos intelligi, non dicitur fuisse supremus illorum, sed fuisse inter illos, et eodem modo affirmatur esse signaculum sinilitudinis, non tamen dicitur, quod solus illam perfectionem habuerit, sicut etiam dicitur fuisse p/enus sapientia, perfectus decore, et in deliciis Paradisi; quae omnia ali cum aequalitate habere potuerunt: cum autem additur: "Omnis lapis pretiosus operinentum tuwun", per lapides pretiosos non oportet alios Angelorum ordines inteiligere, sed virtutes, et dona, quibus Lucifer in via ornatus fuit, vel si per novem lapides pretiosos, novem ordines intelligantur, interrogabo, quomodo Lucifer existens de ordine Seraphinorum, illomet ordine ornatus fuit, et quod de illo dictum fuerit, de aliis ei aequalibus dicam, scilicet ornatos fuisse illo eodem ordine, quatenus plures habebant in illo inferiores in natura specifica, licet alios haberent, socios tautum, et aequales: et ita facile intelliguntur reliqua, quae in eo capite Ezechiel dicit: quae vero de Rege JEgypti addit, in cap. 31, nimis allegorica sunt, et communiter ad Luciferum non accommodantur; vel admissa allegoria, dicit qvod illa omnia, sicut dicta de illo Rege ad litteram non significant illum fuisse excelsiorem omnibus regibus terrae, sed tantum dicuntur ad exaggerandam potentiam, et divitias ejus, non ad rigorosam comparationem taciendam, ita per allegoriam ad Luciferum applicata, nihil amplius ex illis colligendum est, ac denique, quod dicitur Job 40, "7pse est principium viarum Dei", ad praesens applicatum, sufficienter posset intelligi de ordine durationis, et consequenter de primo negativo, non positive: unde eodem modo potest intelligi, etiamsi de principio dignitatis exponatur.

12. Ad fundamentumn prima in n.3. — Ad fundamentum secundae in nun. 6. — Ad confirmationem in nun. 9. — Quapropter haec ultima sententia mihi valde probabilis est; et juxta illam admitti facile possunt praecipuae conjecturae ambarum priorum opinionum. Sic enim subsistere poterit illa congruentia, quia decuerit supremam Dei creaturam non omnino perire, hoc enim verum erit de tota specie suprema: quod autem unum, vel alterum individuum ejus permissum fuerit perire, non est inconveniens, imo ad ostendendam libertatem arbitrii in creaturis, et liberalem electionem in creatore, aptissimum medium illud fuit; et e converso hic gradus excellentiae in Lucifero sufticiens invenitur, ut ab illo occasionem se extollendi assumere potuerit: praesertim, cum superbia non solum superiores, sed etiam aequales respuat; unde ad id, quod ponderabatur, quia unus tantum princeps in toto ordine Angelorum creatus fuit, sicut nunc unus tantum est supremus Angelus inter sanctos, et unus etiam solus inter daemones. hRespondeo, nec primum, neque secundum ex Scripturis aut Patribus sufficienter colligi, sed tantum dari unum supremum Ordinem Seraphinorum: an vero in illo una tantum sit creatura suprema in natura, vel gratia non constat; unde nec de toto illo ordine in statu viae, id probari potest. De uno autem principe daemoniorum apertius videtur loqui Scriptura; unde, illo admisso, dici potest fortasse, ita de facto contigisse. ut ex Seraphico ordine unus tantum ceciderit, quia nunc est daemoniorum princeps: in gloria vero forte plures ejusdem naturae, et speciei permanserunt, quanquam etiam fieri potuit, ut in illa specie suprema primi ordinis, duas tantum personas Deus creaverit, et quod unam in gratia confirma- verit, aliam cadere permitteret, et ita nunc in utroque statu dabitur unus tantum princeps, licet in via plures ejusdem ordinis et gradus fuerint. Addi etiam potest, si verum est, inter individua ejusdem speciei esse aliquam inaequalitatem in perfectione naturali, sic posse Luciferum esse perfectiorem in natura individuali omnibus pravis Angelis, et Michaelem omnibus sanctis; inter se vero, vel esse aequales individualiter, vel incertum esse, quis praecedat, neque multum id referre: vel denique dici potest, licet plures Angeli fuerint aequales in specie, et in individuo, non oportere, ut sint aequales in merito, vel demerito, quia hoc pendet ex usu libertatis cum gratia effticaci, atque ita Luciferum, licet habeat aliquos malos Angelos natura aequales, habere primatum in malitia, quia primus peccavit, et alios induxit; et e contrario inter bonos unum eminuisse in merito, et in honore Dei defendendo: ideoque nunc in termino posse esse in bonis unum supremum, et in malis alium, quamvis in via dictam inaequalitatem non habuerint ; atque haec occurrunt in re adeo incerta, quae aliis consideranda relinquo.

PrevBack to TopNext