Text List

On this page

Caput 17

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Utrum lucifer alios angelos ad peccandum induxerit

CAPUT XVII. UTRUM LUCIFER ALIOS ANGELOS AD PECCANDUM INDUXERIT.

1. Suppositio hujus capitis. — De fide est multos Angelos peccasse. —Supponit haec quaestio, praeter Luciferum multos Angelos peccasse, quae suppositio de fide certa est; quia expresse traditur in multis locis Scripturae, in quibus vel in plurali Angeli peccasse dicuntur, ut in Epistola Judae, et 2, Petri 2, vel ignis inferni dicitur "paratus Diabolo et Angelis ejus", Matth. 25, vel mali Angeli divinae justitiae ministri dicuntur, ut Psal. 71: "Misit in eos iram indignationis suae, etc., immissiones per Angelos malos", et Eccl. 39, "sunt Spiritus, qui in vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua" ; et in principio hujus libri, alia multa de hoc puncto adduximus, nec in re clara, quam nec philosophi ignorarunt, immorari necesse est. Dico autem philosophos hoc non ignorasse, utique quod sint multae substantiae rationales pravae, et homines ad malum inducentes, eisque aliis modis nocentes, quamvis de natura, et moribus, ac statu earum, et unde in illum devenerint, vel tenuem, vel nullam notitiam habuerunt, quod nunc non refert.

2. Angeli peccatores ex ordinibus omnàbus fuerunt. — Solet autem circa suppositionem hanc a theologis interrogari imprimis, ex quibus Ordinibus fuerint caeteri Angeli peccantes praeter Luciferum ? Responsio autem communis est, fuisse ex omnibus ordinibus Angelorum. Ita sentit D. Thomas, d. q. 83, art. 9, ad 3, et Magister cum scholasticis, in 2, dist. 6 et 9, et indicat Cyrillus, lib. 1, in Genes., ad medium. Cum enim ordines sanctorum Angelorum in principio mundi creatos, enumerasset, subdit: Erat etiam inter illos, et draco ille preevaricator, et que cum eo erant pravissime potestates, et communes cum ceateris sanctis sedes obtinebant; et similia fere habet, lib. 4, contra Jul., circa S, 1. vers. Etenim plurimis, et Theodoretus, super c. 6, ad Ephes. Potestque ex sacra Scriptura ita declarari, nam Paulus, ad Eph. 6, daemones cum quibus colluctamur, vocat "Principes et Potestates ac mundi Rectores tenebrarum harum" ; nec illos sic vocat, ut auctores citaü capite praecedenti putarunt, quia aliquando eis cura hujus inferioris mundi commissa fuerit, id enim falsum est, ut dixi, sed vocat Principes et Potestates, vel propter altiora ministeria, ut in fine libri sequentis dicemus, vel certe quia secundum naturam ejusdem ordinis sunt cum sanctis Principibus et Potestatibus: ut autem declaret. non de bonis, sed de malis esse sermonem, vocat illos Reectores inundi, non quoad bonum ejus regimen, nec quoad conservationem ordinis in eo convenientis, sed tenebrarum harum. id est, rectores pravorum hominum, qui se illis suo libero consensu subjecerunt, quique nomine mundi, in malam partem accepti, in sacra Scriptura significari solent, juxta expositionem Augustini, Psal. 54, in principio; est ergo verisimile Angelos qui peccarunt, et Potestatibus, et Frincipatibus fuisse.

3. Fuerunt etium ex infimo ordine. — Item ex Archangelis et Virtutibus. —Unde ulterius a fortiori sequitur, fuisse aliquos ex Angelis infimi ordinis, sub quo nomine frequentius nominantur, et praesertim Matth. 25, et Apoc. 12 et 20, ubi fit mentio Diaboli, seu Draconis, et Augelorum ejus; et ex locis Apocalypsis potest nonnullum argumentum sumi, quod sub utroque duce Angeli omnium ordinum militent, cum Michaeli et Angelis ejus opponantur draco et Angeli ejus; ideoque quamvis nomen Archangeli non inveniatur in sacra Scriptura malo Angelo attributum, nihilominus a paritate rationis, idem de illo ordine dicendum est: eademque fere ratio est de Viriu tibus, quia nulla ratio occurrit, ob quam ahquem ex his ordinibus excipiamus; atque ita constat, ex omnibus ordinibus ministrantium Angelorum aliquos cecidisse, qui omnes dici possunt hujus mundi rectores, seu male ministrantes, et "spiritales nequitie in caolestibus", id est, in hoc caliginoso aere, et de eisdem Principibus, et Potestatibus intelliguntur a multis verba Pauli ad Ephes. 3, "ut innotescat Principibus, et Potestatibus, multiformis sapientia Dei" ; sed hic-locus alias habet expositiones, et in superioribus tractatus est.

4. Tandem probabiliter ex aliis superioribus ordinibus. — De quatuor vero ordinibus superioribus assistentium Angelorum, nihil fere habemus in Scriptura, praeter locum Ezechielis, in quo nomen Cherub malo Angelo tribuitur secundum receptam Patrum intelligentiam: inde vero colligere quidem non possumus, fuisse Luciferam ex proprio Cherubinorum ordine, ut supra diximus: nam licet ex Seraphinis fuerit, potuit sic applicari ad ejus excellentiam per eminentiam scientiae significandum, ut supra etiam dixi: inde vero probabiliter colligimus, etiam ex propriis Cherubinis, Thronis, et Dominationibus, ac subinde ex omnibus ordinibus Angelorum aliquos cecidisse; et hoc significare solent Patres, quando communiter docent, ex hominibus assumi aliquos ad omnes Angelorum ordines, quia per eos sedes Angelorum, qui ceciderunt, reparandae sunt: addit denique D. Thomas conjecturam, quia hoc modo universalius ostenditur indifferentia, et fragilitas liberi arbitrii creati: nam in omni ordine creaturarum rationalium inventae sunt aliquae suo arbitrio, tam in malum, quam in bonum utentes, neque in hac resolutione difficultas alicujus momenti occurrit.

5. Objectio. — Contra hanc resolutionem objici potest Leo papa VIII vel IX, inc. i duo, de Cons., d. 1, dicens non aliquos Angelos ex novem ordinibus, sed decimum ordinem cecidisse, et ita numerum angelicum minuisse, qui per homines restauratur; et Salonius Viennensis, Dial. in Eccl., circa finem: Decem, ait, sunt ordines Angelorum, sed unus cecidit per superbiam, et idcirco boni Angeli semper ad hoc laborant, ut de hominibus numerus adimplatur, et perveniat ad perfectum numerum, id est, denarium. Respondeo has locutiones, vel non esse admittendas, vel pie esse explicandas, ut illas declarat Magister 2, dist. 9, c. 7, quem sequitur Glossa, in d. c. 77i duo, et ibi Turrecremata et scholastici communiter, et alii, quos refert, et sequitur Malonius, ibi d. 4. Itaque veritas est nunquam fuisse decem Angelorum ordines, sed ab instanti creationis fuisse novem, et ab omnibus aliquos avulsos fuisse: et quia omnes qui ceciderunt, quasi in unum infimum ordinem redacti sunt, ideo dicuntur decimum ordinem constituisse; et ita loquitur Leo: non enim negat Angelos cecidisse ex novem ordinibus, sed solum multitudinem malorum Angelorum decimum ordinem vocat; nec dicit numerum ordinum Angelorum, sed numerum angelicum, utique in singulis ordinibus fuisse minutum, et eodem modo per hominum salutem instaurari dicit, sicut alii Patres loqui solent: at Salonius vix aliquam interpretationem admittit; nam quod Magister et alii dicunt, numerum salvandorum hominum dici decimum ordinem, quia homines salvandi tot erunt, quot sufficerent ad unum ordinem angelicum constituendum, nec quadrat cum illa ratione, quod per homines restituentur ordines Angelorum ad numerum perfectum, id est, denarium: neque satis intelligitur, quomodo verum sit; tum quia non constat, unum ordinem Angeli cum certo numero personarum constare debere: necconstat numerum hominum salvandorum non fore majorem, cum credibile sit, multo majorem esse futurum, quia numerus cadentium Angelorum fuerit, et horum numerus fortassetertia pars totius multitudinis Angelorum fuerit, ut jam dicemus.

6. Quot fuerint Angeli, qui Luciferum secuti sunt.—Certum est, ingentem fuisse multitudinem.— Quaerunt autem ulterius theologi circa eamdem suppositionem, quanta fuerit multitudo Angelorum partes Luciferi sequentium? In qua interrogatione, si de numero certo, et absoluto fiat, nihil definitum responderi potest; quia uterque numerus, tam sanctorum, quam malorum Angelorum, nobis incertus est. Possumus autem sine dubitatione affirmare, ingentem esse malorum Angelorum, cum Lucifero cadentium, numerum); ita enim de illo censuit Nazianzenus, dict. carm. 6, de substantiis mente praeditis, dicens: Haud solus cecidit, verum ag mine septus Ingenti.

Et consentiunt alii Patres paulo post referendi; et colligi potest ex Marc. b5, et Luc. 8, ubi legitur, integram legionem daemonum unum hominem occupasse, quia est indicium sufficiens ingentis multitudinis eorum: unde frequenter dicunt Sancti, ingentem daemonum turbam inter nos versari,et per aeradiscurrerc, ut ex Antonio refert Athanasius, in vita ejus,et alii passim.

7. Longe tamen major est uumerus bonorum, quam malorum.— At vero, si inter bonos et malos Angelos comparata fiat interrogatio, sic communiter creditur, longe majorem fuisse numerum perseverantium Angelorum, quam cadentium. Tradit D. Thomas, d. q. 63, art. 9 et 2, in dist. 6, ubi alii communiter, et Hugo de S. Victore, lib. 1, de Sacram., pat. 5, c. 31, ubi allegorice ad hoc inducit verba Elisaei 4, heg. 6: "Noli timere, plures enim nobiscum sunt, quam cum illis", et obiter attigit Augustinus,lib. 11, de Civit.. cap.23, dicens, licet Angeli peccaverint, non ideo cuncta esse plena peccatis, cum bonorum longe major mumerus in ceelestibus sue natura ordinem servet. Idem sentit Cyrillus, l. 1, in Genes., sub finem; ubi loquens de Angelis peccantibus, ait: Quid est queeso, quod te vehementer facit tristari, quia fortasse aliqui ob insolentiam, felicitatem amniserunt:. at sunt plures, qui meliorem apud Deum obtinent statum, ejusque mansuetitudine repleti longis assiduisque laudibus eum efferunt. Solet etiam in confirmationem adduci locus Apoc. 12, ubi Draco dicitur adduxisse secum tertiam partem stellarum, sed de hoc testimonio dicemus in sequenti puncto.

8. Probatur ratione a D. Thoma. — Prima objectio. —Solutio.—hatione confirmat D. Thomas hanc sententiam, quia peccatum est contra inclinationem naturalem rationalis naturae: ea vero, quae contra naturam sunt, in paucioribus eveniunt; et e contrario, quae sunt secundum naturam, ut plurimum contingunt: quod si de hominibus instetur, quia etiam peccatum est contra naturalem hominis inclinationem, et nihilominus peccatum in eis frequentibus contingit, quia bonum, ut experientia docet, et testatur Sapiens, Ecclesiast., c. 1, et Aristoteles, lib. Etich., c. 6, ibidem D. Thomas ad 1, respondet, non esse similem rationem, quia in homine natura rationalis est conJuncta sensitivae, cujus objecta notiora sunt, aut propinquiora, magisque proportionata humanae cognitioni, et ideo magis movent, pluresque illa sequuntur ratione deserta, eamdemque doctrinam habet 1, 2, quaest. 71, art. 2, ad.3,et 3cont.Gent., cap.6, quibus locis Cajetanus et Ferrara eamdem rationem amplectuntur, et magis explicant.

9. Secunda objectio.— Solutio. — Sed objiciunt aliqui, quia sequitur, naturaliter fieri non potuisse, ut major pars multitudinis Angelo- rum peccaret, quia quod est contra naturalem ordinem, non est naturaliter possibile. Consequens autem falsum est: quia in singulis Angelis peccare fuit contingens; ergo etiam in majore parte fuit contingens; ergo simpliciter possibile: Respondetur facile, negando sequelam: nam quod est contingens in paucioribus absolute est possibile naturaliter, raro tamen, aut minus frequenter evenit: tale autem est, quod pauciores, vel plures Angeli ex tanta multitudine peccent. Erat enim hoc posterius simpliciter loquendo contingens, ac subinde possibile, sed in paucioribus propter rationem factam; et ideo optima conjectura fit, de facto non plures, sed pauciores peccasse. Potestque hoc declarari ex quadam sententia Nazianzeni, et Damasceni supra relata, quod natura angelica vix mutabilis est ad malum, quod etiam ostendunt difticultates supra tractatae, in explicando, qua via, et modo potuerint Angeli sapientissimi ad peccanduur induci; ergo morali conjectura recte inde colligitur, in paucioribus Angelis peccatum inventum esse.

10. Potissima ratio ex divina electione desumpta. — Ut autem hoc magis declaretur, addimus, licet dicta ratio ex modo operandi causae primae convenienter sumpta sit; nihilominus primam radicem et causam hujus resolutionis in divinam providentiam et electionem esse revocandam. Cogitandum enim est in divina praescientia simplicis intelligentiae, ut includit scientiam futurorum contingentium sub conditione, fuisse multos, et innumeros Angelos possibiles, de quibus praescivit Deus, quod si illos cum Lucifero crearet, cum illo consentirent, et peccarent, quia sicut in his, quos creavit, hoc praecognovit, ita de infinitis aliis id praecognovisse dubitandum non est. Potuisset ergo Deus illos creare simul cum his, quos de facto creavit; et ita etiam facile potuisset res Angelorum ita disponere, ut ex eis major multitudo laberetur. Imo etiam potuisset ita resordinare, ut omnes creati casuri essent, quia potuit solos illos creare, quos sub conditione praenoverat, casuros fuisse: ergo quod de facto non ita factum sit, sed quod plures perseveraturi creati fuerint, ex divina providentia, et electione provenit: nam inde principaliter pendebat. Praevidens enim qui essent casuri, vel permansuri ex omnibus possibilibus, si crearentur, elegit creare totam multitudinem Angelorum in illis individuis, et in tali rerum dispositione, et providentia, in qua plures ex perseveraturis, quam ex casuris continerentur: hoc autem fecisse creditur, quia erat maxime consentaneum, tam bonitati, et sapientiae suae, quam pulchritudini universi, et praesertim regni beatitudinis, simulque modo connaturali operandi talium creaturarum. Declarare hoc possumus exemplo sumpto ex lapsu Adae, et Evae, nam sine dubio, in illo statu innocentiae, consideratis viribus gratiae, et integritatis naturae hominibus datis, facilius multo videbatur perseverare, quam cadere; unde facile potuisset Deus genus humanum in aliis duobus hominibus creare, de quibus in sua praescientia noverat, vel neutrum, vel saltem, non utrumque fuisse tentatione vincendum, si crearetur; et nihilominus ob alias superiores rationes providentiae suae, eos voluisse creare, quos praesciebat casuros. Idem ergo in Angelis facere potuisset. ac proinde possibile id fuit, et simpliciter contingens: de facto autem aliter Deum Angelis providisse credimus, propter testimonia, et rationes adductas.

11. Utrum alii Angeli a Lucifero inducti peccarint. — Prima sententia negat. — Hac ergo suppositione sic facta et declarata, duo puncta supersunt explicanda in titulo capitis insinuata: scilicet, utrum omnes, et singuli Angeli inferiores suo nutu, et quasi ab intrinseco tantum moti, vel a primo inducti peccaverint, et quid peccaverint: quae duo licet distincta videantur, simul expedienda sunt, quia et sunt connexa, unumque ab alio pendet, et breviter expediri possunt, ut videbimus. Circa primum fuit aliquorum theologorum opinio, unumquemque Angelum ex se, et absque alterius suasione, vel inductione peccasse: tradit late Guillielmus Parisiensis, in 2 part. princ. de Univer., in 1 ejus parte, tribuiturque AIberto, sed alia est ejus sententia, ut infra dicam. Refertur etiam Castro, verb. Peccatum, haeres. 3; at ille, si attente legatur, non loquitur de singulis Angelis, sed de tota angelica natura, et de primo ejus peccato, eo utique modo, quo aliqui etiam Patres loquuntur, ut infra dicam. Denique Durandus et nonnulli alii dicunt, rem esse dubiam, nobisque ignotam, et hoc sequitur Vasquez, disput. 38, et hoc fundamento utitur: quia non est tribuendum Angelis, quia nullo fundamento ostendi potest, sed quod Lucifer induxerit alios ad peccandum, probari non potest; ergo cum sit res contingens, et speciale peccatum Lucifero tribuit, non est id judicandum, nec credendum. Minorem probat respondendo ad quaedam loca Scripturae, quibus id probari solet.

12. Quibus conjecturis alii probent preedictam sententiam. — Alii vero auctores positivas con- jecturas inducunt. Prima est, quia omnes, et singuli Angeli per superbiam peccarunt; ergo omnes non ab alio inducti, sed per se, ac propria excellentia, et ab amore abstracti, et illecti aliquid superbeappetierunt. Antecedens supponitur, consequentia vero probatur. Quoniam aut illa superbia fuit in appetenda similitudine Dei, vel in appetitu inordinato beatitudinis naturalis, vel supernaturalis, vel unionis hypostaticae, et omnibus his modis incredibile est, Luciferum induxisse alios ad eumdem modum superbiae, scilicet, ad eamdem similitudinem Dei appetendam, vel ad intendendam beatitudinem naturalem, spreta supernaturali, aut supernaturalem sine meritis: quia vel talis persuasio per deceptionem fieret, et hoc erat impossibile, vel ipsamet suasio tolleret inconsiderationem necessariam ad sic peccandum; aut superbia fuit per appetitum alicujus superioris potestatis, ac dominationis, et tunc, si Lucifer alios induxisset, profecto non suasisset, ut singuli dominationem appeterent, sic enim contra suum commodum ageret: ergo suasisset, ut se potius, quam Deum, ut Dominum, et principem recognoscerent, et adorarent: hoc autem modo non illos ad superbiam induxisset, sed potius ad subjectionem, et vilem servitutem.

13. Et praeterea argumentatur Guillielmus id esse incredibile, quia non poterat Lucifer velle rationibus eos suadere, vel per errorem, vel deceptionem, eos inducere, quia sciebat, eos non posse decipi in cognitione, et debita existimatione creatoris: nec etiam per promissiones, vel alia objecta concupiscentiae poterat eos allicere, quia nulla re indigebant, quam ab illo expectare possent, neque in hoc etiam falli potuissent. Tertio addit, quia, si peccatum Angelorum inferiorum fuisset perduellionis contra Deum, ad quam a Lucifero fuissent inducti, non fuisset ausus solus Lucifer contra Deum rebellare, nisi praecognosceret voluntates inferiorum propensas ad rebellionem contra Deum fuisse: sicut in regnis humanis nullus vasallus solus, quantumcumque potens, audet contra Regem insurgere, nisi multorum consensus accedat, et inter eos tractatus ad rebellionem praecedat: ergo similiter in Angelis necessarium fuisset, ut Lucifer aliorum voluntates agnoscens, ab eis invitaretur ad perduellionem, vel saltem inter se convenirent; et de rebellione tractarent.

14. Quarto, quia omnes Angeli simul cum Lucifero peccaverunt; ergo non sunt ab illo inducti ad peccandum. Antecedens supponi- mus, quia Lucifer immediate post instans, in quo peccavit, damnatus est, propter quod dicitur idem esse Angelo casum, quod homini mortem, juxta Damascenum, lib. 2, cap. 3, Fulgentium, de Fide ad Petr., cap. 3, et Nissenum, lib. 1 Philosophiae, cap. 3, et in sequente Iibro latius dicetur. Lucifer autem non potuit tentare alios Angelos post damnationem suam, sicut tentavit primos homines, sed debuisset eis suadere, durante ipsius via: tum quia alias non peccarent simul, ut in antecedenti sumitur; tum etiam, quia est magna differentia inter hominem et Angelum: nam homo non videt malum Angelum, nec statum ejus, sed tantum audit, et ideo potest daemon respectu hominis se transfigurare in Angelum lucis, non vero respectu alterius Angeli; quia inferiores etiam Angeli vident superiores, et ita viderent Luciferum jam damnatum, si post damnationem illos suadere voluissct: unde nullo modo ab illo persuaderi potuissent: ergo, si suasit, in via suasit: hoc autem repugnat, si peccarunt simul: unde probatur prima consequentia, quia ad suadendum necessaria fuit locutio angelica, quia sine locutione, unus non videt mentem alterius: Lucifer autem non potuit simul peccare, et voluntatem, ac determinationem suam alteri ostendere: ergo fuisset necessaria successio inter peccatum Luciferi, et ejus locutionem, et a fortiori inter peccatum ejus, et inferiorum, et sic non simul peccarent. Et confirmatur primo, quia causa est prior effectu, nec in praesenti sufficit sola prioritas naturae, quia tanta multiplicatio actuum non posset simul in eadem indivisibili duratione fieri: et confirmatur tandem, quia si Lucifer aliis suam voluntatem manifestasset, consequenter illi viderent ejus turpitudinem, directeque inordinationem ejus adverterent; ergo potius a peccato adverterentur, quam in illud inducerentur.

15. Secunda et vera sententia affirmativa. — Nihilominus dicendum est, Luciferum induxisse aliquo modo alios Angelos ad peccandum, fuisseque lapsus illorum causam: haec est communior sententia theologorum: eam tradit D. Thomas, d. q. 63, art. 8, et ibi Cajetanus et caeteri expositores, Bonaventura, 2, dist. 5, quaest. 2, art. 2, q. 2, Richardus, a. 2, quaest. 13, AEgidius, dist. 6, quaest. 1, art. 3, Argentina, quaest. 1, art. 4, Durandus, q. 2, Major, quaest. 2, Alensis, 2 par., quaest. 99, m. 2, Alusiodorensis, lib. 2, Summae, tract. 2, cap. 5. Sanderus, l. 4, de visib. Monarch., c. 1. Soletque haec sententia ex aliquibus Sacrae Scripturae locis colligi: tamen, quia illa per se non cogunt, nisi auctorita:e, et expositione Patrum juventur, ab illis inchoandum est.

16. Probatur primo ex Patribus Graeecis. — Hanc ergo sententiam docet Nazianzenus, in dict. carm. 6, de Substantiis mento praeditis, dicens de Lucifero: Haud solus cecidit, verum ag mine septus Ingenti, sceleris cui dua fuit, atque magister. Nam velut avertit commissum proditor agmen, Begis ab imperio, multas sic ille cohortes, Regis ab obsequio magni, cetugue piorum. Abductas ad se allexit. Et frater ejus Caesarius, dialog. 1, longe a principio, sic ait: Ad malum cersus auctor ille mali Diabolus, secuin ad defectionea iultos Angelorum trahens, non natura, sed coluntate mutatos per ducis suggestionem, qua convenientem suo, facto suscepit appellationem. Origenes, lib. 1. Periarch., in prooem., Apud plurimos (ait) ista habetur opinio, quod Diabolus apostata effectus, quamplurimos Angelos secum declinare persuaserit, qui et uuncusque Angeli ejus nuncupantur. Idem sentit Chrysostomus, in Psalm. 14, circa illud principium, "Domine quis habitabit in tabernaculo tuo" ? dicens: Unus illic civis,tanquam inquilinus movit seditionem, et ejectus est, tanquan externus, et a Deo alienus, et cum eo, qui eun secuti sunt demones. Et in eodem sensu, hom. 22, in Genes., dicit: Diabolun, et omnemn ejus cohortem, olim a gloria illa eacidisse, et igno iniosos factos fuisse, et Cyrillus HierosoIymitanus, Catech. 2, tractans illud Lucae 1: "Videbam Satanam, tanquam fulgur de caelo cadentem", aM: Iste cadens traait ad ruinamn amultos. Eusebius, lib. 7, de Praep., cap. 6, ait: Primn spiritum percersum, qua etiam aliis defectionis causa fuit, quique totius pravitatis auctor est, appellari Draconem, etc. Similia fere habet, lib 4, de Demonstr.; cap. 9. Damascenus, lib. 2, cap. 4, ait: Principem malorum Angelorum adversus opificem suwn Deum se extulisse, et rebellare contra eum, in animum induaisse. et subdit inferius: una cum eo avulsa est, eique comitem se adjunadt, simulquecorruit iunumerabilis subjectorum sibi Angelorum multitudo.

17. Probatur secundo ex Patribus Latinis. —Nec minori consensione Latini Patres eamdem sententiam docuerunt. Ambrosius enim in Epist. 33, alias 84, ad Demetrium, aperte dicit: Diabolus, qui quoniam sua, quam a creatore suo acceperat, potentia, et dignitate sibi placuit, cun iis Angelis, quos in consensum impietatis sue tracerat, a celesti sublimitate dejectum esse: et Hierony mus, Isaiae 14,illa Prophetae verba: "Tu terram tuam disperdidisti;tu populum tuum occidisti", ad Luciferum applicata sic exponit: Fos quos tibi Deus in correptionem dederat, tu penitus perdidisti. Idem insinuat Gregorius, lib. 3, Moral., cap. 18, alias 23. Expressius Lactantius, lib 2, Inst., cap. 14, licet graviter erret in explicando peccato inferiorum Angelorum, in hoc tamen consentit, quod ait, Diabolum ceteros sectatores suos ad vitia pellerisse, eosque ex Angelis Dei, suos fecisse satellites, et ministros. Idem significat Arnobius Junior, lib. 2, de Deo Trino et Uno, dicens: Primus omnium Angelorum in suo corde peccavit, er quo pullulare omnium presumptionum genera tunc ceperunt, cum nullius ecemplum secutus, a se dedit peccandi exordium e nomine Augustini, in 5 tom. operum ejus, lib. 1, de Incarnat. Verb., cap. 3, habentur verba supra citata ex Origene. Idem indicavit Prosper, in Dimid. temp.. cap. 3, dic2ns: "Serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit totum orbem terrae, et precipitatus est in terram, et Angeli ejus cum eo" amissti sunt, ruinosum ejus superbiam sequentes. Denique idem indicat DBernardus, tract. de Grad. hum. in primo gradu superbiae, S Sed et tamen, de Lucifero dicens: tu solus sedere affectans, fratrum concordiam, totius caelestis patrie pacem, ipsius, quantum in te est, quietem Trinitatis infestas. Quo te tua miser curiositas ducit, ut presumptione singulari, non dubites civibus scandalum, injurium facere Regi? Dum enim ait, solum Luciferum scandalum aliis tribuisse, et pacem turbasse, indicat profecto, ipsum seditionem contra Deum movisse, et in eam alios induxisse: unde inferius, S O Lucifer, ait, voluisse Duciferum dominari omnibus fiis superbie ,quos sue malitiae estibus studuit inflammare.

18. Probatur tertio Scripturae testimoniis.— Solent etiam ad hanc assertionem confirmandam nonnulla testimonia Scriptura induci, quae breviter attingam, quia revera non convincunt, tamen sancti eis utuntur, et ita faciunt probabilem conjecturam. Primum enim ex cap. 14, Isai., saepe citato, expendi possunt illa verba, "Vumquid iste est vir, qui conturbavit terram" ? etc. Nam, supposito sermone metaphorico, ut supra exposuimus, nomine terrae recte intelligitur locus habitationis Luciferi, et Angelcrum, quisquis ille fuerit, sicut etiam xposuitHierony mus verba sequentia: "Tuenim rran tuam disperdidisti, t« popuun tuum occidisti", ut supra retuli. Secundum ex Ezechiele 28, facit illud, "In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate": nam in his verbis per metaphoram ad Luciferum apphicatis, nihil potest negotiationis nomine intelligi, nisi suggestio Luciferi, et sollicitatio aliorum ad rebellandum contra Deum, ex capite vero 31, solet illud induci, "4Zmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, que erant in Paradiso Dei": nam aemulari nihil aliud est, quia imitari, et ita si per metaphoram applicentur illa verba ad Angelos, optime significant, inferiores peccando, Luciferum fuisse imitatos: sed, ut verum fatear, sensus ille valde mysticus est, et non multum a Patribus usitatus, licet interdum Gregorius illo utatur.

19. Tertium ex Job 41: "Ipse est Rex super omnes filios superbiae" ; quod testimonium non est contemnendum, eo quod ibi sit sermo de Leviathan, bestia maris horrida, et admirabili, quia etiam interpretatio de daemone est valde probata a sanctis Patribus, quos late refert Pineda, in c. 40 Job, in ultima ejus loci expositione, numero primo. et illa supposita, probabiliter inducuntur verba illa, quia et omnes Angeli inferiores inter filios superbiae comprehenduntur: et Lucifer factus est rex superborum, eos vincendo, et in superbiam inducendo: nam, ut dixit Petrus 2, Epist.. c. 1: "A quo quis superatus est, illius et servus est", et Paulus ad Rom. 6: "Cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus". Et in hoc titulo humana natura daemoni est quasi in captivitatem tradita, vel permissa, quia per suggestionem ab illo fuerit imprimis parentibus superata; et eodem modo dicuntur peccatores, dum in eo statu sunt, speciali titulo, ac jure sub potestate daemonis esse; atque hoc confirmat frequens ille modus loquendi Scripturae, quo inferiores Angeli mali Luciferi esse dicuntur, ut ait Christus, Matth. 25: "Qui paratus est Diabolo et Angeli ejus", et Apoc. 12: "Draco pugnabat, et Angeli ejus". Nam per illum dicendi modum significatur aliqua relatio subjectionis et juris, quae in sola naturae perfectione, majori, vel minori non satis fundatur, ut per se constat; nec videtur data Lucifero ex sola Dei ordinatione, sine aliquo alio fundamento ex parte ipsorum daemonum: ergo est, quasi in poenam, quia ipsimet Angeli mali voluntate sua consentiendo de Lucifero subjecerunt, et sub ejus principatu relicti sunt, ideoque illius esse dicuntur, ut magis in libro sequenti explicabitur, tractando de ordine praelationis inter daemones.

20. Quartum induci solet locus Apoc. 12, ubi de Dracone dicitur, quod "cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coli", id est, magnam partem Angelorum, quos non nisi suggestione, et morali modo trahere potuit, et statim subjungitur, prelium magnum factum est in celo inter Angelos bonos et malos, quorum duces erant Michael et Draco; et quamvis verum sit, expositores communiter interpretari praelium illud, non de spirituali praelio, quia in initio fuit in coelo inter ipsos Angelos, sed de praelio quod de salute, vel perditione hominum in Ecclesia militante gerunt, praesertim post Christi adventum, et maxime circa consummationem saeculi; quam expositionem sequitur Gregorius, hom. 34, in Evang., et 32 Moral., c. 12, alias 14, et est litterae et contextui satis consentanea, nihilominus non est contemnenda altera expositio, quae de priori praelio eumdem locum declarat: illam enim scholastici communiter approbant, ut D. Thomas, d. q. 36, a. 1, et Magister cum reliquis 2, d. 6, et Andraea Caesareensis, in Apoc., suo c. 34, alias serm. 12, ad utrumque praelium accommodari locum illum affirmat, et Thomas a Campis, scu a Kempis (utroque enim modo scriptum invenio) in sermonibus ad Novit., p- 2, serm. 10, de primo bello locum illum interpretatur, et profecto Prosper, in dimid. Temp., cap. 3, in eodem sensu locum illum allegare videtur. Quocirca, licet negandum non sit, priorem sensum esse maxime litteralem, fieri potuit, ut etiam hic fuerit a Spiritu sancto intentus, sive spiritualis, sive secundarius litteralis censeatur. Addunt aliqui, quod licet illis verbis, "Factum est prelium", etc., sermo sit de posteriori bello, nihilominus priora verba citata, cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum, de Lucifero et Angelis eum sequentibus intelligi, quia ante praelium, quod postea narratur, jam traxerat draco partem illam stellarum, id est, Angelorum. Verumtamen etiam illa verba de Antichristo exponuntur, cui cauda draconis dicitur, quia in fine venturus est, et virtute daemonis, illustres etiam Ecclesiae viros cadere faciet; unde fatendum est, testimonium hoc non cogere, licet aliqua conjectura ex illo sumatur, ut explicatum est.

21. Ut ratione aliqua probetur vera sententia inquiritur de modo inducendi. — Qui putent induzisse solo ercemplo. — Ut autem aliquo modo ratione ostendatur haec sententia, et conjecturae in contrarium adductae solvantur, prius explicandi sunt duo modi, quibus potuit pri- mus Angelus peccans esse causa peccati aliorum: unus est tantum per modum exempli sine alia suasione mentis: alius est per suggestionem et inductionem. Multi ergo existimant, tantum priori modo Luciferum dedisse aliis occasionem peccandi, scilicet, facto, et exemplo, non verbo, et suasione. lIta sentit Albertus, in 2, dist. 5, art. 3. Respondet enim ad quaestionem: Quod alia persuasio ibi non fuit, nisi occasionalis, quia videntes illum esse excellentissimam creaturam, appropinguarunt per consensum desiderio suo. Nec Alensis aliud genus emanationis ponit, praeter intentionem, nec Bonaventura aliam inductionem explicat, praeter exemplum. Idem intendit Durandus dum causam ecemplarem vocat; et eodem modo loquitur Richardus, /Egidius et Argentina qui supponunt Luciferum peccasse, appetendo beatitudinem modo indebito, et suam daeterminationem aliis manifestasse, illos vero sine ulla persuasione illum, ut excellentiorem, et sapientiorem imitatos fuisse; et ita facile respondent ad motiva supra posita, quibus talis inductio difficilis, vel etiam impossibilis videbatur.

22. Favent Patres. — Possuntque in favorem hujus sententiae referri Patres, qui differentiam constituunt inter Angelos et hominem, quod illi sine tentatore, et instigatore ad malum, peccarunt, homo autem ab alio inductus est, et hanc rationem inter alias assignant, ob quam homo redemptus fuit, et non Angelus. Ita Gregorius, lib. 4, Moral.. cap, 10, et Bernardus, serm. 85, in Cant., et serm. 1, Advent., et nomine Augustini, in l. 1, de Mirabil. sacrae Scrip., cap. 2. Quae ratio non universalis imo valde diminuta esset, si solus Lucifer sine suggestione peccasset: hanc ergo ab omnibus Angelis excludunt, non tamen omnem occasionem peccandi per imitationem, seu ad exemplum alterius, negare intendunt ; quia quando est solum exemplum peccandi, magis voluntarie peccatur, quam cum exemplo suasio additur; et tandem juvat hunc dicendi modum, quia juxta illum (ut dicebam) facilius solvuntur difficultates suprapositae, et per se videtur satis credibile, quod et exemplum superioris Angeli praecesserit, et quod illo moti fuerint ad peccandum.

23. Ferius putatur inducisse suasione. — Nihilominus probanda magis videtur opinio, quae asserit Luciferum, non tantum exemplo, sed etiam suasione alios provocasse. Ita docuit expresse D. Thomas, et sequuntur ejus discipuli: et idem senserunt Altisiodorensis et Major, et sumitur ex illo verbo Nazianzeni: Sceleris due fuit, atque magister. Et illo: Abductos ad se allexit. Et Caesar ibi: Per ducis sig gestionem. Origenes: Secum declinare persuaserit; et idem significat Chrysostomus, dicens: Luciferum seditionem mocisse, et Ambrosius dicens: Lucifer alios tracit in consensum imitationis sue quo verbo trahendi, alii etiam utuntur, et certe plusquam exemplum significat: et idem importat verbum pellerisse, quo Lactantius utitur. Alii vero generalius loquuntur; hunc tamen inductionis modum non excludunt.

24. Probatur ratione. —Ratione autem, vel conjectura potest in hunc modum declarari: quia peccatum Luciferi mere internum fuit per affectum superbiae, et ideo vix potuit moraliter loquendo exemplo aliis esse causa peccandi, quin etiam consilio, et inductione fuerit. Probatur, quia non potuit aliis esse in exemplum, nisi aliis notum esset ejus delictum, non potuit autem aliis innotescere, nisi ab ipsomet Lucifero eis manifestaretur, utique per locutionem suam, sine qua alii cor ejus, et voluntatis decretum videre non poterant; at non est verisimile Luciferum narrasse aliis determinationem suam solum per modum historiae, et quasispeculative (ut sic rem declarem) sed practice, et ex intentione habendi illos socios et sectatores, quia tunc totus erat intentus ad implendum affectum elationis suae; non ergo tunc otiose loquebatur, sed ductus illo affectu ad movendum alios, quod optime significatur per illa verba Ezechielis 28: "In multitudine negotiationis tue repleta sunt intericra tua iniquitate",; ergo verisimilimum est, cum manifestatione sui propositi adjunxisse persuasionem, manifestando rationes, quae ipsum moverant, et alios inducere possent, ut secum consentirent.

PrevBack to TopNext