On this page
Caput 18
Caput 18
Quale fuerit peccatum inferiorum angelorum, et quomodo illud lucifer eis persuadere potuerit
CAPUT XVIII. QUALE FUERIT PECCATUM INFERIORUM ANGELORUM, ET QUOMODO ILLUD LUCIFER EIS PERSUADERE POTUERIT.
1. Prima opinio de qualitate peccati aliorum Angelorum. — Error hujus opinionis impugnatur. — Non possumus hoc genus persuasionis explicare, et rationes contra illam objectas solvere, nisi explicando prius quale fuerit peccatum inferiorum Angelorum; et ideo illud prius exponemus, deinde difficultatibus in praecedenti capite propositis satisfaciemus. Circa primum imprimis referri potest opinio Lactantii supra, dicentis, solum Luciferum in coelo per superbiam peccasse, et in terram relegatum fuisse: Deum autem, ne Lucifer homines disperderet, misisse Angelos in hominum tutelam, Luciferum vero ipsos etiam Angelos custodes hominum corrupisse, et ad concupiscentiam foeminarum induxisse, et hoc fuisse illorum peccatum; quod etiam alii Patres antiqui docuerunt, moti verbis illis Genes. 6: "Cun vidissent filii Dei filias hominum": quem locum tractavimus supra, l. 1, c. 5, ubi sententiam iliam refellimus, et in praesenti continet peculiarem errorem: quoniam Angeli deputati a Deo custodiam hominum, non sunt capaces peccati, quia "semper vident faciem Patris", ut Dominus dixit. Idemque verum fuit a principio ejusmodi custodiae, quia non sunt Angeli deputati custodiendum homines, donec homines creati fuerunt: multoque minus potuerunt peccare amore foeminarum ante illarum creationem, neque ante hominum propagationem; at vero beatitudo data est omnibus Angelis, qui in principio non peccarunt, statim ac in secundo instanti perseverarunt in bono, ut supra visum est; ergo omnibus, qui cum Lucifero in ceelo non peccarunt, data est, antequam homines crearentur, et consequenter multo prius, quam homines, vel mulieres ex primis parentibus propagarentur; ergo prius fuerunt Angeli beati, quam custodirent homines, et consequenter post custodiam non fuerunt peccati capaces.
2. Explicatur D. Thomas. — Eo vel maxime, quod Angeli vel non sunt capaces peccati carnzls, vel eo modo, quo capaces sunt, non potuit in eis esse primum peccatum, vel prima occasio cadendi: utrumque ostenditur declarando doctrinam D. Thomae, dicta quaestione 63, artic. 2, ubi docet, duobus modis posse peccatum aliquod in aliquo reperiri, scilicet, secundum affectum, et secundum veatum, et priori modo ait, non posse in Angelis esse peccata carnalia; posteriori autem modo posse; in qua doctrina subobscura sunt verba distinctionis: nam reatus peccati nascitur ex affectu, et ideo dici solet peccatum transire, transacto actu voluntatis, et manere reatu: unde non potest esse reatus, nisi praecedat affectus, quia voluntate peccatur, et ita sine affectu ejus non potest esse peccatum, nec reatus esse potest, nisi praecedat culpa, quae est in affectu, neque e contrario potest esse peccatum in affectu, nisi sequatur reatus. Verumtamen difficultas procedit ex aequivocatione terminorum: nam in praesenti peccatum esse in aliquo secundum affectum, non significat tantum generalem modum peccandi per actum voluntatis, in quo sensu procedit objectio: sed significat specialiter peccatum esse in aliquo per effectum illud consummandi formaliter, et in propria persona: et similiter, cum dicitur peccatum esse in aliquo secundum reatum, non accipitur reatus pro habituali culpa, vel macula, aut debito poenae, prout communi usu accipi solet, cum de peccatis agitur, sed significat, peccatum esse in aliquo, qui solum est causa, ut ab alio committatur. Ut, verbi gratia, qui vult furari, habet culpam furti in affectu, quasi formaliter: qui autem tantum vult procurare, ut alius furetur, habere dicitur culpam furti, secundum reatum, quia reus est in hoc, quod est causa, ut alius peccet.
3. Impugnatio sequitur.—In hoc ergo sensu dicit D. Thomas Angelum non esse capacem fornicationis, seu carnalis concupiscentiae secundum affectum, quia non potest velle, per ceipsum consummare tale peccatum, ut per se evidens, quia non est capax delectationis sensibilis, nec proprii actus vitalis, in quo tale peccatum consummatur; et ideo licet Angelus in corpore assumpto possit aliquo modo apparenti tales actus facere, ut supra libro quarto, de incubis et succubis dictum est: nihilominus non committunt tale peccatum secundum affectum in sensu dicto, quia reveran on volunt delectari carnaliter, nec proprium actum talis peccati consummare. In quo valde errat praecedens opinio, talem modum peccandi Angelis, tanquam corporeis tribuendo. Nihilominus potest Angelus committere tale peccatum secundum reatum, quia potest velle procurare, et efficere, ut homo fornicetur, ut in daemonibus manifestum est, et tunc illud peccatum revera est propria culpa, et primario est in voluntate Angeli, et ad speciem fornicationis pertinet secundum veram doctrinam, quia illius turpem actum pro objecto habet, tamen, quia non amatur ab Angelo, ut a se consummandus, sed ut causandus in alio, dicitur tantum habere illam malitiam secundum reatum. Hic autem modus peccandi non potest esse primus in Angelo, sed supponit magnam deordinationem in voluntate inducentis alium ad peccandum: quia illa inductio, nec propter se appetibilis est, nec ex bona intentione proce- dere potest, unde necesse est, ut ex odio, ira, injustitia, avaritia, vel alio simili affectu procedat. Igitur non potuit inferior Angelus primo cadere, peccatum carnale committendo; quia nec formaliter potuit illud in se appetere, et ut illud posset in alio velle, ac procurare, aliunde lapsus, et male affectus supponebatur; et hunc discursum eleganter prosequitur Chrysostomus, hom. 22, in Genesim.
A. Secunda et communis sententia asserens illud peccatum fuisse superbie. — Haec ergo praetermissa improbabili sententia, communis theologorum est, primum peccatum omnium inferiorum Angelorum sub primo peccantium, fuisse superbiam. Ita docent Bonaventura, Richardus, /Egidius, et alii statim referendi; et manifeste sumitur ex D. Thoma, d. quaest. 63, art. 2, ubi generaliter definit, in Angelis esse non posse formaliter, et secundum affectum (in sensu paulo antea explicato) nisi peccatum superbiae; et invidiae, et inter haec antecedere superbiam, quod Cajetanus et alii merito intelligunt de initio peccandi, seu de primo peccato Angeli; et indifferenter loquuntur de omnibus Angelis, et fundantur in ratione omnibus communi, scilicet, quod spiritalis natura non habet objectum ita proportionatum, a quo possit ad peccandum provocari, sicut est excellentia propria, et exaltatio; unde potest in hunc modum declarari. Quia primum peccatum cujuscumque Angeli inferioris, fuit ex nimio amore benevolentiae sui, potius, quam alterius Angeli etiam supremi, quia naturaliter plus se diligit, quam quemlibet alium Angelum, et nullum motivum habere poterat, ad volendum alteri plusquam se, vel ad excedendum in amore alterius, nisi speraret aliquod bonum, quod inde sibi redundaret; ergo incipere debuit peccatum Angeli ex amore sui. Amor autem benevolentiae sui non est nimius, nisi quatenus est amor concupiscentiae alicujus boni sibi improportionati: quod bonum in Angelo esse non potest, nisi spirituale, et ad aliquam excellentiam pertinens; ergo in omnibus Angelis primum peccatum fuit superbiae. Et confirmatur a simili, vel a fortiori: nam imprimis hominibus, quia erant in statu quasi angelico, quia in eo concupiscentiae sensibilis motus inordinatos non patiebantur, primum peccatum fuit superbiae, et vix aliud esse potuit moraliter loquendo; ergo a fortiori idem dicendum est de inferioribus Angehls, ac denique Patres superius allegati dicentes, Angelos per superbiam cecidisse, non de solo primo, sed absolute de omnibus malis loquuntur: ut specialiter videri potest in Augustino, lib. 11, Genes. ad litt., cap. 2, 15 et 24.
5. Quodnam fuerit objectum illius superbie. — Non fuisse naturalem beatitudinem spreta supernaturali arguitur. — De objecto autem illius superbiae, et quomodo ad illam a Lucifero inferiores provocari potuerint, non facile explicatur propter difficultates supra tactas; et ideo theologi juxta varias opiniones circa objectum angelicae superbiae, varie etiam explicant Luciferi tentationem, seu suggestionem; nam si Angeli omnes peccarunt, inordinate appetendo naturalem beatitudinem, spreta supernaturali: non apparet, quomodo primum inducere potuerit inferiores ad hoc genus peccati, nisi fortasse exemplo. Quia non potuit directe illis persuadere, ut sic, et non aliter beatitudinem intenderent, nisi vel ex magna deceptione, et errore ipsiusmet Luciferi circa supernaturalem beatitudinem, vel ex pura malitia, volens decipere alios, ut in eo peccarent, in quo ipse jam peccaverat: utrumque autem repugnabat Angelis, alioqui prius deciperentur, quam peccarent. Adde, illam sententiam supponere Luciferum sic peccasse ex inconsideratione, et consequenter etiam inferiores, si eodem genere delicti peccarunt: ergo non potuit praecedere persuasio directa ad sic peccandum. Quia persuasio considerationem in suadente supponit, et illam in persuasio efticit: imo hinc addunt aliqui, neque per modum exempli potuisse hoc modo superiorem inducere inferiores, quia non poterat illos exemplo suo movere ad inconsiderationem. Sed in hoc non invenio repugnantiam specialem, quia si Angelus supremus affectum suum ad naturalem beatitudinem aliis manifestaret, ut eis esset exemplo, etiam manifestare potuit, quo judicio, vel consideratione intellectus ad illum affectum moveretur: ergo potuit illos suo exemplo movere ad sic appetendam beatitudinem, non adhibita majori consideratione intellectus. Sed esto hic modus fuerit possibilis, mihi non est verisimilis: tum quia ille modus peccandi etiam in primo Angelo, mihi non est visus credendus: tum etiam, quia verisimilius duxi Luciferum non praebuisse exemplum sine suasione: tum denique, quia supponitur Lucifer directe intendisse alios inducere ad consentiendum sibi in peccato, et appetitu suo: ergo longe credibilius est, hoc ipsum intendisse, intuitu alicujus commodi, vel excellentiae suae. At ex hoc, quod alii solam beatitudinem naturalem appeterent, nullum commodum, nullave excellentia in ipsum redunda- bat: ergo verisimile non est, hujusmodi fuisse Luciferi inductionem.
6. Idem dicendum de beatitudine supernaturali. — Duos modos assignat Richardus. — Idem dicendum censeo de peccato appetendi beatitudinem supernaturalem sine meritis , quamvis in hoc constituant /JEgidius 2, d. 6, quaest. 1, art. 3, in duob. litt., et Richardus, d. 5, art. 1, quaest. 2, peccatum inferiorum Angelorum: et nihilominus dicant Luciferum illos induxisse ad sic peccandum. Addit vero Richardus quod licet inferiores Angeli imitati fuerint Luciferum appetendo beatitudinem sine meritis: nihilominus eam cum adjutorio ejus, obtinere voluerunt, et hac de causa illi subesse elegerunt: Unde, ait, non tantum sicut Lucifer superbierunt. Addit praeterea modum alium, quem non minus approbare videtur, videlicet, primam superbiam omnium fuisse, nimis dilicere excellentiam propriam, plus, nimirum, quam divinam, et in hoc peccato indicat, non fuisse Luciferum aliis causam peccandi, sed omnes aeque primo (ut sic dicam) in illud superbiae genus elatos esse. Deinde vero Luciferum virtute propria: alios vero per Luciferi potentiam excellentiam illam consequi posse credidisse, et ita illam obtinere appetivisse, et quamvis Richardus non declaret in hoc secundo modo, quae fuerit haec excellentia: nihilominus de beatitudine supernaturali loqui videtur, de qua in priori modo locutus fuerat, dixeratque, non potuisse, nisi per gratiam obtineri, quod de sola excellentia beatitudinis supernaturalis dici potest.
7. Uterque tamen modus improbatur.—VN erumtamen neuter modus dicendi probabile fundamentum habet; nam uterque supponit, objectum superbiae angelicae fuisse supernaturalem beatitudinem, quod supra non probavimus. Deinde hoc moto non apparet, quomodo potuerit Lucifer tale peccatum suadere inferioribus sine praevio errore ipsius Luciferi, vel saltem cum consideratione, et prava inductione ex certa scientia, et malitia, et consequenter cum deceptione inferiorum; neque huic difficultati satisfit per id, quod additur in secundo dicendi modo, scilicet praecessisse in omnibus peccatum superbiae, quod potuit esse occasio errandi. Non, inquam, hoc satisfacit, quia ostensum est, primum casum inferiorum fuisse per superbiam, et illiusmet primi peccati causam suadentem fuisse Luciferum; et praeterea, quia ille modus superbiae per nimiam dilectionem propriae excellentiae, seu beatitudinis, ponendo excessum in sola appre- tiatione amoris, sine aliquo excessu in objecto amato, vel in modo consequendi illud, ita ut modus ille fuerit, quasi pars objecti amati, non est verus, nec intelligibilis, ut supra probatum est; et ideo, si superbia inferiorum Angelorum solum fuit circa supernaturalem beatitudinem, non potuit praecedere appetitum obtinendi illam inordinato modo, utique vel sua virtute, vel per potentiam Luciferi. Quocirca, si ante appetitum hujusmodi falsa existimatio praecessit, profecto ad primum peccatum antecessit. Et praeterea incredibile est, inferiores Angelos credentes se non posse consequi supernaturalem beatitudinem sua virtute, persuaderi potuisse per Luciferi potenuam illam obtinere potuisse: et potius per ejus adjutorium, quam Dei illam habere voluisse: qua enim ratione, vel motivo potuit Lucifer hoc inferioribus Angelis persuadere? Profecto vix, aut nullo modo cogitari potest, etiamsi inferiores Angeli jam in superbiam elati supponerentur, quia etiam nunc verisimile non est, hoc credere daemones inferiores ex persuasione Luciferi, cum non ignorent, quantum se extendat naturalis potentia angelica: et non posse unum Angelum confortare alterum ad intelligendum ultra suas naturales vires.
8. Alia eaistimatio est fuisse objectum dominari aliis. — Ejus prior sensus.—Superest alia sententia, quae supponendo objectum superbiae Luciferi fuisse dominationem, et potestatem super alios, idem inferioribus tribuit, dicendo nihilominus, eos persuasione Luciferi circa idem objectum superbiendo, peccasse; hoc autem peccatum variis modis cogitari potest in inferioribus. Primo: ut idem appetierint, quod Lucifer, et cum absoluta aequalitate, utique, dominari omnibus alis Angelis sine limitatione, id est, tam superioribus in natura, quam aequalibus, vel inferioribus; et hunc dicendi modum Bonaventurae tribuunt aliqui, sed immerito, ut patebit. Unde nullum habet auctorem, quod ego sciam, nec est probabilis. Tum quia non est verisimile, inferiorem Angelum appetivisse praeesse omnibus superioribus, quia non potuit illud apprehendere, ut possibile per suas vires, nec habere motivum ad illud volendum, vel expectandum per potentiam Dei, nec etiam fingi potest ille appetitus per modum simplicis affectus, vel velleitatis: nam hoc supra impugnatum est in Lucifero, et eamdem rationem in caeteris habet. Tum etiam, quia longe incredibilius est Luciferum induxisse inferiores in hujusmodi appetitum, cum ejus superbiae directe fuisset contrarius. Superbus enim non vult in primatu habere consortem, nec praetensorem potestatis suae: quomodo ergo ipsemet Lucifer alios ad volendam, et procurandam eamdem cum ipso excellentiam induceret: Tum praeterea, quia juxta modum illum gravior fuisset superbia inferiorum, quam Luciferi, quia proportione servata, longe majorem excellentiam appetivissent; tum denique, quia inferiores Angeli consenserunt peccato Luciferi, non solum per imitationem, sed etiam volendo illi excellentiam, quam appetebat: ideo non specialiter dicuntur Angeli ejus. Non potuerunt autem simul appetere sibi, et Lucifero primatum in omnes Angelos; quia alias unusquisque appetiisset non subesse Lucifero; et singuli excellentiam supra seipsos appetivissent. Primum autem est contra id, quod supponitur, quia tunc omnes Angeli inferiores essent Lucifero contrarii in affectu superbiae, quia ille volebat praeesse omnibus: omnes autem voluissent non subesse illi; imo etiam vellet ipsi Lucifero praeesse; vel si illum excepissent, saltem voluissent iequalitatem cum illo, et consequenter non subesse illi: utrumque autem ejus superbiae fuisset contrarium; secundum autem involuit repugnantiam: nam potestas superioris relationem dicit ad personam distinctam. Sequela autem est manifesta: nam Lucifer appetiit praeesse omnibus extra se; ergo si reliqui idem omnino, et cum aequalitate appetiverunt, unusquisque sibi praeesse voluit; vel si voluit subesse Lucifero, non habuitidem opjectum sui appetitus; vel denique si in unoquoque exceptio fiat de seipso, eadem ratione excipi poterunt alii sibi superiores, vel aequales.
9. Posterior sensus.— Alter ergo intelligi potest, quod inferiores Angeli eamdem praelationem appetierint, non cum absoluta aequalitate, sed proportionali; ita ut sicut Lucifer potestatem supremam in omnes habere voluit: ita unusquisque aliorum appetierit praeesse sibi inferioribus in natura, non quidem suprema potestate, sed sub Lucifero: et ita omnes peccaverint, consentiendo Lucifero, et volendo illi excellentiam, quam appetebat, simulque concupiscendo sibi quamdam participationem ejus, vel ope ipsius, vel alio simili modo; et hanc sententiam indicat Bonaventura, in 2, dist. 5, art. 2, quaest. 1, dicens: non fuisse ausos inferiores demones tantum appetere quantum videbant Luciferum appetissevoluisset tamen sub unbra illius requiescere, et sine ministratione, aut merito potiri voluntaria libertate, quam sub Deo videbant, habere non posse. Non tamen tribuit illis tam clare appetitum potestatis, et superioritatis in sibi inferiores; et idem dicunt Gabriel, d. 6, q. 1, art. 3, dub. 3, et Major, quaest. 2, in ultimis fere verbis: et sumpserunt ex parte ex Alense, dict. quaest. 99, m. 2; imo idem sentire videtur D. Thomas, d. quaest. 63, art. 8, ad 2.
10. Et quidem hi auctores satis consequenter loquuntur, supposita illa sententia, quod Lucifer appetierit praeesse caeteris omnibus, et nulli subesse. Hoc enim supposito nihil verisimilius cogitari potest de persuasione Luciferi, quam quod primario induxerit caeteros, ut suo desiderio consentirent, eum quasi in principem acceptando; et consequenter, quod illis aliquam excellentiam, potestatem, aut exemptionem obtulerit, vel promiserit: cui suggestioni alteri consentientes, per superbiam elati fuerint: tam volendo alicui ejusdem ordinis, et naturae subesse, quod ad exaltationem naturae sua generatim pertinere crediderunt, quam in propriis personis peculiares excellentias, aut loca sublimia, aut peculiarem exemptionem sub illo principe appetendo.
1l. Rejcitur etiam hic posterior sensus.— Objectio.—Verumtamen fundamentum hujus sententiae in ipso peccato Luciferi difficile nobis supra visum est; quia non est verisimile appetiisse Luciferum non subdi Deo: nec facile intelligitur, quam praeeminentiam, vel potestatem sibi non naturalem supra alios Angelos, vel res alias universi habere voluerit. Hae autem difficultates eodem modo in Angelis inferioribus locum habent, et omnia supra adducta ad illos. applicari possunt; nam incredibile videtur, inferiores Angelos voluisse ita subdi Lucifero, ut Deo subjecti non essent: nam videbant, hoc esse impossibile. Item non apparet, quam commoditatem, excellentiam, vel libertatem inde expectare potuerint; nec etiam potuerunt dedignari subesse Deo; et eligere potius subesse Lucifero: nam evidenter cognoscebat, illud prius, scilicet subesse Deo, non solum esse necessarium et immutahbile, etiam esse dignius et excellentius. Dices, potuisse inferiores velle habere Luciferum, ut caput et principem, non excludendo Deum, sed immediate et proxime, idque non in naturalibus, quia illud jam habebant, nec ad superbiam pertineret; sed in gratuitis ad exaltationem suae naturae, et ideo per superbiam excessisse; sic enim dixit D. Thomas, q. 16, de Malo, art. 3, ad 4, potuisse Luciferum per superbiam peccare appetendo praeesse alis. Non secundum naturalem osdinem, sed quantum ad hoc, quod alii consequerentur per ejus gratiam beatitudinem, guam ipse volebat consequi per suam naturam.
12. Solutio. — Respondeo, quod si hujusmodi appetitus tribuatur Angelis media unione hypostatica, probabiliter cogitatur, ut statim dicam, seclusa autem illa unione, ejusque revelatione, vix est credibile talem cogitationem ascendisse in mentem Luciferi, et minus verisimile est, potuisse illam immittere, et persuadere inferioribus Angelis. Non enim est sermo de beatitudine naturali: nam haec non pertinet ad gratuita, et illam unusquisque Angelus per suas naturales vires habebat, vel habere poterat, vel immediate a Deo, vel a se cum dependentia a Deo, et sine dependentia ab alio, quod illis melius et excellentius erat, quam in hoc a Lucifero pendere. Loquendo autem de beatitudine supernaturali, si Lucifer illam, ut talem apprehendit, impossibile est, ut per suam naturam illam consequi voluerit, cum id evidenter repugnaret: ergo impossibile est, ut voluerit alios illam habere per gratiam suam: quam enim gratiam poterat ipse suis viribus aliis conferre? aut quo titulo, vel motivo appeteret dare aliis, quod sibi acquirere non valebat ? Unde a fortiori credibile non est, alios voluisse habere beatitudinem supernaturalem per gratiam Luciferi, si de illo nihil altius, quam de persona creata perfectiori in suo ordine cogitabant.
13. Ulti a, et vera assignatio objecti superDie, quod fuerit vere hypostatica. — Est ergo ultima sententia, peccasse caeteros Angelos appetendo unionem hypostaticam alicui naturae sui generis, id est, angelicae: et ad hoc suasione Luciferi inductos fuisse. Non enim est cogitandum, neque est verisimile, uuumquemque Angelum inf.riorem sibi unionem illam appetiisse: tum quia Scriptura de uno tantum superiori Angelo, quasi per antonomasiam dicit, elevatum fuisse in cordo suo: et de eodem singulariter dicit, voluisse super astraDei exal tare solium suum, et similia. Tum etiam quia non erat in caeteris tanta occasio appetendi dictam excellentiam, quanta in Lucifero fuit, propter decorem, et eminentiam ejus in natuali perfectione. Solus ergo Lucifer unionem sibi appetiit; alii vero Lucifero, quem ut principem. et veluti caput totius angelici ordinis suspiciebant, ejusque exaltationem, tanquam uniuscujusque propriam, et in singulorum dignitatem redundantem, appetebant.
14. Suasio Luciferi circa predictum objectum absque errore dari potuit. — Atque hoc modo facile intelligitur potuisse Luciferum caeteris suadere, ut secum consentirent, sine deceptione, vel inductione in speculativum errorem, sed tantum practicum, exaggerando non solum suam pulchritudinem, et naturalem decorem, sed etiam excellentiam totius naturae angelicae supra humanam, ut inde moverentur tum ad appetendam illam dignitatem angelicae naturae, quam humanae. Tum etiam, ut indigne ferrent subdi inferiori naturae: in utroque autem poterat intervenire sine speculativo practicus error ad superbiam inducens. Quia non tantum pertinet ad superbiam appetere talem excellentiam propriae individuae naturae, sed etiam appetere illam tali naturae specificae, vel genericae, vel alteri singulari naturae ejusdem ordinis, sive propter honorem, et dignitatem totius generis, in personam etiam appetentis redundantem; sive propter fugiendam subjectionem ad inferiorem naturam, non obstante ordinatione Dei, volentis talem naturam inferiorem caeteris in naturali perfectione excedentibus anteferre: et ad sublimiorem ordinem gratiae increatae illam evehere. Multum ergo credibile est, hoc fuisse initium peccandi inferiorum Angelorum, ex quo in peccatum invidie, et alia superius tractata facile labi potuerunt.
15. Respondetur ad fundamentum Vasquii, tn n. 11, cap. Vi, relictum.—Ad duplicem conJecturam in n.12 et 13.—Atque hinc facile expediuntur difficultates in praecedenti capite relictae contra resolutionem ibi traditam; nam fundamentum negativum eorum, qui putant nihil esse in hoc puncto definiendum, quia non sunt principia sufficientia ad ferendum judicium, satis refutatum est, tum in praecedenti capite, ostendendo, quanta auctoritate, quamque probabili conjectura illa resolutio nitatur, tum in praesenti declarando, quomodo sine repugnantia vel difficultate id accidere potuerit; unde facile etiam solvuntur positivae objectiones, seu conjecturae. Prima enim, et secunda probabiliter procedunt contra alias sententias ponentes superbiam Angelorum in appetitu inordinato beatitudinis naturalis, vel supernaturalis, vel alicujus superioris potestatis, vel dominationis creatae, seu in persona propria, et creata, quas difficultates non solum non solvimus, sed etiam auximus: et licet fortasse possent aliquo modo vitari, illam diligentiam ad defensores illarum opinionum remittimus; nam, quae nobis occurrunt, nobis non satisfaciunt, et tergiversationes potius, quam responsiones esse videntur, et ideo circa illas non immoramur.
16. At vero, si objectum, et occasio illius superbie in omnibus Angelis fuit exaltatio humanae naturae ad unionem hypostaticam, cessant illae difficultates, ut ex dictis facile patet, quia satis explicatum est, quomodo sine inductione ad errorem proprium, vel speculativum potuit Lucifer suadere aliis, ut secum consentirent, et ordinationi divinae superbe repugnarent. Nec etiam talis suasio necessario abstulit ab inferioribus Angelis inconsiderationem sufticientem ad peccandum; imo potuit esse illius causa, quia Lucifer praedicationesua ita excitavit inferiores ad considerationem sui decoris, et naturalis excessus supra humanam naturam, ut inde oriri potuerit inconsideratio obedientiae, et subjectionis debitae divinae voluntau; et honoris, ac reverentiae debitae personae divinae, in quacumque natura ab illa assumpta: ac etiam debitae ipsimet naturae assumptae, etiamsi imperfectioris ordinis sit, propter excellentiam talis unionis supra omnem creatam perfectionem. Atque hinc etiam non obstante suasione Luciferi, potuerunt inferiores non considerare, quam hliberale, ac gratuitum esset donum hypostaticae unionis; ut proinde nulla creatura possit de Deo conqueri. vel graviter ferre. quod illam cui volueit naturae, sive magis, sive minus perfecta sit, communicet.
17. Ad tertiam in eodem n. 13.—Tertia objectio Guillielmi parvi momenti est; nam Lucifer et Angeli ejus non rebellabant contra Deum, quasi vim illi inferre volentes; aut per virium fortitudinem illum vincere, ac superare machinantes: ad quem modum rebellionis solet inter homines praecedere secreta consiliorum communicatio, aut seditiosus tractatus, ac negotiatio; eo vel maxime, quod contra Deum hic modus perduellionis possibilis non erat, cum nulla cogitatio eum latere possit, quod Angeli non ignorabant. Rebellarunt ergo contra Deum solo affectu, et elatione cordis, quam Lucifer ex propriis, et sine aliorum consilio, tractatu, vel communicatione habere potuit: et inde potuit ad similem, seu proportionatum affectum, proprio judicio, et deliberatione, alios inducere sine praevia cognuitione voluntatis, vel determinationis, aut consilii eorum, cum sola spe illos in propriam sententiam, et spiritualem perduellionem trahendi.
18. Quarta in n. 14 petit an alii Angeli siunw tempore cum Lucifero peccarint ?— Prima opinio negans.—lpsa opinio possibilis est.—In quarta vero objectione petitur incidens dubium, an inferiores Angeli simul tempore, seu duratione cum Lucifero peccaverint, vel post aliquam moram? nam occasione illius argumenti theologi divisi sunt. Prima opinio est dicentium Luciferum prius tempore peccasse; hanc refert Altisiodorensis, et Alensis videtur illam tribuere Praepositivo, quem aliter Altisiodorensis interpretatur. Eam vero aperte sequitur Bonaventura, in 2, dist. 5, a. 2, q.2, ex infirmo tamen fundamento, scilicet, quod in Lucifero cognitio tempore praecessit voluntatis consensum: hoc enim necessarium existimat, ex illo principio, quod nihil volitum, quin praecognitum; unde consequenter infert, postquam Lucifer peccavit, prius insinuasse aliis determinationem suam, eosque illam cognovisse, quam consentiendo peccassent; verumtamen fundamentum est falsum; nam cum dicitur, nihil esse volitum, quin praecognitum sit, intelligitur secundum naturae ordinem, non temporis, ex necessitate. Unde in nobis fortasse regulariter ita fit, propter tarditatem in intelligendo et operando; in Angelis vero non est necessarium, quia indivisibiliter sine impedimento, vel resistentia operantur, alioqui Angelus in primo instanti creationis non potuisset voluntatis consensum praestare: quod falsum esse saepe in libr. tertio et quinto ostensum est, quamvis autem opinio Bonaventurae non sit necessaria, nihilominus possibilis fuit: nam ex libero arbitrio Angelorum pendet, tum quia potuit Lucifer non manifestare suam mentem aliis, simul ac peccavit, sed paulo post; tum quia etiam Angeli audientes Luciferum, potuerunt non statim illi consentire, sed prius circa sibi proposita recogitare, et postea consentire; unde quod ad solutionem objectionis attinet, opinio Bonaventurae sufficiens esse posset: an vero ita factum sit, videndum superest.
19. Secunda opinio affirmans.— Primum ejus fundamentum. — Est ergo secunda opinio communis, omnes Angelos inferiores simul tam inter se, quam cum Lucifero peccasse: quamvis peccatum Luciferi prius natura praecesserit. Ita docet divus Thomas, d. quaest. 63, art. 8, ad. 1, Altisiodorensis, lib. 2, Sum., tract. 2, cap. 5, Alensis, dicta q. 99, memb. 5, AEgidius, in 2, dist. 6, quaest. 1, art. 3, Durandus, Hichardus, Argentina, et alii in locis citatis. Primum hujus sententiae fundamentum est, quia Angelus non indiget successione temporis ad suos actus voluntatis, et intellectus per- fieiendos: sed tota persuasio Luciferi, et consensus inferiorum Angelorum actibus tantum intellectus, et voluntatis facta sunt: ergo simul, et sine successione temporis sunt facta, nam in eodem instanti, in quo Lucifer peccavit, potuit aliis insinuare suam determinationem, et rationem ejus proponere, ut eos in suam sententiam adduceret, et alii similiter in eodem instanti, in quo Lucifer loquebatur, eum audierunt, eique consentire potuerunt.
20. Hoc fundamentum non probat de facto ita peccasse.— Sed imprimis haec ratio ad summum probat, potuisse ita fieri, non vero ita factum esse, quia hoc pendet ex libertate AngeIi. Deinde licet verum sit, singulos actus intellectus et voluntatis posse in momento fieri: nihilominus non omnium actuum multiplicatio in eodem Angelo possunt simul in eodem instanti perfici, quia non potest Angelus etiam perfectissimus simul quoscumque actus efficere; at in hoc negotio potuerunt in eodem Angelo plures actus multiplicari: ergo ex hoc capite potuit esse necessaria successio. Minor declarata est in objectione facta: quia Lucifer, verbi gratia, in secundo instanti post suam creationem recepit peculiarem Christi cognitionem, et praeceptum amandi, et colendi illum, in eumque sperandi: et statim in eodem momento rebellis fuit, ut est credibilius: quamvis absolute necessarium non sit propter libertatem voluntatis, quae potuit applicare intellectum ad recogitandum, et plures rationes considerandas, priusquam voluntas deliberaret: sed demus totum hoc potuisse subito fieri, et ita factum esse, quia spiritualis natura non praetendit moras, quando necessariae non sunt: nihilominus tamen post consummatum peccatum fuit necessaria nova applicatio mentis ad loquendum aliis, quod fit per novam cogitationem loquentis, et novum voluntatis consensum, ad desiderium plures contra Deum rebellandi, et ulterius ad loquendum inferioribus omnibus, et unicuique juxta modum, et capacitatem ejus, videtur necessaria successio, quia non videtur posse Angelus simul loqui multi in quocumque numero, et cum omni varietate ex parte illorum necessaria. Maxime, quia fieri potuit, ut non idem modus persuasionis esset singulis accommodatus, sed necessarium fuisse variis rationibus pro diversis Angelis uti juxta eorum capacitatem: et similes causae alicujus successionis possunt ex parte inferiorum facile cogitari.
21. Secundum fundamentum a posteriori. — Propter hoc alii addunt rationem a posterior sumptam in dicta objectione quarta insinuatam; quia si Lucifer in eodem instanti, in quo peccavit, non induxisset alios, non in tempore suae viae, sed jam damnatus, alios tentasset, quia tantum pro uno instanti, inquo peccavit, in via malus permansit, ut videbimus; consequens autem admitti non potest, quia alias non potuissent alii Angeli Lucifero consentire: tum quia viderent detrimentum suum; tum quia ipsi jam essent beati, cum non fuerit prius Lucifer damnatus, quam alii fuerit beatificati; ergo necesse est dicere Luciferum simul peccasse, et alios tentasse; ergo eadem ratione necessarium fuit, inferiores in eodem instanti percipere suggestionem Luciferi, quia cum fuerit actio transiens, non potuit a Lucifero progredi, quin simul in aliis reciperetur, et eadem ratione consequens fuit, ut inferiores Angeli percepta Luciferi suggestione, statim, eodemque momento, vel illi consentirent, vel resisterent: tum propter suae naturae innatam velocitatem et capacitatem: tum, quia tenebantur statim Deo obedire. Unde oportebat eos statim sine ulla mora deliberare, et in alterutram partem inclinari; ac proinde si Lucifero non statim consensissent, ex tunc in gratia fuissent confirmati; ergo qui ceciderunt in eodem instanti, simul cum Lucifero peccarunt.
22. Circa hoc fundamentum notatio duplicis instantis. Ad intelligendam autem vim hujus rationis, et ferendum de hac sententia judicium, oportet advertere ex supradictis, instans angelicum alterius rationis esse a nostris; posseque idem instans angelicum alicui tempori nostro, et infinitis ejus instantibus coexistere. Cum ergo inquirimus, utrum omnes Angeli in eodem momento simul peccaverint, intelligi hoc potest, vel de instanti angelico, vel de instanti nostri temporis; et in priori quidem sensu nulla est dubitatio; quia imprimis post primum instans (in quo supponimus omnes fuisse justos, simulque creatos etiam in ordine ad instans nostri temporis verum, vel imaginarium) solum per aliud instans angelicum in via perstiterunt: quod de sanctis Angelis supra ostensum est, et de malis in initio libri sequentis dicetur. Deinde supponimus, illud secundum instans in omnibus malis Angelis simul finitum fuisse in ordine ad nostrum tempus, id est, omnes malos Angelos simul in eodem instanti nostri temporis poenam suae damnationis, et ejectionem, seu casum de coelo inchoasse, et viam consummasse; quod in hbro etiam sequenti, in principio, probabimus. Ex his ergo evidenter sequitur, omnes malos Angelos in eodem instanti suo cecidisse: et in hoc sensu Luciferum in eodem instanti suo in quo peccavit, alios ad peccandum induxisse. In hoc ergo sensu procedit efficaciter ratio facta; quia si Lucifer non tentasset malos Angelos in illo secundo instanti, sed post illud, jam tunc esset damnatus, et de coelo ejectus, et consequenter nec potuisset tunc secum trahere tertiam partem stellarum, nec alii ei consentirent propter rationes factas.
23. At vero, si quaestionis sensus sit (ut revera esse debet) an caeteri Angeli simul cum Lucifero peccaverint, in ordine ad eamdem durationem, seu instans nostri temporis; sic ratio absolute non est efficas, nam cum illud secundum instans viae angelicae coextiterit successivae durationi nostri temporis, potuit in Lucifero inchoari, priusquam in inferioribus Angelis: quia potuerit Lucifer prius mutari ab illa dispositione, in qua creatus est, seu ab illo primo actu, in quo duratio illius primi instantis angelici extitit, quam inferiores Angeli mutarentur vel novam deliberationem efficerent : et ita potuit Lucifer prius peccare in ordine ad nostrum tempus; et nihilominus ante suam damnationem, vel aliorum glorificationem inferioribus praedicare, et ad malum eos instigare. Et eadem ratione contingere potuit, ut neque omnes inferiores inter se simul peccaverint in ordine ad nostrum tempus, et nihilominus, quod omnes ante alicujus damnationem, vel ejectionem peccaverint: ac subinde simul in ordine ad aliquam indivisibilem mensuram ordinis angelici, seu in eodem secundo angelico instanti; neque ex hac positione aliud inconveniens inferri potest, quam quod inde sequeretur peccatum Luciferi plus durasse in tempore nostro, quam peccatum inferiorum Angelorum: et inter hos, quorumdam peccatum plus durasse, quam aliorum. Sed hoc facile admitti potest, quia sicut unius peccatum potuit esse gravius, vel intensius, quam alterius, ita etiam esse potuit diuturnius; et ita non procedit ratio facta contra hunc dicendi modum, quia constat potuisse Luciferum prius peccare, et postea tentare Angelos, cum successione in ordine ad nostrum tempus, et utrumque facere priusquam damnaretur; nec etiam obstabit, quod in se habuerit unum actum post alium, quia nihilominus utrumque habere potuit in eodem instanti suo, id est, immutabilter perseverando in prima prava deliberatione, seu cogitatione sua, quae in illo erat, quasi mensura, seu duratio indivisibilis illius primi instantis, sicut in initio libri sequentis latius explicaturi sumus.
24. Incertum, sed verius videtur Angelos de facto peccasse in eodem nostro instanti. — An vero ita contigerit, vel omnes simul peccatum suum inchoaverint, etiam in ordine ad nostrum tempus, incerta res est; et liberum unicuique esse poterit, ut voluerit, opinari. Mihi autem, pensatis omnibus, probabilius videtur, etiam in hoc sensu omnes in eodem instanti, vel tempore nostro peccasse. Et, juxta nostram sententiam, quod Angeli omnes peccaverint occasione unionis hypostaticae, potest declarari in hunc modum, quia verisimile est, secundum instans viae Angelorum in omnibus inchoatum esse per novam revelationem omnibus de CHRISTO factam, vel per intimationem alicujus praecepti de CHRISTO adorando, et obedientia, ac subjectione illi praestanda, quod praeceptum in primo vel datum non erat, vel saltem non fuerat actualiter Angelis intimatum, vel consideratum; ergo verisimilius est, secundam moram Angelorum, simul in omnibus tam bonis, quam mahs Angelis incepisse. Ergo consequens etiam fuit, ut simul inchoaverit meritum bonorum, cum demerito malorum; et meritum Michaelis cum merito inferiorum sanctorum Angelorum; et demeritum Luciferi cum demerito caeterorum malorum, quia in illo primo initio, vel (ut ita dicam) in primo instanti nostro coexistenti secundae morae angelicae, nullus Angelorum fuit quasi indifferens, sed omnes fuerunt, aut boni, aut mali: et qui fueruut boni, non potuerunt in malos mutari, nec e converso qui mali fuerunt, non potuerunt poenitentiam agere, et boni fieri, ut in principio libri sequentis declarabimus, et probabimus: ergo necessarium fuit, ut omnes qui peccaverunt, simul peccaverint.
25. Progreditur probatio. — Quod autem in illo initio secunda morae nullus fuerit quasi indifferens, probari potest, tum quia praeceptum Dei pro illo momento urgebat: et ita non statim obedire, esset resistere, et peccare, quod non per omissionem puram, sed per superbiam factum est; tum etiam quia tunc omnes novam aliquam deliberationem inchoarunt, nec angelica natura illas moras patitur, neque est fundamentum ad illas fingendas; nam, quod objiciebatur, quia non potest Angelus habere simul plures actus cogitandi et volendi, simpliciter non est verum, maxime, quando actus illi sunt connexi, et ad unum ordinati, ut in secundo libro dictum est, in bonisque Angelis explicatum, et in praesenti facile ex dictis con- sideranti patebit. Et quod explicuimus per revelationem, vel mutationem factam in mentibus angelicis, in principio secundae morula in ordine ad Christum, potest cum proportione explicari circa alia objecta, secundum alas opiniones; nam in omni sententia est per se valde credibile, fuisse per specialem providentiam Dei singulas moras viae angelicae definitas, quoad permanentiam, et durationem aequalem in esse suo; quam aequalitatem nos, nisi in ordine ad nostrum tempus, explicare non possumus: ex illa vero sequitur, omnes illas moras simul incepisse, quo principio posito reliqua, quae de simultate meriti et demeriti Angelorum diximus, plane consequuntur.
26. Resumitur secunda confirmatio, cap. 1, n. 14.— Pro illa solvenda notatur duplem turpitudo paenae, vel culpe. — De prima falsum assumit preedicta confirmatio.—Et ita responsum est ad omnia, quae in illa quarta objectione tanguntur, praeterquam ad secundam confirmationem, quae non minus contra inductionem a Lucifero factam per exemplum, quam per suggestionem procedit; nam in hoc fundatur, quod inferiores Angeli videntes lapsum Luciferi, simul viderunt turpitudinem ejus, et consequenter non possent ad imitandum illum permoveri, quia (ut Durandus urget) nemo respiciens ad malum operatur. At enim duobus modis potest intelligi, quod inferiores Angeli novam turpitudinem in Lucifero viderint. Primo intelligendo, per turpiLtudinem, aliquam deformitatem poenalem in ipso factam ratione peccati: alio modo per turpitudinem solum intelligendo maltiam electionis, seu appetitionis ejus. In priori sensu neganda est sequela, quia nulla talis mutatio in Lucifero facta est statim, ac peccavit, nec in tota mora viae suae; quia quoad habitualem pulchritudinem, sola privatio gratiae, et charitatis, ac caeterarum virtutum infusarum, in eo facta est, simul ac peccato consensit: nam reliqua, quae naturalia erant, integra permanserunt, nec illi tunc est infusa qualitas aliqua, quae illum deformem, aut turpem redderet. Nam si quae datur talis qualitas, usque ad tertium instans damnationis indita non est; À ngeli autem inferiores non potuerunt videre privationem gratiae, quia neque existentiam illius intueri poterant: in illo ergo sensu falsum est, quod assumitur.
27. De secunda nihil necessario concluditur. — In altero vero sensu imprimis concedi posset, inferiores Angelos videntes Luciferi vo- luntatem, ejus etiam deformitatem, et mahtiam moralem considerasse: et hoc non obstante, ductos nimia aestimatione seu naturalis perfectionis, illi adhaesisse; quod autem ait Durandus: Nullus respiciens ad malum operatur, duplicem potest habere sensum: unus est, respiciens ad malum, tanquam ad motivum operis, illud non appetit, ita ut respicere ad malum sit, non solum considerare malitiam, sed illam, quia talis est, intendere. Et in hoc sensu profertur axioma illud a philosophis moralibus, estque verissimum, impertinens tamen ad propositum, quia licet mali Angeli malitiam Luciferi viderint, non propter illam illi consenserunt, sed propter naturae suae excellentiam, et commoditatem, quam in eo affectu et objecto considerabant. Alius sensus est, quod nemo respiciens ad malum objecti, vult ipsum, etiam sub alia ratione boni, et in hoc sensu non est verum illud principium. Nam saepe homo peccat, sciens et videns, malum esse, quod facit, quia delectatione, vel alia simili ratione movetur; ergo absolute hoc non repugnabat in Angelis, ut supra dictum est: quia vero ille modus operandi moraliter non contingit, nisi ex aliqua magna passione, vel prava consuetudine, quae in Angelis non erat ante primam deliberationem pravam, ideo verisimilius est, non peccasse hoc modo.
28. Vera solutio ad objectionem illius secundee confirmationis. — Ideoque respondetur, potuisse inferiores Angelos videre pravam Luciferi determinationem, et non actu considerare moralem deordinationem ejus: nam cum essent intenti ad exemplum, et suggestionem ejus, considerarunt vehementer motivum ejus, et suae naturae decorem et exaltationem, non conferentes appetitum illius cumrecta ratione, et consequenter ejus moralem malitiam non ponderantes, neque considerantes. Sicut ipsemet Lucifer prius consideravit de tali objecto, et affectu objective sibi proposito, et potuit attendere ad commodum, vel incommodum ejus, et non ad malitiam ipsius; idem ergo aliis proposuit, et alii eodem modo rem apprehendere, et consentire potuerunt.
29. Resumitur ratio adducta in c. 11, n. 22. — Hjus solutio. — Ultimo respondendum superest ad id, quod in fine praecedentis capitis proponebatur, de ratione, qua sancti utuntur, quod Deus non redemerit Angelos, quia sine suggestione peccarunt; hominem vero redemit, quia a daemone inductus est; quae ratio nulla esset, si Angeh inferiores ex Luciferi saggestione peccassent. Respondetur ergo im- primis, rationem illam non esse adaequatam pro omnibus Angelis, qui ceciderunt, sed de illorum principe specialiter procedere; nam pro aliis aliae universaliores rationes a Patribus traduntur, ut in proprio loco visum est. Hinc vero addi potest, sub capite malorum Angelorum comprehendi omnes inferiores, quasi componentes corpus mysticum ejus, juxta Augustini doctrinam, libr. 11, Genes. ad litt., c. 24 et 25. Quia ergo totum illud corpus cum suo capite, nullo suggerente cecidit, natura vero humana in suo capite cecidit per daemonis suggestionem, ideo congruentius fuit humanam naturam, quam angelicam, redimi. Nam juxta capitis conditionem solet de toto corpore judicium ferri; neque decebat naturam angelicam in inferioribus Angelis redimi, et non in capite, sed potius, quia in capite congruentia redemptionis inventa non est, ideo neque aliis concedi debuit. Denique addi potest, etiam comparando inferiores Angelos ad hominem, non esse aequalem rationem, quia quo natura hominis inferior est, eo facilius potuit ab Angelo per suggestionem decipi; ideoque lapsum hominis magis fuisse excusabilem, ac veniae capacem ob daemonis suggestionem, quam casum Angelorum, qui non obstante suasione daemonis, considerationem adhibere facile possent, qua illum a se repellerent, sicut boni Angeli fecerunt.