Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Utrum angeli mali in primo suae creationis momento peccaverint

CAPUT XIX. UTRUM ANGELI MALI IN PRIMO SUAE CREATIONIS MOMENTO PECCAVERINT.

1. De circumstantiis peccato Angelorum intrinsecis brevis resolutio. —De substantia et natura peccati Angelorum, et modo, quo in illud inducti sunt, hactenus diximus, obiterque gravitatem ejus essentialem explicuimus; de accidental vero, quae ex circumstantiis magis intrinsecis, ut sunt intensio actus, major libertas, scientia, dignitas personae, continuatio, seu perseverantia in actu, sumi solet, nihil speciale addendum occurrit; quia omnes istae circumstantiae, quantum a nobis cognosci possunt, simul cum objecto et specie actus insinuatae sunt. Ac de illis solum generatim dicere possumus, in omnibus Angehs inventas esse, et in superioribus Angelis majoris considerationis fuisse; ideoque absolute loquendo, perfectiores Angelos gravius peccasse; quia licet habuerint aliquo modo majus motivum, unde possent ad superbiam provocari, simpliciter excesserunt in praedictis circumstantiis, quia majori scientia, et majori conatu operati sunt, majorique obligatione tenebantur, faciliusque peccatum vitare potuerunt. Solent vero aliae comparationes fieri inter peccata Angelorum et hominum, quoad eorum gravitatem, quas omitto, quia nihil certum in eis dicere possumus, quanquam probabile sit, peccata singula inter se conferendo, maximum fuisse Luciferi peccatum: ob multitudinem autem peccatorum fieri posse, ut aliquis homo in demerito, et damnatione excedat.

2. Brevis item resolutio de extrinseca circumstantia loci.—be Angelis ergo declarandae tantum supersunt duae circumstantiae extrinsecae, scilicet, ubi, et quando in peccato Angelorum considerandae; ex quibus prior, nimirum, locus, et ad gravitatem moralem peccati parum contulit, et communis omnibus fuit, nam in eodem loco peccarunt. Constat enim, in eodem loco, in quo creati sunt, peccasse, quia, ut dicemus, tam cito post creationem peccarunt, ut neque tempus, nec occasionem habuerint mutandi locum: dictum est autem in superioribus, omnes Angelos simul creatos esse in coelo, vel empyreo, vel in aliquo inferiori illi propinquo; in illo ergo peccarunt : et ideo proprie, et ad litteram dicuntur de coelo cecidisse, Luc. 10. et Is 14. Igitur de sola circumstantia temporis, seu durationis, aut morae, in qua mal Angeli post suam creationem peccarunt, dicendum superest. In quo duplex quaestio occurrit, una de facto, et altera de possibili, quarum prior facilior est, eamque partim in hoc capite, partim in ultimo expediemus; posteriorem vero, quae magis controversa est, in capite sequenti tractabimus.

3. Nullus Angelus in primo instanti peccavit. — Sit ergo in praesenti certa resolutio, nullum Angelum in primo instanti suae creationis peccasse: ita D. Thomas, q. 63, art. 5, Alensis, 9. p., q. 99, m. 1, art. 7, et q. 98, m. 1, art. 3, et Altisiodorensis, lib. 2, Sum., tract. 2, cap. 4et 5, et alii in 2, d. 4, et 5, et Patres asserentes omnes Angelos in gratia creatos fuisse, quos supra, libro quinto, capite quarto, retulimus; quia non potuerunt simul esse in gratia, et peccare, saltem ex natura rei, et de potentia ordinaria; nam, quod quidam modernus dixit, in eodem instanti, in quo peccatis qui gratiam habebat, habere simul gratiam habitualem, et actuale peccatum, omnino falsum est, ne dicam erroncum, ut in tractatu de Gratia ostendimus. Ex ilo ergo principio, quod Angeli in primo instanti crea- tionis gratiam habitualem receperunt, certissime colligitur, non peccasse in ilio instanti, eo vel maxime, quod non solum in eo instanti grati fuerunt, sed etiam per propriam dispositionem sanctificati sunt, quae actualis dispositio cum actuali peccato multo magis, et secundum omnem potentiam repugnat.

4. Praeterea licet non omnes Angeli fuissent in gratia creati, nihilominus negandum non est, Angelos malos aliquando fuisse bonos, et sanctos in via, ut in eodem lib. 5, c. 3, ex Patribus et Scriptura ostendimus. Unde Concilium Bracharense I, c. 7, plurimum favet huic veritati, dum damnat dicentes: diabolum non fuisse prius Angelum bonum a Deo factum. Quod etiam dicit Leo papa, epist. 93, ad Turibium, c. 6. Posset autem quis exponere verba illa de sola puritate naturae: quia Leo, et Concilium, non scholasticam quaestionem definire, vel haeresim Manichaeei, et Priscilliani damnare, intendebant, sed durissima expositio est, vel potius verborum elusio; unde negari non potest, quin saltem incidenter id dixerint, unde Leo addit: Quod diabolus bonus esset, si in eo, quod factus est, permaneret. Quod late tradit Anselmus, de Casu diab., c. 3, Isidorus, lib. 1, de Sum. Bono, cap. 10, Damascenus, lib. 2, c. 4, Gregorius, homil. 1, in Ezech., et lib. 32, Moral., cap. 18, alias 24, et Augustinus, supra, et lib. 12, de Civ., cap. 6 et 9, Origenes, homil. 1, in Ezechielem, Serpens (ait) uon semper fust serpens. Propter quae illi etiam theologi, qui negant Angelos fuisse creatos in gratia, fere omnes docent, postea fuisse sanctificatos, antequam vel boni beatificarentur, vel mali caderent. Unde consequenter dicunt fuisse creatos innocentes, licet in sola pura natura.

5. Contraria opinio. — Contra hanc sententiam oppositum docere ausus est Eugubinus, lib. 8. de peren. Philosoph., c. 38, propter verba Christi Domini, Joan. 8: / "lle homicida erat ab initio", et 1. Joan. 3, "ab initio diabolus peccat", et suaderi potest, quia si Angelus in primo instanti non peccasset, bene deliberasset, et elegisset, et postea non posset in malum mutari propter inflexibilem voluntatem. Allegatur etiam pro hac sententia Alensis, 2, p.. q. 98, m. 11, sed immerito: nam oppositum docuerat in memb 9, ad 1, et in illo m. 11, id supponit, ut manifestum, et jam dictum; ibi vero aliam tractat quaestionem, scilicet utrum non solum in primo instanti non peccaverit, sed etiam inter instans creauonis, de lapsus aliqua mora intercesserit, et in hoc puncto ait, rem esse dubiam, et neutram partem in Scriptura tradi; et ideo ipse etiam dubius est, magis vero in eam partem inclinat, quo aliqua mora intercesserit inter instans creationis et lapsus, de quo nos in capite ultimo disputari sumus. Denique referri solet pro hac sententia Augustinus, lib. 11, Genes. ad lit., cap. 23, quia dicit Angelum cecidisse, non ab his bonis, quae acceperat, sed quae acciperet, si peccando non obstitisset.

6. Censura a D. Thoma contra hanc opinionei. — Censura Bonaventure. — Censura Auctoris. — At vero D. Thomas supra, hanc referens opinionem, dicit, merito a Magistro, ut erroneum refutatam esse. Non quidem, quia incidat in haeresim Manichaeorum dicentium, diabolum natura sua malum esse; quia juxta hanc sententiam, licet Angelus fuisset malus in ipsomet instanti, in quo creatus est, non fuisset malus conditus, sed ipse voluntate sua se fecit malum, ut notavit Augustinus, lib. 11, de Civ., c. 13, eamdem opinionem referens. Sed vocatur a D. Thoma erronea illa sententia, quia (ut ait) auctoritati Scripturae contradicit; et similiter Bonaventura, in 2, dist. 4, a. 1, q. 1, vocat illam erroneam: et dist. 3, a. 1, q. 2, dicit ad haeresim accedere: refertque communi consensu Magistrorum fuisse ab Episcopo Parisiensi excommunicatam, quod alii etiam scholastici referunt. Videri autem potest censura rigorosa: quia loca Scripturae, lib. 5, cap. 3, tractata, non videntur congere in litterali sensu; sed nihilominus illa sententia valde temeraria est, quia est contra torrentem Patrum et theologorum: et consequenter contra locutiones Scripturae, prout a sanctis et theologis communiter intelliguntur, in sensu, quem recipiunt, ut a Spiritu sancto inventum, sive litterali, sive primario, vel secundario, sive mystico; et ita Augustinus 11, de Civ., cap. 15, dixit: Scripturam casum diaboli diserte tradere, ew eo statu, in quo prius eralt sine peccato; et postea adducit testimonia in dicto capite tertio a nobis tractata.

7. Satisfit primo ejus fundamento — Ad fundamentum ez Scriptura in num. 5.— Secunda solutio. — Unde nihil obstant testimonia Scripturae in contrarium allegata, tum quia per alia sufficienter declarantur: tum quia particula illa ab initio, in rigore non denotat primum instans creationis mundi, vel Angelorum, sed primum tempus initia creationis mundi vicinum; sicut in eodem capite tertio primae epistoliae ait Joannes: "Heec est anuuntiatio, quam audistis ab initio", id est, cum primum coepit vobis praedicari Evangelium, quod clarum est, non de primo instanti, imo neque de prima die, vel hora talis praedicationis intelligi oportere; et Adam in rigore posset dici ab initio lapsus, quia paulo post suam creationem peccavit: sicut etiam dicere possumus, ab initio generis humani fuisse inter homines invidias, et homicidia, quia statim in Cainam incoeperunt; et ita Augustinus, lib. 11, Genes. ad litt., cap. 16, et alii super Joannem probabiliter exponunt verba illa Domini: "Zlle homicida erat ab initio", non de primo peccato Luciferi, vel sociorum, sed de illo, quod commisit, inducendo primos homines ad peccandum, ut supra tetigimus. Non est ergo necessarium, peccatum ab initio ad primum instans creationis Angelorum restringere. Addi denique potest cum Altisiodorensis, lib. 2, Sum., tract. 2, c. 4, et alis, etiam rigoroso modo illud initium coarctando ad primum instans creationis, non posse inde colligi, Angelos in illo primo instanti intrinsece peccasse, sed ad summum immediate post illud; ac subinde illud fuisse Angelis malis initium peccandi non intrinsecum, sed extrinsecam; seu quod in idem redit, illud, ab initio, non inclusive, sed exclusive accipiendum esse.

8. Ibidem.— Ad rationem pro illa sententia inductam, respondemus, ad summum probabilitersuaderenullam fuisse interpositam moram, inter creationem Angelorum et lapsum eorum, ut fatetur divus Thomas supra articulo sexto, et fere simili ratione suadet: de qua re pauca in capite ultimo addemus. Non tamen probat ratio, non potuisse Angelum peccare in secundo instanti, etiamsi in primo bonus fuerit, non solum in habitu, sed etiam voluntarium, et liberum actum honestum exercendo, quia non adhaeret Angelus immutabilter objecto semel volito: et praesertim, quando plena deliberatio non praecessit, quod in primo instanti conügit, ut in superioribus visum est.

9. Propter quod dicunt Patres, etiam sanctos Angelos potuisse in secundo instanti peccare, etiamsi in primo recte operando meruerint, quamvis de facto sua libertate, juvante ipsos divina gratia, non peccaverint. Sic ergo mali peccare potuerunt, et sua libertate peccarunt, deficientes gratiae Dei. Facileque id declarari, et intelligi potest ex supra dictis : quia in secundo instanti habuerunt Angeli novum objectum sibi propositum, circa quod novam deliberationem facere oportebat: potuitque ab eis inconsiderate, ac imprudenter fieri, neque actus boni, quos in primo instant; fecerant, eos ad prudenter, et honeste eligendum in secundo instanti, necessitatem inferre potuerunt: quia nec actu in eis perstiterunt in secundo instanti, neque ex illis virtus aliqua relicta fuit quae hujusmondi necessitatem inducere posset; non fuit ergo libertas peccandi in secundo instanti per actum bonum praecedentem ablata.

10. Ad Augustinum ibid.—Ad Augustinum imprimis fatendum est, ipsum in eis libris de Genesi (quos ante libros de Civitate scripsit, ut ex eodem libr. 11 Genes. ad htter. cap. 15 in fine, manifestum est) dubium fuisse de statu malorum Angelorum in primo instanti suae creationis, quoad gratiam, vel malitiam, vel quoad peccatum, et carentiam ejus; nam cum saepe ibi quarat, utrum Lucifer in momento suae creationis fuerit praescius sui casus, plane supponit, peccatum ejus tunc non fuisse, alioqui non solum praesciri, sed etiam videri potuisset: nam praescientia, de qua dubium movebatur, solum de peccato contingenter, seu libere futuro esse poterat: et ideo quaerit Augustinus, utrum Angelus illam habuerit: quia si illam habuit, beatus esse non posset, ob moerorem de tanto malo futuro, et si non habuit, etiam non posset esse beatus propter incertitudinem. Et ob hanc difficultatem a capite vigesimo opinionem illam tractat, quod Angelus fuerit malus a sua creatione, et illam explicat usque ad caput vigesimum sextum: illi tamen non adhaeret, nec rem definit: sed cogitandam, et discutiendam relinquit. In libris autem de Civitate satis clare veritatem definivit: ut allegavimus, tum fic, tum d. lib. 5, cap. 3, adde verba illa: Non ab eo, quod acceperat, cecidit, sed ab eo quod acciperet, si Deo subditus esse voluisset, referri posse ad beatitudinem ultimam, non ad gratiam, vel innocentiam, sicut statim cap. 26, dicit: Diabolum a beatitudine, quam accepturus esset, si voluisset, impia superbia cecidisse; et ita non negat cecidisse a gratia, quam jam acceperat.

PrevBack to TopNext