On this page
Caput 21
Caput 21
Utrum angeli nulla interveniente mora, statim in secundo instanti peccaverint
1. In primo sensu sententia negans, ejusque fundamentum. — Impugnatur. — Haec questio dupliciter intelligi potest, videlicet, aut de primo instanti nostri temporis, seu dc Angelo illi soli coexistenti: vel de primo instanti angelico ita permanente, ut alicui tempori nostro coextiterit. In priori sensu aliqui dixerunt, non potuisse Angelum peccare immediate post primum instans suum omnino indivisibile, per coexistentiam ad unicum instans nostri temporis: quia alias actus, quem in primo instanti habuit Angelus, desineret per ultimum sui esse, et alius inciperet per ultimum non esse secundum coexistentiam ad nostrum tempus, quod repugnat: sed haec ratio nullius est momenti, ut supra lib. 6, cap. 2, in fine, ostendi: ubi propterea dixi potuisse primum instans in sanctis Angelis pro unico tantum instanti temporis durare: eademque ratio est de malis, et discursus paulo antea factus respondendo ad rationem contrariae sententiae, satis declarat, quomodo potuerint Angeli peccare immediate post primum instans suae creationis, quod unico instanti nostri temporis coextiterit. Est etiam optima ratio, quia postquam Angeli in primo instanti suae creationis habuerunt actum bonum coexistentem uni instanti nostro, nihil erat, quod eis necessitatem perseverandi pro aliqua mora in eodem actu imponeret: ergo immediate post de alio objecto, seu negotio cogitare, ac deliberare, et in eo male eligere potuerunt.
2. Proponitur et suadetur pars affirmans. — An vero Anggeli de facto peccaverint in secundo instanti in praedicto sensu, incertum est, pendetque ex illa quaestione, quam libro praecedenti, capite tertio, in hunc locum remisimus, videlicet, an primum instans angelicum fuerit omnino indivisibile, etiam per coexistentiam ad nostrum tempus: vel pro aliquo tempore duraverit. In qua nihil fere definire possumus: quia utrumque fuit possibile, et neutrum potest auctoritate probari: et in re, quae ad solum factum pertinet, ratio, vel conjectura parum valere potest. Videri autem potest facilius dicere, illud instans fuisse omnino indivisibile: quia, si dixerimus, durasse per tempus, nullum certum terminum illlus secundum nostrum tempus assignare possumus: et liberum erit unicuique dicere per plures dies vel menses durasse. Cum ergo nulla sit necessitas illius permanentiae, nec certus ejus terminus designari possit; verisimilius dicetur, nullam talem permanentiam fuisse: sed tantum indivisibile instans, in quo creatio Dei terminata est; nam tunc manet Angelus expeditus ad deliberandum in quolibet tempore sequenti, et ante quodlibet instans in eo signatum post ultimum non esse ejus; ac subinde immediate post idem primum instans creationis: Angelus autem cum non habeat impedimentum, quamprimum potest deliberat: ergo malus Angelus immediate post deliberando statim peccavit.
3. Verior est sententia negativa.— Nihilominus tamen credibilius videtur, Angelos malos priusquam peccarent, fuisse bonos per aliquam moram coexistentem alicui tempori nostro. In hoc assentimus Gregorio, et consentit Gabriel, in 2, dist. 5, art. 3, dub. 2, cum Scoto, quem allegat, dist. 4, q., et Alense, quem etiam refert 2 p., q. 109, m. 11, nunc autem quaestio est 98, et in memb. 11, satis obscure loquitur. Idemque sentit Altisiodorensis, lib. 2, Sum., tr. 2. cap.1, et citant Origenem, Damascenum, et alios, qui nihil clare dicunt. Ponderant item verba Ezechielis: "Perfectus in deliciis Paradisi fuisti", et infra: "In medio lapidum ignitorum ambulasti", "perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, dnec inventa est iniqu'tas in te". Quae quidem verba majorem moram, quam unius indivisibilis instantis nostri temporis indicant; tamen, quia immediate dicta sunt de humano principe, applicata per metaphoram, vel allegoriam ad Angelum, minus effticacia sunt. Ratione potest haec sententia suaderi, quia magis naturale est, cuicumque intellectui, et voluntati creatae permanere aliquantulum in actu libere elicito et indivisibili, quam subito actum perfectum facere, et statim illum relinquere, vel immediate post idem instans indivisibile ad alium transire; nam hoc, et difficillimum apparet, et nimiam imperfectionem et mutabilitatem indicat. Ergo verisimilius est Angelum non fuisse illo modo mu- tatum ab actibus, quos in primo instanti habuit: sed in illa dispositione aliquantulum permansisse.
4. Potest hoc amplius explicari; nam Deus in primo instanti fidem Trinitatis omnibus Angelis revelavit: suique actualem amorem infudit, et (ut in superioribus saepe tetigimus) probabile valde est, secundum instans Angelorum omnium, tam bonorum, quam malorum per novam Dei excitationem ac revelationem, seu novi objecti, vel praecepti propositionem inchoatum esse. Non est autem verisimile, in eodem momento indivisibili in se, et quoad nos, Deum abstuhsse cogitationem de mysterio Trinitatis: ut novam cogitationem de mysterio Incarnationis immediate post immitteret; tum, quia magis connaturale est, ut hi actus indivisibiles indivisibiliter inciperent, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus; quo posito inter indivisibilia utriusque revelationis initia aliquam durationem nostri temporis veram, vel imaginariam intercessisse necesse est; tum etiam, quia illa tam velox mutatio prioris cogitationis, seu revelationis non videtur consentanea viro prudenti modo operanti, nedum sapientiae et providentiae Dei.
5. Ad suasionem partis affirmativae in n.2. — Et ita satis responsum est ad oppositam conjecturam: nam licet absolute, et (ut ita dicam ) physice posset Angelus relinquere primum actum in eodem instanti indivisibili omnino, et ad alium transire: nihilominus non est hoc ita connaturale, nec prudenti modo operandi satis consentaneum: et ideo non est praesumendum de Angelis bonis: et consequenter, nec de malis, cum simul uitrique deliberaverint, ut probabilius creditur: et maxime, cum per novam Dei motionem ad plenam deliberationem excitati fuerint. Et hinc recte sequitur inter creationem et lapsum Angelorum aliquam moram nostri temporis intercessisse: quanta vero illa fuerit, post definitum secundum sensum quaestionis explicabimus.
6. In secundo quaestionis sensu distinctione resolvit D. Thowmas. — Erat ergo secundus quaestionis sensus, an loquendo de instantibus angelicis Angeli mali immediate post primum instans, in secundo peccaverint? In quo puncto D. Thomas, d. quaest. 73, art. 6, sub distinctione respondet, nam si Angeli non fuerint creati in. gratia, negandum est, peccasse immediate in secundo instanti, sed in tertio: quia in secundo debuerunt prius sanctificari; quia prima gratia omnibus fuit aequalter a Deo oblata. Si vero fuerint creati in gratia, necessarium putat, ut immediate post in secundo instanti peccaverint. Utrumque autem habet nonnullam difficultatem. Primum quidem,quia si Angeli non fuerunt creati in gratia, quamvis in secundo Deus omnibus suam gratiam obtulerit, potuerunt boni ad illam se disponere, vel obicem non ponere: et mali in eodem instanti potuerunt gratiae obicem ponere peccando, et ita peccare in secundo instanti, licet creati in gratia non fuerint.
7. Respondeo, argumentum convincere, ordinem illum, quem D. Thomas indicat, non fuisse absolute, et nulla facta suppositione necessarium: at D. Thomas supponit omnes Angelos tam bonos, quam malos, in aliqua mora seu duratione viae fuisse justos et sanctos, quod nos supra in principio libri quinti speciaIiter ostendimus: et ideo, si mali non fuissent sanctificati in primo instanti, saltem in secundo sancti fuissent: et ideo non potuissent in illo peccare, facta scilicet tali compositione; ideoque aliquod instans inter creationem et lapsum intercedere debuit, altera suppositione facta, quod Angeli non fuerint simul creati et sanctificati. Unde non procedit conjectura in contrarium inducta; quia licet absolute possit creatura libere resistere primae sanctificationi: nihilominus sicut in prima creatione decuit DEUM ita movere creaturam in creatione sua, ut non statim peccaret, ut, capite praecedenti, dictum est: ita etiam decuit, ut in prima sanctificatione, quam Deus generatim et velut per modum naturae conferebat, ita moveret omnes, et singulos Angelos per congruentem gratiam, ut nullus ei resisteret, et consequenter non peccaret.
8. Circa alterum membrum etiam est difficultas; quia supponere videtur D. Thomas in illo discursu, Angelum semel sanctificatum, si casurus sit, in primo instanti post primam justificationem cadere: ideoque, si instans creationis, et primae justificationis idem fuerit, peccatum in secundo instanti committi oportere: si vero instans primae justificationis distinctum ab instanti creationis, ac proinde secundum fuerit, necessario peccatum futurum esse in tertio, utique si futurum est; at vero haec consecutio nec necessaria videtur, nec habere fundamentum: quia post primam sanctificationem posset Angelus prius bene mercri, per novum actum fidei, vel charitatis: et ita novum instans post primum creationis, et justificationis constituere, et postea in alia morula, seu instanti in superbiam efferri: et ita inter creationem, vel primam sanctificaUonem, et lapsum potuit aliqua mora intercedere. :
9. Dissolvitur objectio et D. Thomae sententia confir matur.—Nihilominus etiam illa pars sententiae D. Thomae vera est, et communis Thomistarum, et expositorum ejus, tam in illa quaest. 63, art. 6, quam in 62. art. 4 et 5. Eamdem docet Alensis, 2 p., q. 29, mem. 1, art. 5, et reliqui in2, d. 4 et 5, illi praesertim, qui sentiunt Angelos fuisse in gratia creatos, quos supra, lib. 5, cap. 3, allegavimus. Alu vero, qui dicunt creatos fuisse in pura natura, formaliter ( ut sic dicam ) in hoc consentiunt, quod Angeli mali, si aliquando fuerunt sancti, et meruerunt, post primum meritum, in proximo, et immediato instanti peccaverint. Ratio enim eadem cst, nimirum, consentaneum angelicae naturae esse, ut per unam perfectam deliberationem in via ejus terminetur. Et hac ratione diximus, inlibrosexto, sanctos Angelos, post primum deliberatum meritum, statim, id est, immediate post, praemium recipisse; et pari ratione, si Angeli mali post primum instans creationis et sanctificationis suae, habuissent in secundo instanti novum meritum, jam illud habuissent cum plena deliberatione, et consequenter immediate post praevenirentur per beatitudinis praemium, ne peccare possent, sicut de facto boni praeventi fuerunt; quia Deus non acciperet personas; nec discerneret iuter illos, si ex parte sua aeque perseverassent in secunda mora. Cum ergo constet de facto non perseverasse, consequenter dicendum est, in secunda mora posuisse obicem huic perseverantiae viae, ac subinde peccasse. Et hic est discursus D. Thomae, et consonat discursui Anselmi de Casu diaboli, art. cap. 4, usque ad 10.
10. Evasioni occurritur. — Dices, potuisse Luciferum in secundo instanti nec peccare, nec mereri, seu meritum confirmare. Respondeo, fingi non posse hunc statum medium: tum quia si Angelus non mutavit actum bonum, et meritorium, quem in primo instanti habuit, non transivit ad secundum instans suum, sed in primo semper mansit: si autem mutavit illum, necessario transivit ad actum bonum, vel malum; quia nec inter hos datur medium, praesertim in Angelo; nec etiam in eo datur neuter (ut sic dicam) quia non mutatur Angelus ab actu ad non actum, sed ab uno actu ad alium; nam licet contrarium possibile absolute sit, non tamen est consentaneum illi naturae, unde neque praesumi potest; praeser- tim, cum dictum sit, secundum instans incepisse per novam Dei excitationem, vel revelationem, cui obedire, vel resistere necessarium erat. Ergo cum mali Angeli in secundo instanti non transierint ad actum bonum, quia alias in illo consumerent meritum suum, et confirmarentur in bono, necesse est, dicere immediate post primum instans peccasse, nec contra hoc objecto alicujus momenti occurrit.
11. Quamdiu Lucifer iu gratiaperseveraverit. —Prima opinio autem asserit perseverasseusque ad tentationem hominum.--Rejicitur.-- Interrogabit autem aliquis, quando incepit hoc secundum instans Angelorum malorum secundum coexistentiam ad nostrum tempus, et consequenter, quamtum duraverit primum instans secundum eamdem coexistentiam;quod est quaerere, quando incepit peccatum Angelorum secundum mensuram dierum nostri temporis, qui in principio mundi numerari coeperunt ab instanti creationis ejus; quia (ut probabilius est) immediate post creationem coeli et terrae, primum moblile suo proprio motu agitari coepit. In quo aliqui dixerunt, non peccasse Luciferum, donec homines tentavit; ita senserunt Justinus, in Dialog. cum Tryphone, et Irenaeus, l. 4, cap. 78; unde sequitur Luciferum in bono per aliquos dies nostri temporis perseverasse; quia probabilius est Adamum in primo die non peccasse, et fortasse nec in secundo: sed haec opinio evidenter falsa est, quia Angelus malus prius erat serpens, quam tentaret Adam, id est, jam erat coelo ejectus, et in terra versabatur, et terrena quaerebat: et ideo invidia ardebat, ut recte expendit Cassianus, coll. 8, c. 10, et Augustinus, lib. 11, Gen. ad litt., cap. 16, unde in lib. 1, de Mirab. sacr. Script., c.2, nomine illius dicitur, Asit, ut sentiamus Angelum potuisse homini persuadere peccatum in terra. nisi prius ipse peccasset in caelo, et idem sentiunt alii Patres, qui negant, invidiam, vel seductionem hominis fuisse primum peccatum Satanae, sed aliud jam antea praecise affirmant, quos in superioribus allegavimus; et plures refert Fevardus, in Scholio, ad citatum locum lrenad. Specialiter vero Isidorus, l. 1 Sent., c. 10, dicit, prius peccasse Angeium, quam homo crearetur : quem imitatur Beda, in lib. Variar. quaest., q. 9, et habetur nomine Augustini, dicto lib. nomine Cypriani, lib. de Cardinal. Christi operib., cap. de Jejunio et tentat.
12. Unde verisimile non est, quod aliqui dixerunt Angelos malos non peccasse imprimis sex diebus, sed in gratia perstitisse; quia in fine illorum dicitur vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant calde bona. Sed hoc dictum » est de operibus propriis Dei, non de operibus Angelorum; nec est verisimile, per integros sex dies perstitisse Angelos immutatos in primo actu, quem in principium habuerunt; nec id est consentaneum Patribus, ut jam dicam. Alii vero dixerunt Angelos peccasse in secundo die, et ideo Deum illi non benedixisse, et Ecclesiam dicere Missam de Angelisillo die propter victoriam bonorum. Referunt Petrus Comestius, cap. 4, in Genes., et Altisiodorensis, lib. 2 Sum., tract. 2, c. 4. Verumtamen rationes illae frivolae sunt, et gratis excogitatae; unde illa sententia, vel rejicienda est, vel saltem, ut incerta relinquenda.
13. Probabilius est Angelos in primo die peccasse.—Probabilius igitur creditur, peccasse in primo die, ut Altisiodorensis, supra dieit. cum Glos. in id Genes.: et divisit lucem a tenebris. Fuitque haec celebris sententia Augustini dicentis divisionem lucis a tenebris prima die factam fuisse separationem malorum Angelorum a bonis; in quo clare supponit Angelos in primo die peccasse: ut diserte explicat lib. 1, Genes. ad litt., c. 17, et in Imperf., c. 5, et lib. 11, de Civit., c. 19, et aliis multis in locis; eumque Beda, Rupertus, Petrus Comestius et Glossa in Genes., secuti sunt. Et quamvis sensus ille non litteralis, ut suo loco dicemus in tractatu sequenti, sententia ipsa per se est valde probabilis; quia Angeli creati sunt in principio primi diei; et intra brevissimum tempus peccarunt, ut est per se verisimile, et insinuatur in locis Scripturae et Patrum in capitibus ante praecedentem citatis. Ergo verisimile est, illud primum instans Angelicum tantum alicui parti illius primi diei coextitisse. Quanta vero illa fuerit, incertum est: de ipso vero secundo instanti, in quo peccaverunt, quale fuerit, vel quantum duraverit in principio libri sequentis tractabitur.