Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER OCTAVUS. DE POENIS ANGELUM QUI PECCAVERUNT ET DE BELLO, QUOD CONTRA DEUM ET HOMINES GERUNT.

Sicut bonis operibus praemium, ita peccatis poena apud DEUM respondet; et ideo sicut de bonis Angelis post eorum meritum statum beatitudinis eorum consideravimus, ita de malis postquam eorum peccata, et mala pro virili exposuimus, superest ut de statu damnationis eorum diligenter pertractemus: sicut autem sancti Angeli in ministerium mittuntur "propter eos, qui luereditatem capiunt salutis", ita mal Angeli homines tentare permittuntur, ut tentationibus suis coronas illorum augeant, qui electi sunt, nam "onmia propter electos, ut et ipsi salutem consequentur" ; et ideo, sicut post statum beatorum Angelorum ministeria etiam illorum exposuimus; ita hic simul cum poenis daemonum, eorum negationes iniquas, et tentationes varias, et potentiam, qua hominespersequuntur, explicaturi sumus. Habebit igitur hic liber duas praecipuas partes, prior disputationem de ponnis, altera tractationem de perniciosis operibus, vel officiis daemonum continebit.

PrevBack to TopNext