Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum omnes angeli, qui peccaverunt damnati sint, vel aliqui eorum poenitentiam egerint, et sui peccati veniam consecuti sint

CAPUT I. UTRUM OMNES ANGELI, QUI PECCAVERUNT DAMNATI SINT, VEL ALIQUI EORUM POENITENTIAM EGERINT, ET SUI PECCATI VENIAM CONSECUTI SINT.

1. Ex Angelis peccatoribus multos finaliter damnatos esse, constat. — Quamvis multi ex haereticis dixerint Luciferum et Angelos ejus aliquando esse reparandos, et remissione peccatorum obtenta, esse ad sedes coelestes revoeandos, contra quos infra tractando de aeternitate poenarum inferni dicemus, nullum tamen invenio, qui dixerit vel omnes, vel aliquos Angelos peccantes fuisse jam consecutos veniam peccatorum, et in gratiam Dei restitutos; et quidem, quod non omnes hoc beneficium fuerint consecuti, sed innumeri damnati sint, certissimum est secundum catholicam fidem.- Hoc enim evidenter convincunt omnia, quibus in praecedenti libro, capite primo, probavimus, dari daemones, qui sunt Angeli mali a Deo reprobati, et damnati propter peccata sua. Item hoc evidenter probant verba Christi, Matthaei vigesimo quinto: /fe "maledicti in ignem eternwn, qui paratus est diabolo et Angelis ejus". Item illa Luca decimo: "Videbam Satanam sicut fulgur de calo cadentem". Qui Satanas diabolus etiam vocatur Apocalysis 12 et 20, et ita idem probant omnia, quae de operibus, ac tentationibus, et de synagoga Satana , ejusque carcere in Apocalypsi, et in multis aliis Scripturae locis, et praesertim novi Testamenti frequenter leguntur. Item idem convincitur ex praelio inter bonos et malos Angelos, de quo fit mentio Apocalypsis 12, et usque ad finem mundi duraturum, imo tunc peculiariter exarsurum, et magnum esse futurum dicitur; nam Angeli, qui cum bonis pugnant, sine dubio damnati sunt. Denique hoc ex dicendis a fortiori constabit.

2. Dubium vero est, an omnes peccantes finaliter sint damnati. — Probatur quod non omnes. — Nihilominus tamen superest inquirendum, an omnes Angeli, qui peccarunt, sine ulla exceptione, vel remissione damnati sint; et ratio dubitandi esse potest, quia possibile fuit, et contingens, ut aliquibus Angelis prius peccantibus postea factum suum displicuerit, et de illo poenitentiam egerint, et a DEO veniam postulaverint, et non est revelatum nullum Angelorum peccantium hoc fecisse; ergo verisimile est, et sine periculo credi potest, aliquos ex peccantibus Angelis veniam consecutos fuisse, ac proinde potuisse salvari, vel etiam de facto salvatos fuisse. Consequentia probatur, tum quia DEUS in omnibus operibus suis misericordiam justitiae admiscet, unde non videtur ejus misericordiae consentaneum, ut Angelis peccantibus tempus poenitendi non concesserit, si ex parte illorum non deest capacitas poenitendi, dummodo auxilium sufticiens habent ad mutandam voluntatem, si velint; tum etiam quia post primum actum meritorium DEUS non statim contulit praemium bonis Angelis, nec eos in gratia confirmavit, sed pro aliqua mora illos suae libertati commisit, et sufficientem concursum suum obtulit, ut possent mutare voluntatem, si vellent; ergo majori ratione mali post primum peccatum debuerunt pro aliqua mora suae libertati cum sufficienti auxilio relinqui, ut converti possint, si vellent; nam DEUS pronior est tum ad praemiandum, tum etiam ad miserendum, quam ad puniendum, vel omnino deserendum peccantem. Antecedens probari potest ex dictis supra in fine libri tertii, quia Angeli ex natura sua non sunt incapaces mutationis, et retractationis prioris voluntatis, et electionis liberae intra naturalem ordinem; ergo multo minus erunt incapaces mutationis, et retractationis prioris voluntatis, et electionis liberae intra naturalem ordinem; ergo multo minus erunt incapaces mutationis, et retractationis circa electionem malefactam contra ordinem supernaturalem. Probatur consequentia, quia omnes rationes ibi factae hic eadem efficacia possunt applicari, vel certe cum majori, quatenus circa supernaturalia facilior est inconsideratio, vel etiam deceptio, quae per majorem advertentiam postea emendari potest, et consequenter voluntas corrigi.

3. Excluditur responsio ad rationem positam.—bAcetur forte, hoc recte concludere de quadam retractatione, et poenitentia naturali, quae ad gratiam recuperandam non sufficit. Nihilominus tamen eis esse denegatum auxilium sufticiens ad fructiferam poenitentiam agendam, et ideo statim fuisse illius incapaces, sicut modo sunt: sed hoc, probando consequentiam, improbatum est, quia ultima resolutio hujus incapacitatis non est facienda in voluntatem Dei ex se denegantis tale auxilium et tempus ad poenitendum suffticiens; nam si ex parte angelicae naturae non erat incapacitas, non erat consentaneum Dei bonitati statim labentes Angelos omnino deserere. Si enim Deus hoc genere rigidae providentia cum ho- minibus usus non est, cur dicemus eam cum peccatoribus Angelis illud servasse, si utrique de se sunt poenitentiae capaces? Quod si nec ex parte Angelorum fuit imncapacitas, nec ex parte Dei auxilium defuit, profecto verisimile est, aliquos conversos ad poenitentiam fuisse, saltem paucos ex multis: alias res non esset contingens, nisi in paucioribus saltem eveniret.

4. Urgetur amplius pro eadem negativa parte. Augetur haec difficultas, nam juxta probabilem opinionem Sooti, in 2, d. 5, q. 1 et2, instans, seu mora, in qua Angelus peccavit, non fuit indivisibilis, nec in ordine ad nostrum tempus, nec in se, quia in illa secunda mora Angeli mali multa peccata commiserunt, quae non simul fecerunt, quia non possunt tot actus simul operari, sed successive, unum post alium: sed in tota illa mora crant viatores, et poterant magis ac magis demereri; ergo etiam ex parte Dei, habuerunt paratum auxilium, quo possent de prioribus peccatis, in principio illius morae commissis, in posteriori parte ejusdem morae poenitentiam agere: ergo absolute potuerunt in via poenitentiam agere de peccatis in eadem via commissis. Ita ut aliqui ex sectatoribus Luciferi, qui in principio illi consenserunt, in fine ab eo recesserint: et sicut ipse Lucifer, et alii quamplurimi post primum peccatum alia multiplicarunt, ita potuerunt aliqui post primum peccatum, adhuc durante via, poenitentiam agere; nam libertatem habebant, et Deus, quamdiu via durat, non negat sufficiens auxilium poenitendi: si enim illud non negat hominibus viatoribus, cur dicemus viatoribus Angelis hoc negasse ? Et ita Gabriel, in 2, d. 6, a. 2, concl. 1, secundum Scotum, ait, Angelorumpeccatum non fuisseirremissilAle, quamdiu illorum via duravit. Et hanc opinionem acriter defendit Salmeron 2, Petri 2. disput. 3, dub. 3, et illam fundare conatur in verbis ejusdem Petri, Angelis peccantilus non pepercit Deus, et pro ea refert Gregorium Nissenum, lib. 1, Philosoph., cap, 3, Basilium, in 14 cap. Isaie, Bernardum, serm. 17, in Cantic., et Cyrillum Hierosolymitanum, Catech. 2 Adducit etiam plures congruentias, quas in sequentibus expendemus. Propter quae omnia constanter asserit, potuisse Angelos resipiscere: quod vero de facto aliqui ex peccantibus salvati fuerint, non audet affirmare, quamvis non multum repugnet.

5. Assertio affirmans et certa. — Probatur primo ex Scriptura.—Nihilominus dicendum est, omnes Angelos, qui peccaverunt, damna- tos fuisse, ac subinde salutarem poenitentiam sui peccati non egisse. Hanc assertionem certam esse et probatur primo ex Scriptura 2, Petr. 2: "Deus Angelis peccantibus non pepestit", quae vim habent universalis propositionis negativae, nullis Angelis peccantibus pepercit Deus, nam illa indefinita locutio, absolute prolata sine ulla determinatione vel limitatione, hunc habet sensum juxta prudentem loquendi modum, et praesertim quando locutio est magistralis, seu doctrinalis, qualis erat sermo Petri; et declaratur a simili, nullus enim recte diceret, bhominibus peccantibus non pepercit Deus, etiamsi longe major pars hominum peccantium damnetur; et ideo ad veritatem et sinceritatem sermonis addere oportet, hominibus peccantibus, et non paenitentibus, non parcit Deus. Petrus ergo illam limitationem non addens satis indicavit, non esse in Angelis necessariam, quia Angelus peccans non agit poenitentiam; ex quo, ut dicebam, satis verisimihter colligitur, secundum ordinariam legem illam agerc non posse.

6. Adducta verba Petri in contrarium detorquet Salmeron.—At vero Salmeron ex eisdem verbis persuadere conatur, Angelos posse agere poenitentiam, et Deum adveniam illi praestandam paratum fuisse; nam cum Petrus ait, Deum non pepercisse peccantibus Angelis, indicat de se paratum fuisse ad parcendum, non autem pepercisse, quia ipsi poenitentiam agere noluerunt. Hanc enim conditionem, seu causam, in verbis illis subintelligendam esse putat, et in confirmationem adducit verba Job 9: "Verebar omnia opera mea, sciens, quod on parceres delinquenti": quae verba necessario intelligenda sunt cum addito, de delinquente non agente poenitentiam. Hem inducit alia exempla, quae ibi Petrus adjungit, de suppliciis, quae Deus de peccatoribus sumpsit per diluvium, et per incendium Sodomorum, nam prius diu expectavit illorum hominum poenitentiam. Ex quibus exemplis ipse collgit, Angelos non fuisse de celo precipitatos, nisi prius Dei benignitate diu invitatos, et exspectatos ad penitentiam.

7. Hejicitur. — Haec vero collectio, saltem propter particulam diu, valde nova, et singularis est: nam ex easequitur secundam moram, quam theologi ponunt, seu viam Angelorum diuturno tempore durasse, hoc enim particula diu in rigore significat; unde fieret, viam Angelorum ultra sex dies creationis, multo post tempore durasse, quod falsum esse constat, quia quando homo peccavit, jam Lucifer dam- natus erat, ut postea videbimus. Neque assertio illa, imo neque aliqua expectatio poenitentae Angelorum peccantium fundamentum habet in verbis Petri: nam verbum illud, aon pepercit Deus, recte quidem ostendit, potuisse Deum parcere Angelis peccantibus, si vellet, non tamen indicat, ullo modo fuisse Deum paratum, aut habuisse aliquam voluntatem, etiam antecedentem parcendi Angelis peccantibus : quin potius (ut dixi) in omni proprietate indicat rigorem justitiae divinae cum Angelis peccantibus; sicut 1, Reg. 15, cum Samuel declaravit Sauli voluntatem DEI, dicens: "Vade, et percute Amalech, et non parcas ei", certe non ostendit ex parte Dei aliquam voluntatem remissionis, nec reliquit aliquam conditionem, sub qua supplicium illud remitti potuisset.

8. Satisfit adductis a Salmerone. — Est ergo ex se absoluta hujusmodi locutio. Neque potest a nobis conditio addi absolutae locutioni Scripturae nisi quando ex eadem Scriptura colligitur, aut necessaria est, ne aliquod absurdum; sequatur et ideo non est similis locus qui ex Job, cap. 9, adducitur, etiamsi demus conditionem illam in eo subintelligi. Alii enim volunt non esse necessariam, quia vel loquitur Job de absoluta remissione sine ulla poena, quam Deus peccatoribus non concedit; vel loquitur de suppliciis temporalibus hujus vitae, quae etiam poenitentibus DEUS non remittit, postquam semel illa inferri decrevit, sicut in citato loco dixit etiam Samuel sauli: "Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur", nec etiam argumentum ab aliis exemplis, quae Petrus adducit, ullius est momenti, quia non oportet exempla in omnibus esse similia; nec Petrus id significavit, sed rigorem divinae justitiae adversus peccatores, non tantum exemplo Angelorum, sed etiam hominum ostendere voluit, diverso tamen modo singulis accommodato, intelhgenda sunt; et hunc sensum confirmant verba Judae Apostoli in sua Epistola, quae verbis Petri simillima sunt.

9. Probatur secunda assertio em Patribus. — Secundo probatur assertio ex Patribus. Primo Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3, absolute dicit: Angelum capacem non esse poeuitentie, quia corpore, inquit, vcacat. Quam rationem sic explicat, nam quod homo e vitiorum como emergere, atque ad meliorem frugem se convertere queat, id ob corporis imbecillitatem est consecutus: ubi aperte declarat se loqui de poenitentia fructifera, et quae ab speciali Dei auxilio, ac benignitate pendet; unde in cap. 4, absolute docet: Angelos omnes qui Lucifero consenserunt, cum eo corruisse ac damnatos esse. Secundo Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. 3, cum dixisset: Deum creasse omnes Angelos cum dilectione sui, et cum tanta lbertate, ut unusquisque eam habere posset et perdere, ita tamen ut qui cam sponte perderet, eam deinceps suo arbitrio, et sine gratiae aucilio resumere non valeret, adjungit: et de Angelis quidem hoc disposuit, et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere repararet: unde infert, totam illam partem Angelorum, quae a Deo voluntarie aversa est, in aeternum fuisse punitam. Tertio Augustinus saepe docet, discretionem inter Angelos bonos et malos in hoc fuisse positam, quod i in eadem voluntate bona manserunt, illi ab ea deficiendo mutati sunt, ut dicit 12, de Civit., cap. 9, et in toto illo libro, et in 11, saepe id repetit, et sub ejus nomine, 1. 1, de Mirabilib. sacrae Script., cap. 2, sic dicitur, Angelicum vulnus verus medicus qualiter factam sit, indicare noluit, dum illud postea curare non dest navit, et qualiter sit ejectus per sententiam vindictae reticuit, quem per paenitentiam mullo modo revocacvit.

10. Quarto Gregorius 2, Moral., c. 3, alias 4, Deus (inquit) apostatam spiritum ad penitentiam nequaguan revocat, sed viam superbie qjus nesciens dumnat, et lib. 4, cap. 9 et 10, absolute ait: Angelum ita per superbiam cecidisse, ut reparuri non posset; quia ad restaurationis lucem nulla spe venie, nulla conversionis emendatione revocatur. Quinto idem fere habet Isiodorus, lib, 1 Sentent. seu de Sum., bono, cap. 10, sent. 11 et 12, dicens absolute: Angelos veniam non habere. Sexto idem sentit Prosper, in dimidio temporis, citans Petri testimonium supra tractatum, et in lib. 1, de Vita contemp.. cap. 3, dicens, Angelos superbia elatos divinam sententiam damnasse, ut quia noluerunt perseverare cum possent, nec vellent reparari, nec possent. Siquidem prevaricationis eorum fuit, quod irrevocabiliter judicii animadversione percussi sunt. Septimo idem aperte sentit Cassianus, collat. 4, cap. 13et 14. Octavo Bernardus, serm. 22, in Cant.: Auctoritas (inquit) S'cripturarum nusquam assentire videtur, Angelos aliquando, aut peccato extitisse caplivos, aut morti obnomios, ut indigerent redemptione: exceptis duntazxat illis, qui superbie lapsu irremediabili corruentes, redimi deinceps non merentur.

11. Nono Gregorius Nissenus, lib. 1 Philosoph., cap. 3, (licet in contrarium allegetur) hanc expresse docet sententiam, sic enim habet: Solus homo inter intellectuales creaturas principium habwit, paenitentiam agendo venice digmus effici, nec enim deemones, aut Angeli panitentiam agendo veniae digni effici possunt, et inferius ait, quod hominibus est mors, Angelis esse casum. Quam sententiam fere eisdem verbis habet Nemesius, lib. de Natur. hominis, cap. 1, post medium, tom. 9 Bib. Nec Basilius, Isa. 14, aut Hieronymus, ad Eph. 1,qui in contrarium allegantur, aliquid habent, quod ad praesentem causam pertineat, nam ibi de Angelis jam damnatis loquuntur. Quomodo autem exponendi sint, nec errori Origenis favere videantur, ex sequentibus capitibus, praesertim7, constabit.

12. Obstare videtur Cyrillus Hierosolymitanus. — Exponitur tamen primo. —Solus ergo Cyrillus Hierosolymitanus, in dicta catech. 2, videtur priori sententiae aliquid favere; nam postquam benignitatem Dei erga homines in remittendis eorum peccatis exaggeravit, adjungit. sed nescimus quanta ille et Augelis condonaverit, indulget enim et illiss Verumtamen pie exponi potest, ut loquatur de indulgentia anticipata, ut sic dicam, id est, per praevenientem gratiam efficacem, et prasservationem, sicut Augustinus dixit, gratiae Dei tribuendum esse quod multa peccata non facimus, quae si Deus permitteretfaceremus. Hocautem voluisse Cyrillum, ratio ab illo adjuncta declarat, scilicet, indulget illis, quandoquidem ipse tantum unus est, qui peccare non possit. Haec enim ratio solum probat, Deum indulgere Angelis manu tenendo eos ne peccent: non tamen probat parcere illis, postquam peccant, nam hoc non sequitur ex eo, quod non sunt impeccabiles sicut Deus.

13. Exponitur secundo ab aliis, sed impugnantur. —Posset etiam responderi, dixisse Cyrillum, nos nescire quid Deus indulserit Angelis etiam sanctis, quia fortasse aliqua levia peccata committere potuerunt, quae illis remitti etiam potuerunt. Verumtamen haec responsio non ita placet, quia non habet fundamentum in verbis Cyrilli, et quia incertum est, an Angeli ex natura sua possint venialiter peccare, et de facto nec hujusmodi peccatum tribuendum est sanctis Angelis, quia in Scriptura nihil tale significatur, et sancti Patres longe aliter de Angelorum puritate et innocentia sentiunt. Item quia in tam brevi mora non est verisimile venialiter peccasse, quia ex surreptione id committere non poterant, nec habuerunt tempus, seu occasionem venialiter peccandi ex perfecta deliberatione, tum quia in illa secunda mora omnino fuerunt intenti ad finem supernaturalem, et ad deliberandum de mediis ad illum necessariis; tum etiam, quia multum credibile est, in tota illa mora a divino amore non cessasse, neque ab aliis virtutum actibus illo tempore opportunis, ut erat submissio ad Deum, et ad Christum, et gratiarum actio pro tantis beneficiis, et detestatio superbiae malorum Angelorum. Denique a posteriori, seu ab inconvenienti potest ratio valde probabilis reddi, quia si aliqui Angel justi venialia peccata commisissent, cum illis, vel sine integra satisfactione pro illis ad terminum viae pervenire potuissent, et fortasse in aliquibus ita contigisset, et consequenter illi non transissent immediate a via ad patriam, sed Purgatorii remedio indiguissent, quod asserere novum, et inauditum esset. Igitur Angeli sancti nulla poenitentia, vel indulgentia de peccatis etiam venialibus indiguerunt: mali autem Angeli etiam de mortalibus illam consecuti non sunt.

14. Assertionis ratio difficilis. — Predicta ratio communius censetur esse ampotentia, seu incapacitas peenitendi.—hationem autem soldam reddere assertionis positae, et de facto intellectae, difficile est; quia vel poenitentia de peccato commisso erat possibilis Angelo, vel impossibilis: si possibilis, unde constat non illam elegisse ? si impossibilis, quae ratio hujus impossibilitatis reddi potest? et quidem ex illo universali effectu obdurationis, seu pertinaciae in peccato commisso, valde probabiliter colligitur impotentia ad poenitentiam agendam, et communiter ita solent loqui Doctores, paucis exceptis, nimirum Scoto, et Gabriele; in 2, distinct. 5 et 6, quibus consentit Salmeron, supra, qui contra seipsum objicit, interrogando: Si potuerunt Angeli paenitentium agere de peccato, quare inter tot myriades Angelorum, qui ceciderunt, nullum penituit ? Solumque respondet, hoc esse magnum arcanum divinae sapientiae. Postea vero aliquam rationem reddere conatur, quia Angeli cum sint spiritus, mordicus illam sententiam apprehenderunt, eique obstinata voluntate adhaeserunt. Verumtamen nisi haec obstinatio sit cum impotentia retrocedendi, interrogationi responsio adaequate non satisfacit: et ideo alii theologi absolute respondent Angelos fuisse incapaces poenitentiae, et retractationis pravae electionis semel factae; et favent Damascenus, et alii ex Patribus citatis. Sed qualis sit haec incapacitas, praesertim pro tempore vise, diffi- cile explicatur, et ideo ratio illius impotentiae quaerenda est, simulque explicandum est, qualisilla impotentia sit.

15. Prima ratio fundandi dictam incapacitatem. — Enervatur. — Prima ergo ratio reddi solet ex inflexibilitate voluntatis angelicae, quae tota efficacia, et perspicacitate apprehendit, et deliberat, id, quod eligit, et ideo electionem semel factam non mutat, ita D. Thomas, 1p., quaest. 63, art. 6 et 64, art. 2, quem in hoc sequuntur Capreolus, Cajetanus, Ferrara, et alii recentiores Thomistae, cum aliis auctoribus, quos in libro tertio in simili puncto allegavimus. Verumtamen si haec inflexibilitas tanta esse intelligatur, ut simpliciter dicat naturalem impotentiam Angeli ad mutandam electionem semel factam, a nobis improbatum est hoc fundamentum in dicto libro tertio; et quae ibi diximus de electione facta in materia et solis viribus liberi arbitriüi, eamdem, vel majorem vim habent in electione superante naturam, quia Angelus ex se facilius potest deficere, et inconsiderate agere in materia supernaturali, quam in naturali, ut omnes fatentur. Si vero illa ratio intelligatur de inflexibilitate, quae non absolutam impotentiam, sed magnam difficultatem in mutando proposito plene deliberato dicat: esto fundamentum sit verum, vel maxime probabile, non tamen videtur sufliciens ad reddendam rationem, ob quam nullus Angelorum, qui semel peccavit, malam electionem retractaverit; quia quantumvis res sit difficilis, si absolute est possibilis, et contingens, aliquando evenit, et in tanta multitudine, verisimile est, unum vel alterum ponituisse, vel saltem contrarium cum rationis fundamento affirmari non poterit.

16. Secunda ratio. — Secunda ratio reddi potest ex parte durationis brevissimae Angelis concessae ad deliberandum, et merendum, vel demerendum in via. Nam praeter primum instans creationis solum secundum instans pro termino viae illis concessum est: unde factum est, ut qui peccarunt, a peccato resurgere nunquam potuerint, quia in eodem instanti secundo non potuerunt simul male eligere, et retractare electionem, quia hoc involvit contradictionem; neque immediate post illud instans potuerunt, quia jam erant in statu damnationis; et ita consurgit absoluta impotentia, quamvis ex diverso capite. Nam pro secundo instanti orta est ex necessitate, quam vocant in sensu composito, qua res, quando est, necessario est; sic enim supposita mala electione Angeli. necessario illam habuit pro illo instan- ti in quo peccavit, et ideo non potuit in eodem instanti illam deserere, aut retractare. In altero vero instante immediate sequente impossibilitas ex statu orta est; quod est certum quoad retractationem fructuosam: de retractatione autem infructuosa, seu per dolorem, seu poenitentiam naturalem, non est id necessarium, ut in capitibus sequentibus dicemus: nunc enim solum de statu viae tractamus.

17. Praedicta ratio suas patitur difficultates. — Et quoad illum habet dicta ratio duas difficultates: una est, quia videtur supponere id, cujus rationem investigamus. Cum enim Deus sit infinite misericors, quomodo credi potest ita limitasse viam Angelorum peccantium, ut nullum tempus, aut instans illis concesserit, in quo poenitentiam agere potuissent ? AItera difficultas est, quia dicta ratio supponit illam secundam moram viae angelicae fuisse omnino indivisibilem, etiam per coexistentiam ad nostrum tempus. Probatur, quia si illa mora habuisset in se majorem permanentiam coexistentem certae parti temporis nostri, in illa potuisset Angelus habere duos actus contrarios, unum peccati coexistentem priori medietati illius durationis, et alium doloris de peccato coexistentem priori medietati ejusdem particulae temporis, et ita cessaret impossibilitas composita. Dicta ergo ratio illud fundamentum necessario supponit, at vero parum credibile est, ut de Angelis sanctis ostendimus: imo ibi probavimus illam secundam moram etiam in propria mensura non fuisse ita indivisibilem, quin intra illam potuerunt Angeli sancti habere aliquorum actuum varietatem, et successionem. In hoc autem eadem est ratio de malis Angelis, ut ibi satis probatum est, et ex dictis etiam de peccato Angelorum inteiligi potest.

17. Tertia ratio. — Tertia ratio sumitur ex denegatione divini auxilii: quia sine speciali auxilio gratiae non potuit Angelus veram poenitentiam de peccato semel commisso agere, ut ex materia de gratia supponitur. Deus autem hujusmodi auxilium omnibus Angelis semel peccantibus juste negare potuit, et per occultum judicium suum denegavit; ergo inde sufficiens ratio impotentiae sumitur. Minor quoad priorem partem manifesta est: quoad posteriorem vero praecipue ostenditur ab effectu, quia si nullus peccantium resipuit, magnum signum est, nullum eorum ad resipiscendum auxilium habuisse; et hac ratione multi ex scholasticis uti videntur in 2, d. 7, ut videri potest in Bonaventura, Scoto, Richar- do, AEgidio, Durando, Gregorio, Gabriele, Majori, et Bassole, et in Marsilio, in2, q. 5, a.5, et aliis, quos infra tractando de obstinatione daemonis referemus. Est enim prae oculis habendum longe aliam esse quaestionem de obstinatione daemonum in statu damnationis, a quaestione de impoenitentia Angelorum adhuc in via existentium, cujus signum est, quod prior obstinatio hominibus etiam damnatis communis est: posterior vero impoenitentia, seu poenitentiae incapacitas in hominibus viatoribus non invenitur. Dicti ergo auctores loquuntur de obstinatione status damnationis, et consequenter etiam loquuntur de denegatione auxilii non tantum efficacis, sed etiam sufficientis: tanta vero desertio, seu denegatio auxilii non videtur posse admitti in Angelis adhuc viatoribus.

19. Objicitur contra tertiam rationem. — Unde contra dictam rationem sic argumentor. Nam vel intelligitur de denegatione auxilii efficacis concesso suflicientia, vel de utriusque carentia. Primum non sufhicit ad impotentiam poeenitendi, nam qui habet auxilium suffticiens ad operandum simpliciter, est potens ad agendum, juxta doctrinam Augustini, lib. de Correct. et Grat., cap. 10 et 11, et communem in materia de Gratia. Secundum autem difficile creditu videtur, quia Deus ex se nemini negat viam salutis, quamdiu non est in termino damnationis, et hac ratione docent theologi, homini quantumvis pessimo non negari auxilium suffticiens, quia hoc repugnat statui viatoris: quae ratio etiam in Angelis viatoribus locum habet, et declaratur in hunc modum, nam viator Angelus etiamsi ei denegetur omne auxilium, per solum liberum arbitrium cum generali concursu naturae debito, (qui ei non negatur) posset habere naturalem displicentiam mali commissi, quae licet non esset ullo modo dispositio ad impetrandum gratiam, vel remissionem peccati, nihilominus esset bona moraliter, et in ea faceret Angelus quantum in se esset, ad expellendum peccatum. Ergo non est verisimile Deum ex se negasse auxilium Angelo sic operanti, vel etiam non operanti, nec ponenti alium cbicem, ut per illud possit altiori modo ad detestandum peccatum conari: et confirmatur hoc, nam Angelus peccans non statim in via perdidit habitum fidei (suppono enim illud peccatum non fuisse infidelitatis, et per alia peccata fidem non amitti); ergo cum habitu fidei habuit etiam auxilium sufficiens ad exercendum actum fidei, quo considerare potuit sui peccati turpi- tudinem, ac gravitatem: ergo per hanc considerationem potuit excitari ad piam etiam pouitentiam agendam; ergo non est verisimile Deum ex se denegasse adjutorium, quo illam ageret, si vellet, cum nondum esset ultimo judicio damnatus.

20. Ut quidam respondeant objectioni procin.e factee.— Non placent. — Ad hanc vero objectionem responderi potest Deum quidem non negasse Angelis malis auxilium suffliciens pro statu viae, denegasse autem effticax, atque hoc satis esse, ut nullus eorum poenitentiam egerit, imo etiam ut eam agere non potuerit, saltem in sensu (ut aiunt) composito, quia sine auxilio eflicaci nemo potest cum auxilio tantum sufficiente converti, haec autem impotentia est sufficiens ad veritatem assertionis, et dicti fundamenti ejus efficacitatem: haec vero responsio haberet suam probabilitatem, si auxilium efficax praeveniens consisteret in speciali motione DEI distincta a toto auxilio sufficienti, et necessaria ad agendum, ac vi sua eflicaciter determinante voluntatem ad volendum; nam tunc consequenter dicendum esset, Deum suo arbitrio, et secreto consilio negasse hoc auxilium efficax malis Angelis. Verumtamen nos credimus, hunc modum auxili efticacis destruere libertatem in iis, quibus datur, et esse contra suflicientiam auxilii in iis, quibus negatur; et ideo supponimus, auxilium efficax praeviens non distingul a sufliciente, nisi in ea congruitate, quae sumitur ex habitudine ad effectum praevisum, ut infalliblliter futurum sub conditione, si tale auxilium praeveniens in tali opportunitate detur. Hoc autem supposito non videtur dicta responsio satisfacere. Primo, quia auxilium sic efficax est quidem necessarium, ut vitetur peccatum, non autem ut vitari possit: ergo licet mah Angeli illud non habuerint, simpliciter potuerunt poenitentiam agere de peccato suo. Secundo quia videtur illa responsio petere principium, quia illud auxilium ideo non fuit efficax, quia ipsi noluerunt; unde ergo constat ex tanta multitudine Angelorum peccantium, nullum voluisse cooperari illi auxilio sufficienti cum posset, ac proinde nullum illorum habuisse auxilium efficax.

21. Componitur ratio sufficiens em tribus adduclis.—Quid ex prima sumendum.— Fropter has ergo difficultates dici potest, eis quidem concludi nullam ex praedictis rationibus solam, et per se spectatam esse per seefficacem, et fortasse non in hoc sensu tradi ab auctoribus: ex illis autem omnibus simul sumptis confici posse unam, quae moraliter, et pro captu nostro satisfaciat; nam ex prima ratione sumimus Angelos peccantes per primam electionem malam, quam habuerunt, obduratos fuisse, et excaecatos, non quidem per absolutam impotentiam mutandi electionem malam in bonam, qualis est obstinatio damnatorum, sed per magnam moralem difficultatem mutandi voluntatem, et habendi considerationem intellectus, quae ad hanc mutationem fortiter moveat, ad eum modum, quo pravi homines per multiplicationem peccatorum in via exaecantur, et obdurantur, ut Scriptura loquitur: quod enim in homine per plures actus fit, satis credibile est, fieri in Angelo per unam deliberatam electionem, propter summam in intelligendo velocitatem, et magnam in sua determinatione efficacitatem, et de hac obduratone videtur loqui Damascenus, dicto lib. 2, cap. 3, et Cassianus, dicta collat. 4, cap 13, Augustinus seu auctor operis de mirabilius sacrae Scripturae, l. 1. cap. 2, et de eadem videtur interpretandus D. Thomas, sicut ctiam de illa loqui videntur Richardus, in 2, dist. 7, art. 2, quaest. 1, et Durandus, quaest. 2, et alii ex scholasticis.

22. Quid sumendum exm secunda.—Ex secunda vero ratione sumimus, secundam moram concessam omnibus Angelis pro statu viae, esto non fuerit omnino indivisibilis, fuisse tamen brevissimam. Ita supponunt communiter theologi, et ratio hujus brevitatis, praeter voluntatem Dei, reddi potest ex naturali conditione ipsius angelicae naturae, nam Angeli (ut ait Durandus) habent Deiformem intellectum, velocissimumque ad excogitandum, et ideo tam ad eligendum, quam ad perseverandum, et ad exsequendum, quod elegerint, brevissima via indigent, et idcirco talis eis divina voluntate praescripta est, et in hoc est longe diversa ratio in homine, et in Angelo, quia homo in corpore corruptibili multo tempore indiget ad perfecte intelligendum, et deliberandum, ac proficiendum, et ideo totum tempus vitae praesentis, licet prolixum sit, ad merendum, et proficiendum si velit, ei concessum est, et consequenter ad resurgendum etiam a peccato, si ceciderit. Propter quod dixerunt Patres supra allegati, quod hominibus est mors, esse Angelis casum. Neque hoc est contra misericordiam Dei, ut objiciebatur, quia illa brevis via non pro malis Angelis tautum, sed etiam pro bonuis praescripta est; tum quia non est praescripta illa mora ex peculiari conditione, aut perfectione alicujus speciei angelicae, sed ex generali conformitate, et proportione ad totum gradum intellectualem, et pure spiritualem; tum etiam, quia illa brevitas viae inditferens fuit ad meritum bonum et malum, et ad terminum damnationis et salutis: unde per se loquendo, et ex intentione Dei magis fuit ea misericordia, et ex affectu conferendi praemium, quam ex appetitu vindictae, et haec consideratio si attente inspiciatur, dissolvit fere omnes conjecturas, quas contraria opinio meditatur.

23. Quid denique em tertia. — Prima congruentia, cur Deus potius Angelos peccantes, quam homines deseruit. — Secunda. — Tertia. —EH2x tertia vero ratione sumimus: esto verum sit, post Angelorum lapsum spectatum (ut sic dicam) in suo initio, id est, ut coexistentem unico indivisibili instanti nostri temporis, Deum non statim, seu immediate post, negasse illis auxilium sufhiciens, quod est veluti connaturale statui viae in ordine ad supernaturalem terminum, et quod est simpliciter necessarium ad potestatem bene operandi, hoc enim probant rationes dubitandi, in principio positae, nihilominus tamen verisimillimum esse, negasse illis omne auxilium excitans, seu praeveniens majus, seu abundantius, quia nec erat debitum ex vi status, vel alicujus generalis legis, nec etiam ipsi Angeli mali per actus suos illud meruerunt; unde fortasse etiam Angelis sanctis talia excitantia auxilia uberiora in sua entitate, et in ratione auxilii, data non sunt (ut multi volunt) vel certe si ad perseverandum in via illis data sunt (ut nos probabilius existimavimus) ipsi aliquo modo illam gratiam promeruerunt, quia prioribus auxiliis optime usi sunt, quod non ita fuit in Angelis malis, qui potius illa demeruerunt; nec sola ratio misericordiae aliud persuadere debet, quia in Angelis sunt multae causae, ob quas rigoris justitiae major est habenda ratio, et ad hoc valent speciales causae, quas Patres reddere solent, propter quas Deus magis Angelos, quam honnnes peccantes deseruit. Una est, quia Angelus, cum sit libera corporis impedimentis, et perspicacius, ac facilius res intelligat, turpius cadit: qua ratione utuntur Gregorius, isidorus, Damascenus, Nissenus, seu Nemesius et Cassianus, locis citatis, et Augustinus seu anuctor de mirabilibus sacrae Scripturae. Alia ratio est, quia Angelus eligit vehementi conatu, et ideo difficillime, et ad minimum multo difücilius, quam homo, a proposito semel concepto recedit; quam rationem indicat Cassianus supra, et amplectuntur Richardus, Durandus et non- nulli alii scholastici, et ad eam reduci debet ratioD. Thomae ex inflexibilitate sumpta. Tertia congruentia esse potest, quia Angel in creatione sua longe majora dona gratiae receperunt, quam homines, ut ex loco Ezech. 18, et ex aliis supra dictis de Gratia Angelorum constare potest. Et consequenter in secundo instanti omnes vehementer vocati, et excitati sunt juxta proportionem ad gratiam, quam receperant, ut in illa perseverarent, ac crescerent: quae ratio etiam sumitur ex Patribus citatis.

24. Quarta. — Accedit, quod si aliquod auxilium excitans, majus etiam in ratione auxilii, datum est sanctis Angelis post factam secundam electionem ad-perseverandum, vel progrediendum in illa, totum illud fuit auxilium solius salvationis, et sanctificationis, (ut sic dicam) et non fuit auxilium redemptionis; ideoque et consentaneum fuit statui, et bono usui gratiae sanctorum Angelorum, et potuit etiam propter merita Christi praevisa dari; at verp specialius auxilium ad resurgendum a peccato, si Angelis daretur, ad auxilia redemptionis pertinuisset, et per Christum, ut redemptorem, atque adeo per passionem, et mortem ejus praevisam dandum esset: non potuit autem hujusmodi esse, et ideo datum non est. Subsumpta propositio in hoc fundatur, quod Christus non fuit redemptor Angelorum, nec pro eis mortuus est, ut ex Scriptura colligitur, et docent Patres, qui varias rationes reddunt, propter quas Deus voluit homines redimere,et non Angelos,quas retuli in 1 tom., 3. p., disp. 4, sect. 1, quae videri possunt, nam ad confirmandam praesentem assertionem conducunt.

25. Conficitur jam integra ratio pro assertione. — Ex his ergo omnibus simul sumptis sequens ratio confici potest; quia Angeli peccando, licet non fuerint physice (ut sic dicam) facti inflexibiles, fuerunt saltem moralter obdurati, et consequenter excaecati, ut morahter loquendo, de malo suo prudenter cogitare non possent; et quamvis absolute non caruerint auxilio sufficiente, nec libertate cessandi a peccato, caruerunt tamen peculiari auxilio moraliter necessario contra obdurationem, et excaecationem; ac deinde brevissimam moram habuerunt ad resipiscendum: ergo quamvis physicam potestatem, et libertatem intra illam moram habuerint, moraliter evidens est, nullum resipuisse; quod potest declarari exemplo hominis obdurati et excaecati, qui cum solo sufficiente auxilio gratiae generali, et communi relinquitur: nam is, etiamsi per multum tempus in via relinquatur, moraliter nunquam convertetur, si amplius non juvetur, et aliquando haec impotentia moralis talis est, ut infallibilhiter nunquam habeat effectum, ut ex materia de gratia supponimus. Talem ergo impotentiam in Angelis peccantibus fuisse, verisimillimum est; et quamvis ex hoc discursu in rigore metaphysico (ut sic dicam) non concludatur evidenter, nullum peccantium Angelorum retractasse factum, nihilominus sufficientem causam reddit, ob quam id fuerit non solum, ut in pluribus contingens, sed etiam moraliter in omnibus: ideoque de facto Deum scientia conditionata praevidisse, suum auxilium sufficiens non fuisse futurum efficax in aliquo ex Angelis sic prave dispositis. Hoc ergo modo pro materiae capacitate sufficiens ratio redditur universalis impoenitentia omnium peccantium Angelorum: aliunde nihilominus ipsius effectus, seu eventus majorrcertitudine, magisque infaillibili supposita.

26. Ad probationem in contrarium positam a numn. 2. — Atque ita etiam responsum est ad totam rationem dubitandi in principio positam. Concedimus enim, intra illam moram secundam, in qua via Angelorum duravit, potuisse actum peccandi retractari, quantum fuit ex parte durationis viae: neque caruisse Angelum physica libertate ad id faciendum, nec Deum intra eamdem moram illi denegasse omnino sufficiens auxilium gratiae communissimum. Nihilominus tamen tam brevem fuisse moram, et bonum usum libertatis tam impeditum, et auxilium tam tenue, ut omnibus pensatis in omnibus, et singulis peccantibus Angelis fuerit moralis impotentia convertendi se, quae facile potuit omnes, et singulos facere pertinaces. Nequeilla impotentia Deotribuenda est, se ipsis Angelis, qui se praecipitarunt, quia Deus non tenebatur, aut diuturniorem viam, aut majus auxilium concedere, quin potius ostensum est, in utroque juste, ac misericorditer, et sapienter egisse.

PrevBack to TopNext