Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quando mali angeli damnati sint, et ultimo supplicio affecti

CAPUT II. QUANDO MALI ANGELI DAMNATI SINT, ET ULTIMO SUPPLICIO AFFECTI.

1. Prima sententia. — Duas sententias extreme contrarias in hoc puncto invenio. Prima est, Angelos in eodem instanti, in quo peccarunt, fuisse damnatos. Quod intelligit haec sententia de eodem instanti, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus, ita ut culpa. non duratione, sed tantum natura poenam, et damnationem antecesserit. Referuntur pro hac sententia Doctores, qui dixerunt Angelos malos in primo instanti suae creationis peccasse. Sed illi non tam clare loquuntur de poena, sicut de culpa, ut supra vidimus, ubi sententiam illam improbavimus. Et ita ex ibi dictis constat, Angelos non fuisse damnatos, nec punitos in instanti, in quo creati sunt. Quia in illo non peccarunt; ergo nec poenam receperunt, nam l'eus neminem punit, priusquam delinquat. Et quamvis in bonis meritis admitteretur anticipatio praemii, propter merita praevisa, in malis talis anticipatio poenae admitti non posset: tum quia non est secundum justitiam, et misericordiae repugnat, tum etiam quia talis est damnationis poena, ut persona ibi reddatur impotens ad bene operandum, ut infra videbimus.

2. Illam ergo sententiam maxime defendunt Cajetanus, d. quaest. 63, art. 6, et Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 110, quos nonnulli moderni sequuntur. Fundantur imprimis, quia in eodem instanti mali Angeli receperunt ultimam poenam, in quo boni praemium acceperunt, quia simul omnes a Deo dijudicati sunt, et justitiae ratio in hoc postulat aequalitatem, seu proportionem: sed boni Angeli statim in secundo instanti receperunt praemium, ut dicti auctores opinantur; ergo et mali poenam. Imo in nostra etiam sententia non videtur esse repugnantia inter poenam et peccatum, quae inter meritum et praemium ultimum invenitur, quia potuerunt Angeli peccando amittere non solum gratiam, sed etiam fidem et spem; ergo potuerunt etiam puniri ultima poena, praesertim damni, quae in privatione omnis gratiae et gloriae consistit. Et declaratur, quia homo privatur gratia in eodem instanti, in quo peccat mortaliter, quae privatio poena est, et dese, seu ex parte homiuis est perpetua; ergo fieri etiam potuit, ut Deus definita voluntate statim voluerit illam esse aeternam et irremissibilem, ac subinde esse ultimam damnationem.

3. Secunda sententia sine auctore, demones non damnari usque ad diem J udicii.—Secunda sententia esse potest, Angelos desertores non solum non fuisse in eodem instanti punitos, verum etiam nondum recepisse ultimum suorum meritorum supplicium, neque usque ad diem Judicii fore damnandos. Quae sententia tribuitur Hilario, can S, in Matth., circa illa verba: "Venisti huc ante tempus torquere nos" ? Proclamant enim, ait Hilarius, cur sedem invi- deat, cur ante judicii tempus infestet. Invenio etiam pro hac sententia relatos Justinum, lrenaeum, Lactantium, Eusebium, ac Nicephorum, sed nihil tale apud eos retuli, neque Hilarius id dixit, ut ex citatis verbis satis constat. Dictam ergo sententiam apud nullum Catholicum auctorem invenio, licet referri soleat. Potuit vero fundari, quia nondum factum est de malis Angelis judicium. Ait enim Petrus, 2 ep., cap. 2: "Adhuc in judicium reservari", et Judas similiter dixit: Beservari in judicium magni Dei, quamvis in vinculis, tanquam in carcere reservati sint. Unde licet e coelo ejecti sint, nondum sunt in infernum detrusi, sed in hoc aere libere discurrere permittuntur, ut colligitur ex Ephes. 6, et 1, Petr. 5, et consequenter nondum videntur pati poenam ignis. Et fortasse loquens Christus de illo igne, Matth. 25, ideo non dixit, gui cruciat diabolum et Angelos ejus, sed "qui paratus est diabolo et Angelis ejus", et Petrus, dicta 2 epist., cap. 2, dixit reservati in judicium cruciandos, indicans, nondum cruciari ultimo supplicio. Unde Cajetanus in eum locum sensit, saltem majorem cruciatum reservatum esse daemonibus in die Judicii.

4. Assertio prima, Angelos in ipso instanti peccati non fuisse ultimo gumnitos. — Primo vero dicendum est, Angelos non fuisse damnatos ultima poena in eodem instanti, in quo peccarunt. Haec est communior sententia theologorum in 2, d. 4 et 5, praesertim Scoti, quem sequuntur Gahriel, Bassolis et alii: sequiturque ex dictis a nobis de bonis Angelis, retorquendo fundamentum prioris sententiae. Nam praemium, et poena simul bonis et malis Angelis data sunt, sed Angeli boni non receperunt praemium in secundo instanti; ergo neque mali Angeli poenam. Consequentia evidens est, et minor in superiori libro capite primo probata est: majorem autem etiam auctores prioris sententiae ut veram supponunt, et per se quidem est valde probabilis, quia (ut saepe dixi) Deus ex se a principio omnibus Angelis uniformiter providit, et ideo (ut recte supra notavit Scotus) omnibus Angelis eamdem moram certam, ac definitam praefixit, sicut hominibus eumdem terminum viae statuit, scilicet mortem: ergo Angeli omnes simul ad terminum viae pervenerunt, ac proinde simul praemium, vel poenam acceperunt. Et confirmatur quia Deus non magis accelerat poenam, quam praemium; ergo si non dedit praemium in eodem instanti meriti, neque poenam intulit simul, et in eodem instanti, in quo peccatum commissum est.

5. Probatur secundo. — Unde arguitur secundo, quia etiamsi daremus (quod non concedimus) fieri posse, ut poena haec ultimae damnationis simul in primo instanti culpae inferatur, nihilominus non apparet verisimie ita factum esse. Quia imprimis nulla hoc auctoritate fundatur, quia neque in Scriptura, neque a Patribus indicatur, et deinde non est consentaneum divinae providentiae, et sapientiae, quia est nimius rigor, et non necessarius, neque ulla verisimili ratione fundatus. Item quia Angeli in coelo peccarunt, in illo ergo instanti, in quo peccarunt, in coelo extiterunt, quia non potuerunt pro eodem instanti ibi operari, et locum deserere: nam hoc claram involvit repugnantiam. Non est autem verisimile in ipsomet coelo incepisse intrinsece puniri poena inferni. Quod imprimis de poena sensus, seu ignis probatur, quia licet fortasse possit per ignem inferri in loco distanti a gehenna, nihilominus valde indecens, et incredibile est, ut usque ad coelum empyreum, vel etiam stellatum pertigerit. Unde majori ratione, neque poena damni debuit eis in eodem coelesti loco inferri; prius ergo mali Angeli e coelo ejecti sunt, et tunc damnationis poenam acceperunt.

6. Probatur tertio. — Tertio, et praecipue probatur, quia propria poena aeternae damnatonis includit aliquid formaliter repugnans dispositioni necessariae ad peccandum; ergo non potest inferri in eodem instanti, in quo peccatur, merendo talem poenam, quia contradictoria non possunt esse simul in eadem duratione reali. Assumptum probatur, quia Angelus in illo primo instanti, in quo peccavit, simpliciter loquendo, potuit non peccare, sed in statu damnationis est jam impotens ad non peccandum, quia per talem poenam obstinatur voluntas in malo, ut infra videbimus; ergo non potuit esse simul talis poona cum primo peccato Angeli, neque in primo instanti, in quo commissum est. Quia non potest voluntas in eodem instanti esse simpliciter libera ad bene, vel male operandum, merendum, vel demerendum, et esse in malo obstinata. Dices, imo in eodem instanti prius natura potest voluntas non peccare, et posterius natura actu peccare, et consequenter jam non potest non peccare. Respondeo, hanc impotentiam solum esse in sensu composito, id est, pro illo tantum instanti, et ex suppositione actus, de qua impotentia verum est, non repugnare formaliter -um potestate non efticiendi talem actum. At vero obstinatio damnationis non hanc solum impotentiam includit, sed absolute excludit potestatem bene operandi simpliciter, et pro quocumque tempore, et ideo repugnat esse simul in illo primo instanti, in quo primum peccatur. Confirmatur, ac declaratur, quia Lucifer habuit a Deo auxilium sufliciens ad non peccandum in eodem instanti, in quo peccavit; at vero in instanti, in quo intrinsece damnatus fuit, etiam omni auxilio sufficienti privatus fuit, et ita obstinatus in malo, ut amplius converti non posset, ac subinde omnino est extra viam constitutus; ergo non potuit esse idem indivisibile instans, in quo primum peccatum ab Angelo commissum est, et in quo ultimo supplicio punitus est. Est ergo repugnantia quasi formalis, vel virtualis inter statum peccandi demeritorie, et statum ultimae damnationis: sicutest inter statum meriti, et ultimi praemii.

7. Occurritur alteri argumento, quo enervari posset proxima confirmatio.—Neque contra hoc obstat, quod in supplicio damnationis non est illa repugnantia inter fidem et poenam , quae est inter fidem et praemium. Neque est ila connexio inter fidem et peccatum, quae est inter fidem et meritum. Nam licet haec concedantur, nihil obstant, tum quia non est necesse, ut repugnantia ex eodem capite oriatur, undecumque enim proveniat satis est; tum etiam, quia licet fides fortasse non habeat physicam repugnantiam cum statu damnationis, nihilominus ex lege Dei in damnatis esse non potest, ut nunc supponimus. Et e converso licet Angelus potuerit amittere fidem in eodem instanti, in quo peccavit (quod non asserimus, sed permittimus) verisimilius est, non amisisse illam, quia fides non admittitur, nisi per errorem contrarium, quem Angelus malus non habuit. Imo fortasse ex aliquo objecto credito peccandi occasionem sumpsisset, ut infra videbimus. Unde ex hac parte fuit etiam sufficiens repugnantia, ut non potuerit Angelus in eodem instanti intrinseco esse damnatus, in quo adhuc credendo erat fidelis. Tum denique, quia licet in intellectu Angeli peccantis non habeat locum illa repugnantia visionis et fidei, quam in bonis Angelis consideravimus, nihilominus contemplari possumus aliam inter cogitationem, seu apprehensionem, quam de Deo Angelus malus habuit in via, et in termino damnationis, quia in via non apprehendebat Deum ut inimicum, et hostem, sicut illum jam apprehendit in termino viae. Ex quo etiam orta est repugnantia in voluntatis dispositione, nam in termino viae statim veluti necessitate naturali, habuit formalem actum odii Dei, quem in via non habuit: non fuit ergo idem instans. Unde non est etiam simile de privatione gratiae, quia haec non repugnat cum statu viae: nam illo durante est simpliciter remissibilis ex parte DEI, quamvis ex parte Angeli fuerit irremissibilis modo in superioribus declarato.

8. Assertio secunda. — Angeli immediate post moram brevem peccati damnati sunt. — Dico secundo. Mal Angeli post consummatum peccatum in brevissima mora, seu in divisibili instanti angelico, immediate post illud damnati sunt. Haec assertio est communis theologorum, ut ex supra dictis de instantibus bonorum Angelorum constat, quae ob majorem claritatem ad malos Angelos statim cum proportione accommodabimus. Et imprimis quod damnatio Angelorum peccantium non differatur usque ad diem Judicii, sed potius a principio mundi fuerint Angeli mali aeterno supplicio puniti, omnes colligunt ex tentatione primorum parentum: nam per Angelum jam damnatum sub specie serpentis facta est, Genes. J. Unde Sap. 2, dicitur: "/Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum", et hoc etiam confirmant verba illa Christi, Luc. 10: "VFidebam Satanam sicut fulgur de celo cadentem": ubi ponderandum est cum Hieronymo, Isa. 14, verbum cidebam, non (inquit), modo video, sed prius videbam, quando corruit, et fuit etiam ponderatio Cypriani, lib. de Card. Christi operib., serm. de Jejun. et tentat. Christi: ubi ait: Ante hoc temporale initium ipse in principio ante hominis conditionem supervenientis diaboli ruinam vidit, et affectatae dominationis ambitionem dejectiomis cjus fuisse causam: et consentit Gregorius 23 Moral., cap. 4, et Ambrosius, de Fuga saeculi, cap. 7, et Origenes, hom. 1, in Ezech.; et est sensus satis litteralis, et proprius verborum Christi: et alia loca Scripturae illi consentanea sunt, ut explicando testimonia, quae pro secunda sententia adduximus, ostendemus.

9. Secundo potest hoc ab effectu sufficienter probari, nam Angeli, qui semel peccaverunt, perpetuo in peccato obstinati permanserunt, neque ullus illorum ad poenitentiam conversus est, ut supra ostendimus; ergo signum est, eos jam diu, et a primis mundi temporibus esse in damnationis termino, alioqui semper essent viatores, et consequenter haberent paratum sufficiens DEI auxilium, quo possent converti, neque esset desperanda eorum correctio, cujus contrarium contra Origenem docet Ecclesia, ut in sequentibus videbimus. Unde sumitur optima ratio, nam si Angeli peccantes erant incapaces poenitentiae, sive ex natura sua, seu ex desertione divina, cur tanto tempore dilatum esset eorum supplicium? id enim non erat divina justitia consentaneum. Praeterquam quod in majus eorum detrimentum cederet, quia si in statu viae peccando permanerent, semper novum augmentum poenae mererentur, et pro temporali dilatione poenae, maximum et aeternum ejus augmentum consequerentur. Denique animarum in peccato decedentium poena non differtur usque ad diem Judicii, sed statim in puncto mortis infertur; ergo multo minus differtur poena daemonum.

10. Probatur deinde assertio de brevitate mora. — Atque hinc facile probatur principalis assertio, nimirum Angelos peccantes damnatos fuisse intra brevem moram, in qua peccatum consummarunt, id est, immediate post illam. Probatur ex dictis supra de bonis Angelis, nam illi receperunt praemium immediate post consummatum meritum. et consequenter in tertia morula a creatione sua: ergo simili modo mali Angeli receperunt poenam immediate post consummatum peccatum, in tertia morula post creationem suam. Probatur consequentia. Primo a paritate rationis, sicut enim mali Angeli suo arbitrio a bonis statim post creationem divisi sunt, ita debuerunt post illam voluntariam separationem inviti a societate bonorum expelli, et in aeternum separari.

11. Secundo, quia verisimillimum est, sicut Deus creavit simul omnes Angelos, ita etiam pro omnibus aequalem moram, seu durationem viae pro omnibus destinasse, ac praefixisse, sive istam aequalitatem per modum quantitatis discretae per duo instantia explicemus, sive per modum quantitatis continuae per coexistentiam ad nostrum tempus illam mensuremus. Itaque sicut omnes Angeli in eodem indivisibili instanti, quod fuit initium extrinsecum nostri temporis, creati sunt, ita duratio viae a Deo praescriptae pro omnibus Angelis ad aliquod certum instans nostri temporis, vel extrinsece, vel intrinsece terminata est, quia fuit finita ex parte utriusque extremi: omnis autem duratio finita, sive successiva continue sit, sive per modum talis successionis concipiatur, inter duo instantia aut vera, aut imaginaria, necessario concluditur. Hoc ergo modo dicimus viam a DEO praefixam omnibus Angelis esse eamdem, seu aequalem, quia aequaliter omnibus proposita est ad merendum, vel demerendum ,, et ex generali providentia omnibus destinata est ante praescientiam absolutam operum ipsorum: ergo, quanquam DEUS suo arbitrio aliud facere potuerit, ex parte Angelorum non potest cogitari ratio, ob quam in limitanda, vel extendenda duratione viae inter ipsos inaequalitas fieret; ergo tam boni, quam mali Angeli simul inceperunt esse in termino suo.

12. Tertio est optima ratio in superioribus tacta, quia cum Angeli non sint mortales, via illorum non habet fundamentum in aliqua mutatione substantiali, quae in eorum existentia fiat, sicut habet in hominibus, quorum via in morte terminatur; ergo Angelorum via, vel praefinitur solo arbitrio Dei, et sic procedit praecedens ratio, vel fundatur ex parte Angeli in modo operandi, cum maxima effticacia, et velocissima, vel momentanea deliberatione, et ita habet, ut ita dicam, eamdem mensuram vel fundamentum ejus in omnibus Angelis, et terminus ejus praefigendus est immediate post primam deliberationem plenam. Quia post illam non est major ratio sistendi in secunda, tertia, vel quarta, quam in qualibet alia in infinitum: ergo sicut sancti Angeli statim post consummatum, ac plene deliberatum meritum praemii, extra viam facti sunt, et ultimum praemium acceperunt; ita etiam mali Angeli immediate post consummatum peccatum ultimo supplicio affecti, extra viam constituti sunt.

13. Ad locum Matthaei allatum in contrarium in num. 3. — Neque contra hoc obstant testimonia Scripturae quae referendo secundam opinionem insinuata sunt. Nam imprimis verba illa Matth. 8: "Fenisti ante tempus torquere nos" ? daemonum sunt: et ex illis colligere non licet, quod ante illud tempus nullo modo torquerentur poenis quasi substantialibus damni, et sensus, quas infra explicabimus. Nam potuerunt daemones novam poeenam per Christum timere, sive illa fuerit coactio exeundi a corporibus humanis, et privatio, vel saltem magna diminutio quasi dominii, et potestatis, quam in vexandis hominibus exercebant: sive fuerit perpetua detrusio, et incarceratio in locum inferni, quam non ignorabant aliquando illis esse venturam, non tamen illam tam cito expectabant, et ideo interrogabant, "Fenisti ante tempus torquere nos" ? et ita communiter exponitur locus ille, ut videre licet in Maldonato, Matth. 8, et Toleto, Luc 8, annot. 63, et Lorino 2, 2, Petr. 2, vers. 4, circa finem.

14. Ad locum Petri ib. adductum.— Ad locimn Jude.— Ad locum Mattha.—Et ad eumdem modum intelligenda sunt verba Petri. Nam in illis imprimis absolute dicit, quod "Deus Angelus peccantibus non pepercit", in quo significat statim illos punivisse. Quod evidentius significat illa, "sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradit cruciandos". Quod exemplum cum aliis adducit Petrus, ut a fortiori ostendat, Deum gravissime puniturum falsos prophetas, et haereticos, contra quos ibi loquitur. Unde possumus a contrario argumentari: nam si horum perfidorum hominum poenas Deus non differt usque ad diem Judicii, sed statim post mortem eos, in illo statu inventos, in aeternum punit, sicut fides docet, et inter alia manifeste convincit parabola, vel historia de divite et Lazaro, Luc. 16: ergoa fortiori non differet usque ad Judicii diem malorum Angelorum aeternum judicium. Et nihilominus paulo inferius in universum de iniquis hominibus subjungit Petrus: "JVovit Dominus iniquos in diem Judicii reservare cruciandos" ; cum tamen non reservet illos sine praesenti cruciatu substantiali, seu essentiali, ut sic dicam. Quia vero quoad peculiares circumstantias, et accidentales poenas in judicio recipient quoddam veluti complementum illius status (ut in sequenti capite magis explicabimus) ideo dicit, reservari in judicio cruciandos. In eodem ergo sensu de malis Angelis dicit i judicium reservari, quia licet judicio quasi privatojam judicati sint, nihilominus reservantur judicandi judicio publicae reprobationis, et condemnationis. Et tunc, ut ex Apoc. 12, habemus, etiam includentur omnes in inferno, ita ut amplius inde exire non valeant, quae nova erit poena non parva, quamvis accidentals. Et ita hunc locum exposui, in2 tom., 3 part., disput. 57, sect. 8. Et idem est sensus verborum Judae, quae verbis Petri sunt simillima. Ac similiter intelligendum est verbum Christi, Matth. 25, de igne aeterno, "qui paratus est diabolo et Angelis ejus", dicit enim esse paratum, non quia nondum cruciet daemones, sed quia ad illos puniendos principaliter creatus est. Imo existimat ibi Maldonatus, non fuisse creatum, donec Angeli peccarunt, de quo inter opera sex dierum dicemus. Vel etiam dicitur ille ignis paratus Angelis malis in ratione loci, seu habitationis futurae illorum in perpetuum. Nam quia nondum ihi immutabiliter inhabitant, sed egredi permittuntur, et ideo domus illa dicitur illis praeparata. Quae omnia ex dicendis in capitibus sequentibus magis elucidabuntur.

PrevBack to TopNext