On this page
Caput 3
Caput 3
De instantibus, seu morulis, in quibus negotium malorum angelorum consummatum est
1. Prima opinio in primo instanti creationis totum fuisse absolutum. — Secunda opinio ponens duo solum instantia. —Ex dictis in capitibus praecedentibus facile colligere possumus, seu moram, vel durationem, aut instantia, in quibus totum negotium Angelorum malorum a sua creatione usque ad damnationem conclusum est. De illis enim sicut de bonis Angelis varietas est opinionum, quamvis minor. Ad. tres vero opiniones reducitur. Prima nullam distinctionem instantium, quoad statum innocentiae, vel peccati, neque quoad statum viae, et termini in his Angelis admittit, sed in primo instanti creationis omnia haec in illis confirmata esse affirmat. Auctores hujus opinionis supra relati sunt, refutando duo falsa principia, in quibus fundatur. Unum est, Angelos peccasse in primo instanti suae creationis. Aliud est Angelos in eodem instanti, in quo peccarunt, ultimum supplicium accepisse. Unde refutatis illis principiis nihil amplius contra hanc sententiam dicere necesse est. Idemque fere est de secunda sententia, quae duo tantum instantia in his Angelis distinguit, scilicet, creationis, quod fuit etiam innocentiae, et peccati, quod fuit etiam punitionis. In quo dicendi modo est aliqua varietas in explicapda innocentia, quam mali Angeli in primo instanti creationis habuerunt, an fuerit mere naturalis, vel fuerit etiam justitiae supernaturalis, et gratia meriti. Sed haec differentia nihil ad praesens refert, si alioquin simul ponitur, Angelos in secundo instanti peccasse. Nam si quis in his Angelis concedat aliquando habuisse gratiam in via, et nihilominus distinguat instans justificationis ipsorum ab instanti creationis, necesse est, ut tria instantia ad minimum in illis Angelis admittat. Dico autem ad minimum, quia potius debebit distinguere quatuor, ut jam dicam, imo posset distinguere plura, juxta alias opiniones supra, circa bonos Angelos refutatas: nam quoad illas eadem est ratio de malis. Idemque est de his, quae ad primum instans creationis spectant. Nos vero jam supponimus, Angelos, qui postea peccaverunt, in primo instanti creationis justos fuisse, ac meruisse. Quo supposito fundamento, illi tantum possunt totum negotium Angelorum ad duo sola instantia coarctare, qui dicunt, eos in eodem instanti fuisse damnatos, in quo peccarunt; quam sententiam jam reprobavimus, et ideo contra hanc etiam secundam sententiam nihil amplius dicere necesse est.
2. Tertia et vera opinio ponens tres morulas, seu instantia. — Tertia ergo, et vera sententia est, initium, viam, ac terminum malorum Angelorum tribus morulis, seu instant;bus completa fuisse. Nam illa ad minimum requisita fuere, et plura non erant necessaria. Utraque pars facile suadetur ex dictis. Quia innocentia, et culpa non potuerunt esse simul; ergo necessario distinguendum est primum instans, quod fuit innocentiae, a secundo, quod fuit culpae. Rursus status merendi, seu cum potestate bene operandi, ac merendi, et status damnationis, et obstinationis non possunt esse simul; ergo ex hac parte necessario debuit distingui tertium instans a secundo. Et indea fortiori concluditur distinctio inter prinum et tertium: tum quia magis distat tertium a primo, quam a secundo, tum etiam quia et primum fuit status meriti, ac justitiae, et tertium fuit status culpae, et impotentiae merendi.
3. Probatur quod plures non requirantur.— Quod autem plura instantia non sint necessaria ex parte primi, et ultimi instantis, explicabitur facile: solum in secundo est aliqua difhicultas, quae jam etiam tractata est. Itaque prima morula ejusdem rationis fuit in malis et bonis Angelis, quia tunc omnes fuerunt boni:et eo ipso, quod aliqui mali effecti sunt, finitum fuit in eis primum instans, et secundum incepit: igitur quae de illo primo instanti de sanctis Angelis diximus, communia sunt omnibus. Tertia vero morula non dicitur unum instans, quia in illo nulla sit successio, nec etiam quia cito transeat, ac finiatur: nam potius includit durationem aeternam, in qua infinita quaedam mutatio, et operationum snccessio in malis invenitur. Quia vero illa fuit tertia mutatio, quae quoad substantiam suam, ut sic dicam, subito facta est, et essentialiter mutanda non est: ideotanquam unum instans, et terminus mutationis angelicae, quoad statum suum reputatur. De secundo vero instanti est quaestio, an in illo fuerit successio operationum in unoquoque Angelo malo, et si fuit, cur tota illa morula dicatur instans angelicum? sed hoc in bonis Angelis per durationem unius principium, et mensura caeterorum, a nobis, in l.6, explicatum est, et cum proportione ad malos Angelos applicandum est. Nam verisimile est, in tota illa mora omnes Angelos malos pertinaces fuisse in gravissimo aliquo peccato su- perbiae, vel inobedientiae, quod fuit quasi radix, et mensura aliorum, et ideo ab illa tota illa mora unum instans denominatur, etiamsi fortasse in eadem mora fuerit multiplicatio peccatorum, cum aliqua successione, ut Scotus, in 2, d. 5, sentit. Quod si forte plura peccata etiam gravissima simul ab Angelo commissa sunt, omnia unum instans reputantur, tum quia non fuit inter easuccessio, tum etiam, quia ordine saltem naturae unum necessario debuit esse primum, et causa aliorum, a quo unitas illius instantis sumitur.
4. Pro dubiis sequentibus supponitur, et declaratur tres illas coectitisse tempori continuo ccli. — Nonnulla vero supersunt circa haec instantia explicanda, quae ut breviter expediamus supponere oportet, quamvis haec instantia, seu singulae morula in se in divisibiles sint, et in ordine suo successionem discretam inter se habeant; nihilominus simul sumpta coextitisse alicui tempori continuo materiali, seu existenti in motu coeli. Quia non poterant illa tria instantia angelica coexistere unico instanti temporis nostri, quia cum non possent inter se simul coexistere, neque etiam coexistere omnia potuerunt eidem extrinseco instanti in se omnino indivisibili, ac transeunti. Neque etiam potuerunt omnia, et singula illa tria instantia angelica, singulis, et tribus tantum instantibus nostri temporis coexistere. Quia unum instans nostrum non est immediate post aliud, sed inter quaelibet duo instantia tempus necessario mediat: inter dicta vero instantia angelica nullum tempus, aut successio vera, vel imaginaria, seu actualis, vel possibilis interposita fuit, quia Angelus malus immediate a bono ad malum actum transivit, et a peccato ad damnationem, in quolibet instanti habuit coexistentiam ad aliquam partem, vel mutationem motus coeli, et ideo necessarium fuit, ut omnia illa instantia simul sumpta ahcui tempori nostro, et continuo coextiterint. Quantum vero fuerit tempus illud, incertum est, neque ab hominibus sciri potest, nisi per revelationem. Creditur tamen brevissimum fuisse, quantum ex modo loquendi Patrum fundato in aliqua Scripturae insinuatione, et in modo operandi Angelorum colligi potest. Et ideo in hoc frequentius theologi conveniunt.
5. Primum dubium an inter malos Angelos morule fuerint eequales. — Resolvitur affirmans et probatir. — MHoc ergo supposito, interrogari potest, an in omnibus Angelis malis fuerit tota haec duratio aequalis secundum co- existentiam ad nostrum tempus. In quo puncto quamvis esse non possit resolutio omnino certa; nihilominus cum magna conjectura possumus affirmare dilationem in omnibus fuisse aequalem. Probatur, quia supponimus omnes Angelos in eodem instanti fuisse creatos, quia, Qui vivit in etermwn, creavit omnia simtl, quod de omnibus substantiis completis per creationem productis, tam spiritualibus, quam corporalibus intelligendum esse, in lib.1 sequentis tractatus, ostendemus. Deinde, supra dictum est, durationem viae Angelorum a Deo fuisse peculiari providentia definitam: unde verisimillimum sit, eamdem seu aequalis durationis omnibus fuisse praescriptam, quia nulla probabilis ratio occurrit, ob quam in hoc facta fuerit inaequalitas inter Angelos, cum omnes generaliter conveniant in eodem modo operandi, quoad celeritatem plena deliberatione semel facta. Unde tanquam verisimilius concluditur, omnes malos Angelos simul fuisse damnatos, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus. Probatur, quia omnes damnati sunt in termino viae: sed via omnium fuit aequalis, ut dictum est, et simul incepit in eodem instanti creationis; ergo simul etiam, et in eodem instanti finita est; ergo omnes in eodem instanti damnati sunt.
6. Secundum dubium de morulis cujusque Angeli inter se collatis. — Resolutio de prima, et secunda morula unde habenda.—Uhterius vero interrogari potest, an idem dicendum sit de singulis illorum instantium inter se collatis, id est, an singula in singulis Angelis malis ejusdem durationis fuerint. In quo nihil est, quo de tertio instanti dicamus, nam illud non tam est instans, quam aeternitas poenae a parte post, quae in omnibus idem initium habuit, ut dixi. Unde recte concluditur, illam moram ex utraque parte in omnibus mals Angelis esse aequalem, quod in hominibus non contingit, nam licet damnatio in futura duratione sequalis futura sit in omnibus reprobis, nihilominus ex parte initii est inaequalis, nam qui prius in peccato moriuntur, prius damnantur. De primo vero, et secundo instanti, quia finem et principium habuerunt, dubitari merito potest, an primum instans, in quo omnes Angeli fuerunt boni, fuerit in omnibus aequalis durationis, et idem quari potest de secundo, in quo mali omnes fuerunt viatores. Nam licet illa moruiae dicantur. instantia, et ideo quatenus in se indivisibilia sunt, non videantur esse capacia aequalitatis, vel ineequabtatis: nihilominus quatenus coexistere possunt nos- tro tempori, possent in hoc recipere magis, et minus, ac proinde esse aequalia, vel inaequalia. Pendet autem responsio illarum interrogationum ex duabus quaestionibus in praecedenti libro tractatis. Prima est, utrum mali Angeli duraverint in gratia solum per unum instans nostri temporis. Nam si hoc affirmetur, recte sequitur, illud primum instans fuisse in omnibus plus quam aequale, ut sic dicam, quia fuit omni modo indivisibile, id est, tam in se, quam secundum coexistentiam ad nostrum tempus. Unde ulterius sequitur, etiam secundum intans fuisse aequalis morae, seu perseverantiae in omnibus malis Angelis, quia in omnibus fuit clausum inter eosdem indivisibiles terminos creationis, et damnationis. Si autem status gratiae istorum Angelorum duravit per aliquod tempus nostrum, tunc pendet resolutio i ex alia quaestione, scilicet, an omnes mali Angeli simul peccaverint per coexistentiam ad nostrum tempus. Nam si simul peccaverunt, L clarum est, utramque moram fuisse in omnibus aequalem: si vero quidam illorum prius peccarunt, quam alii, tunc in his, qui prius ceciderunt, primum instans brevius fuit, et secundum longius, secundum coexistentiam ad nostrum tempus. Et consequenter in caeterise contrario primum instans plus duravit quam secundum, idque cum proportione ad majorem, vel minorem anticipationem in peccando. Quae omnia facile consideranti patebunt, supposito illo principio quod tota duratio utriusque instantis simul sumpta inter eosdem terminos creationis, et damnationis contenta est. Responsio ergo ad interrogationes factas ex resolutione dictarum quaestionum pendet, quae in septimo libro tradita est.