Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum poena daemonum recte, ac sufficienter in poenam damni, et sensus dividatur

CAPUT IV. UTRUM POENA DAEMONUM RECTE, AC SUFFICIENTER IN POENAM DAMNI, ET SENSUS DIVIDATUR.

1. Triplex quaestio in hoc capite. — Explicato ordine, ac tempore, quo Angeli mali puniti sunt, sequitur ut de poenis quas patiuntur, disseramus. Et quamvis multiplicibus poenis afficiantur, omnes tamen ad duas propositas reducuntur, scilicet, poenam damni, et sensus, juxta communem et vulgatam apud theologos partitionem, quam tradit D. Thomas 1, 2, quaest. 87, art. 4, et libr. 3, contra Gent. cap. 145, ubi optimis Scripturae testimonns, i et rationibus illam confirmat, quas explicando singula membra inferius attingemus. Et eam- dem distinctionem tradunt reliqui theologi in locis infra citandis. Tria igitur circa hanc divisionem ad daemones applicatam explicabimus. Primum est, an utraque poena in daemonibus inveniatur. Secundum est, quid unaquaeque sit, et in quo consistat. Tertium, an divisio sufficiens sit, id est, an omnes poenae, quas patiuntur damnati, sub illis duobus membris, seu generibus peenarum comprehendantur.

2. Prima questio an pena damni et sensus sit in daemonibus et argumentum pro parte negante.—Circa primum ratio dubitandi esse potest, quia vel peena sensus ibi sumitur proprie, ut significat afflictionem, et cruciatum, qui nec proprio sensu percipi potest, et sic poena sensus non potest in daemonibus reperiri, quia nec proprios sensus habent, sicut nec corpora. Vel poena sensus latius accipitur, ut omnem cognitionem comprehendat, et hoc modo nulla videtur esse poena damni, quae a poena sensus condistingui valeat. Probatur, argumento sumpto ex Scoto in 4, d. 49, q. 7, S Respondeo, arg. 3, quia omnis poena est quaedam tristitia; sed nulla tristitia est sine aliquo sensu in illa generalitate sumpto; ergo nulla est poena, quae non sit poena sensus. Consequentia cum minori sunt notae. Majorem autem admittit Scotus ibidem, S Dico ergo, vers. Ad tertiuin. specialiter in natura intellectuali, quia nulla (inquit) alia pena potest quidem illi inesse, quia omnis actus preeter tristitiam potest esse voluntarius, et delectabilis - sola vero tristitia essentialiter est involuntaria, et delectationi contraria; de ratione autem poenae est, ut nec voluntaria sit, nec delectabilis. Dices, tristitiam supponere aliquod nocumentum, vel malum disconveniens, de quo est tristitia, et illud habere rationem poenae damni. Sed contra hoc est, quia illudmet damnum sine tristitia non habet rationem poenae, quia non cruciat, neque aflligit. Quod siilludmet damnum, ut conjunctum tristitiae vocetur poena damni, sic omnis poena erit simul damni, et sensus, quia omnis poena includit tristitiam, quae aliquod damnum, vel detrimentum supponit.

3. Statuitur pars affirmans. —Sed nihilominus certum est, has duas poenas in daemonibus reperiri, et aliquo modo distingui; ita docent omnes theologi. Probatur primo ex Christi sententia, Matth.: 25 "Discedite a me maledicti in ignem eternum, paratus est diabolo et Angelis ejus". In quibus verbis per priorem partem eorum, discedite a v:e, poena damni significatur, per quam damnatus perpetuo a Deo separatur, et aeterna beatitudine privatur, quia, ut infra videbimus, in hac separatione, seu privatione, poena damni essentialiter, et per antonomasiam consistit. In posteriori autem parte verborum declaratur poena sensus. Et in eis clare docetur, hanc poenam sensus etiam Angelis malis infligi; ergo multo magis poenam damni patientur, nam ideo ad ignem mittuntur, quia a Deo separantur. Item quia isti Angeli maxime sunt peccatis coinquinati ; ergo in illis executioni mandatur illud Apocal. 21: NVon "intravit in eam, id est, in beatitudinem aliquid coinguinatum" ; et quia maxime peccatores sunt, ideo etiam ignis erit "pars calicis eorum", Ps. 10.

4. Ratione idem convinci potest, quia ideo homines damnati has duas poenas patiuntur, quia peccando a Deo se avertunt, et ad creaturam se convertunt: nam peena damnirespondet aversioni, poena vero sensus conversioni, ut sumitur ex D. Thoma, in citatis locis, et 3 p., quaest. 86, art. 4; sed Angeli peccando, et se a Deo averterunt, et ad se vel ad aliquam creaturam tanquam ad utlimum finem se converterunt; ergo utramque poenam patiuntur. Praeterea quoad poenam damni manifestum est, eos esse privatos aeterna beatitudine; de poena vero sensus dicit Petrus, Epist. 2, c. 2: "Deus Angelis peccautibus non pepercit, sed in tartarum tradidit cruciendos", et Apocal. 20, diabolus dicitur "missus in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia", "et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in seecula seculorum", per quae omnia poena sensus in daemonibus satis explicatur.

5. Ad argumentum contrarium in mum. 2. —Nec obstat ratio dubitandi posita; concedimus enim non esse sermonem de poena proprii sensus: clarum est enim dolorem sensitivum non habere locum in daemonibus, ut docet D. Thomas, d. q. 64, ait. 3, sed poena sensus generaliter dicitur, quae vitaliter, ut sic dicam, affligit damnatum, sive sit per dolorem sensibilem, sive per spiritualem tristitiam. Ad objectionem autem Scoti respondet late Gregorius, in 2, d. 34, art. 1 ad 4, et cum eo Capreolus in 4, d. 49, quaest. 2, art. 3, ad 4, positum post solut. ad6. Scoti contr. 1. conclus. Omissa tamen distinctione, qua nituntur, negamus propositionem illam, poena est essentialiter tristitia, nam malum poenae de se latius patet, quam tristitia. Unde licet in aliquo bono sensu tristitia dici possit essentialiter poena, quia omnis tristitia de se est disconveniens illi, qui eam patitur, quod ad summum probat ratio Scoti. Nihilominus e contrario non est verum, poenam esse essenliahter tristitiam, quia non omnis poena est tristitia, quia non tantum privatio delectationis, sed etiam privationes aliorum bonorum sunt mala poenae, et possunt in vindictam peccatorum infligi. Et quamvis verum sit, omnem poenam esse posse objectum tristit:ae, nihilominus non constituitur in ratione poenae per ipsam tristitiam, sed potius in ea supponitur ratio mali, quae sit objectum talis tristitiae. Et hoc satis est, ut distingui possit pona damni a poena sensus, ut statim amplius explicabitur.

6. Secunda quaestio quid sit uéraquepoena et responsio D. Thomae.—Circa secundum divum Thomam, in 2, d. 37,q. 3, a. 1, inhoc videtur distinguere poenam damni a poena sensus,quod illa est pure privativa, haec vero includit, vel supponit positivam actionem, per quam infligitur. Unde ait, Deum esse auctorem poenae damni tantum non agendo, seu subtrahendo influxum suum: poenam autem sensus infligere positive agendo. Quae doctrina, licet recte intellecta vera sit, aliquantulum expendenda est,ut occasione illius has poenas melius explicemus. Illa enim distinctio non videtur posse universaliter subsistere. Primo, quia ex illa sequitur: privationem gratiae esse poonam damni, quod non est concedendum, quia peccator in hac vita non incurrit poenam damni, etiamsi gratia privetur. Sequela probatur, quia privatio gratiae est poena propter peccatum a Deo inflicta, non per actionem positivam, sed per solam subtractionem influxus. Secundo, deceptio, et error per se, ac praecise spectata pertinent ad malum poenae damni generaliter sumpti pro quocumque detrimento de se separabili a poena sensus, et tamen est a Deo, ut positive agente illam actionem erroris, seu falsi judicii: ergo neque omnis poena damni fit per solam subtractionem influxus, neque omnis poena, quae fit a Deo per actionem positivam, est poena sensus. Major (reliqua enim clara sunt) probatur, quia error, etiamsi non cognoscatur ab eo, qui errat, nequede illo doleat, habet rationem mali poenae, et propter peccatum a Deo infligitur: tunc autem non est poena sensus, quia non sentitur; ergo est poena damni. Tertio sequitur ex illa doctrina, tristitiam, quam habent daemones de amissione beatitudinis, esse poenam sensus, et non damni. Consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia Deus est auctor illius tristitiae, non tantum non influendo, sed etiam positive agendo. Minor autem probatur, quia poena damni includit illam tristitiam, tum quia sine illa non est, ut sic dicam, consummata poena, : tum quia alias poena damni esset aequalis in omnibus damnatis, nam privatio gloriae per se spectata aequalis est in omnibus: hoc autem non videtur admittendum, quia non videtur divinae justitiae consentaneum, quod praecipua omnium poenarum aequalis sit in his, qui inaequalia habent peccata.

7. Ut ergo doctrinam illam, et distinctionem datam explicemus, operae pretium erit aliam poenae damnatorum divisionem praemittere. Nam quaedam poena est essentialis, alia vero accidentalis. Oppositorum enim similis est proportio: unde sicut in praemio sanctorum Angelorum quoddam est essentiale, et alia accidentalia, ut in superioribus vidimus, ita in daemonibus similis poenarum distinctio adhibenda est. Poena ergo essentialis est illa, quae daemonibus ab initio sua damnationis data est, et in illis immutabilis permanet, ita ut nec augeri, nec minui unquam possit. Accidentalis vero poena dicetur omnis alia, in qua potest esse variatio aliqua, aut successio, ut est actualis detentio in loco inferni, vel nova aliqua tristitia ex contingente occasione daemoni addita, vel aliquid simile. Prima ergo divisio poenae damni, et sensus praecipue traditur a theolegis de poena essentiali, nam haec primo, et principaliter in duobus consistit, scilicet, in carentia divinae visionis, et in cruciatu ignis. Nam has duas poenas quasi per se primo, et ex definita lege patiuntur damnati, et prior est quasi connaturalis, et necessario consequens peccatum mortale, ut est aversio a Deo; posterior vero est positiva lege Dei statuta, juxta verbum Christi, dicentis: "Discedite a me maledicti in ignem eeternum, qua paratus est diabolo". Unde non solum priorem, sed hanc etiam secundam poenam semper patiuntur daemones ante Judicii diem, et ex quo ceciderunt, licet non semper in inferno sint usque ad Judicii diem, ut inferius videbimus.

8. Ad primam objectionem in num.6, privatio gratiae prout in via sit non est pena damni. — Bene tamen finita via.—Prima ergo ex his poenis dicitur poena damni quasi per antonomasiam, quia licet poena sensus etiam inferat damnum (hoc enim negari non potest) nihilominus quasi nihil reputatur respectuillius damni, quod in carentia visionis, et fruitionis divinae consistit. Unde recte Chrysostomus, homil. 13, ad Philipp. dixit, Tantum mihi malum videtur de tanta gloria decidisse, ut gehennam pro nihilo habeant prae hoc dumno, ac ruina.De hac ergo poena recte dixit D. Thomas fieri a Deo, non positive, sed privative, id est, non influendo, sed potius influxum suum denegando. Quia poena illa in privatione summi boni rationalis creaturae consistit, et ideo per se non fit agendo, sed actionem subtrahendo. Nec hinc inferre licet, privationem gratiae prout esse solet in hac vita poena peccati, esse poenam damni, prout in prima objectione inferebatur, non tamen recte, tum quia D. Thomas non dixit, omnem poenam, quae fit per subtractionem actionis, esse poenam damni, sed e contrario dixit, illam, quae proprie est poena damni ferri per subtractionem actionis. Quamvis ergo hic modus puniendi sit necessarius ad poenam damni, non tamen sufficit, nisi inferat singulare damnum, quod solum per antonomasiam tale dici mereatur. Tum etiam quia illa divisio non datur de poenis hujus vitae, seu viatoris, sed de poenis destinatis pro termino viae, et ideo instantia de poena privationis gratiae, quae in tempore viae infertur, extra propositum est. Concedimus autem, privationem gratia, prout finita via permanet, ad poenam damni pertinere. Quia ab illo puncto, in quo Angeli mali damnati sunt, ita fuerunt gratia privati, ut ex definita lege Dei illam amplius recuperare non potuerint, et ideo non solum gratia sanctificante, et charitate, sed eUam spe et fide: necsolum gratia habituali, sed etiam actuali et omni auxilio sufficiente privati fuerunt: quae omnia includit poena damni absolute dicta. Et ideo sola privatio gratiae habitualis simpliciter dici non potest poena damni.

9. In aliqua tamen consideratione privatio gratie dici potest in hac vita paena damni.— Addo vero, si de poenis, quas Deus in hac vita pro peccato mortal infügit, loquamur, et praedictam distinctionem ad eas applicare velimus, sicprivationem gratiae maxime dici posse poenam damni hujus vitae, quia maximum bonum hujus vitae est esse in Dei gratia, et amicitia, et ideo summum detrimentum, maximaque poena hujus vitae est, ejus gratia privari, eoque major erit saltem extensive, quod pluribus gratiis privaverit. Ut est major in haeretico qui non solum charitate, sed etiam fide privatur, quam in catholico, qui fidem retinet: et in hoc erit major, si propter pertinaciam suam non solum habituali gratia, sed etiam pluribus auxiliis actualibus fuerit privatus. Quia vero in hac vita nunquam sit totalis privatio auxiliorum etiam sufficientium, ideo privatio gratiae nunquam habet statum perpetuitatis, nec absolutam rationem poenae damni. Et ob eamdem rationem quamvis mali Angeli in via fuerint gratia privati: nihilominus illa privatio non habuit rationem poenae damni, quia, ut supra diximus, pro statu viae auxilio sufficienti privati non sunt. Fuit autem illa privatio, praesertim in Angelis, propinquissima poenae damni, et veluti quaedam inchoatio ejus, quatenus angelicus lapsus quodammodo irremissibilis fuit in sensu explicato in superioribus.

10. Ad secundam objectionem. — Secunda etiam objectio cessat ex supraposita explicatione hujus vocis pena damni. Procedit enim objectio ex illa poena damni generatim sumpta: doctrina autem D. Thomae solum de poena damni propria daemonum, seu damnatorum, cui per antonomasiam nomen illi singulariter applicatum est. Nam generaliter loquendo, non est dubium, quin omnis poena, quae detrimentum aliquod infert, possit generaliter poena damni vocari, quia omne detrimentum est aliquod damnum; ergo poena, quae illud infert, ab illo potest damni appellari. Unde, considerando tantum vim vocis generalem, distingui potest duplex poena damni, una essentialis, seu primaria, alia accidentalis, seu secundaria. De priori verum est solum fieri a Deo per subtractionem gratiae et gloria: de altera vero accidentaria poena non est inconveniens concedere aliquando fieri posse per positivam Dei actionem, vel ministrorum, aut instrumentorum ejus. Nam multa detrimenta, et damna per actionem positivam fiunt, ut in poenis hujus vitae manifestum est, et in malis Angelis non parvum detrimentum fuit e coelo ejici, Isai. 14, et Ezech. 28: "HEjeci te de monte Dei, et perdidi te, o Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum". Separari etiam a consortio, et societate sanctorum damnum quoddam accidentarium fuit: utrumque autem per actionem violentam circa malos Angelos factum est. Sicut etiam quando Christus Dominus imperio suo daemones cogebat exire de corporibus hominum, non parum illos torquebat, ut ipsi etiam fatebantur, et tamen illa poena cujusdam detrimenti, seu damni accidentarii erat. Sic ergo non est inconveniens concedere, ignorantiam pravae dispositionis, seu erroris, ac deceptionis pertinere ad quamdam poenam accidentariam damni, et fieri per actionem positivam, quia illud detrimentum non consistit in pura privatione, sed etiam in forma, seu actu disconveniente angelicae menti. Quamvis enim talis forma non sit essentialiter mala, sed denominative ab aliqua privatione boni, quam conjunctam habet: nihilominus ipsa forma sic determinata habet rationem mali poenae, ideoque ratione materialis entitatis, ut sic dicam, per positivam actionem infligitur. Verum est tamen, illam particularem poenam deceptionis, seu erroris non immitti a Deo per specialem actionem, seu ex directa intentione decipiendi, quia hoc repugnat divinae bonitati, et veritati, sed fit tantum per concursum generalem, praevia speciali permissione erroris ex directa intentione puniendi.

PrevBack to TopNext