On this page
Caput 5
Caput 5
An tristitia daemonum de amissa gloria ad poenam damni vel sensus pertineat
1. Opinio prima tristitium demomm pertinere ad penam sensus. — Hoc dubium nascitur ex his quae in tertia objectione superioris capitis attinguntur. Et in eo multi affirmant pertnere ad poenam sensus, quia, ut diximus, non dicitur in praesenti poena sensus, quia sensu corporeo percipiatur, sed quia ex malo cognito nascitur, sed tristitia illa de beatitudine amissa essentialiter pendet ex cognitione, seu apprehensione talis privationis ut maxime disconvenienti; ergo talis tristitia ad poenam sensus pertinet. Et hanc sententiam indicat Soto in 4, d. 50, art. 4, concl. 1, in fine, quatenus ait, quod poena sensus est, quaecumque sensibilis laesio, et quaecumque tristitia, et aftlictio voluntatis, quae ex apprehensione rei nocivae, vel intellectuali, vel sensuali proficiscitur. Et e cialius dixerat in d. 16, q. 1, a. L, dubit. 2, post assertiones, illam tristitiam, et afflictionem, quae oritur ex carentia Dei, esse poonam sensus, licet ipsa carentia sit peena damni. Et hoc sequuntur Molina et Vasquez, et favere videntur Bonaventura, Durandus, Paludanus, Capreolus, Gabriel, Bassolis et alii in 4, d. 22 quatenus asserentes, in poena damni non esse magis vel minus, in hoc fundantur, quod poena damni consistit in pura et integra privatione.
2. Opinio secunda contraria. — Contrarium sentiunt illi theologi, in quorum sententiam inclinavi in t. 4, de Poenit., disp. 13, sect. 2, n. 17, ubi in peena damni privativum, et positivum distinxi; statim vero adjunxi hoc pertinere tantum ad loquendi modum, et ad rem explicandam sine aequivocatione distinctionem illam ibi fuisse usurpatam. Eamdem vero sententiam firmius tradit Malonius2, d. 6, disp. 21, dicens esse communem. Et u ex oto, in 4, d. 50, q. 6, in S Ad primam nesana | ait enim, poenam damni non esse solam caren- | tiam, quia sola illa pon esset poena, si non esset olta seu involuntaria, et ita nolitionem | illius carentiae dixit pertinere ad poonam damni: est autem illa nolitio quid positivum, et fere idem cum tristitia, vel proxima causa ejus. Idem sentit Gabriel, in 4, d. 22, art. 3, in fine, dicit enim, poenam damni quoad carentiam esse aequalem in omnibus; quoad tristitiam vero esse inaequalem, et postea loquitur de poena sensus tanquam de distincta: et eodem fere modo Paludanus ibi q. 1, n. 5, procedit.
3. Praedicte secundae opinionis assertum, poena damni salvatur in sola privatione. — Dico igitur breviter, poenam damni suflicienter salvari in sola privatione, et si esset sine ipsius cognitione, et consequenter ab omni tristitia, et afllictione separaretur. Hoc videtur esse coptra Scotum; idem tamen dlistincte explicavit Paludanus, et est communis sententia caeterorum auctorum. Et probatur ex supradictis contra eumdem Scotumquia tristitia non est de ratione poenae. Et eadem ratione nec involuntarium actuale per proprium actum elicitum, et consequenter neque cognitio nocumenti est de intrinseca ratione poenae, sed satis est, quod sit malum aliquod propter culpam re ipsa inflictum. Quod manifeste probat exemplum de pueris in solooriginali decedentibus, nam privantur gratia et gloria perpetuo, et illa privatio est in illis poena damni, etiamsi fortasse non cognoscant illam .sub ratione nocumenti, nec de illa tristentur. Et in humanis poena pecuniaria poena damni erit, sive de illa tristetur, aut involuntarius sit, qui illam patitur, sive non.
4. Assertum alterum justitia, et mala alia ec damno secuta ad ipsam penam damni redacuntur. — Addo vero ulterius, quod licet illa privatio sit quasi essentialis poena damni, nihilominus alia mala, quae quasi intrinsece, vel necessario ad illam consequuntur in daemonibus, vel in aliis, qui propter propria peccata actualia illud damnum patientur, sub poena damni comprehendi. Tum quia frequentius theologi ita loquuntur, tum etiam quia accessorium sequitur principale, et proprietates ad essentiam reducuntur. Denique hoc loquendi modo libenter utor, quia ad explicandas singulas poenas malorum Angelorum mihi accommodatior est Ut autem hoc magis declarem, suppono, in omni poena, etiamsi maxime contristet, et sentiatur, involvi aliquod damnum, vel detrimentum, de quo dolor, seu tristitia esse possit. Non enim probo, quod quidam dicunt, quoddam esse malum ea solum ratione disconveniens, quatenus sentitur et cogn oscitur, et cognitum tristitiam affert, et hoc malum esse poenam sensus. Quia, si attente res consideretur, omne malum, si vere malum sit, priusquam cogmoscatur, et contristet, malum est, et detrimentum, vel damnum dici potest. Nam illud objectum, quod cognitum contristat, non ideo disconveniens est, quia cognoscitur, sed potius quia disconveniens est, ideo tale judicatur, et tristitiam parit; ergo ante tristitiam et dolorem supponitur in objecto disconvenientia, quae rationem damni, vel nocumenti habet, eamdemque habebit, si in reipsa inferatur et sustineatur, etiamsi fortasse ignoretur.
5. Id patefit inductione. — Quod potest inductione ostendi in poenis temporalibus et spiritualibus. Nam tristitia de bonis amissis, vel ablatis supponit rationem disconvenientis, et damni in tali objecto. Et dolor sensibilis supponit laesionem aliquam in membro, quod dolet, et dolor de peccato supponit malitiam culpae naturae rationali disconvenientem, et sic de caeteris. Imo in ipsamet poena ignis inferni, quae per antonomasiam dicitur poena sensus, dolor talis poenae supponit aliquod maIum nocivum aliquo modo spiritus, qui igne cruciatur, ut infra ostendemus. Quod quidem malum (loquendo de potentia absoluta) fieri posset in ipso spiritu, et ab ipso non cognosci, et consequenter de illo non dolere, et nihilominus vere esset malum, et disconveniens, et consequenter generalem rationem damni, vel detrimenti haberet. Ratio autem est, quia dolor, vel tristitia est actus animi, qui versatur circa objectum: talis autem actus non facit objectum suum:; ergo supponitillud: objectum autem est malum disconveniens sub tali ratione cognitum; ergo dolor, et tristitia semper supponit in objecto aliquam rationem mali distinctam ab ipsatristitia: et hanc praecise spectatam dicimus semper esse aliquid disconveniens, quod rationem damni, vel detrimenti habet. Loquimur autem, ut dixi, de tristitia, ut est de vero malo, qualis est in daemonibus, nam aliquando potest esse tristitia de malo tantum apprehenso. Verumtamen etiam tunc est de malo sub ratione disconvenientis, et nocivi, et ita formaliter est de malo distincto ab ipsa tristitia.
6. Probatur jam secundum assertum.—Juxta hanc ergo considerationem in omni poena, quae sentitur, et contristat, conjunguntur damnum, et sensus damni; ergo si in privatione gloriae perpetua haec duo distinguuntur tanquam duae poenae damni et sensus, eadem ratione in ipsa poena ignis distinguendae erunt poena damni et sensus; nam damnum erit malum illud, quod per se, et immediate fit ab igne, sive illud sit violenta detentio in tali loco, sive sit in pretio alicujus qualitatis, sive aliquid simile: poena autem sensus erit tristitia, quae ex apprehensione talis mali provenit. Sicut ergo haec duo ibi non distinguuntur tanquam duae poenae, sed unam poenam sensus componere censentur, ita e contrario carentia gloriae cum tristitia, quae ex ejus cognitione causatur, non sunt duae poenae damni et sensus, sed una ex utraque composita, et (ut ita dicam) completa, et vitalis, quae per antonomasiam poena damni appellatur. Unde satis verisimiliter dici potest, quamvis illa duo in omni completa poena inveniantur, nihilominus unamquamque denominari ab eo, quod gravius est, vel a puniente principalius intentum. Quia ergo in poena privationis gloriae ipsum privationis malum gravius est, tristitia vero est veluti, quid consequens, et accessorium, ideo tota illa poena damni appellatur: e contrario vero in poena ignis dolor est principaliter intentus tanquam majus malum in illo genere poenae, et ideo tota illa poena sensus denominatur: quod tandem ex poenis humanis declarari potest. Nam poena infamiae, vel privationis bonorum per se primo fertur ad inferendum tale damnum, vel nocumentum: tristitia autem, quae inde sequi solet, ordinarie non est per se intenta, sed est tanquam quid consequens, et ideo poenam damni imitatur. At vero flagellatio magis infligitur propter dolorem, et per se loquendo illud est gravius ejus malum, et ideo quaedam poena sensus dici potest, quamvis fortasse aliquod aliud nocumentum adjunctum habeat. Juxta hanc ergo partitionem poenam damni prius explicabimus, et ad illam omnes poenas spirituales, quas in intellectu, et voluntate sine actione ignis patiuntur, revocabimus usque ad caput 10, postea vero de poena ignis dicemus, a capite 11.
7. Pro ultima probatione tertie objectionis positae capite praecedenti in num. 6, deciditur quaeestio an pana damni sit in omnibus equalis. —Pars prima decisionis.—Occurrebat autem prius illia dubitatio tacta in ultima probatione illiius tertiae objectionis, scilicet, an poena damni sit in omnibus daemonib us, vel damnatis aequalis. Quam tractare solent theologi in materia de Peccat., et in materia de Paenit., ubi ego illam attigi. disp. 13, sect. 2, a n. 18. Et aliquam inaequalitatem in ipsa explicare studui cum pluribus antiquis et modernis, quos ibi allegavi, et plures refert Salas; ipse vero cum aliis, quos etiam refert, contrarium docet. Sed non libet de illa controversia iterum disputare; praesertim, quia si recte expendatur, ad modum loquendi pertinet, nam de re vix potest esse controversia. Quia, si in poena damni solum consideretur privatio physica gloriae, non est dubium quin sit in omnibus damnatis aequalis intensive, eo modo quo intensio in privatione inveniri potest: quia in omnibus est privatio totalis, quae formaliter, et in se non potest recipere magis et minus, quia totam formam excludit, ut docuit divus Thomas, 1, 2, quaest. 13, art. 2. At hoc modo etiam haec privatio in animabus Purgatorii tanta est intensive quanta in damnatis, et in eis etiam suo modo est poena damni. Quod secutus est in viatoribus, quia licet camdem gloriae carentiam habeant, in eis tamen non est poeena proprie dicta, prout dicit respectum ad culpam, imo nec propriam rationem privationis habet, sed merae negationis, quia viatori pro illo statu gloria non debetur, nec ipse est illius prosime capax. At vero extensive multum excedit poena damni daemonum, poenam existentium in Purgatorio. Primo quidem ex parte formae qua privat, quia damnatos non solum privat gloria, sed etiam gratia, et omni virtute infusa et omni auxilio etiam sufficiente et omni spe habendi illum: at vero existentes in Purgatoriosolum privat actuali gloria et principiis ejus, non tamen gratia, nec virtutibus, vel auxiliis illi statui convenientibus. Et inde sequitur alia inaequalitas etiam extensiva quoad durationem, nam in inferno poena damni est privatio aeterna, in Purgatorio vero temporalis. Quoad haec vero omnia est illa poena aequalis etiam extensive in omnibus damnatis quantum ad vim privationis attinet. In quo sensu dicit Jacobus, cap. 2, qui in uno offendit, factus est 0niwm reus, utique quoad aeternam privationem gratiae et gloriae, quantum est ex vi peccati mortalis, nisi in hac vita remittatur, ut sensit D. Thomas, 3 p., quaest. SS, art. 1, et aliis verbis idem dicitur Eccles. 9, juxta Hieronymi interpretationem in eum locum.
8. Secunda pars decisionis. — Nihilominus tamen si sub poena damni tristitia includatur, quam damnatis infert,sinc dubio non est aequalis poena damni etiam intensive in omnibus damnatis, seu daemonibus, ut Paludauus et Gabriel notarunt, quia majorem tristitiam de carentia gloriae percipiet,qui propter plura peccata damnatus est, nam hoc saltem postulat justitia, ut ratio in objectione facta probat. Et ex dictis de poena infantium optimedeclaratur, quia in illis haec poena est minima, quia est sine ulla tristitia, et respondet culpae, quae habenti minus quam caeterae imputatur: ita ergo poterit illa poena quoad tristitiam esse major, vel minor pro gravitate peccatorum. Et haec sunt quae ad rem pertinent.
9. Tertia pars decisionis. — Ex his vero satis probabiliter colligitur, illam poonam etiam quoad privationem esse majorem in uno quamin alio in ratione gravioris mali et damni. Proba tur, quia cum illa tristitia sit effectus illius nocumenti cogniti, satis verisimiliter ex inaequalitate effectus infertur inaequalitas in causa. Deinde declaratur in hunc modum, quia licet privatio gloriae sit in se quodammodo infinita, quatenus gloria posset esse major, et major in infinitum, nihilominus non tota illa privatio apprehenditur a damnato, ut poena suae culpae, quia non apprehendit totam illam gloriam fuisse sibi possibilem in omni gradu, nec in alio fortasse determinato valde magno: ergo possunt damnati apprehendere gloriam ut a se amissam in gradibus distinctis, et inaequalibus, atque ita illa privatio in ratione poenae damni poterit in eis esse inaequalis. Nec talis apprehensio erit conficta, sed cum fundamento in operibus eorum, et sufficienti ordinatione ex parte Dei. Ut, verbi gratia, in Lucifero intelligere possumus majorem poenam damni quem in caeteris, quia cognoscit se privatum esse majori gloria, ad quam sufficienter ordinatus erat, quamque consecutus esset, si in eo actu, in quo peccavit: eam rectitudinem adhibuisset, quam posset, et debuisset. Idemque cum proportione in aliis malis Angelis considerari potest. Et hoc modo censeo esse hanc senteutiam satis probabilem, quia et possibilis est, et per se statim apparet justitiae consentanea, nec contra illam fiunt objectiones alicujus momenti, et illam multum indicat Scotus in loco citato, nec est diversa ab illa, quam in citato loco, quarto tomo, docuimus, sed illam magis explicat.