On this page
Caput 6
Caput 6
Quanta sit in angelis malis caecitas mentis, seu intellectus, et ad quam poenam pertinent
CAPUT VI. QUANTA SIT IN ANGELIS MALIS CAECITAS MENTIS, SEU INTELLECTUS, ET AD QUAM POENAM PERTINENT.
1. Assertio prima. — Daemones gravissimam pauam in intellectu contraxerunt. — Omnis poe- na spirituum damnatorum, vel in substantia, vel in intellectu, vel in voluntate proxime inesse potest: verumtamen in substantia nulla poena pure privativa intelligi potest praeter carentiam gratiae sanctificantis, de qua jam diximus, neque aliquid addendum occurrit. An vero aliquid positivum poenale in substantia sua immediate patiantur, dicemus infra de poena ignis tractando. Ideoque de poenis, quas patiuntur in intellectu, quae prior potentia est, statim disserendum est cum D. Thoma, dicta quaest. 64, art. 1, ubi omnes illas sub obtenebratione, seu obcaecatione intellectus comprehendit. Itaque certum est, daemones propter peccatum gravissimam poenam in intellectu contraxisse, in quo omnes theologi conveniunt. Et optime colligitur ex verbis illis Ezechielis 10: "Poerdidisti sapientiam tuam in decore tuo", id est, quia "elevatum est cor tuum in decore tuo", ut paulo antea dicitur. Ratione item patet, quia ignorantia, et error poena est peccati, non solum in hominibus, sed etiam in Anugelis, et ideo supra diximus ante peccatum non praecessisse in Angelis propriam ignorantiam privationis, vel pravae dispositionis, sed solam inconsiderationem. At nunc in daemonibus multiplex ignorantia, et error invenitur, ut fidelibus notum est, et statim amplius explicabitur; ergo talis ignorantia in eis est poena peccati: at illa est in intellectu; ergo in intellectu puniti sunt per ignorantiam, quae mentis excaecatio dicitur. Et sic dixit Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 4, demon lux a creatore conditus, bonusque procreatus, libera voluntate caligo factus est.
2. Assertio prima daemones non sunt spoliati potentia intelligendi. — Ut autem explicemus quanta, et qualis sit haec poena, distinguere oportet duplicem cognitionem Angelorum, naturalem scilicet, et supernaturalem, et utramque subdistinguere oportet in speculativam et practicam, quorum terminorum communem intelligentiam suppono. Primo ergo certum est, ac de fide, Angelos malos non fuisse privatos intelligentia naturali, hoc certum est, quia si privati essent intelligentia, nec dolorem, aut tristitiam sentirent, nec homines tentarent, nec inter se, aut cum bonis Angelis, aut cum Deo loqui possent. Haec autem omnia, et similia possunt, et faciunt, ut ex Scriptura constat. Itaque non sunt privati potentia intellectiva, quia vel non est separabilis a substantia, vel certe separari non oportuit, ut illi spiritus possent actus vitae exercere, et perpetuo cruciari. Imo nec diminui potuit in eis ipsa intellectiva potentia, quia omnino indivisibilis est, et ideo partitionem, seu diminutionem non recipit. Praeterea si (ut aliqui volunt) Angeli habent aliquem habitum naturalis scientiae, vel naturale lumen intelligendi a suo intellectu distinctum, non fuerunt in illo privati propter peccatum, vel si (quod verius est) solum habent species intelligibiles naturaliter inditas, nihil horum ablatum, aut diminutum in eis est, quia haec omnia pertinent ad naturales vires intelligendi, et ita comprehenduntursubilla regula Dionysii,cap. 4, de Divin. Nominib.. in 4 ejus parte, quod naturalia dona non sunt in daemonibus propter peccatum diminuta, quia que per naturam sunt incorruptibilia, per peccatum non corrumpuntur. Et idem docent alii Patres paulo inferius referendi.
3. Nec cognitione speculativa naturali. — Ex quo ulterius addimus, non fuisse daemones per peccatum omni cognitione veritatis naturalis speculativae privatos, ita docet, vel potius supponit Augustinus, in toto lib. de Divin. Daemon., etlib. 2, Gen. ad litt., cap. 17, et Isidorus, lib. 1 Sent., cap. 10, Precaricatores Angeli ünquit) etiam sanctitate amissa, non amiserunt vivacem creature angelice sensum, etc. Quae verba habet etiam Beda, lib. Variarum Quaest., quaest. 9, tom. 8. Ratione est hoc manifestum in cognitione earum rerum, quae naturaliter possunt ab Angelo evidenter cognosci : nam evidenti cognitioni non potest subesse falsum, sed daemones evidenter cognoscunt veritates naturales; ergo in hac cognitione non falluntur. Et quoad hoc verum habet, quod D. Thomas, in dicto art. 1, dicit absolute, cognitionem naturalem non esse diminutam in daemonibus. Imo addere possumus ex eodem ibidem ad 5, hanc cognitionem potuisse in eis post peccatum augeri, quia possunt multa singularia existentia denuo cognoscere, et eorum, quae semel cognoverunt, possunt memoriam conservare, atque ita possunt per experientuam longi temporis multa cognoscere. Ex qua etiam de futuris contingentibus, et liberis, et de internis cogitationibus multa conjectare possunt, quae absque dicta experientia forte non possent, ut tradit Augustinus, lib. de divinatione Daemon. Quia vero per hanc conjecturam ad certam, et evidentem cognitionem talium rerum nunquam perveniunt, ideo non obstante perfectione luminis intellectualis, et longissima experientia, in talium rerum cognitione naturali decipi possunt.
4. Conjectationes false denonum ex prava coluntate non es diminutione intellectus prove- niunt. — Quid de cognitione practica. — Et quoad hoc videtur aliqua ex parte in eis diminuta naturalis cognitio, quia in judicio de hujusmodi effectibus saepe decipiuntur, et errant, quod si non peccassent, non facerent, sicut sancti Angeli etiam de his rebus falsa judicia non habent. Verumtamen, si attente consideretur, hoc non tam provenit ex diminutione naturalis cognitionis speculativae, quam ex defectu voluntatis. Quia Angeli mali nihil minus cognoscunt naturaliter de his rebus, quam ante peccatum possent cognoscere, vel quam sancti Angeli naturaliter cognoscant. Verumtamen differentia est, quia sancti Angeli non judicant determinate, et absolute esse, vel futurum esse, quod evidenter non vident, sed vel suspendunt judicium, vel solum judicant quid causae, vel alia signa magis indicent? Angeli vero jam per peccatum deordinati facile proferunt absolutum judicium de his, quae tantum conjectant, et ideo errant. Unde hic error non tam est ex impotentia, seu diminutione virtutis cognoscendi, quam ex temeritate, ut sic dicam, judicandi, quae ex defectu voluntatis moventis provenit, nam haec judicia libera sunt, et sine motione voluntatis non proferuntur. Et haec de cognitione natural speculativa maxime procedunt. Dubitari vero potest, an idem dicendum sit de practica, nam D. Thomas idem sentire videtur; cum enim in cognitione supernaturali distinguat inter cognitionem practicam et speculativam, nihilominus in naturali nihil distinguit, sed absolute dicit cognitionem naturalem non fuisse in daemonibus diminutam. Nihilominus ali absolute dicunt cognitionem practicam, etiam in naturalibus fuisse in daemonibus diminutam: ita sentit Malonius, in 2, d. 6, disp. 14, sect. 2 et 3, ubi alios scholasticos refert. Quid autem in hoc sentiendum sit, in fine capitis dicam.
5. Assertio secunda daemones privati sunt omni supernaturali, cognitione actuali et habituali. — Secundo dicendum est, daemones propter peccatum privatos esse omni lumine, et cognitione vera, et in se supernaturali. Hoc recte intellectum, certum esse judico. Quia per supernaturale Iumen intelligimus omnem habitum supernaturalem, et per se infusum intellectui supra naturam ejus: per cognitionem autem supernaturalem intelligimus omnem actum cognoscendi in sua entitate supernaturalem, et omne judicium factum ex motivo, seu medio supernaturali. Jam ergo probatur assertio ex Damasceno, Augustino et Isidoro, locis supra citatis. Et ex Bernardo, Epist. 71, ad finem, dicente, reprobos spiritus destitutos esse participatione gratie spiritualis, non tamen vivacitate industrie naturalis. Ex quibus verbis sumitur generalis ratio, quia omnis cognitio supernaturalis haberi non potest sine gratia DET; sed daemones destituti sunt omni gratia Dei; ergo nullam supernaturalem cognitionem habere possunt. Unde recte dixit Anastasius Synaita, lib. 4, exaemer: Demones in abyssum missos expertes esse ceelestis luminis, et illuminationis. Hoc autem maxime procedit quoad actus supernaturalis cognitionis; primo, quia sine auxilio speciali haberi non possunt: daemones autem omni auxilio speciali etiam sufliciente privati sunt, ut jam ostendimus, quia hoc spectat ad completam poenam damni; secundo, quia in persona non vidente Deum, non potest inveniri actus supernaturalis intellectus, nisi in fide infusa fundetur: daemones autem non possunt habere actum hujus fidei, quia pendet ex pia atfectione voluntatis, quam habere non possunt, ut postea videbimus.
6. Et hinc facile probatur altera pars de habitibus infusis pertinentibus ad intellectum. Nam hi non sunt, nisi vel quatuor dona Spiritus sancti, scilicet, sapientia, scientia, intellectus, et consilium, vel habitus fidei infusa: nullus autem ex his habitibus in Angelo damnato permansit. Nam priores simul cum gratia amittuntur, et ideo etiam in via statim ac peccavit illos perdidit; ideoque de illo merito dixit Ignatius, Epist. 8, ad Philippenses, sapiens est ad male faciendum, bonum vero quid sit, ignorat. Ignorantia oppletus est propter voluntariam dementiam. Quod maxime dicit propter ignorantiam rerum supernaturalium, ut postea late prosequitur. Habitu autem fidei privatus est daemon statim ac damnatus est; primo quidem ratione status, quia in illo existens indignus est tali bono, et ideo etiamsi alia causa non interveniret sufliciens ad expellendam fidem, sufficeret ex parte daemonis demeritum confirmatum, ut sic dicam, et irremissibile, et ex parte Dei suspensio influxus, sine quo talis habitus conservari non potest; secundo, quia superfluus est in illo talis habitus, cum proprium ejus actum exercere non posset, saltem ex defectu auxilii divini, etiam suflicientis, ut jam diximus; tertio, quia quodammodo etiam est incapax talis habitus saltem moraliter, quia daemon non habet, nec habere potest piam affectionem ad Deum, sine qua fides divina baberi non potest. Item, quia fides est propria dispositio viatorum: nam per fidem ambulamus, est etiam fundamentum rerum sperandarum, sed daemones jam non sunt viatores, nec possunt habere spem salutis; ergo sunt modo suo incapaces habitu fidei. Et ita sententia haec quoad habitum fidei communis est theologorum, D. Thomae 2, 2, quaest. 5, art. 2, ubi Cajetanus et expositores, et aliorum theologorum in 3, d. 23, essetque valde temerarium oppositum asserere. De aliis vero donis infusis intellectus res est multo certior ac de fide.
7. Objectio ea verbis Jacobi. — Contra hanc vero partem objici solet illud Jacobi 2: Demones credunt, et contremiscunt, quae verba de fide informi multi interpretantur. Unde Augustinus, tractat. 6, in Joann., circa finem, comparat fidem daemonum fidei peccatorum, et idem habet, libr. de Fide et oper., cap, 14, et sequentibus, et libr. de Grat. et liber. Arbitr., cap. 6, et libr. 15, de Trinitate, cap. 15, et idem sentit Glossa in id ad Roman. 1: Justitia Dei revelatur ea fide in fidem, et in id ad Galat. 5, Fides, quae per dilectionem operatur, et ad Titum 1, "Confitentur se nosse Deum factis autem negant". Et videtur huic sententiae favere D. Thomas, dicta quaest. 64, artic. 1, nam dicit, cognitionem, quae est per gratiam, et in speculatione consistit, non esse daemonibus totaliter ablatam, sed diminutam: quia aliqua cognoscunt per revelationem sanctorum Angelorum, ut Augustinus dicit, in locis citatis, et libr. 9, de Civitat., capit. 21. Et idem D. Thomas, 2, 2, quaest. 18, art. 3, ad 2, dicit, damnatos esse capaces esse fidei informis, licet non sint capaces spei. Et expressius Alensis, 3 part., quaest. 64, membr. 7, et sequentibus, concedit, mansisse in damonibus fidem infusam quoad substantiam, quamvis informem. Durandus vero, in 3, distin. 23, quaest. 9, non solum habitum, sed etiam actum fidei dicit manere in damnatis. Quanquam de daemonibus non absolute, sed sub conditione dicat , habet nunc fidem, si illam in via habuerunt, in idem tamen redit juxta veram sententiam, quod omnes Angeli fidem in via habuerint. Et consentit Salmeron, Jacobi2. Et praeter Jacobi auctoritatem, argumentatur Durandus, quia daemones non peccarunt contra fidem; ergo non amiserunt illam. Item damnati cruciabuntur de carentia visionis divinae, de qua nihil noverunt, nisi per fidem. Item cruciabuntur, quia cognoscent se non fecisse opera fidei consentanea, per quae gloriam consequi possent. Et in idem redit quod Salmeron ait, manere hoc donum in daemonibus in eorum malum, quia quanto magis agnoscunt DEI providentiam, tanto magis torquentur.
8. Ad verba Jacobi. — Ad hanc vero objectionem respondendum est, fidem informem aequivoce sumi, id est, generice, aut specifice. Generaliter enim ita potest appellari omnis assensus cujuscumque veritatis supernaturalis, non visae, in divino testimonio aliquo modco fundatus, et in persona carente gratia, et charitate existens. Specifice autem fides informig est supernaturalis habitus, vel actus, quo vcritates a Deo revelatae voluntarie, et cum certitudine divina creduntur, et charitate non informatur. Jacobus ergo in priori sensu dicit, daemones credere; et similiter Augustinus et D. Tnomas quando videntur daemonibus tribuere fidem informem, de illa priori modo sumpta loquuntur. Et quamvis interdum videantur illam cum fide peccatorum conferre, non tamen dicunt esse in omnibus similem, sed solum in generali ratione credendi veritates a Deo revelatas, et in informitate (ut sic dicam) ob carentiam gratiae et charitatis. Intervenit autem magna differentia. In assensu quidem, quia in daemonibus est coactus, seu necessarius saltem quoad specificationem ex evidentia signorum, quod significavit Jacob dicens: Deemones credunt, et contremiscunt. In homine vero peccatore assensus est liber, et ex pia affectione voluntatis. Unde in daemone fides illa est acquisita, et in substantia naturalis, ideoque non procedit ab habitu infuso, neque a proprio auxilio gratiae: fides vero peccatoris est in substantia supernaturalis, et consequenter principium supernaturale requirit. In defectu etiam informitatis est differentia, quia in daemonibus absentia charitatis est perpetua, et irreparabilis, ac desperata; in hominibus autem viatoribus licet in peccato existant, nihilominus defectus est reparabilis, ac proinde talis fides, quantum est ex se, conjunctam habet spem. Ideoque licet sit informis, nihilominus formabils est, ut sic dicam, quod non habet fides daemonum. Igitur quoad hanc partem solum conveniunt, quod neutra est utilis ad vitam, quamdiu est informis, ut Jacobus intendit: nihilominus tamen differunt in statu, ut declaratum est.
9. Ad dictum D. Thomae. — Ad divum Thomam ergo respondetur, cum in dicto art. 1, dixit, cognitionem speculativam, quae est per gratiam; non esse daemonibus totaliter ablatam, sed diminutam, absolute loqui de cognitione mysteriorum gratiae, non de cognitione supernaturali. Unde si daemonibus per sanctos Angelos aliqua revelantur, etiam illa naturali actu cognoscunt, vel quia fortasse talia sunt, et taliter proponuntur, ut vel in se evidenter cognosci, vel saltem per evidentia signa illa credere cogantur: praesertim quia evidenter sciunt, sanctos Angelos mentiri non posse. Et in eodem sensu dixit D. Thomas, in 2. 2. damnatos esse capaces fidei informis. Loquitur enim de fide informi in dicto generali sensu. Et in hoc constituit differentiam inter fidem et spem, quia spem gratiae, aut beatitudinis nullum habere possunt, neque infusam, neque acquisitam, quia non possunt aliquid hujusmodi apprehendere, ut bonum sibi possibile. Loquor autem de spe talium bonorum, nam spes alicujus pravi effectus esse potest in daemone, et frustrari. juxta illud Job 40: Fcce spes ejus frustralatur eum, quod in sensu allegorico ita exponitur a D. Thoma ibidem ad 1.
10. Ad Alensem. — Ad Durandi motiva. — Consule pro tota objectione de fide demonmum auctorem in tractatu de Fide. — Opinio autem Alensis jam in superioribus reprobata est, nam impossibile est eumdem habitum infusum in via fuisse clarum, et postea adveniente peccato eumdem permanere, et esse veram fidem. Praeterquam quod nulla est ratio asserendi, aliquem habitum infusum mansisse in daemonibus, sive sub eadem, sive sub diversaratione. Denique motiva Durandi parvi momenti sunt. Ad primum enim negatur consequentia. Tum, quia licet in via non amittatur fides nisi per actum contrarium, in termino damnationis aufertur in poenam ultimam, et illi statui proportionatam, tum etiam, quia in illo statu habent daemones ex parte voluntatis dispositionem fidei contrariam, quia definitum propositum habent non credendi, nisi quatenus per evidentia signa coacti fuerint. Ad secundum, quod de omnibus damnatis a Durando proponitur, negatur consequentia, quia ut damnati crucientur de beatitudine amissa, non oportet, ut in eo statu per fidem infusam credant, se amisisse supernaturalem beatitudinem, vel sibi fuisse per merita possibilem, satis est enim, ut quacumque cognitione, vel coacta fide id apprehendere, et existimare cogantur. Et patet ad hominem, nam ipse fatetur, quod si daemones in via non habuerunt fidem, nec nunc illam habent; ergo idem dicturus est de hominibus damnatis, qui fidem in via non habuerunt; ergo multi damnati non habent fidem, et nihilominus etiam ili de amissa supernaturali beatitudine vehementer tristantur; ergo propter illam poenam non est in aliquo damnato necessaria fides infusa, sed alia inferior cognitio sufficit. Atque eadem est responsio ad tertium, nam memoria peccatorum in via commissorum sine fide haberi potest in inferno, ubi damnati non ex fide, sed vel inviti, vel experimento coacti malitiam praecedentium operum agnoscuut, et confitentur, "Ergo erravimus", Sapient. 5. Quae cognitio sufficienussima est, ut propria conscientia crucientur, ut in eodem loco Sapientiae describitur.
11. Assertio tertia demones carent rectitudine judicii practici in materia morali. Ttertio dicendum est, daemones in inferno privatos esse rectitudine judicii practici de rebus agendis, ita ut nunquam habeant verum judicium practicum in ordine ad affectum, et opus moraliter bonum. Haec assertio communis est, pendet vero ex dicendis de obstinatione daemonum, ubi ostendemus daemonem nunquam habere affectum, vel opus moraliter bonum, ex quo principio sumitur a posteriori argumentum, nam veritas judicii practici sumitur ex ordine ad affectum, seu opus moraliter bonum; ergo si daemones nunquam possunt habere appetitum rectum, etiam in eis nunquam est judicium practicum verum. Unde autem proveniat hic perpetuus defectus in judicio practico daemonis, ex his, quae de obstinatione dicemus, declarabitur. Nunc solum notare oportet, divum Thomam, in dicto art. 1, tacite constituere differentiam inter judicium practicum circa naturalia et supernaturalia, insinuans, ut dixi, non esse ita depravatum judicium practicum daemonis in materia naturali, sicut in supernaturali. Sed differentia ad summum potest in hoc constitui, quod excaecatio daemonis primo, et per se in supernaturalibus facta est. Nam Angeli mali primario a supernaturah fine aversi sunt, inqua aversione immobiliter adhaeserunt, et pravum finem ultimum sibi constituerunt, ex quo fine non solum in supernaturali materia, sed etiam in naturali semper operantur.
12. De aliis panis positivis intellectus postea. — Atque hinc consequenter factum est, ut etiam in naturali materia ita sint excaecati, ut semper practice errent. (uia deviando a fine, non potest non errari practice in mediis. Unde quia finis supernaturalis talis est. ut tota moralis materia tam naturalis, quam supernaturalis ad illum ordinanda sit, ideo etiam avers?o ab illo fiue, vel conversio ad finem illi contrarium facit, ut daemon in utraque materia tam naturali, quam supernatural perpetuo erret practice: et hoc perversa illius opera rationi naturali contraria manifeste ostendunt, ut in libro etiam tertio adnotavimus. Adverto autem hoc intelligendum esse de rectitudine, seu veritate practica morali, nam extendendo judicium practicum ad judicium artis, vel prudentiae politicae, seu mundanae, daemon non semper practice errat in hujusmodi materiis, imo vix errat, quia rectitudo practica in hujusmodi judiciis non pendet ex intentione honesta, sed ex intentione efficaci finis, seu operis intenti, etiamsi pravum sit, et ex perfectione scientie, aut experientiae, per quam media, operi intento in suo ordine proportionata, id est, utilia ad artificium conficiendum, vel ad talem intentionem pravam exequendam evidenter cognoscantur. Utrumque autem horum possunt daemones perfecte praestare, si permittantur, ut ex dictis de eorum cognitione, et potentia notum est. Denique praeter has poenas privativas, aliquae positivae in intellectu damnati spiritus considerari possunt, quae in aliquibus actibus intellectus, ac memoriae positae sunt. Quia vero illi actus cum afflictionibus voluntatis connexi sunt, cum illis simul explicabuntur.