Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum voluntas daemonis per damnationem manserit obstinata in malo, quod in via commisit, ita ut in perpetuum retrocedere non possit

CAPUT VII. UTRUM VOLUNTAS DAEMONIS PER DAMNATIONEM MANSERIT OBSTINATA IN MALO, QUOD IN VIA COMMISIT, ITA UT IN PERPETUUM RETROCEDERE NON POSSIT.

1. Obstinatio in daemonibus duplex. — Error admittentium aliguando penitentium in demon. — Post mentis excaecationem sequitur obstinatio voluntatis in malo, quae duplex cogitari potest. Una est, circa malum semel commissum, ita adhaerendo, et complacendo in illo, ut illum affectum daemon mntare non possit. Alia est, cirea malum futurum, seu in ipsomet statu damnationis committendum, et sic proprie dicetur illa voluntas obstinata in malo, quae non potest nisi male operari. De hoc posteriori modo dicemus in capite sequenti: nunc tantum de priori agimus. In quo ante omnia supponenda est catholica doctrina, quae docet, daemones ita esse obstinatos in peccato commisso, propter quod damnati sunt, ut illius remissionem in aeternum non sint consecuturi, nec illam possint obtinere. Contra quam veritatem fuit antiquus error dicestium, malorum Angelorum damnationem non fore perpetuam, sed aliquando post longa tempora ac- turos esse poenitentiam, per quam et veniam peccati obtineant, et in ceelum redeant, quia illos etiam Christus sua morte redemit. Hunc errorem tribuit Origeni Epiphanius, in Epist., ad Joannem Hierosol., circa medium, et Augustinus, lib. de Haeres., in 43, ubi ait, in hoc nec falso Origenem reprehendi, nec ab ejus defensoribus excusari posse. Idem fere habet, lib. 21, de Civitat., cap. 17.

2. Hieronymus etiam in Epist. 95 ad Avitum, inter errores Origenis hunc refert, et idem repetit in Epist. 65b ad Pammachium et Oceanum, ubi vehementer invehitur contra Origenem, nec ullam pro eo excusationem admittit, eumdem errorem impugnat, Jonae 3, et in Apologia contra Ruffinum, lib. 1, circa finem. Et libr. 2, non longe a principio, eumdem errorem tanquam Origenis damnat, et seipsum defendit a calumnia Ruftini, qui eumdem ipsi Hieronymo tribuebat propter ea, quae super Epistol. ad Ephes., referendo potius, quam asserendo, vel approbando scripsit, ut ipse declarat. Quae declaratio ad alia similia loca, ut capit. 1 et 2 Isaiae, et Dialogo 1, contra Pelagianos, applicanda est. Quamwis in aliis locis, ubi Hieronymus indicat, poenas inferni esse temporales, de poenis Purgatorii loquatur, ut exponit Sixtus, libr. 6, Bibloth., annotat. 290. Denique idem error contra Origenem in quinta Synodo damnatus est, ut refert Nicephorus, lib. 17, cap.27, et refertur in 2 tom. Conciliorum, in praefat. ad eamdem Synodum. Et eodem modo damnatur in sexta Synodo, act. 11, in Epistol. Sapnonii, qui damnationem quintae Synodi ibid. refert. Non desunt tamen, qui Origenem ab hoc errore excusent, dicentes, vel ab haereticis fuisse libris ejus insertum, vel si aliquando illum habuit, in eo non permansisse, ut videri potest in Soto in 4, dist. 50, art. 1, Sixto Senensi, lib. 5, Biblioth., annot. 126, et Merlino, in Apologia 1, pro Origene, et Pico Mirandula in Apologia, quaest. 7, qui varia congerunt loca ex libris Origenis, in quibus sententiam catholicam docere videtur. Sed nobis necessarium non est in hoc immorari. Videatur Sanderus, lib. 7, de Visibi monarchia, haeresi 46, et Castro, verbo Beatitudo, haeresi 3.

3. Assertio ceriía demones esse in peccato suo obstinatos. — Veritas ergo catholica est, malos Angelos ad poenas perpetuas damnatos esse, ac proinde nunquam esse acturos veram suorum peccatorum poenitentiam, per quam veniam consequi possint, atque iu hoc sensu esse in peccato suo obs*inatos. Eaec veritas ba- betur expresse in Scriptura, Matth. 25: "7te in ignem eternum, qui paratus est diabolo et Angelis ejus". Et infra: "Thunt hi in supplicium cternum". Et Marc. 9, Christus ait, "ubi vermis non moritur, et ignis non extinguitur". Et ideo, Ecclesiast. 11, dicitur: "Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit". Quam sententiam Hieronymus, Olympiodorus, et alii de perpetuitate poenarum inferni interpretantur. Denique Apocalyps. 20, de diabolo dicitur: "Missus est in stagnum ignis, et fulguris, ubi et bestia, et Pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in secula seculorum", et idem fere habetur in cap. 14. Secundo, definita est haec veritas in dicta quinta Synodo, et in sexta, act.16, ubi Epist. Sophronii approbatur, et in Concilio Lateranensi sub Innocentio IT, quod habetur in cap. F'irmiter, de Summ. Trinit., etc., de reprobis definitur, quod cum diabolo penam perpetuam recipient. Tertio passim traditur haec veritas a Patribus, sed in re adeo manifesta secundum fidem supra allegati sufficiunt, et inferius tractando de poena ignis plures afferemus.

4. Probatur ratione. — Vide in tractatu de Peccatis d. 1, quest. 3. — Ratio autem hujus veritatis est, quia ex lege DET aeterna poena pro singulis peccatis mortalibus definita est, ut ex citatis locis constat. Et ipsum peccatum grave contra Deum, et avertens ab illo, ex se talem poenam meretur, et ideo mortale dicitur, ut in tractatu de Peccatis latius disputandum et probandum est. Peccatum autem Angeli gravissimum fuit, et maxime a Deo, uta fine ultimo avertens, ut in superiori libro probatum est; ergo illi debetur poena aeterna. Quia vero perpetua duratio hujus poenae pendet in execntione (ut sic dicam) ex perpetua duratione culpae habitualis, seu maculae quia si culpa remittatur, eo ipso reatus poenae aeternae tollitur), ideo ex illo principio fidei, quod poena daemonum in aeternum durabit, evidenter, et cum eadem certitudine concluditur, peccatum daemonum quoad culpam et maculam in aeternum esse duraturum.

5. Ex quo ulterius cum eadem certitudine colligitur, daemones nunquam acturos esse poenitentiam veram sui peccati in aeternum. Probatur, quia, ut supra dictum est, si eos sui peccati vere poenituisset, vel aliquando poeniteret, illius remissionem obtinerent; nam regula certa divina misericordia est, ut vere poenitentibus veniam non neget: ergo si daemones nunquam sunt remissionem peccati consecuturi, nec etiam sunt veram poenitentiam acturi. Et hinc tandem infertur non habere daemones potestatem ad hujusmodi poenitentiam agendam; nam si haberent potestatem, haberent etiam libertatem, et consequenter non essent extra statum salutis, quia possent salvari.Unde etiam contingere posset, ut aliquis eorum aliquando ponitentiam ageret, et salvaretur: hoc autem est simpliciter impossibile, secundum catholicam fidem; ergo absolute non possunt veram poenitentiam agere peccati commissi. Haec autem impotentia est obstinatioin peccato, de qua nunc tractamus: ergo eadem certitudine tenendum est daemones esse hoc modo in peccato in via commisso obstinatos.

Quanam sit causa praedicte obstinationis.

6. Arguitur quod non sitcoluntas ipsa deemonum.— Arguitur deinde, quod non sit voluntas Dei.—biffcultas vero est, quae sit causa hujus obstinationis, nam vel est voluntas Dei, vel voIuntas ipsiusmet daemonis (alia enim causa, praesertim ex necessitate inducens talem obstinationem cogitari non potest). Neutra autem ex illis voluntatibus videtur esse posse sufficiens causa talis obstinationis. Non quidem voluntas daemonis, quia illa de se libera est ad detestandum peccatum commissum. Quod si fortasse non potest illud detestari, sicut oportet ad remissionem peccati obtinendam, jam illi hoc non imputabitur, et consequenter nec effectus obstipationis inde secutus imputabitur illi; ergo ejus voluntas non est causa talis obstinationis. Confirmatur, ac declaratur, quia voluntas daemonis vel est causa suae obstinationis non agendo quod potest, et debet, vel aliquid agendo incompossibile cum poenitentia peccati. Primum non sufficit ad impotentiam poenitendi, cum rational agenti liberum sit agere quod potest, et consequenter illa non potest esse sufficiens causa obstinationis. Nec etiam secundum dici potest, quia oporteret talem actum excludentem poenitentiam, vel potius inducentem impotentiam poenitendi, esse simpliciter immutabilem, ac necessarium, quoad exercitium in voluntate daemonis: nulIus autem talis actus potest cum fundamento daemoni attribui; ergo nullo modo voluntas daemonis potest esse causa obstinationis suae. Nec etiam voluntas Dei. Quia Deus non potest esse auctor mali culpae; ergo nec obstinationis in illo. Probatur consequentia, quia sicut ejusdem virtutis est conservare aliquam rem, et facere illam, ita ejusdem deformitatis est con- servare culpam, et facere illam: sed causare obstinationem, idem est, quod conservare culpam; ergo ita repugnat DEO esse causam obstinationis, sicut esse auctorem culpae.

7. Ad resolutionem hujus puncti distinguenda sunt duo, quae in hac obstinatione inveniuntur. Unum est, perpetua duratio culpae, seu maculae ex peccato relictae, quam nunc claritatis gratia supponimus, esse privationem gratiae ut voluntariam ex habitudine ad praecedens actuale peccatum. Aliud est, carentia poenitentiae, seudispositionisnecessariae ad gratiam expellentem talem culpam: vel potius impotentia ad hujusmodi dispositionem habendam. Haec enim est propria, et immediata causa, ex qua necessario sequitur impoenitentia actualis, et consequenter permanentia in statu culpae. Utrumque autem horum, scilicet, permanentia in culpa, et impotentia poenitendi, potest nomine obstinationis significari, seu utrumque completa obstinatio includit, ut in simili docuit D. Thomas, 1, 2, q 79, a. 3, et alii auctores tractantes de obduratione peccati, quae in aliquibus peccatoribus solet, etiam in statu viae inveniri, quae minor quidem est, quam obstinatio damnatorum: suo tamen modo etiam includit denegationem divinae gratiae, et auxilii efficacis, vel abundantis, et culpam, ac perseverantiam in illa supponit. Deinde duplex causa obdurationis cogitari potest, una quasi positive conservans culpam, in qua daemon permanet, vel positive impediens illum, ne poenitere possit. Alia est causa tantum privativa, seu negativa, qualis est causa non destruens, vel non remittens culpam, vel non tollens impedimentum, seu impotentiam poenitendi, aut se disponendi ad remissionem culpae. Denique potest sermo esse de physica, vel morali causa talis effectus.

8. Prima assertio in hoc puncto permanentia habitualis macule caret positiva causa physica vel morali. — Primo ergo, quoad priorem partem obstinationis, quae est permanentia in habituali culpa, dicendum est, non habere causam positive conservantem ipsam (vel physice, aut moraliter) nec indigere illa, imo nec proprie esse capacem illius. Probatur, quia ipsa culpa, quae habitualiter manet, non est aliquid positivum, sed est quaedam privatio cum habitudine ad a:tum moraliter malum praeteritum: sed privatio non conservatur per positivam actionem; ergo ad obstinationem quoad hanc partem non est necessaria positiva causa. Consequentia est clara, et major supponitur. Minor autem quoad causam physicam per se evidens est, quia repugnat privationem puram, id est, quae non sequitur ad introductionem positivae formae, fieri per actionem positivam, ut in philosophia manifestum est; ergo eodem modo repugnat talem privationem conservari perpositivum influxum physicum alicujus causae. Haec autem privatio, de qua agimus, non provenit ex positiva forma permanente incompossibili gratiae, sed est pura carentia; ergo non indiget positiva causa conservante rationem talis privationis. Nec etiam illa indiget ratione habitudinis ad praeteritum actuale peccatum, tum quia illa non est aliquid physicum, et reale, sed rationis, seu morale; tum etiam quia durante privatione necessario resultat, seu durat, quia praeteritum actum respicit. Et eadem ratione facile probatur minor, quoad moralem causam positivam, scilicet necessariam non esse ad durationem, seu perpetuam conservationem obstinationis quoad statum culpae. Quia hujusmodi status, seu habitualis culpa non pendet ex nova culpa actuali, nec ex novo demerito, nec ex positiva dispositione morali, nec denique ex aliquo alio morali influxu, qui per positivam actionem cogitari possit. Quoad hanc ergo partem cessat difficultas tacta, quia nec ex parte Dei, nec ex parte Angeli damnati est necessaria positiva causa talis obstinationis, ut declaratum est.

9. Assertio secunda: impotentia peenitendi in posterum nullam habet causam positivam formalem vel efficientem. —beinde addendum est, obstinationis quoad carentiam poenitentiae, vel impotentiam ejus, non esse necessariam causam positivam formalem, vel efficientem, a qua talis impoenitentia proveniat. Probatur primo eadem ratione generali. Quia obstinatio, etiam quoad hanc partem est mera privatio, sed ad privationem non est necessarius positivus, influxus formals, aut efficiens; ergo nec positiva causa est necessaria. Major declaratur et probatur: quia duobus modis potest aliquis esse impoenitens, uno modo tantum privative, scilicet, quia caret actu poenitendi, sine actu contrario ipsi poenitentiae, secundo positive et mediante actu contrario, qualis erit, vel positiva voluntas non poenitendi, vel complacentia positiva in peccato commisso, vel actuale odium Dei, vel aliud simile actuale peccatum, quod veram poenitentiam secum non compatiatur. Unde etiam impotentia poenitendi duplex cogitari potest, una pure privativa, ad quam sufficit carentia virium, seu virtutis necessariae ad poenitendum: nam qui non habet vires sufficientes, impotens est. Alia cogi- tari potest positiva, qualis erit, si proveniat ex positivo impedimento necessario adhaerente voluntati: ut, verbi gratia, si voluntas daemonis ex necessitate habeat complacentiam actualem in peccato commisso, vel actum odii Dei, vel alium similem. Dico autem ez necessitate, quia licet ex tali actu sequatur impotentia poenitendi, seu necessitas non poenitendi quasi composita: nihilominus si talis actus non sit absolute necessarius, illa impotentia non erit simpliciter talis quia cessante actu, impotentia etiam positiva cessabit:si vero actussit simpliciter necessarius, etiam impotentia erit absoluta, et simpliciter, ut per se notum est. In daemonibusergo adpraedictam obstinationem sufficitimpotentia pure privativa, per carentiam virtutis activae, quae in potestate eorum non sit, quia eo ipso perpetuo, et ex necessitate permanent in statu peccati, et habent impotentiam simpliciter carendi illo, in qua haec obstinatio consistit; ergo ad illam non est necessaria positiva causa activa influens physice, aut moraliter, vel ex parte Dei, vel ex parte ipsius daemonis, sed demeritum primi peccati sufficit, ut statim explicabitur. An vero haec impotentia poenitendi habeat etiam ex parte caemonis positivam causam quasi formalem ex necessitate impedientem poenitentiam fructuosam, pendet ex alio modo obstinationis infra tractando, scilicet, an daemon semper, ac necessario ma'e operetur, vel potius interdum possit bene operari. Nam si potest habere actum bonum, vel carere malo, non habebit ex necessitate tale impedimentum positivum poenitentiae, et nihilominus impotentiam mere privativam paenitentiae habere poterit. Si autem ex necessitate semper est in aliquo actuah peccato, sive determinate, sive confuse, impotentia poenitendi, ut dixi, erit positiva, et causa ejus quasi formalis erit ille actus incompossibilis peenitentiae: causa autem efficiens erit causa ad eumdem actum necessitans, de qua postea explicando illum modum obstinationis dicturi sumus, et ibi nonnullas sententias theologorum non recte in hoc de Deo sentientium refutabimus.

10. Assertio tertia:prime causa privativainpotentie peenitendi est denegatio auailii.—Vide auctorem intractatude Peccatis,disputatione seata.—Ultimo dico, causam quasi privativam obstinationis daemonum, quoad impotentiam poenitendi fructuose esse justam voluntatem Dei, denegandi damnatis omne auxilium gratiae, supposito ex parte ipsorum peccato, et perseverantia in illo pro statu viae. Haec assertio communis est theologorum in 2, distin. 7, ubi Bonaventura, art. 4, quaest. 1, Durandus, quaest. 2, Richardus, art. 2, quaest, 1, Scotus, quaest. 1. § De secundo dico, Gregorius, q. 1, art. 2, AEgidius et Bassolis ac Major similiter, quest. 4, art. 9, Gabriel, quaest. F, art. 1, Marsilius. in 2, art. 5, quaest. 3, Ocham, in 2, quaest. 19, et quodl. 1, quaest. 14, Albertus, in 2 part., tract. 5, quaest. 25, art. 4, Altisiodorensis, lib. 2 Summae, tract. 2, cap. 6, et Paludanus, in 4, dist. 50, quaest. 1, Cassalius, lib. 1. de Quadripar. institut., part, 1. Neque in hac parte dissentit D. Thomas, nam heet in 1 part., quaest. 64, aliam reddat causam obstinationis daemonum sumptam ex naturali mo:lo operandi illorum, illa, ut supra diximus, potius est congruentia, ob quam status viae, in quo Deus offert auxilia ad poenitentiam agendam, brevior concessa fuit Angelis, quam hominibus: et ideo licet in eo loco prosimam rationem obdurationis quoad hanc partem ex parte Dei non explicet, non tamen illam excludit. Unde in aliis locis dicit, ideo Angelos malos non posse amplius poenitere, quia peccarunt in termino vise, ut praecipue declarat in 2, dist. 7, quaest. 1, art. 2. Uhi etiam sentit, eamdem esse causam quoad hanc partem, obstinationis daemonum, et omnium damnatorum, scilicet, quia sunt in termino, in quo nimirum auxiliis gratiae ex definita Dei voluntate privantur. Item in simili materia id expresse docuit D. Thomas 1, 2, quaest. 19, art. 3, ubi docet, Deum esse causam obdurationis viatorum, quatenus proprio judicio suam gratiam eis subtrahit. Obduratio autem viae quaedam obstinatio est in malo, quamvis sit secundum quid, respeciu obstinationis daemonum, seu damnatorum, ut idem D. Thomas docuit, quaest. 23, de Veritat.. art. 7, ad 6. Sed haec differentia secundum magis et minus non obstat, quominus eadem sit ratio in utraque obstinatione, ut Deus possit esse causa ejus, majus vel minus denegando alicui auxilium gratiae suae. Atque ita possunt pro hac parte referri auctores, qui fatentur Deum esse causam obdurationis viatorum, supposito demerito, pravaque dispositione illorum, qui sunt fere omnes, ut in libr. 1, 2, latius tractatur.

11. Probatur assertio ratione. — HRatione probatur. Primo, quia si affirmatio est causa adaequata, et necessaria affirmationis, negatio erit causa negationis, ut est Aristotelicum dogma: sed auxilium gratise simpheiter necessarium aà fructuosam poeniteutiam agendam suo modo est adaequata illius causa: nam heet re- quirat cooperationem voluntatis, nihilominus simphliciter necessarium est, ut Deus velit suum auxilium praestare, ita ut vel faciat voluntatem facere per auxilium efficax, vel faciat, ut possit facere, si velit per auxilium sufficiens; ergo denegatio utriusque auxilii est causa veluti proxima impoenitentiae, et impotentiae poenitendi. Ostensum est autem supra, Deum denegasse utrumque auxilium Angelis immediate post instans, in quo peccarunt; ergo est Deus causa carentiae auxilii: ergo consequenter etiam est causa carentiae poenitentiae, et potestatis poenitendi. Dicimus autem Deum esse causam privativam, quia licet justo judicio, et positiva voluntate velit subtrahere gratiam suam, tamen extra se nihil efficit, sed solum non efficit, et voluntas, quam intra se habet, non est aliquid factum ab ipso, sed est ipsamet increata, et immutabilis voluntas. Unde confirmatur assertio, quia per hoc genus causalitatis Deus non est causa alicujus mali moralis, sed ad summum est causa, ut aliquis actus bonus nunquam fiat ab aliquo, ne fieri possit: hoc autem non est malum, quia non tenetur Deus omne bonum facere, vel auxilium ad illud praebere. Imo interdum potest illud esse speciali modo bonum, et justum in vindictam mali commissi, cujus mali Deus non fuit causa, et ideo est ultor ejus negando suum auxilium; ergo per hoc Deus non est causa mali, sed illud supponit.

12. Tandem confirmatur optima sententia Fulgentii, lib. de Fide ad Petr., cap. 3, ubi ait, ita Deum disposuisse Angelorum et hominum causam, aeít si propriae voluntatis arbitrio contra creatoris iwperium suam niterentur facere voluntatem, ad supplicium eis relingueretur cternitas misera, erroribus, doloribusque crucianda, et adjungit: Ac de Angelis quidem hoc disposuit, et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere repararet. Et inferius addit: Ut Angeli mali nec mala possint unquam voluntate carere, nec pona, sed permanente in eis injustae acersionis malo, permanerct etiam justae retributionis eterna damnatio. Et rursus inferius dicit: Nullum Angelorum, em quo ruine suce merito e calo ejecti sunt, bonam posse resunere voluntatet. In quibus verbis satis ostendit, illam impotentiam poenitenai ex Dei dispositione supposita culpa provenire, ac proinde in eum tanquam rmn causam reduci. Unde inferius addit, Deum solum tempus hujus vitae hominibus concessisse ad fructuosam poenitentiam agendam, non vero postea. Quod cum proportione de malis Angelis etiam intelligit. Et simili modo de Angelis viatoribus cum proportione intelligit, quod statim subjungit: Quod, qui in hac vita non fecerit id est, mutare voluntatem) Labebit quidem peenitentium in futuro seeculo de malis suis, sed indulgentium in conspectu Dei non inveniet, quia etsi erit ibi stimulus paenitudinis, nulla tamen ibi erit correctio voluntatis. n quibus verbis alludit ad locum Sapientae 5, ubi de damnatis generatim dicitur: Turbabuntur timore horribili, etc., dicentes intra se ponitentiam agentes, et pre angustia spiritus gementes. Et usque ad versic. 14, describit Sapiens seram veritatis agnitionem in damnatis, ex qua concludunt: ZEgo errarimus. llla enim omnia eamdem rationem in daemonibus habent. Quia velint, nolint, agnoscunt bona, quae amiserunt, et miserum statum quem acquisierunt, et sub hac ratione dolent et poenitentiam agunt de malis culpae commissis propter mala poenae, quae patiuntur: illa vero poenitentia est infructuosa, non quia si esset vera, et propter Deum non posset misericordiam obtinere, sicut supra diximus, et ex S. Martino refert Sulpitius in vita ejus, c. 24, et tradit Bernardus, in lib. de Gradib. Humil. in primo. et indicat Isidorus, lib. 1, de Sum., cap. 10, dicens, diabolum non petere veniam, quia non compungitur ad poenitentiam: sentiens, quod si compungeretur, veniam et petere posset, et obtinere: si quam vero poenitentiam nunc habet, non est vera, nec propter Deum, sed ex amore proprio, et quadam necessitate naturali, ut capite sequenti explicabimus.

13. Difficultas contra superius dicta orta ex sententia Scoti. —Neque juxta veram doctrinam de Gratia, et remissione peccatorum per ponitentiam, superest in hoc puncto difficultas. Juxta doctrinam vero Scoti, et aliquorum theologorum dicentium, posse hominem per naturales vires voluntatis cum concursu DEI generali habere attritionem, quae sit sufficiens dispositio ad obtinendam remissionem peccatorum; juxta hanc, inquam, doctrinam, oritur difficultas: nam si hoc est verum de homine, a fortiori habebit locum in Angelo, cum efficaciorem habeat voluntatem; ergo etiamsi Angelus damnatus omni auxilio gratiae privetur, cum generalis concursus ei non denegetur, poterit per illum talem attritionem habere de peccato. quae ad remissionem peccatorum obtinendam sit sufficiens dispositio. Quam difficultatem sibi proposuit Scotus in reportatis in 2, distin. 7, quaest. 3, artic. 2, et prius res- pondet, dici posse, Deum non solum auxilia gratiae, sed etiam generalem concursum ad similem actum denegare damnatis. In hoc autem non quiescit, quia illud esset perpetuum miraculum, vel perpetua violentia illata Angelo, vel homini. Sed hoc fortasse non esset magnum inconveniens, ut capite sequenti dicam. Secundo vero respondet, talem actum licet a daemone habeatur, in illo non esse sufficientem dispositionem ad gratiam, vel remissionem peccati, quia Deus non vult acceptare illum, ut sufficientem dispositionem ad gratiam, vel remissionem peccati. Nam etiam in viatoribus, ex sententia Scoti, ille actus non est sufficiens dispositio ad gratiam, nisi ex acceptatione divina. Potuit ergo Deus statuere certa, et infallibili lege acceptationem illam offerre pro statu viae, eamque pro statu damnationis absolute denegare.

14. Solida omnino responsio.—Verumtamen dubitatio supponit fundamentum falsum, nimirum, posse liberum arbitrium sive hominis, sive Angeli, cum solo concursu generali se sufficienter disponere ad gratiam, et post lapsum posse se eodem modo disponere ad remissionem peccati, et ad infusionem gratise, per quam formaliter talis remissio fit. Utrumque enim est valde falsum, ut de poenitentia hominis ostensum est in art. 4, 3 part., disp. 3, sect. 6, et de dispositione ad gratiam in tract. de Gratia, lib. 2 et 7. Et supra in libro quinto ostendimus, illa catholica dogmata de Gratia, non in hominibus tantum, sed etiam in Angelis vera esse. Verumtamen etiam posito illo suo dogmate, potuisset facilius Scotus respondere, non quamcumque attritionem naturalem esse dispositionem acceptabilem a Deo, ad remissionem peccati, sed oportere, ut saltem sit attritio undique moraliter bona, et honesta, ut ipse Scotus fatetur. In daemonibus autem non potest esse talis attritio, ut in capite sequenti ostendemus. Scotus autem forte non ita respondet, quia hoc posterius non admittit, ut ibi videbimus. Praeterea idem Scotus ultra honestatem, certum gradum intentionis postulat in attritione, ut ad gratiam sufficienter disponat. Potuisset ergo dicere in Angelis requiri majorem intentionem, quam fortasse possint per solas vires liberi arbitrii cum concursu generali elicere: praesertim in tali statu, ubi coguntur semper attendere ad poenas, quas patiuntur, et ad vehementem tristitiam, et dolorem de illis eliciendum, et ideo credibile est, non posse simul conari ad detestationem, et dolorem de peccatis valde intensum. Sed hoc etiam effugium in falsa doctrina fundatum est, et ideo solida responsio est, sufficientem dispositionem ad gratiam, et remissionem peccati, sine vero, ac supernaturali auxilio gratiae, haberi non posse, illudque omnibus damnatis denegatum esse.

PrevBack to TopNext