Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum daemones sint ita obstinati in malo, ut nullum actum voluntatis undique honestum, habere possint

CAPUT VIII. UTRUM DAEMONES SINT ITA OBSTINATI IN MALO, UT NULLUM ACTUM VOLUNTATIS UNDIQUE HONESTUM, HABERE POSSINT.

1. Opinio concedens daemoni, posse opus bonum morale edere. — Aliquorum theologorum sententia fuit, daemones quantumcumque obstinati in suo peccato sint, non esse determinatos ad semper peccandum, seu ad efficiendum actum malum, quotiescumque aliquid - libere operantur, ac subinde posse daemones, vel damnatos aliquos actus efficere omni ex parte bonos moraliter, tam ex objecto, quam ex circumstantiis. Ita tenet Scotus, in 2, d. 7, quaest. unica, Tartaretus, quaest. 1, dub. 2, Bassolis, quaest. 1, artic. 3, Durandus, quaest. 2, sequitur Angles in florib. 2, sentent., d. 7, quaest. 2, conclus. S, dub. 6, et refertur Pelbartus in Glossa, 2 part., verbo Daemones, titul. de Obstinat. daemon., S 38. Fundantur, quia voluntas, etiam in daemone est libera, vel in omnibus, vel in pluribus actibus, non tantum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem: ergo potest operari. et non operari similes actus, et cum operatur, potest bene, et sine ulla malitia operari: ergo ratione libertatis quoad exercitium, potest interdum nec peccare, nec bene agere, et ratione libertatis quoad specificationem potest aliquando opus simpliciter bonum facere.

2. De libertate quoad exercitium. — Prior pars declaratur, quia voluntas Angeli ex natura sua est libera, quoad exercitium in actibus ordinis naturalis, non tantum quoad singulos actus, sed etiam quoad totam eorum collectionem, quia nulla est causa necessitatem illi imponens ad exercendum aliquem actum confuse, seu disjunctim, magis quam determinate; ergo hanc libertatem retinet daemon, quia etiam in illo assignari non potest causa, contrariam necessitatem imponens. Et quamvis daremus, voluntatem daemonis necessitari a DEO ad aliquem particularem actum, ille non esset malus, nec peccatum, et respectu aliorum omnium, esset quoad exercitium liber dicto modo, id est, respectu totius collectionis caete- rorum actuum. Ex quo ulterius infertur, posse aliquando abstinere ab omni actuali peccato. Probatur consequentia, quia sic abstinendo ab actu, non peccaret peccato commissionis, quia tale peccatum non committitur sine actu: nec etiam peccaret omittendo, quia non habet peculiare praeceptum semper aliquid agendi; hoc enim praeceptum nec naturale est, nec est ulla ratio fingendi illud positivum in daemonibus.

3. De libertate quoad speciem. — Posterior item pars de libertate quoad specificationem eodem modo, et efficacius probari potest. Quia Angelus ex natura sua est liber, vel in omnibus, vel fere in omnibus actibus suis quoad specificationem, seu determinationem inter bonum et malum, ut est certissimum de Angelo in pura natura spectato: sed in daemone manet voluntas naturalis integra et perfecta, quia non est laesus in naturalibus, juxta commune axioma Dionysii et theologorum; ergo retinet eamdem libertatem. Dices, voluntatem daemonis in se mansisse integram, sed impeditam ad operandum bonum ratione peccati superadditi. Sed contra, quia peccatum semel commissum non potest omnino, et ex necessitate impedire indifferentiam quoad specificationem inter bonum et malum actum; ergo nec potest omnino tollere usum libertatis quoad specificationem. Antecedens probatur, quia peccatum semel commissum ab Angelo, non semper, ac perpetuo durat in actuali voluntate, qui oporteret voluntatem illam necessitari quoad exercitium ad continuationem illius actus, quod cum fundamento dici non potest. Tantum ergo manet quoad maculam, vel reatum: sola autem habitualis culpa non potest necessitate voluntatem ad actum malum etiam quoad specificationem; praesertim cum habitualis culpa tantum sit privatio quaedam physica, vel moralis. Et quamvis ei conjungatur vitiosus habitus, ille non potest talem necessitatem imponere voluntati, quia habitibus utimur cum volumus, ut paulo post magis ostendemus. Concludit ergo Scotus, in daemonibus non deesse potestatem bene operandi moraliter : addit vero probabile esse, nunquam exire in actum per hanc potentiam, propter vehementem malitiam, secundum quam (nquit) magis probabile est agere, quam secundum potestatem naturalem, quam habent ad oppositos actus.

4. Contraria sententia communis et vera. — Contraria sententia communis est theologorum, et vera, juxta quam duo dicenda sunt. Primum est, daemonem in omnibus actibus, quos libere exercet, male moraliter operari. Secundum est, daemonem nunquam cessare ab omni actuali peccato, sed aliquod semper committere, quamvis libere saltem quoad exercitium. Haec est sententia D. Thomae, 1 part., quaest. 46, art. 2, ad 5, quaest. 16, de Malo, art. 5, et quaest. 24, de Verit., art. 10, et in2, d. 7, quaest. 1, art. 2, ubi Magister idem sentit, et defendit Capreolus, quaest. 1, et Cajetanus ac alii recentiores, d. art. 2, et Ferrariensis 4, contra Gent., cap. 95, Soto, in 4, d. 50, art. 4, concl. 2, et art. 5, Bonaventura, hichardus, Gregorius, Gabriel, Major, /Egidius, in dicta distinct. 7, quaest. 1, art. 2, et Marsilius, in 2, quaest. 5, art. 3, Holchot, quaest. 4, et Altisiodorensis, lib. 2 Summae, tract. 2, cap. 7, q.1 et 2. Alensis, 2 part., quaest. 102, memb. 2 et 3, ubi non solum ait, daemones semper male agere, sed etiam demereri, et Henricus, quodlib. 8, quaest. 11. Et idem sentit Adrianus, in 4 tit., de Sacrament. poenit., quaest. 3, et alios refert, et sequitur Malonius, in 2, distinct. 7, disp. 15.

5. Probatur heec communis sententia ex Patribus. — Primo probari potest haec sententia ex doctrina Patrum, praecipue ex Fulgentio, de Fide ad Petrum, cap. 3, cujus verba ex parte retulimus, et praecipue notanda sunt illa: /n quo (id est, in igne) omnes illi praevaricatores Angeli, nec mala possunt unquam voluntate carere, nec pona. Et infra: Ex quo ruince illius meriti in hanc inferiorem sunt detrusi caliginem, bonam non poterunt resumere voluntatem. Et infra: Quam si amiserunt Angeli, ut amissum deinceps habere non possint, et multa similia de hac obstinatione docet, et tandem concludit, quod sicut beati nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, sic dumnati nullam bonam habere poterunt voluntatem. Ex aliis vero Patribus adducit Malonius supra generales quasdam sententias, quas de damnatis omnibus, eorumque statu proferunt, ut est illa Innocentii IIT, lib. 3, de Contemptu mundi, cap. 10: Voluntas damnati, licet amiserit potestatis effectum, semper habebit malgnitatis affectum. Et ad eumdem loquitur Prosperus, lib. 3, de Vita contempl., cap. 12, ubi ait: ideo dixisse Christum, damnatos ligatis pedibus et manibus, mitti in tenebras, quia in inferno, ubi Deo nemo coufitetur, actione privantur. Quod intelligendum videtur de actione honesta, quia absolute non omni actione privantur. Bernardus etiam, epistol. 253, damnatos dicit semper persistere in voluntate peccandi.

6. Favcet etiam Scriptura. — Et ad hunc modum possunt induci multa verba Scripturae, qualia sunt illa ad Galat. 6: "Dum tempus habemus, operemur bonum". Et Joann. 9: "Fenit nor, in qua nemo potest operari", et cap. 11: "Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebree vos comprehendant". Ac denique iltud Eccles. 9: "Neque opus, neque ratio, neque sapientia, neque scientia erunt apud inferos". Opus enim bonum sine aliqua prudentia, et recta ratione non fit: ubi autem neque ratio, neque sapientia est, profecto neque prudentia, neque recta ratio esse possunt. Unde Innocentius IlI supra, c. 7, illa verba tractans, ait: Tanta erit in reprobis mentis oblivio, tanta ceecitas animi, tanta confusio rationis, ut raro, vel uunquain ad cogitandum quidquam de Deo possint assurgere, nedum ad confitendum caleant aspirare. Specialius vero Ignatius, Epist. S, ad Philippens., de daemone loquens ait: Sapiens est ad male faciendum, bonum cero quid sit, ignorat. utique practice, sicut sequentia verba declarant : Ignorantia oppletus est propter voluntariam dmentiam. Quo enim modo non est hujusmodi, qui nec ante pedes, et pro patulo positam rationem videt? Addi etiam potest illud Job 10: "Ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat", ubi Gregorius, lib. 9 Moral., cap. 48, per defectum ordinis confusionem, quae in damnatorum erit mente, intelligit, in quius (ait) nibil ordinate fieri poterit; nihil ergo boni erit, quia operatio non est bona, nisi recta, et ordinata sit. Unde cap. 41, de daemone saltem allegorice dicitur: "Cor ejus indurabitur tanquam lapis".

7. Ex citatis locis conjecturales rationes formantur. — Ex quibus, et similibus testimoniis possumus aliquibus rationibus, vel conjecturis praedictam sententiam confirmare. Primo, quia si daemon posset actum facere omni ex parte moraliter bonum, posset velle honesium opus facere, quia honestum est, et rectae rationi conforme: sed daemon nunquam potest ita operari; ergo nec actum moraliter bonum facere. Consequentia est nota, et sequela probatur, tum quia secundum vera principia moralia de ratione operis honesti est, ut ex motivo honesto formahter fiat, ut ex 1, 2, suppono. Tum etiam, quia saltem necessarium est, ut fiat propter honestum finem, qualitercumque id explicetur: unus autem finis honestus, et naturalis ordinis est, ipsum honestum objectum, qua honestum est, et rectae rationi conforme: si ergo daemon potest operari propter honestum finem naturalem, maxime poterit propter ipsam honestatem naturalem operari, nam inter naturales fines hic est maxime consentaneus, et obvius, ac possibilis naturae rationah. Vel ergo daemon nihil potest bene operari, vel certe naturalem honestatem illo modo intenderenon potest. Quod autem id non possit, imprimis probari potest veluti a priori, quia daemon semper habet suam voluntatem quasi formaliter adhaerentem pravo fini suo, cui repugnat intentio honesti, qua honestum est. Secundo a posteriori, et ab incommodis, quia consequenter etiam posset odio habere peccatum, quatenus contra rectam rationem est. Item posset aliquid propter Deum facere, ut velle servare aliquod praeceptum ejus, quia hoc est rationi conforme, vel etiam posset laudare Deum, aut aliquomodo amare, quia bonus est. Haec enim omnia, et similia sunt honesta secundum raiionem naturalem. Unde si ratio contrariae sententiae fundata in libertate, et potestate naturali efficax esset, de illis omnibus aeque procederet. Absurdum autem esset haec similia in damnatis admittere, cum Psalm. 6 dicatur: "Non est in morte, qui memor sit tui, in inferno autem quis confiteLitur tibi" ? et Proverb. 19: "Impius cum in profundum venit, contemnit".

PrevBack to TopNext