Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

An daemonum obstinatio ex aliqua causa positiva intrinseca, vel extrinseca proveniat

CAPUT X. AN DAEMONUM OBSTINATIO EX ALIQUA CAUSA POSITIVA INTRINSECA, VEL EXTRINSECA PROVENIAT.

1. Quidam pro causa positiva obstinationis assignant habitum pravum a Deo iufusum. — Secunda causa, quam initio superioris capitis bus cogitari posse diximus circa daemonum obstinationem, erat positiva aliqua res, vel forma ipsum impediens, ne valeat bene operari; hanc ergo admittunt aliqui, et in ea assignanda sunt etiam opiniones. Prima est, illam impotentiam provenire ab habitu vehementer inclinante voluntatem daemonis ad male operandum, et tantum necessitatem inferente, ut voluntas non possit ei resistere. Hunc autem habitum dicit haec sententia infundi a Deo, quia non potest alia ejus causa cogitari; nam Angelus malus non acquisivit talem habitum per proprium actum, quia solum peccavit una, vel alia specie peccati, per cujus actum nec potuit acquirere habitum in omnibus materiis vitiorum, et omnibus virtutibus contrarium: nec etiam per multos actus potuisset tam vehementem habitum acquirere, ut voluntati necessitatem imponeret ; solus ergo Deus talem habitum potest infundere. Quod autem hic habitus sit necessarius, probatur, quia causa positiva obstinationis non potest esse, nisi dispositio intrinseca vo- luntatis, quia ab extrinseco non fit impotens, ut in praecedenti puncto probatum est, sed ilia dispositio non est aliquis actus, quia nullus est semper inhaerens voluntati Angeli; ergo oportet ut sit habitus, qui perpetuo in voluntate permanet. Hanc opinionem defendit Aureolus, in 2. d. 7, quaest. 1, a. 1; et sequitur Holchot, in 2, q. 4, versus finem, litt. K K, et probabilem reputat Major, in 2, d. 7, q. 1.

2. Improbatur primo. —Improbatur secundo, quod talis habitus non necessitet voluntatem, quoad exercitium. — Haec vero sententia nullatenus probanda est. Nam, ut dixit Marsilius, in 2, q. 5, ad 3, male sonat, nam facit ( inquit) Deum auctorem mali culpe. Hoc enim ex illa sequi videtur, quatenus ait, Deum inchnare voluntatem ad malum, mediante habitu a se infuso, quod maxime repugnat divinae bonitati, etiamsi talis inclinatio necessitatem inducat, imo tunc maxime, quia tunc in soIum Deum talis de ordinatio voluntatis refunditur, ut paulo post contra aliam sententiam latius ostendemus. Deinde argumentor in hunc modum, quia vel ille habitus necessitat voluntatem, quoad exercitium actus mah, vel tantum quoad specificationem: neutrum dici potest; ergo non potest voluntas daemonis per hujusmodi habitum reddi simpliciter impotens ad operandum bonum; consequentia probatur, quia (juxta praedictam sententiam) impotentia simphciter operandi bonum oritur ex necessitate absoluta operandi malum per habitum illi inducta, quae necessitas non nisi altera ex illis duabus esse potest. Probatur ergo minor de necessitate, quoad exercitium, quia voluntas essentialiter, vel saltem per seipsam est domina sui actus, sed per habitum superadditum non privatur illa potestate, imo per nullum habitum illa potestas diminuitur in se, et extrinsece, licet per additionem alicujus inclinationis impediatur, et quasi extrinsece minuatur, ut recte notavit D. Thomas 1, 2, q. 85, art. 1, ad 2. Unde recte concludit, per multiplicationem peccatorum, vel quamcumque intensionem habituum ab illis provenientem nunquam posse voluntatem privari libertate circa suum actum, vel circa usum talis habitus, quia nimirum voluntas in seipsa non minuitur, et ideo semper in illa manet integra potestas, vel suspender.di actum, vel alium repugnantem efficiendi, in qua potestate libertas consistit. Accedit, quod habitus voluntatis non tollit indifferentiam in judicio rationis, quae est radix libertatis: ergo quamvis voluntas sit tali habitu affecta, potest ratio proponere objectum, ut bonum, in quo est aliqua ratio mali, imo et actum circa tale objectum potest proponere, ut bonum non necessarium ( loquimur enim de intellectu non vidente Deum); ergo nec objectum, nec actus, quamvis directe ut amabilis proponatur, potest illam necessitatem voluntati inferre; ergo cum alias potestas voluntatis integra in se maneat, non obstante habitu, libertas circa talem actum, et objectum integra manebit, ac subinde non potest solus habitus necessitatem quoad exercitium inducere.

3. Deinde quod non necessitet, quoad speciem. — Altera vero pars de necessitate quoad specificationem tantum, eodem fere discursu probari potest, quia libertas illi necessitati opposita etiam consistit in potestate intrinseca voluntatis ad efficiendum, non solum actum moralter malum, sed etiam bonum, et honestum, supposita indifferentia rationis jam explicata: sed habitus neutrum horum intrinsece diminuit; ergo nec potest tollere libertatem, quoad specificationem, seu, quod idem est, contrariam necessitatem inducere: et declaratur amplius, quia necessitas, quoad specificationem non est ad unum actum determinatum non solum in individuo, verum etiam nec in specie, vel proximo genere, ut in praesenti materia est manifestum; quia haec necessitas in praesenti solum dicitur esse inter bonum et malum morale: malum autem morale indifferens est ad plurima vitia et peccata, inter quae dicitur manere libertas in voIuntate daemonis, etiam quoad specificationem, licet insit necessitas intra latitudinem illius objecti: ergo talis necessitas non potest provenire ab aliquo habitu, quia omnis habitus inclinat ad determinatam speciem vitii; unde non facile potest intelligi habitus, qui inclinet voluntatem ad malum in communi, et veluti sub disjunctione ad omnes species mali. Praesertim, quia malum non potest intendi sub ratione mali, unde nec habitus potest inclinare ad malum, qua malum est, sed semper inchnat sub aliqua ratione boni; nulla est autem ratio boni, cum qua conjunctum sit omne vitium, seu omne malum morale; ergo nec potest cogitari habitus, qui ad malum in communi determmnet voluntatem. Dices, licet haec necessitas ab uno solo habitu non proveniat, posset fieri per collectionem plurium, et totam illam daemonibus infundi; sed hoc refutatur ex dictis, tum quia hoc modo tribuitur Deo, quod sit principalis causa omnium peccatorum daemonum, et omnium vitiorum auctor, tum etiam quia nullus illorum habituum determinat voluntatem ad suum actum; ergo nec om nem simul potest determinare voluntatem quasi disjunctim, seu confuse ad aliquem vitiosum actum, quia semper manet in voluntate integra inclinatio, et potestas ad bonum.

4. Argumentum Aureoli pro astruendo habitu. — Sed objicit Aureolus, quia habitus vitiorum inhaerentes voluntati difficilem reddunt electionem, seu determinationem ad bonum; ergo adeo possunt crescere, et intendi, ut reddant impossibilem electionem boni. Probatur consequentia, quia quoties forma difficilem reddit actionem alterius formae sibi contrariae, adeo potest crescere, ut impossibillem reddat ejus actionem, ut patet in frigore respectu caloris, et in gravitate ponderis, respectu humanarum virium, etc. Verumtamen si argumentum vim haberet, etiam probaret, posse hominem multiplicando peccata, amittere libertatem honeste operandi, quod omnino falsum est. Respondet ergo divus Thomas, dicta quaest. 85, negando consequentiam, quia habitus non ingerit diflicultatem voluntati intrinsece, potestatem ejus diminuendo, ut jam diximus; sed instari potest, urgendo exempla adducta, quia etiam frigus impedit actionem caloris, quamvis illum non diminuat, sed tantum illi resistat, et frigiditas membrorum tanta esse potest, ut omnino impossibilitatem ambulandi inducat, quamvis potentiam in se non diminuat. Respondetur tamen facile, non esse simile de qualitatibus materialibus; nam illae habent determinatam vim agendi tantum secundum proportionem majoris ineequalitatis ad resistentiam passi, vel contrarii agentis, et inde fit, ut si resistentia sit major, vel saitem eequalis, omnino ab actione impediantur. Aliquando etiam materialis potentia indiget organo, seu instrumento, vel medio certa dispositione affecto, et ideo illa sublata, vel multum diminuta potest etiam actio talis omnino impedire, ut in visu, potentia motiva, et alis similipus videre licet. Voluntas autem est potentia spiritualis, quae per se non pendet ab organo, vel medio corporeo, nec proprie habet contrarium sibi resistens: nam habitus in ea existentes non resistunt activitati ejus, sed solum, quatenus ad alteram partem magis inclinant, ejus indifferentiam minuunt, et ideo quantumvis augeantur, auferre potestatem operandi circa contrarium objectum nunquam possunt. Praesertim, quia habitus semper est veluti instrumentum ipsius voluntatis, quo utitur, quando vult, et ideo impedire non po- test, quominus si voluntas velt, praeter, vel contra inclinationem talis habitus operetur.

5. Alii deinde pro causa positiva obstinationis assignant odium Dei necessarium et iucom- . possibile bono operi. — Secundus ergo modus explicandi hanc impotentiam daemonum ad operandum bonum per formam positivam contrariam voluntati inhaerentem fuit aliorum theologorum dicentium, illam qualitatem non esse habitum, sed actum quemdam, ita necessarium, ut non possit a voluntate suspendi, aut abjici, et ita pravum, et inordinatum, ut cum illo bonus actus moralis simul esse non possit. Hunc vero actum dicunt esse odium Dei, nam qui actu Deum odio habet, quidquid vult, et eligit, ex illo pravo affectu operatur, et ideo licet contingat talem actum voluntatis, vel electionem ex objecto, seu specie sua esse bonam, vel non malam, nihilominus in mdividuo ex pravo fine, et imperio praedicti odii semper est mala. Ad illud autem odium dicit haec sententia, necessitari voluntatem daemonis a Deo; vel, quia solus Deus efficit tale odium, ita ut voluntas tantum passive illud recipiat, ut voluit Gabriel, in 2, d. 7, quaest. 1, art. 1, cum Ocham, in 2, q. 19, et quodl. 1, q. 14, vel. quia licet actus ille sit effective a voluntate, nihilominus Deus illam necessitat, ut talem actum semper eliciat.

6. Forum fundamentum. — Fundamentum hujus sententiae esse potest, quia imprimis non repugnat Deum necessitare voluntatem ad aliquem actum, vel utroque ex dictis modis, ve! saltem altero. Deinde nec in tah actu odii Dei specialis, ac propria repugnantia invenitur, quia quidquid non est peccatum, non repugnat fieri a Deo: illud autem odium si factum, vel receptum non erit peccatum; ergo non repugnat sic fieri a Deo. Probatur minor, quia de ratione peccati est, ut sit actus liber, sed illud odium sic factum non est actus liber; ergo non est peccatum, ac proinde non repugnat sic fieri a Deo: et fortasse in hoc sensu dicunt ali Deum facere tunc talem actum, quoad entitatem, non quoad deformitatem. UIterius vero posita non repugnantia concluditur valde probabiliter, ita fieri a Deo; tum quia talis actus tunc non habet rationem culpae, sed poenae, quam daemon condigne, ac juste meretur, tum etiam quia ille actus est consentaneus illi statui, quia est status termini omnino contrarii statui beatitudinis, et ideo sicut in termino beatitudinis voluntas ratione status ad Dei amorem necessitatur, ita consentaneum est, ut in termino damnationis ad contrarium actum odii Dei necessitetur: tum denique, quia nulla alia sufficiens causa obstinationis daemonum, et damnatorum omnium reddi potest.

7. Impugnatur assignatum odium. — MHaec sententia absurdissima semper mihi visa est, et a caeteris theologis statim allegandis talis est judicata, quamvis non ab omnibus eodem modo impugnetur. Tria enim sunt in actu odii Dei: unum est generale, nimirum quod sit actus vitalis voluntatis; secundum de se etiam generale est quod sit actus necessarius respectu voluntatis daemonis, ut illaopiniosupponit; tertium est, quod sit talis actus, nimirum odii, circa tale cbjectum; primo igitur impugnatur dicta opinio ex primo capite, quia non potest Deus se solo efficere actum vitalem in voluntate, quo ipsa vere amet, aut odio habeat nihil efficiendo, sed tantum recipiendo. Hoc enim repugnat, quia qui amat, vel odit, actualem vitam exercet: actualis autem vita essentialiter requirit efficientiam in actum, qui est vita actualis accidentalis. Quae quidem ratio mea sententia verum, et satis firmum fundamentum sumit ad impugnandam dictam opinionem, verumtamen non adaequate improbat illam; non enim omnes illius opinionis defensores dicunt, actum odii fieri a solo Deo, nec id est necessarium ad daemonis obstinationem; satis enim erit, quod fiat necessitante Deo voluntatem, quamvis ab ipsa eliciatur. Solum ergo procedit illa ratio contra Ocham et Gabrielem, qui revera dicunt rem impossibilem: et praeterea licet esset possibilis, frustra fingeretur tam grande miraculum, cum facilius posset fieri idem effectus, necessitando voluntatem ad efficiendum similem actum. Secundo censeri potest ratio illa minus sufliciens, quia licet probet dictam opinionem esse falsam, non tamen in eo gradu, et censura, quam meretur, nam licet opinio, quae asserit posse hominem, vel Angelum intelligere, vel amare per actum non factum a se, sed receptum a Deo, sit falsa, et fortasse improbabilis juxta principia philosophiae, non tamen est intolerabilis, nec censura digna ex principiis theologiae. llla vero opinio, quam impugnamus, intolerabilis est in theologia, et temeritatis, vel etiam impietatis censura digna est, ut fere omnes probati theologi sentiunt; ergo illa sola ratione non sufficienter, vel, ut sic dicam, non adaequate impugnatur.

8. Secundo. — Altera ratio. quae ex secundo capite sumitur, infirmior est; dicunt enim aliqui, non solum non posse Deum necessitare voluntatem ad odium, vel amorem, se solo eft- ficiendo tales actus in voluntate creata, verum etiam nec faciendo, ut ipsa ex necessitate illos eliciat, quando ab objecto clare viso non necessitatur, et alioqui voluntas cum suffticiente advertentia intellectus operatur; unde hanc differentiam constituunt inter amorem et odium Dei, quod ad amandum Deum potest Deus ipse, ut objectum summe bonum, necessitare voluntatem, si clare videatur; illo autem modo non potest necessitare ad odium sui, ut est per se notum. Seclusa autem praedicta necessitate ex parte objecti, dicunt repugnare voluntati, necessitari quoad exercitium actus circa objectum indifferenter propositum ex vi judicii, et modi, quo voluntati proponitur. Cum ergo odium Dei semper sit circa objectum sic indifferens, id est, non necessitans voluntatem, impossibile est, ut Deus necessitatem inferat voluntati ad talem actum. Sed haec ratio debilior est, quam praecedens, quia procedit ex fundamento nimis falso. Nam Deus optime potest necessitare voluntatem ad eliciendum actum circa objectum plene cognitum, quamvis objectum ipsum per se talem necessitatem inferre non valeat; quia efticacior est divina potentia, et in illo effectu nulla est repugnantia, ut in materia de Gratia, prolegom. 1, c. 4, late ostendimus: et praeterea, etiamsi principium illud daretur, ex illo non pro dignitate, ut sic dicam, illa opinio impugnaretur, nec gradusfalsitatis ejus ostenderetur, quod in hunc modum magis declaro; quia juxta illam rationem, saltem ex hypothesi concedendum esset, quod si potest Deus necessitare voluntatem ad amorem sui extra visionem beatam, possit etiam ad odium sui necessitare. Consequens autem valde absurdum est, alioqui opinio Gabrielis non parum probabilis existimanda esset; nemo enim quantumvis protervus negare potest, quin sit valde probabile, posse Deum necessitare voluntatem ad amorem sui, etiam stante judicio rationis de se indifferente, ut est in abstractiva cognitione.

9. Tertio, et efficaciter. — Responsio quorumdam ad rationem nunc facta. — BEvertitur. — Tertia ergo, et propria ratio ex tertio capite sumenda est, nimirum, quia Deus non potest esse causa peccati, sed actus odii Dei est intrinsece actus peccati; ergo non potest Deus se solo immittere voluntati creatae talem actum, aut sua potestate, et voluntate efficaciter facere, ut Angelus faciat talem actum, vel e contrario argumentando ab inconveniente, quia si Deus ita moveret voluntatem ad illum actum, Deus esset auctor peccati: hoc autem di- cere impium est, et divinae bonitati, ac voluntati contrarium, ut ratio ipsa naturalis docet, et frequenter Scripturae testantur, Psalm. 5: "Non Deusvolens iniquitatemtu es": et Habacuc 1: "Mundi sunt oculi tui, ne videant malum, et respicere ad inquitatem non poteris", et similia; ergo. Respondent quidam, rationem hanc parvipendentes, negando sequelam, quia de ratione peccati est, ut sic actus liber, et ideo si Deus necessitaret voluntatem a odium sui, eo ipso non esset auctor peccati, quia necessitatem inferendo, auferret adtali actu rationem peccati. Sed hoc effugium vim, et pondus rationis non evacuat; quia in actu intrinsece malo, ut est odium Dei, distinguenda est malitiae deformitas (quam intrinsece habet, ex oppositione ad rationem rectam) a libertate actuali, quam habet per denominationem a potentia proxima, a qua elicitur, quando ita sit ab illa, ut possit non fieri. Deus ergo non tantum non potest esse propria causa talis actus, si libere fiat, vel quia libere fit, sed etiam, ac praecipue, quia intrinsece malus est. Haec autem malitia ab illo non separatur, etiamsi fingatur necessario fieri; ergo etiam propter hanc praecisam rationem non potest Deus sua voluntate intendere tale malum, nec per se facere ut fiat, nam hoc etiam repugnat illis sententiis: "Mundi sunt oculi tui, ne videant malum" ; et, "non Deus volens iniquitatem tu es".

10. Aliorum responsio. — Rejicitur optimo argumento. — Sed responderi adhuc potest, distinguendo inter malum naturale et morale, et consequenter dicendo, odium illud sine libertate factum esse quidem quoddam naturale malum, non autem morale, quia etiam de ratione mali moralis est libertas: nam esse morale a libertate incipit, seu in illa fundatur, ac proinde non esse inconveniens, quod Deus sit auctor talis mali, quia Deus potest esse causa naturalis mal, et illud intendere, quamvis non possit esse auctor mali moralis, de quo allegata Scripturae testimonia, et alia similia loquuntur. Sed imprimis responsionem hanc cavendam censeo, vel ex eo, quod haeretici hujus temporis illa utuntur, ut Deum faciant auctorem omnium malorum actuum, quos nos committimus, et nihilominus verbis negent Deum esse causam, cur non peccemus, seu esse auctorem peccati, quia eo ipso quod a Deo sit, definit esse peccatum, seu morale maIum, ut late ostendit Bellarminus, lib. 2. de Amiss. Gratiae, cap. 2, et sequentibus. In quibus eos convincit, negare verbis, quod reipsa docent. Deinde actus odii Dei, qui a daemone fit, sub duplici consideratione mali moralis considerari potest, scilicet, vel in ratione actus, vel in ratione objecti: quod alias dici solet, vel ut habens malitiam formalem, vel objectivam. Priori modo talis actus consideratur, ut elicitus, verbi gratia, a daemone, et ut sic requirit libertatem, ut sit actus moralis: ideoque si ex necessitate fiat, non imputatur proximo operanti, tanquam habens formaliter malitiam moralem; nihilominus tamen semper actus ipse est malus, et deformis moraliter objective, respectu cujuscumque voluntatis intendentis, et volentis illum libere, vel libere facientis, ut ab alio fiat cum necessitate: ergo Deus intendens, volens et faciens, ut damnatus ipsum odio habeat, amat odium sui in Angelo; et per hunc amorem efficacem sui odii, necessitat Angelum ad talem actum faciendum: talis autem amor non potest non esse contrarius rationi, et in se turpis: ergo impium est illum Deo tribuere.

11. Evasio argumenti prorime facti.— Ezpugnatur.—bicet aliquis, talem voluntatem, vel amorem odii sui in alio, in Deo non esse peccatum, vel quia non est contra ullam legem, quia Deus nulla lege obligatur. At haec excusatio nullius momenti est, quia amare odium Dei ex se et ex vi talis objecti est intrinsece malum respectu rationalis natura, quaecumque illa sit, sive creata, sive increata; et ideo, si per impossibile Deus haberet illum actum, malus esset, etiamsi non esset contra propriam legem praecipientem, quia esset contra ipsam Dei naturam, et contra naturalem rationem, in quocumque sit; unde si peccatum cum illa proprietate sumatur, quod sit actus contra legem, et proprium praeceptum superioris, sic actus ille non denominaretur peccatum, nihilominus tamen esset actus inordinatus, et turpis, ac proinde repugnans Deo, non ex vi praecepti, sed ex vi infinitae bonitatis, ac rectitudinis divinae voluntatis. Sicut alibi diximus, in tract. de Fide, disp. 3, sect. 5, non posse Deum velle mentiri, quia est actus intrinsece malus, et ita etiam in Deo esset malus, si in Deo posset inveniri; quamvis in ipso non esset contra propriam legem, et ideo sub ea ratione posset non denominari peccatum, et nihilominus Deo repugnat, eo ipso, quod intrinsece malus est, et Deus summe bonus. Quocirca, quia tales actus per se mali inveniri non possunt, nisi in voluntate creata, quae alicui legi aeternae, vel temporali subdita est, ideo nullus est actus malus, qui non sit peccatum, id est, contra legem: ex hypothesi autem, quod in Deo esset talis voluntas, daretur actus malus, sine illa rigorosa denominatione peccati, prout dicit praevaricationem a lege. Posset tamen verissime denominari peccatum, quatenus esset contra rectam rationem, ac subinde contra summam naturalem intellectualem, ut talis est.

12. Evasio altera exploditur. — Respondent alii, illam voluntatem in Deo non esse inordinatam, quia non habet illam ex odio sui, sed ex affectu justae vindictae in ipso daemone. Verumtamen non est majoris momenti haec fuga, quia ut actus voluntatis sit malus, satis est, quod sit de objecto intrinsece malo, etiamsi circumstantia boni finis vestiatur; quia sicut non sunt facienda mala, ut inde veniant bona, ita non est intendendus finis bonus per medium pravum. Et ideo non potest Deus velle unuum peccatum, ut puniat aliud, licet possit velle permittere unum peccatum in poenam alterius, quia permissio peccati simpliciter bona est; velle autem efficaciter facere odium sui in alio, non esset velle permittere peccatum, sed esset velle ipsum peccatum, seu malum, quale est odium Dei, etiamsi intendatur, ut ab alio faciendum ex necessitate ab ipso Deo immissa; quia illa necessitas excusabit eum, qui necessitatur, ne illi turpitudo talis actus tribuatur, non tamen faciet, quin actus ipse semper sit in se turpis, et consequenter sit pravum objectum respectu ejus, qui illum intendit in alio, et per alium fieri vult, per quem facit, ut fiat.

13. Quarto tandem impugnatur assignatum odium.—Denique possumus contra illam sententiam objicere, quia etiam posito illo odio non potest esse adaequata causa, ob quam Angelus malus nullum moralem actum bonum facere possit. Probatur, quia non omnis actus bonus mortalis habet formalem vel virtualem repugnantiam cum odio Dei; cur enim non potest Angelus, qui vult malum Deo, velle bonum alteri Angelo solum ex naturali affectu ad naturam sibi similem ? aut cur non potest velle dicere verum, quia est rationi consonum? Certe ex solo odio Dei non videtur sumi sufficiens ratio, quia odium Dei non est odium omnis bonitatis, et honestatis particularis, nec est per modum intentionis finis, ad quem caetera opera omnia neces:ario dirigi debeant. In quo differt ab amore Dei, qui virtute complectitur observantiam praeceptorum: tum, quia non potest sine illis subsistere, tum etiam, quia bonum ex integra causa: odium autem, et potest esse circa Deum, etiamsi non sit circa proximum, et est malum, quod ex quocumque defectu committi potest.

14. Responsio quorumdam ad prosimam impugnationem. — Hesponderi vero potest, licet hoc sit verum, loquendo in communi de odio Dei, tamen aliquod esse posse tam universale ex parte objecti, ut omnis actus honestus cum illo repugnet, praesertim in Angelo, qui rationes rerum et actionum perfecte cognoscit. Declaratur. quia potest quis tam acerbo odio Deum prosequi, ut velit, et intendat in omnibus illi displicere, quantum possibile fuerit, et ex vi talis actus odio habeat Deum tam in se, quam in sua imagine. et in omni persona, quae illi placet; cum tali autem odio nulla voluntas benefaciendi alteri, aut bonum operandi subsistere potest. Si autem Deus immittit daemoni odium sui, credibile est, tale odium ex omni parte esse maximum et acerbissimum; de hoc ergo odio probabilissimum est, de necessitate excludere omnem bonum actum, sed quo malitia talis odii magis exaggeratur, eo fit incredibilius et horribilius, quod Deus directe et efficaciter tale odium damnatis immittat.

15. Refellitur dicta responsio. — Verumtamen ex illo sequitur, daemonem in omnibus aliis actibus suis nihil peccare, quod satis absurdum est; et contra verba Joan. 1 Canonica, cap. 3: "Ab initio diabolus peccat" ; quae sic exponit Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 13, ab initio sui peccati, seu ex quo peccare incepit, semper peccat: juxta illud Psal. 73: "Superbia eorum, quà te oderunt, ascendit semper" ; et ita etiam exponunt Beda, Lyranus et alii in dictum locum Joannis. Patres etiam communiter inter peccata daemonis numerant invidiam contra hominem, et quod ex illa Adamum ad peccandum induxit, et quodammodo occidit: nam de illo peccato daemonis multi interpretantur verba Christi, Joan. 8: "7lle homicida erat ab initio", ui in superioribus visum est. At vero illud peccatum commisit daemon jam damnatus, ac subinde in illo statu potest peccare: non potest igitur illud consequens admitti. Quod autem sequatur, patebit, quia nemo peccat in eo, quod ex necessitate facit, et vitare non valet: sed daemon juxta illam sententiam, necessario male facit, quidquid facit; ergo nunquam peccat. Item ad hominem, probatur sequela a contrario: quia si in his, quae daemon necessario facit, ex vi odii peccaret, etiam in ipso odio peccaret, et sic Deus esset auctor peccati.

16. Ut occurrant nonnulli. — Rejeciuntur.— Responderi potest, in his, quae daemon facit ex vi odii cum necessitate quoad exercitium, non peccare, ut probat ratio: quia, quod sequitur ex suppositione necessaria simpliciter, quoad exercitium, si cum simili necessitate sequatur, non est ullo modc liberum, nec morale, et consequenter aeque non potest esse peccatum. Inde tamen non sequitur universaliter daemonem nunquam peccare, quia multa facit, ad quae ex vi odii non necessitatur quoad exercitium, sed contra hoc est, quia licet ad singulos actus malos (ut sic dicam) seu quoad substantiam eorum non necessitetur quoad exercitium, necessitatur nihilominus simpliciter quoad malitiam eorum, quia juxta illam sententiam non potest daemon vitare malitiam, quam tales actus ab odio Dei ex necessitate participant; ergo actus ille, ut malus, non est liber, ac proinde nec malus moraliter, vel peccatum; nec sufficiet libertas in exercitio actus, quoad substantiam ejus, ut operanti malitia imputetur, quia non tenetur daemon abstinere ab omni actu libero, ne a necessario Dei odio inficiatur, quia illud moraliter impossibile est, nec ulla sufficiens ratio talis obligationis dari potest.

17. Aliorum occursio. — Infringitur. — Adhuc vero poterit responderi, hoc ad summum procedere de actibus ex objecto bonis, vel saltem indifferentibus: non vero de actibus de intrinseco malis ex objecto, ut sunt invidia, homicidium, mendacium, blasphemia, et similes, in quibus merito dicitur peccare daemon, quia libere se determinat ad talia objecta, a quibus propriam mal tiam habent: et ita secundum illam malitiam vere peccat daemon, et cum suflicienti libertate, licet malitia odii Dei, si in illos etiam actus redundat, ipsi non imputetur. Sed contra hoc etiam replicari potest primo, quod supposito summo odio Dei, quale explicatum est, etiam illi actus non erunt liberi, quoad exercitium, quia daemonis odium tale est, ut ex vi illius cupiat inferre Deo omne malum, et omnem injur.am sibi possibilem, sed quoties illos actus exercet, repraesentantur ipsi, ut media necessaria ad explendum illum pravum affectum ad Deum, quem ex necessitate habet; ergo eadem necessitate tales actus facit, et consequenter in illis non magis peccat, quam in ipso odio. Secundo: potest e contrario converti argumentum, quia si actus illi sunt liberi, poterit daemon ab illis semper abstinere, et solos actus bonos, vel indifferentes ex objecto facere, et sine malitia, quae ipsi imputetur: consequens autem admitti non potest. juxta ea, quae adduximus; ergo ratio illa sumpia ex necessitate odii Dei, et absurdo funda- mento nititur, et illo etiam posito, difficultatem non omnino evacuat.

18. Tertia sententia assignans pro causa obstinationis demonum ipsum eorum primum peccatum .— Non satisfacit — Tertia principalis sententia in hoc puncto est: Primum peccatum ab Angelo in via commissum esse sufticientem causam tantae obstinationis, ut nunquam amplius bonum opus facere possit; quia semper operantur mali Angeli in virtute illius primae intentionis, cui immobiliter adhaerent: et ideo illa sufficit, ut omnes subsequentes actus mali sint. Ita exponunt rationem D. Thomae, in dicto art. 2, Cajetanus ibi, et Ferrara supra, et insinuat D. Thomas 2, dist. 7, q. 1, art. 2, et quaest. 24, de Verit., art. 10 et 11, et consentit Richardus supra. Sed haec sententia satisfacere non potest; tum, quia principium illud de inflexibilitate voluntatis angelicae, ditficile est, et in sensu vero, quem habere potest, non servit proposito: ut ex supra dictis facile constat; tum maxime, quia illa ratio confundit obstinationem solius impoenitentiae de peccato commisso, cum obstinatione semper male, et nunquam bene operandi, cum longissime distent. Et illa ratio licet de priori obstinatione admittatur, nihil de posteriori probat; nam solum probat, daemonem semper, ac necessario in statu peccati esse; ex quo inferri non potest, omnem ejus actum esse peccatum, ut per se notum est. Alioqui homo existens in peccato lethali in omni actu suo peccaret, quod sine errore dici non potest. Antecedens vero patet, quia peccatum, quod daemon in via commisit, nullo modo influit ex necessitate in omnes sequentes actus, quia nec actu permanet semper, nec per virtutem aliquam relictam influit, sed tantum habituahter durat, quae omnia constant ex gencralibus principiis moralibus in 1, 2, traditis, vel tradendis; et ideo plura de hac opinione dicere necessarium non est: aliquid vero in capite sequenti addemus.

PrevBack to TopNext