Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum daemones ab igne corporeo et sensibili torqueantur

CAPUT XII. UTRUM DAEMONES AB IGNE CORPOREO ET SENSIBILI TORQUEANTUR.

1. Simile dubium pro preesenti capite et sequentibus an tomo de Panitentia, disp. 45, sect. 2 et 3. — Explicummus poenam damni, et cum illa caeteras spirituales, vel (ut ita dicam) mentales poenas, et incommoda declaravimus, soIumque obiter aliquid de poena sensus attigimus, vel potius supposuimus: superest igitur, ut de illa ex professo tractemus. Dicitur haec poena sensus, non quia per actus sensuum, vel potentiam sensitivam sustineatur, sed quia causam et originem habet ab aliquo sensibili corpore, quod causa est hujus poenae; et ideo quatuor supersunt de hac poena explicanda. Unum est an revera ab igne corporeo procedat, aliud est quomodo ab eo fiat, tertium est, an tantus sit dolor inde resultans in damnato, ut nullam suam delectationem patiatur, quartum erit de loco, in quo daemones hanc poenam patiuntur.

2. Philosophi ignis cruciatum apud inferos irridebant. — Antiquus ergo fuit error dicentium ignem, qui daemones cruciare dicitur , non esse verum, et proprium ignem, sed per metaphoram sic appellari, ac subinde non per realem actionem, sed per apprehensionem spiritus torquere. Tribui solet hic error Pythagorae apud Ovidium, in Metamorph., Epicuro apud Lactantium, lib. 7, cap. 7, et Senecae, epist. 24, ad Lucillum, et in consolatio., ad Marciam, cap. 19 et 20, Ciceroni in Tusculan., Plino, lib. 2, Histor., cap. 65, quem secutus est Avicenna, libr. 9 Metaphysicae, cap. ultim., ut refert D. Thomas, in 4, dist. 44, quaest. 40, art. 2. alias, quaest. 97. Addit, art. 5, q. 26, de Verit., a. 1, et refert Algazelemus. At vero isti philosophi inferni locum, et omnes poenas vitae futurae negabant, fabulosa putantes omnia, quae de illis dicuntur, ac subinde non soIum verum ac proprium, sed etiam metaphoricum ignem inferni deridebant. Qui error contra divinam est providentiam, et ideo in aliis locis impugnatur. Nunc autem tanquam certum supponimus puniri daemones, et damnatos in alio saeculo, et quamdam illorum poenam ignis nomine in sacra Scriptura significari; et ideo solum de veritate illius ignis inquirimus.

3. Supposito ex fide dari ignem cruciantem damnatos, cujusmodi sit, queritur. — Opinio Catherini gravissimam inferni penam dici metaphorice penam ignis. — Arguitur primo pro Catherino ex variis locis Scripture. —In quo puncto Philo, in lib. de Congressu eruditionis causa, dixit, ignem cruciantem damnatos non esse, nisi vermem conscientiae. Et multi ex haereticis, et Lutheranis hunc errorem secuti sunt: ut refert Jodocus Coccius, in Thesaur., lib. 10, art. 7, in principio. Et ex Catholicis Catherinus, in lib. de praem. Bonor. et supplic. Malor., ausus est dicere, ignem inferni non esse verum ignem sensibilem, atque corporeum, sed esse spiritualem poenam, quae per metaphoram et analogiam ignis vocatur, ut homines acerbitatem illius poenae aliquo modo apprehendant, quia in rebus sensibilibus nihil est, quod acerbius, quam ignis cruciare videatur. Et hanc sententiam videntur probare scolastici, qui cum Avicenna supra, dixerunt, spiritus non cruciari a vero igne, sed cogitatione vehementi torqueri, apprehendendo se pati poenam ignis, ac si illam revera paterentur. Pro qua sententia referri solent Albertus, Bonaventura, AEgidius et Durandus, sed revera illam non docent, quantum ad praesens attinet, ut ex sequentibus patebit. Potestque haec sententia primo persuaderi ex Scriptura isto modo. Quia divina Scriptura loquens de igne, quo daemones cruciantur, sufficienter imo melius intelligitur metaphorice vocem ignis usurpando, quam proprie; ergo nullum fundamentum nobis relinquitur, ut illum esse verum ignem asseramus. Consequentia clara est; et antecedens probatur primo ex locoillo Luc. 16, ubi dives ille dicebat, "guia crucior in hac flamma", ibidem autem de eodem divite dicitur : "Hlevans oculos suos vidit Abraham a longe", eumque dixisse ad Abraham: "Mitte Lacarum ut intingat digitum suwm in aquam, et refrigeret linguam meam" ; manifestum est autem oculos, digitum et linguam, non nisi per metaphoram animabus separatis tribui; ergo eodem modo intelligendum est metaphorice sumi flammam, cum illa cruciari anima dicitur.

4. Secundo probatur ex illo Job., cap. 24: "Ad nimium calorem transeat ab aquis uivium, et usque ad inferos peccatum illius". Ubi sive sit sermo de transitu a frigore peccatorum hujus vitae ad calorem poenarum inferni, sive de vicissitudine poenarum in ipso inferno, semper aquae nivium metaphorice ibi dicuntur, nec enim credibile est propriam poenam aquarum, et nivium esse in inferno, sicut etiam constat ex hac vita non fieri transitum a propriis aquis nivium; ergo similiter cum dicitur, ad calorem niviwm, non proprie intelligiturde calore ignis, sed de aliqua poena, sic metaphorice declarata. Tertio sumitur argumentum simile ex illis Scripturae locis, in quibus dicuntur damnati morderi, et torqueri a vermibus Isaiae 66: "Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exLinguetur". Quae verba de poenis damnatorum interpretatus est Christus Dominus Marci 9, dicens: "Bonum. est tibi delilem introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti an gehennam, in ignem inexmtinguibilem", "ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur". Quae verba cogere videntur, ut de vermibus, et igne pariformiter intelligantur, quia de utrisque cum magna aequalitate proferuntur: sed vermis ex sententia omnium metaphorice sumitur pro spirituali remorsu conscientiae; ergo et ignis metaphorice intelligendus est, juxta illud Isaiae 33: "Spiritus vester ignis vorabit vos".

5. Quarto quia in sacra Scriptura poena ignis opponitur visioni beatificae tanquam summum malum summo bono; ergo per illum ignem non intelligit Scriptura aliquod sensibile corpus: nam illius afflictio non potest esse summum malum, beatitudini sanctorum extreme oppositum. Antecedens probatur ex Matth. 25, ubi Christus verbis illis: "Venite, benedicti, possidete regnum", etc., opponit illa, "7te, maledicti, in ignem eterumum". Unde D. Thomas 4, d. 50, quaest. 1, art. 1, ad 1, docet ibi nomine ignis omnem poenam ntelligi. Quinto Luc. 3, et Matt. 3, dixit de Christo Joannes, "7pse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne", ubi cogimur ignem metaphorice interpretari, et damnamus haereticos, qui ad litteram, ut verba sonant, locum intelligentes, ignis cauterium in baptismo adhibebant: cur ergo ignem poenalem non etiam metaphorice interpretabimur? cum propria intelligentia absurditatem continere videatur.

6. Arguitur secundo ex Patribus. — Secundo principaliter argumentantur auctoritate Patrum. Nam Tertullianus, in Apolog., cap. 48, impossibile putat spiritualem substantiam ab igne corporeo pati: et Origenes quem divus Thomas, supra refert, in l. 2, Periarc., c. 20, alias 11, et hom. 9, in diversos Matthaei locos, circa finem, inquit: Qui discedunt a Jesu, mittuntur in ignem etermim, qui alterius generis est ab hoc igne, quem habemus in usu. Et deinde refert sententiam, quae per ignem conscientiam, et remorsum ejus intelligit, et non reprobat, Dummodo, ait, non neget eterna supplicia, et infra, 7gnis quoque jurta id accipiendus, quod et vermis, qui tamdiu habeat materiam, qua coraa flamma pascatur, et in hanc sententiam multa prosequitur. Praeterea Augustinus, 1. 20, de Civitat., cap. 16, ait, Cajusmodi ille ignis sit scire arbitror neminem, nisi cui Deus revelaverit, et 1. 91, cap. 10, inducens pro veritate ignis inferni verba illa divitis, "Quia crucior in hac flamma", addit, Dicerem utique, flammam illam esse corpoream, nisi concenienter responderi posset, talem esse illam flammam, quales oculi, qualis lingua, qualis digitus, ubi erant sine corporibus anime. Unde concludit: Sic ergo incorporahis illa flamma, et illa guttula, qualia sunt somnia dormientium, etc. Similemque sententiam indicat, 1. 12, Genes., ad lit., cap. 32, ubi etiam locum gehennae spiritualem vocat.

7. Praeterea Hieronymus, Isa. 66, in finem, "Vermis, ait, qui non moritur, et ignis, qui non extinguitur", a plerisque conscientia accipitur peccatorum, que torqueat in suppliciis constitutos. Et postea verba Origenis supra citata transcribit, et tanquam sua tradere videtur. Quod Ruffinus in hoc puncto specialiter in Hierony mo notavit. Damascenus etiam, l. 4, de Fide, cap. ult., in fine, dixit: flagitiosos homines, et spiritus in ignem etermun, non materia instar lujus nostri constantem, sed qualem Deus novit conjiciendos esse. Unde etiam Gregorius, lib. 15, Mor., cap. 17, alias 14, circa illa verba: "Devorabit eum ignis", ak, Ignis corporeus, ut ignis esse valeat, corporeis « ndiget fomentis, non vero ignis gehenne, cum incorporeus sit. Denique Ambrosius, lib.7, in Lucam, ad cap. 14, m illius S 3, ita concludit, ergo neque corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flummarum corporalium, neque vermis est corporalis. |

8. Ex adductis testimoniis conficitur ratio pro sententia Catherini. — Ex his ergo sic concluditur pro hac sententia ratio, quia ignis corporeus, vel nullo modo, vel non sine magnis miraculis potest spiritus cruciare, sed nihil est quod nos cogat, ut ignem illum corporeum esse fateamur, ut ostensum est; ergo. Major facile persuadebitur, tum quia corpus non potest naturaliter agere in spiritum: tum etiam quia spiritus non est capax caloris, et consequenter, nec doloris, qui ex vehementia caloris nascitur; tum etiam quia dolor, quem ignis conferre potest, tantum est sensibilis, spiritus autem non est capax doloris sensibilis: tum praeterea quia ignis crucians daemones eos comitatur quocumque ierint, alias qui in hoc aere versantur, non possent ab illo pati; non est autem verisimile, ignem corporeum cum daemonibus moveri, alioqui obsessorum corpora combureret, vel miraculose actione in illa privaretur, et alia similia facile objici possunt, quae in sequentibus attingentur.

9. Catholica assertio ignem inferni esse verum, et non metaphoricum. Nihilominus certa et catholica sententia est, ignem inferni, "qui paratus est diabolo et Angelis ejus", ut in illo crucientur, verum ac proprium ignem corporeum esse. Hic est communis consensus scholasticorum omnium, ut in discursu sequentium capitum videbimus, imo est communis sensus Ecclesiae et catholicorum, ut experientia notum est. Fundatur autem praecipue in Scriptura, quae ut efficaciter probet in hunc modum induci debet. Deus saepe in Scripturis pronuntiat spiritus, et homines damnatos igne perpetuo cruciandos esse; et tam frequenter hoc repetit, ut verisimile non sit metaphorice loqui, et generalis regula interpretandi Scripturas sacras ab Augustino et aliis Patribus tradita est, ut cum proprietate intelligantur, quando sine absurdo possunt, ut revera in praesentiarum possunt; additque, Concilium Tridentinum, ses. À, secundum communem Patrum sensum esse interpretandas. Patres vero communiter id in praesenti materia praestant; ergoin praesenti materia ita intelligendae sunt, ac proinde certam nobis fidem faciunt ex testimonio Dei, quod ignis ille corporeus, et verus sit.

10. Probatur jam primo ex Scriptura.— Prior pars antecedentis ostenditur: nam Deuterom. 32, dicitur: "/gnis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima". Et Judith. 16: Dominus omnipotens vindicabit in eis, in die Judicii visitabit illos. Dalbit enim ignem, et vermes in carnes eorum, Ps. 10: "Pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum". Eccles. 1: "Vindicta carnis impii ignis et vermis", et cap. 21: "Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis", Isaiae 3: "Quis poterit habitare de volis cum igne devorante? Quis habitabit ea vobis cum ardoribus sempiternis" ? Matth. 3: "Omnis arbor,quae non facit fructum bonum, evcidetur, et in ignem müttetur" ; et 1dem, cap. 5, 13et IS. Infernus, gehenna, ignis vocatur, et damnati dicuntur mitti in ignem etermum. Marc. 9: In ignem ineatingubilem, "ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur". Describiturque late Apoc. 14, 18, 19, 20 et 22, ubi infernus vocatur, stagnus ignis ardentis et sulphur. Praecipuum vero omnium testimonium est Matthaei 25: "Discedite a me, maledicti, in ignem eternun, qui paratus est diabolo et Angelis ejus". Quia cum ibi sententia contra impios proferatur, propria etiam illorum poena sine metaphora explicatur, et similes loci inveniuntur 1, 2, Thessal. 1, 2, Petr. 3, et in epist. Judae. Tam constans ergo modus loquendi Scripturae solum metaphoricum sensum non admittit. Praesertim cum proprius ex genere suo (ut sic dicam) praeferendus sit, si commode possit, juxta regulam in altera parte antecedentis propositam, Scripturam proprie esse interpretandam, si absquc inconvenienti possit, quae sumitur ex Augustino, l. 8, Genes. ad litteram, cap. 2, et latius lib. 3, de Doctrina Christiana. cap. 10 et 11, quae regula maxime locum habet, quando usus est frequens, et uniformis, et quando proprius sensus non solum inconveniens non habet, sed etiam ad bonos mores utilior est: utrumque autem in praesenti reperitur.

11. Patres in sensu proprio et non metapho- rice accipiunt citata loca Scriptura. — Venio ad tertiam partem antecedentis de consensu Patrum: ex illis enim multi eodem fere modo, quo Scriptura, loquuntur, sed in ipso absoluto loquendi modo proprie verba Scripturae se intellexisse signiticant. Sic loquitur Justinus in Apologetico pro Christian. ad senatum. Maximus, Epist. ad Cubicularium in Thesauro relatus. Arnobius, lib. 2, adversus Gentes. Paulinus, Epist. 31, et in carmine de obitu Celsi, non longe a fine: praesertim vero Cyprianus, in serm. de Ascens. Dom. sub finem: 7ncorruptibiles flamme, at, nudum corpus allamDent: ardebit purpuratus dives, etc., iu proprio adipe frivae libidines bullient, et inter sartagines, et flummas miseralilia corpora cremanmtur, etc. Et in l. deLaud. Martyrii, c.5: Paradisus, inquit, Dei testibus floret, negatores gehenna complexa eternus ignis inardescit. Latius vero, c. 12, veritatem exponit, dicens: Seviens locus cui gehenna nomen est, magno plangentium murinure, et gemitu, et eructantibus flammis, per horrendam spisse caliginis noctem, seva semper incendia camini fumantis expirat: globus ignium arctatus obstruitur, et in varios pone exitus relavatur. Tunc seviendi plurima genera, tum in se ipse convolvit, quidquid ardoris emissi eadem flamma cruciaret, etc.

12. Concinunt Patres alii. — Ad eumdem modum Cyrillus Alexandrinus, Orat. de exitu animae, quae habetur in 2 tom., in fine homiliarum de igne inferni tanquam de vero, et corporali loquitur: prius dicens: Propter corporis voluptates igni trador, et postea late describens locum inferni corporeum, et tenebrosum. Unde subjungit: Jtem qualis est gehenna ignis ineatincti urentis, neque lucentis. Multo vero clarius id docuit Gregorius, libr. 4 Dialog., c. 28, ubi sic inquit: Scut electos beatitudo letificat, ita credi necesse est, quod a die eritus sui, ignis reprobos erurat. Petrus vero interrogat: Ft qua ratione credendum est, quod rem incorpoream tenere ignis corporeus possit, quod cap. 29, prosequitur. Et tandem diserte interrogat: An ignis infernà corporeus sit, et respondet: Corporeum esse non ambigo. Hieronymus, Epist. 59, ad Avitum, inter errores cavendos in libris Origenis, hunc ponit: Quod ignis inferni non punit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum. Et in id ad Ephes. 5: "Nemos vos seducat", vel ut ipse legit, decipiat inanibus verbis, inter haec verba inania ponit eorum opinionem: Quia dicunt non futura pro peccatis esse supplicia, nec edtrinsecus adhibenda tormenta, sed ipsum peccatum, et con- scientian delicti esse pro pena, dum vermis in corde non moritur, et ignis in animo accenditur. In quibus verbis imprimis ponderandum est verbum illud ectrinsecus, quod iterum repetit dicens, sine cruciatuum forinsecus adhibitione, significans praeter internas poenas, dari tormentum ab extrinseco agente proveniens, quae poena maxime ignis cruciatus esse potest. Unde in subsequentibus verbis sententiam Origenis damnat, illamque intelligit ad illa inania verba pertinere: "Propter quae venit ira Dei in filios diffidentie": quae solum sunt verba sanae doctrinae contraria.

13. Item alii. —Praeterea Augustinus, l. 12, de Civitate, cap. 9, utramqne referens opinionem, scilicet, et quod ignis ille corporeus sit, vel conscientiae remorsus animam urens: priorem praefert, quanquam poenam ignis ad corpus potius quam ad spiritus referre videatur. In capite vero decimo, movet quaestionem, si ignis est corporalis, quomodo cruciet spiritus, et in summa respondet, etiamsi supponamus daemones esset incorporeos, nihilominus veris quamovis miris modis, etiam spiritus incorporeos posse pena corporalis ignis affligi. Ft subjungit: Adheerelunt spiritus incorporei corporeis ignibus cruciandi. Non ut ignes eorum Junctura inspirentur, et animalia fiant, sed, ut diri, miris, et ineffabilibus modis adheerendo, acciptentes ex ignibus penam. Unde cum postea dicit: /ncorporalem fuisse flummam, qua dives exarsit, per flammam non intelligit ipsum ignem, sed effectum ejus in animam divitis, illa enim spiritualis essepotuit, licet ignis illam incendens corporalis sit. Quod satis in subsequentibus declarat, dicens: Af cero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis, et sulphuris dictum est, corporeus ignis est. Et hoc confirmat, cap. 11, et in serm. 181, de Tempore, alias serm. 59, in appendice, cap. 16, et sequentibus. Idemque videtur significasse Lactantius, lib. 7, cap. 2, dicens: Tantam esse Dei potentiam, ut etiam incorporalia comprehendat, ut quemadmodum voluerit, afficiat. Et infra dicit: Angelos puniri inenarrabili quodam modo.

14. Item alii. — Ambrosius etiam in Ps. 118, serm., seu Octonario 12, in principio, commendans confessorem in tormentis positum, ait: Cogitantem mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum, etc. Et Petrus Damianus, in vita Odilonis conjectatur, gravissima flammarum incendia, quae in quibusdam Siciliae locis evomuntur, ab illis locis inferni ascendere, in quibus animae reproborum diversa luunt supplicia, pro certo habens, atque supponens, gehennalem ignem corporeum esse. Et hanc conjecturam docuit prius Gregorius, lib. 4 Dialog., cap. 35, et in cap. 30, aliam similem tradit de Theodorici regis anima, quae in Vulcani ollam jactari visa est. Isidorus etiam, lib. 1, Sent., seu de summo Bono, cap. 28 et 29, hanc veritatem ut certam docet, dicens: Ignem gehennae corpora hominum torquere, et habere lumen ad damnationem, non ad consolationem. Idem fere habet Prosper, lib. 3, de Vita contemplativa, c.12: Non videndi sensum habituri sunt, sed dolendi. Quorum continuus gemitus, cruciatus etermus, dolor summus torguent animum ,non extorquent, puniunt corpora damnata, non finiunt. Quos ideo ignis ineatinguibilis, sibi deputatos non extinguit, ut permanendo sentiendi vita, pena permaneat, etc. Hugo Eterianus, libro de Regressu animarum, cap. 12: Unus (inquit) gehenne ignis est in inferno, sed non uno modo omnes cruciat, etc. Et infra: Nec est in dubitationis parte locandum, ignem illiusmodi esse corporewm, in quo certum est spiritus cruciari. Multa etiam in hanc sententiam tradit Julianus Toletus, lib. 2, Prognostic., cap. 13, 15, 11 et 18, et sequentibus, ubi etiam eamdem sententiam Augustino tribuit, eamque prosequitur, cap. 38, 40, 41 et seq. Et nihilominus cap. 43, cum Augustino adjungit: Neminem posse scire, qualis, vel ubi ille ignis sit. Sed intelligendum arbitror, neminem posse id scire distincte, et in particulari, quoad speciem, et efficacitatem ejus, vel non scientia, sed fide, ac revelatione esse cognoscendum.

15. Accedunt tandem Innocentius I1T, et Hugo et scholastici. — Denique addi possunt Innocentius III, lib. 4, de Contemp. mund., cap. 6, et Hugo de S. Victore, lib. 2, de Sacram., p. 16, cap. 3, ubi habet haec verba notanda: Ferissime auctoritate sacri eloquii, et caiholicae veritatis probatur testimonio, corporali, et materiali igne, animas etiam nunc ante susceptionem corporum cruciari. Idemque de daemonibus subjungit; imo inde probat animas spirituales posse ab igne corporeo cruciari, quia daemones possunt. Quod cap. 4 et 5, ex Augustino, et Gregorio prosequitur. Consentiunt Magister, et scholastici 2, dist. 6 et 7, et in 4, dist. 44, quos in duobus capitibus sequentibus referemus. Et Guillielmus, 1 p., de Univer., cap. 55, et divus Thomas, Opusc. 2, quod est Theologiae compendium, cap. 179, ubi poenam hanc ignis corporalem vocat, quia a corpore procedit, licet, ut recipitur in anima, aliquid spirituale esse oporteat, ut videbimus, ibique addit, omnia, quae in Scriptura de hoc igne inferni dicuntur, ad litteram, et non per metaphoram esse intelligenda.

16. Ratione quoque, supposita fide, suadetur assertio. — Ratione non potest haec veritas ostendi, quia et omnino supernaturalis est, et ex libera Dei voluntate, ac institutione pendet, ex his tamen, quae revelata sunt, potest in hunc modum suaderi. Primo quia post diem Judicii homines reprobi punientur non solum in anima poena spirituali, sed etiam in corpore poena corporali; ergo per actionem alicujus corporalis agentis; ergo praecipue patientur ab igne vero et corporali. Est ergo in inferno ignis corporeus, sed ab eodem igne patiuntur daemones, a quo patientur homines post diem Judicii, juxta illud Matth. 25: "7te in ignem eternum, qui paratus est diabolo et Angelis" 6jus; ergo ignis crucians daemones corporeus est. Et hoc argumento utitur Gregorius supra: et sumitur ex libro de vera et falsa Poenit. attributo Augustino, cap. 18. Secundo possumus argumentari ponderando amplius verbum illud Christi: "Qui paratus est diabolo et Angelis ejus". Nam inde colligunt omnes, ignem illum esse aliquam substantiam distinctam ab Angelis, eisque concreatam, et a Deo paratam in supplicium Angelorum peccantium; ergo non est aliquis actus tristitiae, vel remorsus conscientiae, vel aliquid simile in ipsis Angelis existens: neque etiam fingi potest, quod sit substantia spiritualis distincta ab ipsis Angelis, ut videtur per se notum; ergo est aliquod corpus, veram rationem ignis habens.

17. Tertio, quia praeter poenam damni, quae respondet aversioni, est in damnatis omnibus etiam daemonibus poena sensus: quae respondet conversioni ad creaturam, ut quantum unusquisque in creaturarum amore delectatus est, tantum ab aliqua creatura, ut instrumento Dei patiatur. Haec autem ratio etiam in daemonibus locum; habet et ideo eos etiam ab extrinseco agente creato pati oportuit: quod potius corporale, quam spirituale esse debuit, tum quia spiritus non essent ad hujusmodi officia apti: nam vel sunt boni, vel mali, boni non erant tali munere deputandi; mali autem Angeli potius ad patiendam, quam ad inferendam talem poenam, deputari oportuit: tum etiam quia ad majorem daemonum confusionem, congruum fuit alicui corpori alligari, et subdi, ut ab eo paterentur. Haec vero supposita congruentia, DEUS ad hoc opus ignem potius, quam aliud corpus destinavit, quia vo- luit, vel quia ob magnam ignis activitatem, majorem quamdam proportionem ad illud habebat, quamvis de aliis etiam corporibus dubitetur, ut videbimus.

18. Judicium auctoris de natura ignis quantum ad formam.—COusaerunt autem aliqui,anille ignis sit ejusdem speciei cum igne elementari. Et respondet Soto, in 4, dist. 50, affirmando esse ejusdem speciei, alterius vero materiae; sed (ut dixit Augustinus) nemo hominum scire potest, qualis ille ignis sit, utique in essentia, seu substantia, specie, et proprietatibus suis. Quia vero sacra Scriptura corpus illud ignem frequenter, et constanter appellat, verisimiliter credi debet, tale esse corpus illud, ut univoca ratione sub appellatione ignis comprehendatur. Alioquisitantum aequivoce ignis dicatur, jam non proprie, sed per metaphoram, vel analogiam ignis vocatur, considerata significatione illius vocis, prout nos illa utimur. Est autem considerandum, communi usu, non solum purum elementum ignis proprie illa voce significari, sed etiam mixta aliqua imperfecta et elementaria, in quibus natura, et activitas ignis praedominatur, ut variae meteologicae impressiones, vel etiam materia ignita, ut carbones, etc., solent proprie ignis appellari. In hac ergo generalitate recte dicitur, illum ignem esse ejusdem speciei cum elementari: et habere naturalem agendi vim, et facultatem, praesertim calorem ejusdem rationis cum igne usuali nostro. Et ideo credi potest habere etiam formam substantialem ejusdem speciei cum elemento ignis, saltem in aliquibus ejus partibus subtilioribus et calidioribus: sicut de ferro candenti, et ignitis carbonibus, quoad ignem in eorum poris inclusum, probabilius est.

19. Et quantum ad materiam.—Unde a fortiori dubium non est, quin ignis ille quoad materiam primam ejusdem rationis cum nostro sit: quia nec alia materia nobis nota, est capax talis formae, aut talium qualitatum, nec sub coelis alia materia invenitur, et supervacaneum est illa fingere. Nam licet ille ignis sit inextinguibilis, et ideo incorruptibilis videatur, non est opus, ut sit incorruptibilis ab extrinseco ex parte materiae suae, sicut coelum esse creditur: sed potest esse incorruptibilis absque miraculo ratione loci, ubi non habet contrarium, a quo corrumpatur, et ratione ingentis multitudinis, et activitatis; unde provenit, ut nihil ab extrinseco pati possit. Et ob eamdem rationem non indiget pabulo, ut perpetuo duret, quia a nullo circeumstante, vel vicino corpore etiam secundum partes extingui potest; et ideo semper idem, et sine continua successione conservatur. Ex hac ergo parte non est ille ignis alterius naturae. Quia vero probabilius videtur non esse purum elementum, sed longe majorem habere densitatem, aptam ad fortius agendum naturaliter in corpora; ideo credibile est ex aliqua crassiori materia, ut sulphurea, vel alia nobis ignota constare, in cujus poris sit verus ignis, et ipsa tota materia vehementer ignita sit; et ita quoad hoc ignem illum alterius materiae esse, satis verisimile est.

20. Ad locum Scripturae allata pro Catherino, in mum. 3, À et 5, generalis responsio. — Superest ad fundamenta contrariae sententiae respondere. Et quidem ad omnes objectiones, quae in primo fundamento fiunt contra sensum litteralem Scripture quoad hanc partem, posset uno verbo responderi, negando paritatem rationis, in omnibus exemplis, quae afferuntur: tum quia in nullo sunt tam frequentes locutiones Scripturae, nec tantus Patrum, theologorum, et fidelium omnium consensus: tum etiam quia nec circumstantiae litterae in variis Scripturae locis, nec rationes, vel conjectura, quae ex illis sumuntur, ita indicant litteralem sensum secundum proprietatem sermonis in aliis rebus, sicut in igne. Ut tamen hoc magis constet, et obiter has poenas sensus magis explicemus, ad singula respondere operae pretium erit.

21. Sigillatim ad primum eremplum seu locum Luc. 16, 1. — Primum ergo exemplum erat de vocibus, quibus dives usus est in inferno, quorum plura fuere metaphorica, et inde infertur, etiam ignem, vel flammam metaphorice accipi. Sed imprimis cessat objectio, si vera est sententia, quae dicit dialogum illum inter divitem et Abrahamum non continere historiam, sed parabolam, qua usus est Christus ad exaggerandam miseriam divitis avari damnati. Nam hoc posito facile respondebitur, vel Christum usum fuisse verbis partim metaphoricis, partim propriis, prout rebus accommodari poterant, et suae intentioni magis serviebant: vel certe usum esse omnibus illis vocibus in significatione propria repraesentando poenam illam, non prout jam erat in sola anima, sed prout resumpto corpore est in perpetuum futura. Deinde vero admittendo, etuam partem illam esse historicam narrationem, dici potest primo, illo argumento ad summum concludi ex illo loco solitarie sumpto non convinci ignem inferni esse corporeum, quod maxime videtur intendisse Augustinus, in dicto loco de Civitate. Sed nihilominus adjunctis aliis, et frequenti modo loquendi sacre Scripturae recte colligimus, inillo loco divitem de proprio igne corporeo fuisse locutum. Quia: in re ipsa instrumentum, seu proxima causaa illius afflictionis per vocem propriam significari poterat, effectus autem ejus, quatenus in re spirituali fiebat, non poterat nobis nisi per metaphorica verba declarari. Unde potius significatio metaphorica aliarum vocum, linguae, aquae, etc., supponere videtur proprietatem flammae, seu ignis, quo dives ille cruciabatur. Propter quod fortasse Justinus, l. q., in 60, dixit, illum Christi sermonem nec historiam, nec parabolam esse, sed quid mixtum: ut Maldonatus etiam sensit, et multi ex Patribus indicant.

22. Ad secundum locum Job 294, dubium an sicut ignis ita et aqua torquens sit in inferno.— Opinio affirmans.—In secundo exemplo petitur dubium, an sicut in inferno est ignis corporeus, ita etiam sit aqua, vel nix torquens damnatos. In quo theologi varie loquuntur. Quidam concedunt id totum, quod in objectione assumitur, nimirum illas voces omnes significare varias poonas damnatorum, et proprie sumi: et per eas quasdam vicissitudines poenarum frigoris, et caloris indicari. Quod suadetur etiam visione, quam refert Beda, lib. 5 Historiae Anglicanae, cap. 13, de quodam aegroto, qui post quamdam revelationem narravit se vidisse in quadam valle, hinc flammas terribiles, illinc nivium, et grandinis rigorosum frigus, et animas hinc inde, quasi impetu tempestatis jactari, etc. Et quamvis illa pars visionis de loco purgatorii postea exponatur, eadem ratio esse censetur de poenis inferni. Unde Petrus Damianus, serm. de sancto Nicolao, de poenis inferni sic inquit: 7lle est ignis, qui non succenditur, vermis, qui non moritur, frigus horrendum. Et infra: Ibi alternantia mala impios sine pietate discerpunt. Et Hugo Eterianus, lib. de Animar. regres., c. 10, ait: gnis adeo pertinac, ut si mare influeret, caloris nullam remissionem sentiret. Simàaliter autem, et intolerabile frigus in inferno esse dicitur. Scriptum est enim "ad calorem nimiumn transibunt, ab aquis nivium", quod quidem in constringendo, tam efficaa esse putatur, ut igneos montes contactu in glaciem commutaret.

23. Haec sententia praecipue fundatur in praedictis verbis Job 24, propter quae Hieronymus, Matth. 10, explicando nomen Gehennae, concludit: Duplicem autem esse gehennum nimii ignis, e frigoris, in Job plenissime legimus. Et super Job 24, ita explicat verba supra cita- ta, sentiens in inferno esse illam poenarum vicissitudinem, quamvis non constanter affirmet, sed cum particula forte. Et simili modo in ilIud Matth. 22: 7bi erit flectus, et stridor dentium, addit: Ut hic stridor dentium de rigore frigoris oriatur. Et auctor libri de triplici habitaculo, Augustino attributi, cap. 2, propter idem testimonium, sic ait: Principalia duo sunt tormenta in inferno, frigus intoleralile, et 1gnis ineatinguibilis. Et infra: De quibus duobus innumera pendent poenarum genera, ut fletus, stridor dentium, et alia quae ibi enumerat. Et idem sentiunt Beda, in dictum locum Job, Hugo Cardinalis, Matth. 5, Haymo, Matt. 18, Hugo de sancto Victore, 1l. 4, de Anim., c. 13, Innocentius IH, l. 3, de Contemp. mund., c. 4, ubi calorem, et frigus numerat inter poenas inferni, non tamen ponit inter eas vicissitudinem, sed diversis peccatis illas acommodat. Sequitur D. Thomas, in 4, dist. 50, q. 2, a.3, quaestione 1. Ubi in corpore dicit, damnatos non solum poenam ignis, sed plures alias sentire, et ad 3, ponit vicissitudinem frigoris et caloris. Et Paludanus, ac Durandus ibi affirmant, non solum ignem, sed etiam omnia elementa futura esse instrumenta divinae justitiae ad torquendos damnatos.

24. Opinio negans. — Nihilominus haec sententia, licet gravium doctorum auctoritate nitatur, incerta est. ldeoque contrariam docuit Abulensis, Matth. 25, quaest. 558, quem secutus est Soto, in 4, dist. 50, art. 4. Et idem sentit Jansenius, in Concor., cap. 4, ad fin., et Maldonatus, Matth. 8, qui varias adducit conjecturas. Sed praecipuum fundamentum est, quia Christus Dominus poenam ignis perpetuam, et irremissibilem, et quasi unicam expresse comminatur, de alia vero poena nivium et aquarum nullam facit mentionem, nec ex alio Scripturae loco sufficienter probatur, neque talis poena ostenditur necessaria. Ergo supervacaneum videtur illam conjungere cum poena ignis, cum et vix possint conjungi, cum sint contrariae, et interpolationem, et vicissitudinem ponere, non videtur aeternitati poenae ignis consentaneum. Addit Soto conjecturam ex Luc. 16, nam si esset poena frigoris in inferno, dives ille non postulasset guttam aquae, quae cruciatum ignis mitigaret: nam et poenam aquae, seu frigoris pateretur, et nullum ex ea refrigerium accipere experiretur. Addit etiam testimonium Zachar. 9: "Educisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua": nam lacus ille locus est inferni, qui carere aqua dicitur, et consequenter nive, eitc.

25. Judicium auctoris ex loco Job opinionem affirmativam non satis fundari. —Mihi in hac re imprimis dicendum videtur ex loco Job hujusmodi frigoris, aut nivium poenam aeternam minime probari. Ita docet Jansenius supra, et Jos. Pineda, in Job, et sumitur ex D. Gregorio, lib. 16 Moral., cap. 27 et 28, alias 30 et 31, ubi per aquas nivium, et calorem nimium, non poenas, sed culpas vitae praesentis intelligit; et concordat D. Thomas, qui vitia contraria intelligit. Quia peccatores ex quibusdam vitiis ad alia extreme contraria transferuntur, ut ab infidelitate Gentium ad errores haereticorum: vel a frigore avaritiae circa subsiium pauperum ad nimium calorem prodigalitatis in vanos, vel luxuriosos sumptus. Quae licet allegorica expositio videatur, cum illa metaphora dictarum vocum sit valde usitata et obvia, non est expositio a litterali aliena. Et alioqui est consentaneo contextui: nam post illa verba: "Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium", subditur. Et "usque ad iuferos peccatum illius". Ex quibus valde probabiliter colligitur, in prioribus verbis non esse sermonem de statu inferni, nec de poenis ejus, sed de peccatis hic commissis, quae usque ad inferos transeunt, et peccantes deferunt illuc. Atque haec quidem expositio satis consentanea litterae esset, si verbum transeundi non per modum imprecantis, transeat, sed per modum futuri, et affirmantis, transiet, legatur, ut Hieronymus, D. Thomas et alii legunt. Nam in discursu capitis per varias metaphoras, varia vitia, in quibus peccatores ambulant, narrantur, et ita fieri, in illo versiculo satis consequenter explicatur.

26. Concluditur ex dictis responsio ad locum Job. — Quia vero probabilius est, imperando, vel deprecando legendum esse, transeat, prout vulgata habet editio, ideo convenientius verba illa de imprecatione poenarum intelliguntur, non tamen poenarum vitae futurae, sed praesentis. Nam in versu proxime praecedenti, coepit Job poenas peecatori postulare, dicens: "Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum", quibus verbis poenas hujus vitae peccatori imprecatur, utique sterihitatem terrae et carentiam omnis refrigeri, et solatii, et statim adjungit: "Ad nimium culorem transeat ab aquis nivium", id est, non inveniant in hac vita refrigerium, sed ab una gravissima incommoditate ad aliam extremam transeant, et ita vivant donec ad inferos transmittantur. Vel etiam posset ita exponi ab aquis nivium peccatorum, ad nimium ca'orcm futurum in inferno transeant. Omitto alias expositiones, quas Jansenius et Pineda erudite prosequuntur. Atque hinc fit satis objectioni factae, quantum ad rem nostram spectat: quia longe aliter loquitur Scriptura de igne, quam de aqua, vel nive in ordine ad supplicium damnatorum : nam de igne frequenter, et in sensu litterali, et praecipue intento loquitur, illique vel soli, vel praecipue tribuit poenam sensus damnatorum; de aquis vero, aut nive vix alicubi loquitur: nam praeter illum locum Job, nullus alius affertur, et ille non cogit in proprio litterali sensu ut visum est.

27. Instantia ex Evangelio, de stridore dentium, pro loco Job.—Sed replicatur argumento sumpto ab stridore dentium; hic enim est effectus rigorosi frigoris, et tamen per illum solet Christus Dominus explicare saepe acerbitatem illius poenae, ut Matth. 8: "Zllic erit fletus, et stridor dentium", et similia habentur Matt. 3, 92, 24, 25, et Luca 13; ergo et talis effectus debet cum proportione intelligi, et consequenter etiam ejus causa, quae est poena rigorosi frigoris. Et ita significarunt Hieronymus et Haymo, locis citatis. Verumtamen si duae illae voces. fletus et stridor dentium, ad explicandas poenas daemonum, vel animarum corpore carentium applicentur, clarum est, non posse in propria significatione sumi, quia nec dentes, nec oculi, aut materiales lacry mae in puris spiritibus cum proprietate inveniuntur. In quo est magna differentia inter ignem et partes illas, quia ignis est res extrinseca spiritibus, et potest facile, et sine ullo incommodo proprie intelligi, et a DEO facile potest ad puniendos spiritus, ut instrumentum, et causa extrinseca assumi. At vero dentes et oculi proprie sumpti sunt partes intrinsecae componentes corpus, et ideo nullo modo possunt etiam per potentiam absolutam in puro spiritu inveniri, et similiter lacrymae proprie dictae, et materiales sunt, et ex humoribus materialibus procedunt; et ideo nullo modo cum proprietate in spiritualibus fingi possunt. Quae differentia in aliis etiam vocibus, quibus poenae inferni significari solent, semper est consideranda: nam ubi proprietas vocis servari potest, retinenda est: ubi autem locum non habet, necessario est metaphorice interpretanda, et ita in praesenti fletus ad spiritum applicatus acerbam ejus tristitiam repraesentat. Stridor autem dentium acerbitatem doloris, vel animi vehementem iram, ac perturbationem metaphorice sienificare potest. Unde dixit Prosper, lib. 1, de Vita contemplat., c. 12: Fletus et stridor dentium acerrimos dolores ostendunt. Ex Chrysos- tomus, epist. 5, ad Theodori lapsum dicit, significare cruciatus incredibiles.

28. Fletus et stridor potest referri ad homines tantum, et quo modo. — At vero recte possunt illi duo effectus ad solos homines applicari: nam de illis revera Christus Dominus loquitur, et intelligi optime potest de tempore post judicium universale, quando jam homines damnati in corporibus etiam punientur. Nam Christus etiam absolute dixit, ibi erit fletus, etc., et non designat certum tempus, satisque verificatur de tota aeternitate post judicium. Tunc ergo nihil obstat, quo minus illi duo effectus proprie in corporibus damnatorum inveniantur: nam sunt capaces illorum, et non deerunt causae illos efticientes. Nam lacrymas fumus ignis emprimet, ut Hieronymus dixit, vel etiam poterunt ex nimio dolore, et vehementi cogitatione propriae miseriae causari. Nec deerit materia ex qua lacrymae generari possint, quia corpora damnatorum, hcet perpetua sint futura, erunt passibilia et alterabilia; et ita poterunt aliquae partes humorem in lacrymas resolvi, et, ne materia illa finiatur, id, quod ex humoribus corporum fuerit resolutum, ex aere circumstante, vel ex aliis putridis materiis, quae ibi non deerunt, poterit restaurari. Stridor autem dentium, cum in solo motu locali consistat, facile durare semper poterit. Non est autem necesse, ut ex rigore frigoris oriatur: nam ex acerbitate doloris vehementius provenire solet.

29. Concluditur tandem responsio ad locum Job. — Concludo igitur, sententiam illam de aquis nivium, et rigore frigoris valde incertam esse: quia nec in sacra Scriptura fundamentum habet, nec ratione potest ostendi necessariam. Unde neque ab aliis auctoribus constanter asseritur, sed formidolose, et propter verba Job non satis expensa. Et quamvis nihil etiam sit, quod ad negandam illam poenam nos satis cogat; nihilominus quod ad daemones, seu puros spiritus pertinet, probabilius videtur in eis talem poenam non inveniri. Neque de illis verum esse credo, quod Paludanus dixit, non solum ignem, sed quatuor elementa esse instrumenta Dei ad damnatos spiritus torquendos. Quia Christus Dominus de solo igne dixit, "qui paratus est diabolo et Angelis ejus": et multiplicare alia est voluntarium et superfluum. Nam vel omnia concurrunt ad eumdem effectum, et sic supervacanea sunt, vel diversos habent effectus, et sic multiplicantur difficultates, et miracula sine causa. At vero loquendo de hominibus post resurrec- tionem corporum damnatorum, minus inconveniens est in illis hujusmodi varietatem poenarum admittere. Et sane verisimillimum est, quod divus Thomas supra in capite quarto dixit, post diem Judicii plura futura esse corpora in inferno, quae crucient damnatos homines in eorum corporibus. Quia purgato hoc sublunari mundo per ignem conflagrationis, omnia illius excrementa, et corpora putida, ac male olentia, in locum inferni congregabuntur. Et fortasse ex speciali Dei ordinatione multa denuo fient, ut loci horrorem, et foetorem augeant. Et ita multa recensentur a Patribus citatis, praesertim a Cyrillo Alexandrino in dicta Oratione de exitu animarum. Semper tamen est differentia, quia poena ignis est essentialis inter poenas sensus, aliae sunt accidentales. Et ideo in tormento ignis non credo esse vicissitudinem, aut cessationem aliquam, sed perpetuitatem in eodem statu, et intensione. In aliis autem erit fortasse aliqua mutatio pro locorum varietate, vel per aliam occasionem nobis ignotam. An vero ibi futura sit nix, vel aqua, et similia corpora igni contraria, magis incertum est propter repugnantiam, quanquam DEUS facile possit omnia componere si voluerit.

30. Explicatur per occasionem pona de tenebris exterioribus. — Prima eaplicatio. — Unde possumus breviter explicare aliam poenam, quam Christus Dominus in eisdem locis adjungit, dicens: "Mitte eum in tenebras exteriores", "ibi erit fletus", etc. Nam de illis tenebris dubitari etiam potest, an metaphorice, vel proprie accipiendae sint: si enim proprie, quomodo cum ingenti igne subsistere poterunt ? si vero metaphorice, cur non etiam ignis, cum non minus frequenter tenebrae, quam ignis nominentur? Respondeo, posse verba illa intelligi de tenebris spiritualibus, seu mentis, et de externis, ac corporalibus, et utroque modo habere suam proprietatem sine metaphora. De spiritualibus intelligunt verba illa Hieronymus ibi, et Ambrosius, lib. 7, in Luc., ad c. 14, S Ft paupercs, etc., et Augustinus, ep. 120, ad Honor., cap. 22, et in Ps. 6, ubi per tenebras intelligit extremam caecitatem damnatarum mentium. Quae quidem poena caecitatis verissime daemonibus tribuitur (ut supra declaravimus,) eademque ratio est de omnibus animabus damnatis. Potestque sine metaphora, et aliquomodo proprie tenebrarum nomine significari. Nam sicut nomine lucis etiam intellectuale lumen cum proprietate significatur, ut D. Thomas, in 1. p., docuit; ita mentis cae- citas tenebrarum nomine proprie intelligi potest: quia oppositorum eadem est ratio.

31. Secunda explicatio intenta a Christo de tenebris corporalibus. — Probatur ex Patribus. — Sed licet hoc verum sit, quod ad verba Christi attinet, probabilius est ad litteram esse locutum cum omni proprietate de tenebris sensibilibus, non enim loquitur de personis, aut mentibus, sed de loco, ut patet ex verbis subjectis, ibi erit fletus, etc.. id est, in illo tenebroso loco, scilicet in inferno erit fletus. Et quarnvis hae tenebrae corporales mentis cognitionem non impediant, et spiritus in loco tenebroso existentes possint lucida loca etiam distantia inde intueri; nihilominus Judas in sua Canonica inter Angelorum peccantium poenas posuit, quod eos Deus "vinculis eternis sub caligine reservavit". Nam alligari illis tenebris non parva poena est, licet accidentalis, et cogi semper ad cogitandum de illo tenebroso loco, et fortasse impediri ne loca lucida et jucunda, etiam distantia intueri possint, non parum illam poenam auget. Neque ignis inferni tenebras illas expellet, quia ignis inferni non illuminat, sed tantum torquet damnatos, ut plures ex allegatis Patribus docuerunt, praesertim Basilius, Psal. 28, et Damascenus, libr. 2 Parallelorum, cap. 51, ubi alludens ad caput Job 7 et 10, ait: nfernus terra tenebrosa, et caliginosa, terra tenebrarum eternarum, ubi non est lumen, etc.

32. Accedunt Petrus Damianus et Gregorius. — Petrus etiam Damianus, epist. ad Blancam, cap. 11: Ultriae, inquit, flamma habet ardorem, non habet penitus lucem. Et sumpsit ex Gregorio, lib. 9 Moral., cap. 38 et 39, alias 45, et seq., ubi prius dicit ultricem illam flammam non habere lumen, et ideo a Christo appellari locum illum, tenebras exteriores. Nam si, 7gnis ille (inquit), qui reprobos cruciat, lumen habere potuisset, is, qui repellitur, nequaquam in tenebras mitti diceretur. Postea vero subjungit: Quampis ignis ille ad consolationem non lucet, tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet, lucebit enim (ut declarat) ignis ille quantum necessariumfuerit, ut homines damnatise invicem corporaliter videre possint, hoc enim eorum poenam augebit, nontamen ita lucebit, ut delectet; nec ut tenebras simpliciter expellat. Poterit autem id fieri, vel virtute Dei, qui majorem concursum ad lucendum igni non praestabit, vel forte etiam ex natura rei, suppositis caeteris circumstantiis ad plene lucendum requisitis. Ignis enim si sit in materia densa, ut in ligno, vel carbone, et non ascendat in lucidam flam- mam, parum, vel nihil extra se illuminat: ignis autem inferni, ut credibile est, in aliqua materia densa, et opaca. et ad fortiter urendum apta quasi adhaerebit, et in illo loco non erit materia levis, et al excitandam flammam, imo aer ipse (si quis ibi fuerit) non erit purus, sed putridis vaporibus plenus, ac densus, et caliginosus, et post diem Judicii erit corporibus damnatorum hominum valde repletus, et ideo non poterit flamma lucide ita accendi, ut tenebras depellat.

33. Dubium cur tenebre dicantur exteriores. — De his ergo tenebris Christus Dominus locutus est. Cur autem illas exteriores vocaverit, disputant Scripturae expositores, qui videri possunt cum Augustino in dictum Psalmum sextum. Mihi certe verisimile est, vocasse Christum ftenebras exteriores per comparationem ad locum, a quo ejicitur, qui ad tenebras mittitur, qui locus Matth. 8, dicitur esse regnum coelorum. In capite autem 22, dicitur esse domus, vel caenaculum convivii. Unde Cyrillus Hierosolymitanus in Praefatione ad catecheses, dixit: "Projicite eum in tenebras eateriores" ; indiguus enim est, qui sponsales lamnpades ferat. Matthaei autem 25, loquebatur Christus de illo, qui unum talentum acceperat, et ait: "Inutilem servun ejicite in tenebras eateriores, illic erit fletus", etc. Unde non incongrue intelligi potest, dici illas tenebras exteriores, quia sunt extra omnem locum divini convivii, tam coelestis, quam terrestris, et extra omne regnum coelorum tam triumphans, quam militans in Ecclesia, et extra omnem statum tam obtinendi, quam merendi regnum coelorum. Ac denique quia quodammodo sunt extra hunc mundum, utique habitabilem, et extra omnem spem videndi lucem.

34. Ad tertium locum in num. 4, ex Isaia et Marco de verme qui non moritur. — Sequitur, ut de altera poena vermium dicamus, hoc enim dubium in tertio exemplo petebatur: an scilicet vermis damnatorum intelligendus sit proprie de animali mordente et torquente, vel metaphorice de remorsu conscientiae. Nam scholastici hoc posteriori modo testimonia Scripturae interpretantur, estque haec sententia communior Patrum, ut patet ex Hieronymo, Marc. 9, dicente, Vermis est conscientia fera, et idem ex aliis refert Isaiae 66, et non improbat et sequitur Ambrosius, lib. 7, in Lucam, ad cap. 14, in principio. At vero hi Patres in his locis non solvunt objectionem, imo videntur consecutionem admittere, quod sicut vermis metaphorice rem corpoream significat, ita etiam ignis. Contrario vero modo Augustinus, l. 21, de Civit., cap. 9, tres opiniones refert, unam quae vermem, et ignem metaphorice ad remorsum conscientiae, qui animam urit, referunt. Aliam, quae ignem proprie ad corpora urendum, vermem metaphorice ad animam, quae verme maeroris reditur, puniendam, interpretatur. Tertiam, quae utrumque proprie, et corporaliter intelligit, et hanc ipse praefert, dicens: Eas tamen facilius existimo, ut ad corpus dicam utrumque pertinere, quam neutrum. Et id probat ex illo Eccl. 7, Vindicta carnis impi ignis, et vermis. Ponderatque illam adjectionem, carnis, per illam enim vult significari, illa duo etiam corpus affligere, ac subinde esse corporea. Postea vero de vermibus rem indecisam relinquit, et tanquam incertam legentis electioni committit. Supponere autem videtur, licet vermis metaphorice sumatur, non ideo necessarium esse, ut ignis etiam metaphorice exponatur.

35. Sit jam prima responsio ad dictum locim. — Ad objectionem ergo propositam haec sit prima responsio, negando consequentiam a vermibus ad ignem. Et ratio differentiae est multiplex, tum quia Christus singulariter, et quasi per antonomasiam de igne dixit: "Qui paratus est diabolo et Angelis ejus", et de illo est frequentior sermo in Scriptura, quoties gehenna, et poena sensus quasi essentialis nominatur. Tum etiam quia de ignis veritate, et proprietate est communis sensus Patrum, theologorum et Ecclesiae, qui de vermibus talis non est. Tum denique quia in vermibus est multo magis necessaria metaphora, quam in igne, ut mox declarabitur. Secunda responsio est, distinguendum esse de verme rodente spiritum, vel mordente proprie carnem, seu rem cui adhaeret, et sic dolorem causante. Dico ergo, respectu substantiae spiritualis, vermem poenalem ejus (ut sic dicam) non posse proprie sumi, quia non potest corporalis vermis proprio ore, aut dentibus substantiam spiritualem corrodere, et ita illam afftligere. Quia ille dolor non causatur in vivente, nisi per actionem vitalem ipsius vermis, qui aliquid de substantia alterius subtrahit, cujus subtracuonis, et quasi divisionis, non est capax substantia spiritualis, et consequenter repugnat, vermem talem actionem circa spiritum exercere. Et in hoc est magnum discrimen inter ignem, et vermem, quia ignis agit actione mere extrinseca, et immittendo qualitates, vel aliquid hujusmodi, non subtrahendo, nec dividendo substantiam, et ideo non est necessaria metaphora, quae in verme respectu daemonis, vel animae separatae necessaria est.

36. At vero si sit sermo de corporibus damnatorum post diem Judicii, nihil obest, quominus a propriis vermibus crucientur: et ideo satis probabile est, homines in corpore, et anima damnatos a propriis vermibus cruciandos esse. Nam id significat sacra Scriptura in verbis citatis Eccl. 7, et similia sunt illa Judith 16: Dapbit ignem, et vermes in carnes eorum. In his enim duobus locis expresse vermes solum corpori attribuuntur, et per illa explicanda sunt alia Isa. 66, Mar. 9. Nam in illis de hominibus specialiter sermo est, et Isaias praemittit, lidelunt "cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me", et statim subdit: "Vermis eorum non moritur", quasidicat, vermes victuros esse semper in corporibus impiorum, etiamsi resurgant. Unde Maximus in epistola supra citata, dixit, quod homnes ad sinistram locati ignem eternum sorLientur, ac tenebras exteriores, ac cagilem vermenn, et stridorem dentium. Quae omnia respectu corporum damnatorum proprie possunt intelligi, et ideo quoad hanc partem non est necessaria metaphora, ut Augustinus etiam magis probasse videtur.Quod si quis objiciat, quia vermes non cruciant nisi minuendo carnem etsanguinem, unde fieret ut diuturni illam consumerent. Respondebitur, facile posse divina virtute fieri, vel ut cruciatus sine ablatione alicu jus substantiae fiat, vel ut continuata reactione, seu alia alteratione perpetuo conservetur.

37. Ad quartum locum in min. 5. —Quarta conjectura in illo primo argumento addita parum habet momenti. Negatur enim assumptum, nimirum, poenam ignis opponi visioni beatificae. Duas enim partes continet sententia Christi in eos, qui ad sinistram futuri sunt. Una est, "Discedite a me maledicti". Altera est, "In ignem ctermum". Per priorem significata est poena damni, quae directe ac formaliter visioni, seu beatitudini essentiali opponitur, non contrarie, sed privative; quam solam significavit Lucas, cap. 13, dicens: "Nescio vos, discedite a me omnes operarii iniquitatis", et simih modo saepe in Scriptura significatur. Per alteram vero partem significata est poena sensus, quae prout erit in corporibus hominum reproborum, opponitur gloriae corporum beatorum; prout vero est in spiritibus, non opponitur ahcui perfectioni spirituali, quae sit in beatis spiritibus, sed tantum privative, quatenus status gloriae omne simile malum excludit, vel dici etiam potest loco illius poenae esse in beatis spiritibus accidentalia gaudia, regiam dignita- tem, eximium honorem, loci nobilitatem, et alia similia accidentalia praemia; et in hoc sensu dixit D. Thomas, sub poena ignis comprehendi alias poenas damnatorum, loquitur enim de poenis sensus, inter quas prima, et veluti essentialis est poena ignis, sub qua caeterae, tanquam accessoriae comprehenduntur.

38. Ad quintum locum in eodem n. 5. — Denique ad ultimam confirmationem illius objectionis respondetur, verum quidem esse, ignem interdum in sacra Scriptura metaphorice sumi, sed inde non sequitur semper esse ita sumendum, ut per se clarum est. Quando igitur uno, vel alio modo sumatur, ex circumstantia litterae, etreguli explicandi Scripturam, et praecipue ex communi sensu Patrum et Ecclesiae sumendum est; unde inillo speciali loco ibi citato de Christo praedictum fuit, baptizaturum ?n Spiritu sancto, et igne: quia Spiritum sanctum sub specie ignis missurus erat, ut communiter sancti exponunt; atque ita licet ibi aliqua metaphora, vel analogia interveniat; nihilominus ignis visibilis, seu sub specie visibili aliquo modo significatus est.

39. Ad Patres adductos in n. 6.—Ad Patres, imprimis de Tertulliano, fatemur in eo fuisse errore, quod animae reprobae nihil post mortem patiuntur, usque ad judicium et universalem resurrectionem, quia credidit, animam sine corpore nihil pati posse, ut expresse in illo loco docet, et libro de Testimonio animae, c. 4, quia est manifestus error in fide, ut ibi scholiastes adnotavit. Verumtamen imprimis addi potest, ex illo errore non statim sequi ignem inferni non esse corporeum, et verum, quia saltem post diem Judicii ab illo patientur animae mediis corporibus, sed hoc intentioni nostrae non satisfacit, quia saltem sequitur, daemones non pati ab illo igne: imo etiam sequitur illum ignem non fuisse praeparatum diabolo et Angelis ejus, quod est contra Christi verba; et inde ulterius sequitur, nunc non esse in inferno talem ignem: quia si daemonibus non fuit praeparatus, nec animas torquere potest: totum fundamentum assertionis ejus evertitur, et nulla ratiorie necessarius usque ad judicium ostendi potest. Sed potest ulterius addi, Tertullianum illum errorem retractasse; nam in libro de Anima, capite ultimo, et lib. de Resur. car., cap. 17, et professo ostendit, animam separatam a corpore poenam aliquam pati posse, et de facto aflligi, ex torqueri in inferno ante diem Judicii; nunquam tamen declarat, quod patiatur ab igne, et si forte id asserere voluit, alium errorem ibi admiscet, sup- ponens animam esse corpoream; itaque in hac parte rejicienda est auctoritasTertullianiidemque dicendum est de Origene, qui in hac parte aperte erravit.

40. Ad adductos in n. 1. — Ad Augustinum, et Hieronymum satis jam responsum est: nam ipsimet in aliis locis allegatis suam sententiam explicarunt. In quo autem sensu vocaverit Augustinus loca inferni spiritualia, in alio capite post sequens explicabimus. Damascenus autem imprimis supponit, ignem illum materialem, et corporeum esse, licet quoad materiam ejus indicet non esse ejusdem rationis cum materia elementarii, quod intelligendum puto, non de materia, quae est pars essentialis compositi, sed de materia circa quam, qualis est illa ex qua noster usualis ignis nutritur (ut jam declaravi); et in eodem sensu loquitur Gregorius ibi citatus de igne corporeo, utique qui aliquo corpore indiget, tanquam nutrimento, quo conservetur, et cum eadem proportione vocat ignem inferni corporeum, cum alias ipse dicat, non esse ambigendum, quin ignis inferni corporeus sit, id est, intrinsece, corpore materiali, et trium dimensionum constans. Aliter respondet Sextus Senensis, lib. 5, Bibh., Anno 1441, litteram illam, prout nunc circumfertur, esse mendosam, quia non incorporeus, sed corporeus, legendum est, quia codices antiqui sic habent, et cum contextu sermonis optime congruit, et ita potest facile sustineri. Difficiliora quidem sunt D. Ambrosii verba; unde vel excusandus est, quia tunc non erat haec veritas in universa Ecclesia ita dcelarata : vel potest pie exponi, ut non ignem ipsum corporalem neget, sed flammam, id est, quod non torqueat spiritus, corporeas flammas excitando, vel accendendo, sed alio mirabiliori modo.

41. Ad rationem in num. 8 conflatam. — Denique ad rationem ultimo loco positam respondetur, ex dictis manifeste constare falso niti fundamento, nimirum nil esse quod nos cogat, ad asserendum ignem inferni esse corporeum: cogit enim nos divina auctoritas per sacram Scripturam, et Ecclesiam, ejusque Doctores sufficienter proposita: qua auctoritate supposita non oportet nos rationem necessariam talis institutionis reddere. Divina enim voluntas pro ratione sufficit, cujus congruentes rationes nobis etiam non desunt (ut vidimus: neque de hac veritate dubitandum est, propter difficultates ex illa insurgentes: quia omnes vincit potentia facientis. Quomodo autem singulae dissolvendae sint, in sequentibus capitibus ostendemus.

PrevBack to TopNext