Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Utrum ignis per solam apprehensionem, vel intentionalem actionem, aut per realem etiam effectionem daemones torqueat

CAPUT XII. UTRUM IGNIS PER SOLAM APPREHENSIONEM, VEL INTENTIONALEM ACTIONEM, AUT PER REALEM ETIAM EFFECTIONEM DAEMONES TORQUEAT.

1. Prima opinio astruens apprehensionem ignis, absque reali actione torquere demones.— Rationes dubitandi, quae in hoc puncto afferri possunt, in praecedenti capite propositae sunt. Propter illas ergo aliqui theologi dixerunt, ignem inferni non torquere, et affligere daemones per veram actionem realem, sed sola apprehensione, qua daemones apprehendunt ignem, ut sibi disconvenientem, licet ab illo revera nihil patiantur, sed solum illum apprehendant, ac siab illo paterentur. Haec sententia tribuitur Avicennae, lib. 9 Metaphysicae, c. ult., et Algazeli 5, Physicor., cap. 5; sed isti negant ignem corporeum inferni, ut capite praecedenti visum est: et ideo loquentes de animabus separatis dicunt, solum tristari aut memoria praeteritorum malorum, quae tristitia pertinet ad vermem conscientiae, aut apprehensione carentiae beatitudinis, quam amiserunt, quae pertinet ad poenam damni, ut supra visum est: nunc autem jam supponimus veritatem ignis corporei, qui ob peculiarem punitionem daemonum, paratusfuit diabolo et Angelis ejus: ideoque necesse est fateri, praeter tristitiam mere internam (ut sic dicam) quae ex apprehensione peccatorum, vel carentiae beatitudinis nascitur, dari in daemonibus aliam tristitiam, seu dolorem ab igne aliquo modo provenientem. Ex hoc modo inter auctores,qui verum ignem, et poenam ejus admittunt, aliqui per solam apprehensionem falsam, et quasi imaginariam explicant poenam illam; et sic tribuitur illa sententia Alberto, in 4, dist. 44, art. 34, et sequentibus. Sed ille aliter illam explicat, ut mox dicam. Citatur etiam Bonaventura; sed ille expresse illam reprobat, licet postea ex parte in eam incidat (ut etiam dicam); nullum ergo invenio istius sententiae auctorem praesertim catholicum. Potest autem suaderi ex illo general principio, quod corpus non potest habere actionem in spiritum, qua illum affligat.

2. Opinionis praecedentis rejiciende cause due. - Nihilominus haec sententia rejicienda prorsus est propter duas praecipue causas. Una est, quia Scriptura et Patres docent, daemones torqueri ab igne; si autem sola falsa apprehensione torquerentur, non ab igne torquerentur, sed ipsimet sua cogitatione se affligerent; ergo illa afflictio revera non esset poena ignis. Consequentia cum minore clarae sunt. Major autem ex dictisin capite praecedenti satis probata est suntque valde notanda verba Gregorii, lib. 9 Moral., cap. 38, alias 45: Hecte inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt,nequaque poena transitoria, vel phantastica imaginatione, se ultione solida cruciant, et statim plura referemus.

3. Alia causa est, quia damones non possunt illo modo torqueri sine gravi mentis deceptione: nam ad causandam afllictionem, praesertim tam vehementem, quanta est in daemonibus, non sufficit simplex apprehensio, vel repraesentatio, sed necessarium est judicium de aliquo vehementi malo, quod praesens esse, et personam aflligere judicetur: nam sicut nemo potest absolute concupiscere, nisi quod judicat bonum, nec timere, nisi quod judicat futurum malum; ita nec potest tristari et dolere, praesertim per voluntatem, nisi de malo praesente, quod tale esse per intellectum judicatur. At vero Angelus, etiam per peccatum deordinatus, non potest naturaliter judicare ignem sibi esse malum per deceptionem, si revera nihil mali ab illo patitur; ergo nec potest tristari ex illa falsa apprehensione. Minor probatur, quia Angelus malus evidenter aantuetur ignem illum, et cognoscit an aliquid in ipsum agat, vel non agat: ergo si ab ipso nihil patitur, impossibile est ut judicet se pati ab ipso, et consequenter impossibile est, ut judicet ipsum sibi aliquid mali afferre; quia nec ignis per se spectaius est malus Angelo, nec ratione suae actionis, quia nihil agere supponitur; et praeterea inquiro, quomodo, aut a quo daemones ad hanc deceptionem inducantur, vel cogantur, non enim illam ex se habent, cum potius sit contraria suo naturali, et evidenti lumini, ut declaratum est; nec ab alio agente privato cogi possint, ut per se notum est; nec etiam a Deo, tum quia Deus non potest esse auctor erroris positiva actione ad illum cogens, alioqui mendax esset, et auctor mendacii, tum etiam quia non potest aliquis cogi ad assensum falsum, nisi ex aliquo motivo: ibi autem non potest intervenire motivum in Angelo, propter quod judicet esse malum, quod revera non est.

4. Opinio secunda Alberti, quod ignis non imprimat demoni calorem, sed speciem ejus intentionalem. — Est ergo secunda sententia, quae praecedentem moderatur, quam Albertus supra declarat, distinguendo in igne duplicem actionem circa corpora: una est naturalis, seu materialis, quae est caloris effectio; alia est intentionalis, scilicet impressio speciei sensibilis in organo, et sensu tactus; et utraque est actio vera, et realis transcendenter, ut sic dicam, quamvis prior comparatione posterioris dici soleat speciali modo realis, et altera intentionalis. Dicit ergo, ignem non cruciare spiritus actione reali, seu naturali, quia non imprimit calorem in spiritus, et nihil aliud imprimere potest reale in dicto sensu. Nihilominus tamen ignem ut instrumentum Dei imprimere in spiritum speciem intentionalem, et per illam excitare, ac movere illum realiter, in sensu explicato ad apprehensionem quamdam contristantem ipsum; unde concludit, ignem cruciare spiritum actione intentionali, non reali, seu naturali. Fundatur, quia ut ignis vere cruciet spiritum, necesse est ut aliquid agat in ipsum: nihil autem agere potest actione non intentionali, seu naturali, quia spiritus non est capax earum qualitatum, quae per hujusmodi actionem fieri possunt, potest autem ignis agere in spiritum, actione intentionali, quia spiritus capax est specierum intentionalium, et licet ignis non possit per propriam virtutem species spirituales efficere, ad hoc potest facile ut instrumentum Dei elevari: ergo talis actio possibilis est, et sufficiens, ac necessaria; ergo per illam ignis daemones cruciat. Citaturque pro hac sententia Herrera, quodlib. 5, quaest. 7, et in 2, distinct. 7, quaest. 2, art. 2. Favet D. Thomas, in 4, distinct. 50, quaest. 2, art. 2, quaest. 1, ad 3, ubi ait, passionem damnatorum ab exterioribus non esse futuram materialem, sed spiritualem, secundum quod sensibilia agunt in sensum, imprimendo illi formam secundum esse spirituale, quamvis in alio loco doceat, ignem materialem nihil posse efficere in spiritum, etiam ut instrumentum Dei, ut postea videbimus. Eamdem sententiam sequuntur Bonaventura, / Egidius, et Richardus, Scotus, Ocham, et Supplementum Gabrielis, in ea tamen explicanda, et suadenda variant.

5. Bonaventura in explicanda secunda opinione duo astruit. — Nam Bonaventura in 4, dist. 44, quaest. 2, art. 3, quaest. 2, in fine corporis, addit duo, quae statim expendenda sunt. Unum est, actionem illam intentionalem, quam ignis in animam separatam, vel daemonem habet, non esse miraculosam, nec ex speciali ordine divina justitiae, sed esse connaturalem, tam spiritui, quam igni; quia et spiritus naturaliter est receptivus specierum intentionalium ignis, et ignis natura sua est aliquo modo causa intentionalium passionum, non quidem per se; sic enim fit ab ipsa anima, ut ait, sed per occasionem juxta doctrinam Augustini, quem allegat, lib. 6, de Musica, c. 5, et explicatur ex his, quae anima dum est in corpore ab extrinseco intentionaliter pati solet. Secundo addit, spiritum damnatum divinitus allegari igni indissolubiliter tanquam carceri, in quo divina virtute recluditur; et inde ait excitari in spiritu timorem quemdam, et tremorem, ac horrorem ignis, et caloris ejus, quem refugit; nam licet per naturam nocere ipsi non possit, nihilominus Deus immittit illum errorem, in suae justitiae vindictam; et ex illa fuga, et terrore (ait) in voluntate oriri dolorem, qui est dissensus ab his, quae nobis nolentibus accidunt; ac denique tribuit hunc discursum Augustino, lib. 21, de Civit., cap. 10.

6. Expenditur prius dictum Bonaventure. — Salva tamen reverentia gravissimo Patri debita, utrumque dictum difficile creditu est; nam quo ad primum spectat, supra libro secundo ostensum est, non posse sensibilia objecta naturaliter imprimere speciem sui in Angelum, idemque est de anima separata ; quia nec corpus est naturaliter activum in spiritum, nec Angelus habet intellectum agentem ad educendas species a rebus sensibilibus, ut ibi ostendimus; nec talia objecta materialia possunt, etiam per occasionem, excitare intellectum Angeli, quia non praebent occasionem, nisi mediis sensibus, quos Angelus non habet; et haec est manifesta differentia inter animam conjunctam, et separatam: nam conjuncta utitur sensibus, quorum occasione, vel cooperatione intellectus agens excitatur, vel determinatur ad efficiendas similes species in intellectu possibili; separata vero cum non utatur sensibus, ita non potest a sensibilibus, vel per occasionem excitari; neque Augustinus, d. l. 21, de Civ.,c. 10, dixit, daemones aliquid ab igne naturaliter pati, vel recipere, sed potius ait, pati ab illo miris, et veris modis. Et licet argumentum sumat ex eo quo anima nostra licet spiritualis poenam ignis sentit mediante corpore, non tamen infert, quod sicut anima naturaliter aliquid recipit ab igne mediante proprio corpore, ita etiam ignis inferni possit naturaliter immutare angelicum spiritum; nullo enim fundamento niti posset talis ilatio; sed ex eo, quod in nobis naturaliter experimur, manu ducit ad credendum, posse Deum veris licet miris modis cruciare daemo- nes mediante igne. Quocirca si ignis immutationem facit in Angelo, longe probabilius dicitur, facere illam ut instrumentum DEI, vel aliter cogere Angelum, ut semper illa specie utatur; si alioqui jam habet illam infusam, ut est probabilius.

7. Expendatur posters.—Secundum etiam dictum de tremore daemonum, eo quod a Deo igni alligentur, videtur accedere ad priorem sententiam, a nobis, et ab ipso Bonaventura reprobatam, dicente: Credimus etiam, quod pona illa infernalis sit per veram ignis actionem, non per phantasticam imaginationem. Contrarium ergo sequi videtur ex illo secundo dicto ejusdem sancti; nam interrogo, an ille tremor sit de vero malo, vel de apparente: de alterutro enim illorum esse necesse est, quia est actus vitalis, et ideo non potest esse sine objecto, et cum sit actus voluntatis, et per modum fugae, necessario esse debet de objecto, apprehenso sub ratione mali. Si ergo malum illud verum est, ante illam apprehensionem procedit in igne apprehenso vera rationali, et nocivi respectu daemonis: hoc autem idem auctor negat, dicit enim: Quod anima refugit ignis calorem, qui per naturam nocere non poLest, et trepidat làmore, ubi timor non est, id est, ubi ratio timendi non est; clarum est enim non posse animam, vel daemonem trepidare sine formali timore; ergo si trepidat, revera ibi est timor, hoc est, actus timoris. Cum ergo addit, ubi timor non est, necesse est, ut loquatur de vero objecto timoris, seu de vera ratione timendi, quae non est nisi vera ratio nocumenti in objecto inventa: ergo intelligit non esse illum timorem de vero malo; unde inferius addit, non esse contra ordinem naturae spiritum trepidare, ubi trepidantura non est, utique quia vera ratio trepidandi non existit: igitur est ile timor de malo tantum apparente: ergo est per phantasticam apprehensionem, et non per realem actionem, sicut antea dictum fuerat.

8. AEgidius aliter explicat dictamopinionem. — Alio modo declarat eamdem sententiam JEgidius, quodlib. 2, quaest. 9, et quodlib. 4, quaest. 15, in fine. Convenit enim in conclusione, nimirum, ignem cruciare spiritus per actionem intentionalem, quam fatetur facere supernaturaliter, ut instrumentum Dei: quod autem actio illa sufficiat ad causandum dolorem in spiritu, declarat, supponendo, dolorem primo esse in potentia cognoscente, sensibilem quidem doloremin sensu praesertim tactus, dolorem autem spiritualem in intellectu. Pro- batque ex Augustino, l. 14, de Civit., c. 15, dicente, dolorem consistere in perceptione laesionis, seu nocumenti, et ex Gregorio, libro 4, Dialog., c. 29, dicente, daemonem eo ipso cremari, quod se vidit cremari. Ex hoc ergo prineipio infert, dolorem daemonis in ejus intellectu esse, efficique ab igne: Qui, (ut ait) virtute divina aliquam speciem imprimit in intellectu demonis, quam demon percignt, tanquam speciem alterius lesivi, et illa perceptio lesionis est vere dolor; quod si instes quia immutatio pure intentionalis, et intellectualis, non causat dolorem, ut patet, cum intellectus noster per phantasmata immutatur; respondet, impressionem intentionalem, et intellectualem, quando fit ab aliqua causa, a qua intellectus in suo esse non pendet, non causare dolorem: atque ita quia intellectus non pendet in suo esse a phantasmate; ideo ex illius impressione non dolere: tamen quando impressio fit a superiori causa, a qua pendet intellectus in suo esse, tunc si impressio sit vehemens, et praeternaturalis, causare dolorem. Intellectus autem daemonis pendet m suo esse a virtute divina; et ideo impressio speciei, quae in illo fit ab igne virtute divina, infert dolorem, et cruciatum: Multo magis (inquit) quam ignis naturaliter cremans corpus naturaliter causet dolorem. Tum quia magis pendet daemon in suo esse a virtute divina, quam corpus ab igne naturaliter agente: tum etiam quia in daemone est pura immutatio intentionalis, et vehementior, et ideo magis facit percipere dolorem.

9. Improbatur AEgidius cum suo fundamento. —Hic vero modus explicandi hanc sententiam non est probabilior quam praecedens, et imprimis fundamentum, quod supponit, nimirum, dolorem formaliter esse actum cognoscendi, falsum est, ut in tractatu de Anima inferius ostendam, et tradit div. Thomas, 1, 2, quaest. 35; nec Augustinus supra dixit, sed agens de dolore sensibil ait, Doloris, qui dicitur carnis, animae esse in carne, et ex carne, id est, ut declarat, esse aliquid, quod ex passione, seu laesione carnis in anima resultat; et infra dicit, dolorem esse offensionem anime ex carne, et quamdam ab ejus passione dissensionem; sicut dolor anime, qui tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, que nobis nolentibus acciderunt. Tria ergo secundum Augustinum, et veritatem concurrunt ad sensibilem dolorem, scilicet laesio carnis, perceptio laesionis, et dissensio animi a tali laesione, quae dissensio non est actus cognoscendi, sed est fuga quaedam, et displicentia appetitus; et in hac consistit formalis actus doloris, laesio autem carnis, eique disconveniens per doloriferam qualitatem est objectum doloris: perceptio autem, seu cognitio laesionis est applicatio, seu propositio objecti doloriferi.

10. Ex vera doctrina de dolore refutatur. — Ex hac ergo doctrina, quae verissima est, applicata ad dolorem spiritus improbantur facile omnia, quae /Egidius excogitavit. Nam imprimis falsum est, dolorem daemonis esse in ejus intellectu, sed in displicentia voluntatis; quia dolor versatur circa malum praesens, ut malum, et disconveniens est; et ideo ad potentiam appetentem bona, et repudiantem mala formaliter pertinet, ad intellectum vero solum, ut ad proponentem doloris objectum. Deinde esto ipsa perceptio intellectus vocetur dolor (quae potest fortasse esse quaestio de nomine) necesse est, ut illa sit alicujus objecti disconvenientis, seu laesionis, aut nocumenti. Interrogo ergo, cujus objecti sit in damone talis perceptio, vel cognitio, quae dolor appellatur. hespondet sape ZEgidius, dolere nihil atiud esse, quam percipere dolorem; unde significat dolorem ipsum esse objectum illius perceptionis, at hoc impos-ibile est: nam cognitio praesertim intuitiva, et experimentalis supponit objectum suum; ergo perceptio doloris supponit dolorem; ergo non potest ipse dolor esse objectum illius actus intellectus, qui dolor esse dicitur, et declaratur amplius: nam si dolor est formalis actus intellectus; ergo percipere dolorem est actus reflexus formalis, vel virtualis: at omnis actus reflexus cognoscendi, vel amandi supponit actum directum, qui tendat in objectum a se distinctum, quia non potest esse actus animae sine objecto: ergo dolor, qui percipitur ab anima, est prior actus directus, cujus objectum assignare necesse est.

11. Pergit refutatio. — Et haec ratio aeque procedit de vero actu doloris, qui est in appetitu: nam ille necessario supponit in intellectu, vel sensu perceptionem objecti sui: ergo illa perceptio non potest habere pro objecto dolorem appetitus, nec etiam seipsam; ergo habet pro objecto ahquod aliud malum disconveniens, seu nocivum de quo est dolor: quod ergo est in daemone tale objectum, si ab igne solam speciem intentionalem recipit? Nam agens extrinsecum non causat dolorem ipsum formalem per se, et immediate, nam ille est actus vitalis, qui ab anima fit, ut recte Augustinus significavit; solum ergo agens extrinsecum causat dolorem efhiciendo laesionem, vel nocumentum, quod est objectum doloris, ut in sensibilibus, patet; at vero juxta illam sententiam ignis nullam veram laesionem, aut aliud nocumentum in Angelo causat; ergo nec potest esse causa extrinseca doloris. Minor patet, quia solum imprimit speciem intentionalem (ut ZEgidius vult): species autem intentionalis non est aliquid noxium Angelo, quod illum laedat, vel ei noceat; quia species intelligibilis potius perficit intellectum: nam constituit illum in actu primo ad intelligendum, et nulla alia perfectione naturali illum privat; quod autem illa species fiat virtute Dei, a quo pendet intellectus Angeli in suo esse (ut / Egidius considerat) impertinens est ad causandum dolorem: quia si effectus non laedit, vel male afficit personam, parum refert, quod ab hac, vel illa causa procedat, ut causat dolorem, et e contrario si nimia calefactio causat dolorem, non est, quia abigne, sole, aut Deo procedat: sed quia tantus calor est ita disconveniens homini, ut inde dolorifera qualitas resultet; itaque pendere, vel non pendere effective in suo essea causa inferente dolorem, impertinens est.

12. Alii cruciatum non in dolore, sed ignobilitate ignis respectu demonis patientis collocant. — Roejiciuntur. — Abhter vero alii respondent, quod licet ignis species de se non sit noxia daemoni; nihilominus habere illam a corpore ignobili, et subdi illi ad receptionem ejus, est imperfectio repugnans ordini angelico, et potest illum contristare; sed hoc etiam parvi momenti est, tum quia vel illa nulla imperfectio, et vel tam parva, ut vix possit minimam quamdam displicentiam causare, nedum ingentem cruciatum immittere: tum etiam, quia oportet declarare, quod sit objectum proprie, et directe per illam speciem repraesentatum: et an illud sit noxium, necne; quia illa species per se, et directe non repraesentat, quod ipsa fiat ab igne, hoc enim solum consequenter facit cognoscere, non tam ut species repraesentans intentionaliter, quam ut effectus suam causam indicans: ergo opus est, ut aliquid aliud repraesentet; unde redit argumentum factum: quia si objectum directe, et per se repraesentatum per talem speciem, non laedit, nec nocet Angelo, nec ut tale repraesentatur per illam speciem, illa per se non affert dolorem, et consequenter, nec quod fiat ab igne potest causare dolorem, quia hoc nullum nocumentum infert Augelo. Si autem objectum illius speciei est aliqua laesio Angeli, necesse est eam fieri per aliam actionem distinctam ab impressione speciei, et praevia ad illam,

13. Richardus aliam affert enplicationem.— Impugnatur. — Alio modo Richardus, in 4, dist. 44, art. 2, quaest. 9, respondet ignem, ut instrumentum Dei, vehementius immutare intellectum daemonis, quam ejus natura, vel voluntas patiatur, et efficaciter applicare illum ad considerandum illum ignem adeo vehementer, ut non possit ad alias res pro suo arbitrio considerandas, se applicare. Ex quo valde perturbatur, affligitur et contristatur: et ideo apprehendit ignem, ut laesionem sibi inferentem, ad eum modum, quo excedens sensibile solet visum ipsum laedere propter vehementiam in agendo; at hoc etiam gratis excogitatum : nam objectum sensibile non laedit sensum ipsum in se per solam actionem intentionalem, qua imprimit speciem visualem; sed laedit organum sensus, alterando bonam ejus dispositionem per actionem naturalem, seu physicam alterationem, quam simul cum actione intentionali concomitanter habet (ut in tractatu de Anima videbimus). Ignis autem, ut illa sententia supponit, nullam actionem physicam, seu naturalem habet in Angelo, sed solam actionem intentionalem imprimendi speciem; illa vero, quantumvis sit vehemens, non laedit, sed perficit potius intellectum, ut recte objicit D. Thomas 4, cont. Gent., cap. 9.

14. Et declaratur, quia illa vehementia consistit in celeritate actionis, et hoc non, quia licet in instanti impressio fiat, non est contra naturam, vel perfectionem intellectus, vel consistit in intentione speciei, et hoc etiam per se pertinet ad perfectionem, cum nullam aliam perfectionem per se excludat, vel consistit in excellentia objecti, et hoc etiam auget perfectionem, quia ad meliorem actum ordinatur, ut patet in specie ipsius Dei, si daretur, et praeterea redit argumentum factum: quia praeter vehementiam actionis opus est assignare objectum proprium illius speciei: quod si illud non sit aliqua laesio Angeli, species de se non potest causare dolorem: nam modus effectionis vehementis revera nulla laesio est; et licet esset aliqua, non posset magnum dolorem inferre, cum sit minima. Si vero directe repraesentat aliquam laesionem factam in Angelo, necessarium est, ut illa fiat in Angelo per actionem distinctam ab actione intentionali, per quam species imprimitur, quod illa sententia negat; unde ZEgidius supra, in dict. art. 15, videtur tandem fateri, daemonem, vel animam separatam recipere, seu percipere illam speciem, tanquam speciem alicujus objecti laesivi, non repraesentantem aliquam veram laesionem, sed solum efficere apprehensionem alicujus tanquam laesivi, cum revera non sit; at vero hoc modo incidit haec opinio in aliam, quae dicit, dolorem illum non esse ex vero malo illato ab igne, sed esse ex falsa apprehensione: quae opinio improbata jam est, et statim amphlius improbabitur.

15. Ultima explicatio ponentium actionem intentionalein ignis in demonem.— Repicitur.— Quocirca alii tandem theologi ponentes hanc poenam in sola intentionali actione, non dicunt esse per impressionem speciei intelligibilis, sed per effectionem actus intelligendi, quem ignis solum effticit in intellectu daemonis, cogendo illum, ut in tali actu persistat semper, et cum tanta applicatione, ut ad alia objecta pro suo arbitrio non sinatur converti; quae determinatio, et passio, et impedimentum ab illa proveniens illi est maxime involuntarium: et ideo de illa vehementer tristatur: haec sententia tribuitur Scoto, in 4, distinct. 44, quaest. 2, art. 2, et Ocham, quodl. 1, quaest. 9, quos sequitur Supplementum Gabrielis, d. dist. 44, quaest. 3, art. 2, concl. 3, qui non adducunt novum fundamentum, sed exclusis aliis dicendi modis hunc eligunt, tanquam possibilem, et sufficientem, paucioresque difticultates habentem; at enim modus hic explicandi poenam ignis, novam diflicultatem addit, et praecedentes non expedit. Nam quod ignis immediate, et per se imprimat in intellectu daemonis actum intelligendi, et considerandi ipsum ignem, specialem habet repugnantiam, scilicet, quod actus secundus vitalis fiat in intellectu ab extrinseco agente, et quod daemon per illum cognoscat, non efticiendo illum, quod saepius a nobis impugnatum est. Verum est tamen, neque Scotum, neque Ochamum addere particulam excludentem concursum intellectus daemonis, sed tantum dicere ignem efficere illum actum, quod verum esse potest, etiamsi intellectus coefticiat. Imo nec dicunt ignem immediate efficere actum, sed eflficere illum per modum objecti, quod posset verificari, etiamsi immeduliate efficiat speciem determinantem intellectum ad efticiendum actum, et cum illo coefticientem. In quo sensu non differt haec sententia a praecedenti, et licet intelligeretur haec sententia de immediata efficientia ignis in actum intelligendi, si non excluderet coefticientiam intellectus, nou esset simpliciter impossibilis, respectu divinae virtutis utentis igne, ut instrumento. Nihilominus tamen contra illam etiam sic expositam procedunt rationes supra factae; nam per illum actum intelligendi non apprehenditur ignis sub vera ratione ladentis, vel inferentis malum aliquod praesertim grave, et acerbum, quod multum possit contristare; quia actus ille secundum substantiam perfectio est intellectus; quod autem sit contra voluntatem habentis, licet possit aliquam affllictionem causare, non tamen multum vehementem, nisi per falsam apprehensionem illud incommodum muito majus reputetur, quam revera sit.

16. Rejicitur amplius. — Accedit, quod sine fundamento dicitur, daemones per vehementem illam apprehensionem ignis ab aliarum rerum libera, et expedita consideratione impediri; nam de daemonibus docent Dionysius et alii Patres esse in iutelligendo velocissimos, et ad decipiendum acutissimos, et habere magnam rerum memoriam et experientiam, per quam non solum praeteritorum recordantur, et praesentia intuentur, sed etiam futura solertissime conjectant; ex quibus aperte colligitur, eos habere liberam facultatem ad cogitandum de quacumque re, non obstante poena ignis, nisi alio speciali modo a Deo impediantur, et ratione idem suadetur, quia licet daemon necessitetur ad actualem considerationem ignis, et sui status miserabilis, quod est verissimum; nihilominus illa consideratio, etiamsi vehemens sit, non exhaurit totam capacitatem intellectus angelici, quia est de uno tantum objecto valde particulari: ejus autem capacitas multo universalior est; et quamvis ex parte aliqua attentio intellectus daemonis sit alligata tali objecto, et hoc illi displiceat, nihilominus sola illa necessitas non causaret vehementem dolorem, cum sufficientem virtutem, et libertatem relinquat ad cogitandum de aliis rebus summa velocitate, nunc illas, nunc alias percurrendo, etiamsi non valeat simul de tot objectis actu cogitare, quot posset, si actualem considerationem ignis posset divertere. Hoc enim impedimentum non tanti momenti est, ut vere perpensum nimium contristet, si aliud incommodum secum non afferat; unde si magnum dolorem infert, non est propter solum ligamen ad illud objectum intelligibile, nec propter impedimentum cogrtandi de aliis rebus, sed quia per illam cogitationem aliquid considerare cogit, quod est daemoni alias valde nocivum, et aliquod grave nocumentum ei infert, quod suae naturae valde repugnat, et ideo vehementer de illo contristatur.

17. Assertio prima et fere omnium commanis, quod ignis vere, et non ex falsa apprehensione cruciet demones. — Efficaciter suadetur ea Scriptura. — Duo ergo in hoc puncto dicenda videntur: primum est, ignem cruciare spiritus malos, vere, ac realiter, ac proinde per aliquam actionem realem, id est, per veram efficientiam realem abstrahendo nunc ab intentionali, vel physica actione: in hac assertione convenire videntur fere omnes citati, et citandi; et persuadetur satis eflicaciter testimoniis Scripturae et Patrum allegatis praecedenti capite; et praesertim expendi potest illud Lucae 16: "Quia crucior in hac flawma" ; nam si illa sunt verba historica, satis significant ignem ipsum cruciare animam separatam, et consequenter etiam daemonem. Si vero sunt verba parabolae, ut parabola habeat fundamentum, etiam supponunt spiritum cruciari vere ab igne. Idem sumitur ex illo Matth. 25: / "te in ignem aternum qui paratus est diabolo", etc. Non enim paratus est nisi ut torqueat; unde subjungitur: / "bunt hi in supplicium eternmum", et Matt. 3, dixit idem Dominus, "Paleas autem, id est, reprobos, comburet igna inextinguibili", et2. Thessalon. 1, ait Paulus, "7n flumma ignis dantis vindictam, iis, qui non noverunt Deum". Apoc. 14: "Cruciabitur igne et sulphure", etc.; et idem satis significatur in locis supra citatis Judith 16, Isai. 66, Ecclesiast. 7, et facit illud Psalm. 10: "Pluet super illos lagueos ignis, sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum".

18. Item ea Patribus. —Deinde ex Patribus Cyprianus vocat illum flammam cruciantem, cremantem, etc., Cyrillus vocat urentein et non lucentem: Gregorius quod ille ignis exurit, et eumdem, concremantem, et non lucentem vocat, 1. 9 Moral., c. 46, alias 38, et Augustinus 21, de Civit., c. 10, dixit, spiritus cruciari ab igne miris, sed veris modis. Non esset autem verus modus, nisi ipse ignis vera et reali actione ageret aliquid in damnatos, quo illos affligeret, et ideo addit, spiritus accipere ab igne penam; ergo intelligit ignem dare, seu efficere illam. Ambrosius item, 7gnem, et incendium, dicit, fore perpetuum; atque eodem modo confirmant hanc veritatem, reliqua, quae ex Isidoro, Prospero, Innocentio III, et Hugone Eteriano adduximus; quibus addi possunt lrenaeus, lib. 5, capit. 27, Cyrillus Hierosoly mitanus, Catech. 8, Chrysostomus, epist. 5, ad Theodorum lapsum, Augustinus, serm. 181, de Temp., qui nunc est in Appendice 59, capit. 18, ubi habet illa verba notanda, FHujus peene et ignis illius potentiam, nulla coa exponere, nullus poterit sermo eaplanare. Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. J, dicit: Peccatores intei minailia gehenwe sustinere supplicia, ubhi diabolus cum Angelis suis in cternum arsurus est, et Laurentius Justinianus, lib. de Casto connub., cap. 16, non longe a principio, de inferno loquens sic scribit: 7gnis est ibi corporeus, inextinguibilis, carens necessitate fomenti materialis, divina tamen virtute corpora concremans, spiritus non calefaciens, sed crucians; et Rupertus, lib. 3, de Trinitate, in Genes., cap. 33, in fine: Spiritibus malignis, inquit, ignem corporeum poenalem esse non negamus.

19. Tandem ex ratione divine ordinationis. — Ratio autem hujus veritatis non est alia, nisi ordo divinae Justitiae, quam nobis sufficienter revelavit per Scripturam, et sanctos Patres. Non enim frustra illum ignem corporeum praeparavit in gehenna, sed ad vindictam melafactorum, sive Angelorum, sive hominum: at non potest intelligi vera poena, et afflictio ab illo igne proveniens, nisi per veram aliquam realem actionem ad illam concurrat: ut ex dicendis magis constabit. Item supra ostensum est, duplicem esse damnatorum poenam, videlicet, damni, et sensus, quae in hoc potissime differunt, quod una est ex sola interna apprehensione boni amissi, alia ex imnssione alicujus mah, ab aliquo extrinseco agente, haec autem principaliter, et quasi essentialiter est poena ignis, quia non creditur esse immediate a Deo, nec est aliud agens, cui ita possint secundum Scripturas illa poena tribui, sicut ignis; ergo talis poena est per efticientiam ignis.

20. Assertio secunda vera illa actio ignis non est solum intentionalis, sed physica, et materialis. — Secundum dictum est, ignem non solum aflligere damnatos spiritus per actionem intentionalem, sed maxime, per actionem quasi materialem, et physicam. In hac assertione non nego ignis actionem intentionalem, sive per concursum effectivum ad apprehensionem intellectus, vel etiam ad ipsam tristitiam, et formalem dolorem voluntatis. Haec enim efficientia ignis, media divina elevatione, et virtate non repugnat, dummodo non excludatur ab actibus vitalibus coefficientia potentiart n, quia in reliqua activitate non est major repugnantia in hoc effectu, quam in quocumque alio, quae nulla est, ut ostendam; at vero si talis immutatio spiritus per ignem impossibilis non est, etiam non est incredibile ita fieri; quia tota illa necessitas, et coactio pertinet ad illam poenam, et augmentum ejus, et ideo non immerito credi potest, efficacitatem ignis ad illam extendi: quia et tota illa poena tribuitur igni. et ad aliquod ejus augmentum pertinet, quatenus in spirituum damnatorum ignominiam, et majorem confusionem redundat, quod ignis actioni, et coactioni ita subjiciantur.

21. Ultra actonem intentionis ad physicam ostendam, mitendum, et cur. — lgitur non negando actionem hanc intentionalem addimus, per illam solam non satis explicari hunc ignis cruciatum, sed necessariam esse aliquam actionem, quasi materialem, seu physicam, et realem in sensu supra explicato, et hanc partem mihi quidem suffticienter probant omnia supra adducta contra superiores sententias. Multumque confirmatur ex testimonis Patrum adductis: nam censet spiritus ab igne torqueri, et cremari ad instar corporum: unde sicut ignis non torquet corpus, efficiendo immediate sensum doloris, vel speciem intentionalem, quae est principium illius sensationis, sed efficiendo objectum ejus, ita etiam ignis non torquet spiritus, immediate efficiendo tantum intellectionem aliquam, vel prosimum principium ejus, quod est species intentionalis, sed efficiendo aliquid aliud, quod sit veluti objectum illius apprehensionis, et speciei. Quam proportionem in sequenti capite ex proposito declaraturi sumus: nunc ejus necessitas in generali ostendenda, et coufirmanda est, ut hanc partem nostrae resolutionis confirmemus.

22. Ut physica actio probetur, notanda diferentia illius ab intentionali.— Primo ergo notanda est differentia inter hanc actionem quasi naturalem, et priorem intentionalem, quia intentionalis actio ignis, si proxime sit circa actum ipsum intellectionis, vel doloris Angeli, respectu illius non est mera passio, sed est quaedam cooperatio ad actionem ejus, quae actio in se vitalis est; et ideo respectu ipsius Angeli immanens est, licet respectu ignis sit transiens. Si vero illa actio sit tantum productio speciei intelligibilis, in se quiderm non erit vitalis actio, ac proinde solum erit actio transiens ab igne in Angelum in quo erit tantum mera receptio, et passio, recipietur tamen immediate in intellectu, et prosime ordinabitur ad constituendum illum in actu primo ad intelligendum; at vero actio altera, quam physicam, et naturalem, seu quasi materialem vocamus, et est actio pure transiens respectu ignis, et pura passio, respectu Angeli, et necessarium non est, ut recipiatur in intellectu, ve! voluntate, sed potest recipi immediate in substantia Angeli; quia non ordinatur imme- diate ad constituendum intellectum in actu primo, nec ut sit principium proximum alicujus operationis vitalis, sed tantum ad afficiendum, vel disponendum Angelum, secundum aliquem modum ejus naturae disconvenientem et effectui ejus repugnantem, de qua dispositone,qualis sit capite sequenti videbimus: nunc autem supponimus il'am esse possibilem, ut ibi etiam defendemus. Nunc ergo asserimus esse necessariam, ut possit ignis vere, et proprie daemonem torquere.

23. Probatur jam physica actionis necessitas, ut demones vere torqueantur. — Quod in hunc modum probatur, quia in omni dolore necessario intercedere debet sensatio, vel apprehensio aliqua, quae non sit cognitio ipsiusmet formalis doloris, quia cognitio doloris, cum experimentalis sit ipsiusmet doloris, supponit illum saltem ordine naturae: illa vero apprehensio, seu cognitio, quae necessaria dicitur ad dolorem, est aliquo modo causa ejus, ideoque ordine naturae illum praecedit, ut supra delaratum est; ergo non habet pro objecto ipsummet dolorem, sed doloris objectum, quod prius cognosci debet, ut de illo appetitus vitalis dolere possit: ergo priusquanm ex actione ignis dolor in spiritum resultet necesse est, ut praecedat apprehensio objecti doloriferi, quae debet esse cognitio vera, et rei subsistentis. et existentis, quia nec est apprehensio phantastica, vel tantum imaginaria, ut supra probatum est, nec abstractiva cognitio sufficit, quia dolor est de malo praesente, et existente, in eo, qui dolet; ergo tale objectum praecedere debet in daemone, non solum ante dolorem, sed etiam ante cognitionem necessariam ad dolorem: quia objectum cognitionis intuitivae, et experimentalis praecedit ejusmodi cognitionem, ut constat; at vero hoc objectum doloriferum non praecedit in spiritu, qui ab igne torquetur, ante actionem ignis in ipsum; ergo prima ignis actio in spiritum terminari debet ad objectum doloriferum; ergo esse debet actio physica, et non intentionalis. Antecedens, seu propositio ultimo loco subsumpta, manifesta est: tum quia ante actionem ignis in Angelo nulla dispositio positiva, vel affectio praecedit, quae ipsi Angelo inhaereat praeter substantiam, et potentias ejus, vel habitus, vel actus, quos libere, vel naturaliter exercet: nihil autem horum est objectum hujus doloris, de quo tractamus, extra Angelum vero perfectio positiva, et in ipso privativa solum praecedit privatio gratiae, et beatitudinis, ac omnium bonorum, quae ad illam pertinent, quae quidem objecta sunt tris- titiae, sed non illius doloris, de quo nunc tractamus.

24. Ipse ignis antequam agat, non potest esse objectum doloris.— Probatur illatio prima. — pse autem ignis per se spectatus ante omnem actionem in Angelum non est objectum doloriferum, quia ut sic nullum malum infert Angelo: quod si consideretur ut causa nata inferre dolorem, sub ea consideratione poterit esse objectum odii abominationis, et timoris, non vero proprii doloris, quia ut sic nondum apprehenditur, ut inferens aliquod malum, et praeterea dolor proprius non est de re extrinseca illativa doloris, sed de intrinseca qualtate, vel dispositione, cujus fuga est dolor; unde ut ignis ille possit apprehendi, ut illativus doloris, supponi necessario debet, ut effectivus illius internae, seu inhaerentis laesionis, vel affectionis, quae est proprium objectum doloris, et ita probatur prior illatio, quia ante dolorem praecedit cognitio objecti doloriferi, et ante cognitionem praecedit objectum hujusmodi: ergo si illud non estin re ante actionem ignis, necesse est, ut actio ignis a tali objecto incipiat, ita ut ignis ille ad torquendum Angelum incipiat, immittendo in illum aliquid,quod sit objectum proximum et intrinsecum doloris, et ut tale vere possit apprehendi, et sic apprehensum dolorem excitare, et confirmatur; nam in sensibilibus doloribus ita in universum contingit, quod omne agens extrinsecum dolorem inferens id facit, imprimendo, ac faciendo objectum doloris, ut ignis immittit calorem, et gladius dividit carnem, ex qua divisione alteratio aliqua, et qualitas dolorifera consurgit, et sic de aliis: ergo ad eumdem modum intelligere debemus, ignem torquere daemones, et esse causam doloris eorum. Quia non possumus nos spiritualia, nisi ad instar sensibilium intelligere, et quia eadem ratio, ac necessitas in utrisque invenitur, ut declaratum est. Imo in qualibet alia tristitia spirituali invenimus, objectum ad illam supponi, et non dari causam extrinsecam illius tristitiae, nisi quae est causa talis objecti, ut tristitia de peccato commisso supponit ipsum peccatum, et nulla dari potest causa extrinseca, et proxima illius tristitiae, nisi quae fuerit causa talis peccati, et idem est de tristitia beatitudinis amissae, vel carentiae cujnusvis alterius boni. Recte igitur concludimus, ignem non torquere spiritum, nisi efficiendo in illo objectum doloris, seu inde actionem suam inchoando.

25. Probatur illatio secunda. — Unde facile probatnr altera illatio, nimirum hanc ignis actionem, vel non esse intentionalem, vel illam non sufticere, nec esse necessariam, sed maxime requiri physicam, seu realem in sensu declarato. Probatur, quia talis actio imprimis est a solo igne extrinseco agente, et ut sic est mere transiens, et respectu Angeli est mera passio, quia ipse non cooperatur ad objectum doloris, sed tantum ad cognitionem ejus, vel dolorem ipsum. Deinde per se loquendo, non est necesse, ut talis actio recipiatur immediate in aliqua potentia Angeli, quia non ordinatur ad efficiendum actum vitalem, vel prosimum principium ejus, quod est species, sed ad efficiendum aliquid, quod sit objectum doloris, quod ex se potest esse aliquid in ipsamet substantia Angeli receptum, sicut in dolore sensibili qualitas dolorifera est in carne, licet cognitio ejus sit in cogitativa, verbi gratia, et fuga ejusdem sit in appetitu, et praeterea declara tur, quia illa actio ignis non potest esse i proxima effectio actus vitalis, sive doloris, sive cognitionis objecti Golorifei: quia objectum hoc est res distincta ab actu cognoscendi, qui est cognitio directa objecti doloris, et non re- : flexa formaliter in seipsam, aut sui ipsius: unde a fortiori est etiam distincta res ab actu doloris; ergo-ex hac parte non est intertionalis actio. Deinde non est actio productiva speciei intentionalis, quia oportet assignare ob- j jectum repraesentatum per illam speciem distinctum ab illa: illud autem est ipsum objectum doloris, quod per talem actionem fit; ergo ) prima ignis actio non potest esse illa intentio- | nalis.

26. Angeli omnes a principio haluerunt species intentionales ideo quoad hoc actio intentionalis superfluit. — Imo in hoc amplius animadver-- tere oportet, frustra fingi novam speciem intentionalem factam ab igne in intellectu Angeli, nisi praecedat aliquid novum, et praeternaturale factum in Angelo, virtute ipsius ignis, ad quod repraesentandum talis species necessaria sit; quoniam supponimus, Angelum habere species innatas omnium rerum naturalium extraipsum existentium: unde verisimillimum est, a principio habuisse omnes Angelos inditas species ignis gehennae, et ipsius loci inferni, quia, et ignis ille naturalis res est, et infernus pars est hujus universi, et terrae, quae omnia Angelus naturaliter potuit semper cognoscere; ac proinde si concavitas illius loci inferi, et ignis in illo existens a principio ita fuerunt condita, ab Angelis omnibus potuerunt intuitive per propriam speciem videri. Si vero non statim, sed post aliquod tempus fuerunt sic disposita; nihilominus potuerunt ab Angelis a principio cognosci abstractive, seu sub esse possibili, et quando fuerunt facta, potuerunt intuitive videri per eamdem speciem innatam, et ideo ex hac parte non indiguerunt daemones nova specie ab igne inferni impressa, propter ipsum ignemintuendum, necetiam indiguerunt illa ad aliquid aliud cognoscendum, quod in ipsis esset ante omnem actionem ignis, ut est per se notum; ergo non eguerunt nova specie impressa, nisi fortasse ad cognoscendum aliquid praeternaturale in se factum per actionem ignis; ergo talis actio prima non potuit esse intentionalis, ex hoc capite, quod fuerit productio alicujus speciei intelligibilis. Recte ergo concludimus esse actionem physicam, et realem in sensu antea explicato.

27. Contra traditam doctrinam objectiones exc Patribus. — Contra hanc resolutionem nonnulla ex Patribus, et quaedam generales rationes, seu conjecturae objici solent, quibus breviter satisfacere necessarium est, priusquam in particulari modum illius poenae declaremus. Primo igitur objiciuntur verba Gregorii, lib. 4 Dialog., cap. 29, dicentis: Teneri dicimus spiritum per ignem, ut in tormento ignis, videndo, atque sentiendo puniatur. Tgnem namque eo ipso patitur, quod videt, et quia cremari se aspicit, crematur. In quibus verbis significat non esse aliam actionem cremandi, nisi visionem, ac proinde ignem, vel nullam habere actionem in sprritum, vel non aliam nisi intentionalem. Secundo Augustinus, lib. 12 Genes. ad litt., cap. 32, sic inquit: Quamvis non sint corporalia, sed similia corporibus, quibus anime corporibus exutae afficiuntur, seu bene, «eunale, cum ipse corporibus suis similes sibimet, appareant. Sunt et vera letitia, et vera molestia facta de substantia spirituali: nam et in somniis magni interest, utrum in leetis, vel in trislibus simus; et infra: Dubitandum, inquit, non est, quod eapressiora sint illa, que inferna dicuntur, atque ob hoc cehementius sentiantur. Quibus verbis valde indicat totam poenam spirituum a corpore separatorum, esse per apprehensionem, et intentionales similitudines. Tertio objici potest Isidorus, lib. primo Sentent., seu de Summo bono, cap. 28, dicens: Duplea damnatorum paena est in gehenna, quorum, et mentem urit triscitia, e corpus flamma. Indicat enim ignem inferni solum habere actionem realem circa corpus, in animam vero solam tristitiam inferre, quae ad actionem intentionalem pertinet. Quarto, eodem modo videtur distinguere poenas gehennae innocen- tius III, libr. 3 de Contemptu mundi, cap. 2 et 6, distinguit enim duplicem vermem, et duplicem ignem, corporalem et spiritualem, et corporalem aflligere corpora, spiritualem autem spiritus; supponit ergo ignem corporalem non habere actionem in spiritum. Denique expressius Hugo de Sancto Victore, in Epist. 2, ad Thessalon., quaest. 3, interrogat, an poenae inferni sint tantum spirituales, vel etiam materiales, et respondit, poenam ignis esse materialem, et in quaest. 4, quaerit: Quomodo talis pena rem spiritualem contingat, et respondet fieri posse, ut per eas paenas guniantur, a quilus non continguntur, velut qui horrorem magnum ex aliquo visu, vel inaginato contralt, etsi ab illo non contingatur. Ubi totam hanc poenam ignis in re spirituali per solam intentionalem actionem declarare videtur.

28. Notatio pro responsione. — Ad Gregoriin. — Ad Gregorium ut respondeam, adverto, in his Patribus nonesse unam, vel aliam sententiam a contextu praecisam, et separatam absolute sumi, sed ut conjunctam aliis, quas in contextu sermonis proferunt, ex quarum connex!one, et singularum sensus, et auctoris menda eruenda est. In illo ergo capite Gregorius saepius dicit, ignem corporeum spiritum cruciare, et ab illo flammam incorpoream in spiritum derivari, illumque affligere; quia vero ignis corporalis non afftligit naturaliter, nec inducit dolorem, nisi medio sensu tactus, ideo declarat, illam afflictionem spiritus ab igne non fieri modo sensu tactus, sed per apprehensionem, et visionem intellectualem, non tamen sine actione aliqua praecedente ordine naturae illam visionem, quae dolorem infert, unde prius ait: Teneri spiritum per ignem dicimus, utin tormentoignis videndo, et sentiendo patiatur, et adjungit: 7gnem quippe eo ipse patitur, quod videt, quod non solum intelligit, quia videt ignem ipsum, sed quia videt eum, et actionem ab ipso in se receptam, seu passionem suam ab igne; unde addit, et quia cremari se aspicit, crematur. Non solum ergo videt ignem, sed etiam videt se ab igne cremari. Quapropter causalis illa, quia videt se cremari, crematur, intelligenda, vel resolvenda est in istam, quia videt se cremari actione quasi physica, et materiali, crematur vitaliter, id est, affligitur, et dolet, vel accipienda est, non in ordine ad esse, sed ad cognitionem: nam ex eo quod spiritus videt se ab igne cremari, constat vere cremari, licet spiritualiter, quia non videt spiritus, nisi quod vere, et in reipsa patitur; atque ita subjun- git: Sicque fit, ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor, ac dolor incisililis trahitur; ubi expendere opus est, qualiter ardorem a dolore distinguat, utique tanquam objectum ab actu, seu tanquam passionem, quasi naturalem a passione vitali, et ita concludit: Colligere em Ecangeliis possumus, quia incendium anima non solum videndo, sed eliam experiendo patiatur.

29. Ad Augustinum. — Ad Isidorum.— Ad Innocentium. — Ad Augustinum respondemus, in illo loco valde obscure loqui, non solum de actione ignis, sed etiam de substantia ejus, et de toto loco inferni, quem indicat non esse materialem, sed spiritualem; unde divus Thomas, in 4, distinct A44, quaest. 4. art. 2, quaestiunc. 1, ad 2, Augustinus ait ibi procedere, non determinando, sed opinando, id est, inquirendo, et opinabilia proponendo. Addit praeterea, vocare locum inferni incorporeum, quia non corporali modo continet spiritus, sed spirituali, quod idem Augustinus in principio illius capitis his verbis significavit, Cito quidem responderem, animam vel ad corporalia loca non ferri, nisi cum aliquo corpore, vel non localiter ferri, ut ponderavit sanctus Thomas, quaest. 26, de Verit., artic. 1, ad 4. Sic ergo de actione ignis dicemus, quod licet a corpore sit, non est corporalis, nec percipitur per species corporea, licet per similitudinem corporum apprehendatur, vel certe (prout divus Thomas in posteriori loco dicit) Augustinus assignando varios modos, quibus illa passio potest intelligi, declarat posse esse veram tristitiam, et dolorem, non tantum, a corporibus, sed etiam a similitudinibus corporum, non tamen determinat illo tantum modo pati daemones, vel animas in inferno. Ad Isidorum respondemus, ibi solum declarare poenas hominis, et quamvis dicat, quod mentem urit tristitia, et corpus flamma, non negat etiam ipsam animam torqueri ab igne, non tantum mediante corpore, sed etiam immediate in seipsa, quamvis anima sola non sentiat corporaliter illam actionem ignis, nec per proprium dolorem sensibilem, sicut sentit corpoream flammam, sed alio modo spirituali, quem sub tristitia nomine comprehendit, et eodem modo debet exponi Innocentius ITt. Quanquam negare non possimus, quin isti Patres poenam hanc, seu passionem puri spiritus ab igne non satis explicuerint, et eodem modo interpretandus est Hugo Victor. Nam cum dicit, spiritum per eum puniri, a quo non contingitur, intelligendus de contactu materiali, et quantitativo; nam con- tactus virtualis ad actionem physicam, et realem necessarius est.

30. Obectiones contra eamdem doctrinam ex ratione. — Prima objectio —Contra responsionem quae obtendi posset instantia prima. — Instantia secunda.—Instantia tertia. —Secundo principaliter objiciuntur aliquae rationes, quae generaliter procedunt contra omnem realem actionem ignis in spiritum, non tantum physicam, seu quali naturalem, sed etiam intentionalem. Una est, quia ignis non potest agere in daemonem aliquid corporale, quia Angelus non est illius capax, nec aliquid spirituale, quia excedit virtutem ejus, estque omnino improportionatus ad talem actionem. Respondebitur forte cum communi sententia Doctorum, ignem non agere in spiritum virtute propria, sed virtute Dei, ut est instrumentum ejus. Sed contra hoc instatur generalibus argumentis, quae fieri solent contra hujusmodi elevationem instrumentorum Dei ad agendum ultra virtutem suam naturalem. Primo quia vel illa virtus est aliquid in igne, vel nihil est ab ipso distinctum: si nihil est in igne, per illam virtutem nihil aget ignis, sed aget Deus ad praesentiam ejus. Si vero est aliquid, rursus interrogatur, an spirituale sit, vel corporale: nam virtus, quae sit qualitas spiritualis, non potest esse in corpore, virtus autem corporea aeque improportionata erit natura sua ad agendum in spiritum, ab ipse ignis. Secundo specialiter hic applicatur illud principium in schola D. Thomae receptum, quod instrumentum non potest elevari ad agendum supra virtutem suam effectum principalis agentis, nisi habeat actionem aliquam praeviam per virtutem suam naturalem: nam ignis nullam actionem connaturalem praeviam potest habere in spiritum; ergo nec potest elevari, ut instrumentum Dei ad torquendum illum. Quo argumento etiam in hoc puncto utitur divus Thomas in locis ex 4, et ex quaest. 26, de Veritate supra citatis. Tertio tandem instatur, quia non habet ignis majorem proportionem ad torquendum daemonem, seu spiritum, quam habeat aqua, vel aliquod aliud corpus; ergo sicut reliqua corpora incapacia sunt hujusmodi actionis, et ideo neque illam habent, nec ad illam assumuntur, ita neque ignis.

31. Sed haec vel nihil probant, vel nimium. Probarent enim ignem non torquere daemones vere et realiter, quod nullatenus concedi debet, ut ex Scripturis et Patribus patet; ergo dicendum potius est argumenta illa nihil probare, et mirum est, quomodo aliqui auctores, qui admittunt aliquod genus actionis realis ignis in spiritus, vel circa apprehensionem, vel circa ipsum dolorem, vel immittendo speciem, vel realiter detinendo spiritus, nihilominus contra alios modos particulares explicandi illam instrumentalem actionem eisdem argumentis utantur. Circa principale igitur argumentum imprimis adverto, nondum esse explicatum, quidnam agat ignis in daemonem, id enim in capite sequenti inquirendum est. Nunc ergo supponimus, esse aliquid spirituale in spirituali subjecto receptum; et ad argumentum in contrarium bene responsum est, ignem ut instrumentum divinae virtutis posse ad agendum aliquid spirituale elevari, sicut sacramenta ad efficiendam gratiam elevantur.

32. Ad primam instantiam. — Ad primam vero replicam, omissa opinione Henrici in sequenti capite tractanda, joxta opinionem Capreoli, et aliorum ponentium in sacramentis, et aliis corporeis instrumentis Dei qualitatem spiritualem eis inhaerentem, per quam elevantur: idem dicendum esset de igne inferni; sed illam opinionem non probavimus in aliis locis, ubi de his divinis instrumentis ex professo tractavimus, praesertim in 1 et 3 tom., in 3 p. D. Thomae. Juxta doctrinam ergo in illis locis datam respondemus, illam virtutem, non esse aliquid distinctum ab igne, vel calore ejus, sed esse eumdem elevatum a Deo ad suum effectum efficiendum, elevatur autem, non per additionem alicujus entitatis, sed quia Deus uti vult illo secundum potentiam activam obedientialem ejus, praebendo illi specialius auxilium ei non debitum, seu concursum ad agendum secundum illam potentiam, quam habet innatam, et subordinatam absolutae potentiae Dei, et hoc modo agere in virtute Dei dantis illi altiorem modum auxilii, quam ex sola ejus natura ei debeatur, ac respondeat.

33. Ad secundam instantiam. — Ad secundam vero replicam respondeo, in divinis instrumentis non esse necessariam illam actionem praeviam distinctam ab actione principalis agentis, ut in dictis locis, et in Metaphysica late defendi, declaravi et probavi; ad tertium concedo, potuisse Deum uti quolibet elemento, vel corpore, ut instrumento ad torquendos damnatos, voluit tamen potius uti igne, et hoc nobis revelavit, et quamvis rationem non revelaverit, sufticeret pro ratione voluntas ejus. Quamvis. non desint nobis congruentes rationes talis determinationis, quae supra tactae sunt: sicut etiam potuit gratiam per ignem, vel per lac, aut quid simile efficere, et tamen in Baptismo noluit per res alias, sed per solam aquam gratiam conferre: sicut ergo ibi Bapüsmum in aqua sua voluntate instituit, ita etiam hic poenam per ignem infligere suo arbitrio definivit.

PrevBack to TopNext