On this page
Caput 14
Caput 14
Quomodo ignis inferni daemones cruciet, vel quid in illis efficiat
1. Ex dictis in capite superiori manifestum relinquitur actionem ignis inferni in damnatum spiritum, esse mere transeuntem, egredientem utique ab igne, et in Angelo receptam, quia non est aliquid receptum in ipso igne, alias ageret in seipsum, non in Angelum: nec etiam est aliqua actio vitalis ipsius Angeli, quia ostensum est, actus vitales Angeli pertinentes ad hanc poenam supponere actionem ignis, ut objectum, circa quod versantur. Est ergo actio ignis mere transiens in Angelum: unde consequenter necessarium est, dari aliquem terminum talis actionis in ipso spiritu receptum, in quem talis actio transit; quia impossibile est, dari viam sine termino, vel fieri, sine aliqua re, quae fiat, quod maxime in actione transeunte indubitatum est. Tota ergo difficultas praesentis quaestionis est in explicando, quidnam possit esse id, quod ignis per actionem suam in spiritum immittit, nam discurrendo per omnia praedicamenta nih 1 invenitur.
2. Quia si quid reale est, oportet ut sit accidens, advenit enim substantiae completae, et in illa fit: non est autem quantitas, ut est per se notum, et consequenter non pertinet ad illa posteriora praedicamenta, quae quantitatem supponunt, ut sunt habitus, vel proprius situs corporeus; nec formaliter est actio, vel passio, quia supponitur esse earum terminus, nec etiam potest esse duratio, seu ad praedicamentum. Quando pertinere, quia duratio non est aliquis modus distinctus a re, cujus est duratio, nec per se fit per propriam actionem; et eadem ratione non potest esse pura relatio, quia ad relationem non est per se actio: praeterquam quod pura relatio parum affligeret. Solum ergo supersunt Qualitas, vel Ubi; non videtur autem esse posse qualitas corporalis, quia haec non potest inhaerere spiritui, nec ritalis, quia non aflligeret, sed perficeret spiritum; neque etiam solum Ubi suthicit ad talem dolorem inferendum: Quid ergo esse potest factum ab igne, et in Angelum immissum.
3. Propter hanc difficultatem variae sunt in hoc puncto opiniones, quae ad quatuor reduci posse videntur. Prima est, etiamsi nobis revelatione constet, ignem vere, ac realiter cruciare spiritus: quomodo autem id faciat non esse revelatum, neque ratione investigari posse: et ideo consultius esse fateri modum illum esse nobis occultum, et non posse a nobis dici, aut cogitari, quid ignis faciat in spiritu, quam aliquid vel insufficiens, vel impossibile affirmare. Dicere namque, daemones cruciari ab igne per solum Ubi, vel (quod perinde est) per solam alligationem, plane non suflicit: quidquid autem aliud dicatur, vel est impossibile, vel non sine multis incommodis defenditur: ergo necesse est fateri, esse aliquid occultum, et ignotum nobis, et hoc significasse videtur Augustinus, cum dixit, daemones torqueri ab igne, veris et miris modis, ideo enim modus ille mirabilis dicitur, quia ignotus est, admiratio enim ex ignoratione nascitur, et ita sentit Vasquez, disp. 243, cap. ult. Atque haec quidem sententia intellecta de ignorantia opposita distinctae cognitioni talis poenae, seu etfectus in particulari, quoad rationem ejus specificam, verissima est; quia nec per propriam speciem nos possumus talem effectum ignis cognoscere, sicut beati, vel ipsi etiam daemones illum vident, nec etiam habemus signum aliquod, vel effectum, per quem in cognitionem illius rei, quam ignis ille in spiritum producit, perveniamus: at vero si loquamur de cognitione talis effectus per conceptus confusos et generales, saltem quoad universalem rationem alicujus praedicamenti, vel quoad aliquod subalternum genus certi cujusdam praedicamenti, non potest satisfacere illa responsio, nec tanta ignorantia totalis (ut sic dicam) illius effectus admitti; nam supponimus ex revelata doctrina illam actionem ignis esse veram et realem, ex quo principio evidenter inferimus, terminum illius actionis esse aliquod verum et reale accidens, ut deductum est: ergo per locum a sufficienti divisione evidenter etiam concludimus, ad aliquod ex praedicamentis accidentis realis pertinere. Supponimus enim tanquam principium certum praedicamentorum divisionem suflicientem esse. Rursus evidenter etiam ostendi potest, non pertinere effectum illud ad multa ex novem praedicamentis accidentium, ut in primo discursu propositum est; ergo necessario colligi potest aliquod certum praedicamentum, ad quod talis effectus pertinet. Imo etiam in eodem praedicamento poterit a quibusdam ejus speciebus, seu generalibus medis evidenter excludi; ergo non potest esse nobis adeo ignotus, quin secundum aliqua generalia praedicata accidentium realium cognosci valeat, et sub hac saltem ratione inquirimus quid illud sit. Secunda responsio, ignem torquere demones per alligationem solum
4. Ex auctoribus hujus responsionis quidam excludunt omnem alium modum, quidam minime. — Est ergo secunda sententia, valde communis et antiqua, quae affirmat daemones ab igne torqueri per solam alligationem ad eumdem ignem, in qno, tanquam in carcere, inviti tenentur, ita ut neque se inde liberare, nec libere actiones suas, ubi, et quomodo voluerint agere possint, ex quo maxime aftliguntur et torquentur. Quae sententia duas partes habet, una est affirmativa, scilicet daemones pati ab igne, quoad alligationem: altera est negativa, seu exclusiva, videlicet, non aliter ab igne pati. Priorem supponit D. Thomas, 1par., q. 64.art. 4, ad5. et docet late lib. 4, cont. Gent., c.9, etq. 26, de Verit., a.1, et quodl. 2, a. 3, et quodl. 3, a. 2, et in 4, dist. 44, q. 3, a. 2, quaestiunc. 3, quibus locis consentiunt Capreolus, Cajetanus, Ferrara et alii moderni Thomistae, et ex aliis scholasticis plures in diet. dist. 44, Bonaventura, 2 p.,a. 3, q. 1, Sceotus, q. 2, Gabriel, q. 3, a. 2, Durandus, q. ult., Major, q. 8, Paludanus, q. 7, Richardus, art.2, q. 3, Tartaretus, q. 1, et JEgidius, in quodl. supra citatis. Alteram vero partem exclusivam non omnes dicti auctores docent. Imo Bonaventura, Scotus, Richardus, Gabriel et / Egidius aliquid praeter alligationem adjungunt, illud tamen solum in apprehensione, vel in productione alicujus speciei intelligibilis, seu alia simili actione intentionah constituunt ; unde ex parte objecti doloriferi nihil addere videntur praeter alligationem, quamvis addant, etiam tristari daemones ex eo, quod virtute ignis cogantur de ipso igne, et de alligatione ad illum cogitare, ut jam tractavimus. Ahi vero auctores aperte satis docent illam partem exclusivam, quatenus impugnant omnes alios modos, quibus poena illa explicari solet. Solus Vasquez affirmando priorem partem, posteriorem negat, dicens, non omnem alium modum poenae ignis excludendum esse, quamvis in actu exercito (ut sic dicam) omnem alium excludat, impugnando omnes alios modos, quibus illa poena excogitata est, vel cogitari posse videtur.
5. Fundamentum praedicte secunde responsionis quoad astruendam alligationem. — Fundamentum hujus sententiae quoad priorem partem est, quia non est dubium, quin spiritus damnati ex lege Dei aeterna alligati sint igni gehennae, tanquam perpetuo carceri, et instrumento divinae justitiae, juxta verbum Christi dicentis: "te in ignem eternum, quia paratus est diabolo et Angelis; ejus", nec etiam potest dubitari, quin alligatio illa, et violenta detentio, sit objectum magnae tristitiae et afflictionis; nam ignobile animal non habens intellectum, neque libertatem, sed solum sensum, et appetitum, interdum vehementer aflligitur si catena lgatus teneatur, et inter homines diuturnus carcer magna est poena, et objectum non modicae afflictionis; ergo multo magis erit in Angelo nobilissima creatura alligari igni, etsua libertate privari: altera vero pars exclusiva solum probatur a dictis auctoribus impugnatione aliarum opinionum, qua sibi concludere videntur, omnem alium modum efhicientiae ignis in spiritum ad eum aflligendum, esse impossibilem, ac proinde solum cruciatum per alligationem relinqui:
6. Primus modus exponendi penam alligationis quem tradit Valentia. —be priori parte non est necessarium multum contendere, quia facile admitti potest, cum Scriptura poenam daemonum interdum per alligationem declaret: ut 2, Petr. 2: "Deus Angelis peccantibus uon pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit" ; unde cum ignis perpetuo sit in inferno, dici potest, daemones alligandos esse igni, et hanc pertinere ad poenam sensus illorum. Adverti autem debet duobus modis posse intelligi ignem ad illam poenam concurrere, uno modo objective tantum, alio modo etiam effective. Possumus enim intelligere alligari daemones, vel animas igni solo imperio divino, ejusque efficacia, et nihilominus illa incarceratio erit objectum tristitiae, et doloris, et tunc dicimus, ignem solum objective, non vero effective damnatos affligere, quia revera nihil in eos agit, nec eos detinet, nec impedit, etiam resistendo (ut sic dicam) ne inde egrediantur, adl eum modum, quo materialis carcer suis parietibus, et januis solet corpora detinere. Spiritus enim non est naturalter ejusmodi repagulorum capax, quibus in aliquo loco detineatur, sed sola efficientia po- tentioris causae, ad ibi permanendum cogi potest: ergo si Deus absque efficientia ignis detinet spiritum in igne, non potest ignis dici causa efficiens illam poenam, sed tantum objectum, et ita videtur hanc poenam exponere P. Valentia.
7. Non est sufficiens.—Mihi tamen ille modus non videtur sufficiens ad illam poenam explicandam, quia tunc non erit verum, Angelum torqueri ab igne, sed a Deo in igne. Imo tunc revera nulla specialis afflictio daemonis ex igne oritur etiam objective; nam imprimis ab igne nulla est efficientia, ut in illo modo dicendi supponitur; aliunde vero tota illa afflictio ex duobus nascitur, scilicet ex privatione loci superioris maxime coelestis, et ex detentione in tali loco, verbi gratia, centro terrae. At vero supposita illa privatione, ac detentione, quod in illo sit ignis potius quam terra, vel aliud corpus, nihil auget poenam spiritus, siab igne nihil patitur: quia respectu spiritus nullam specialem rationem, vel incommodum habet, quod ibi sit ignis, sed est prorsus indifferens: quia nullo peculiari bono inde privatur, vel malo afficitur, et inhoc sensu efficax est ratio, quae fieri solet contra illam sententiam, quia ignis non magis aflliget daemonem, quam aer, vel aqua. Est enim hoc verum, si de facto ignis nihil efficit, sed tantum replet illud spatium, in quo damnati detinentur, nec dici potest, quod ex praesentia ignis magis affliguntur, propter specialem apprehensionem immissam illis spiritibus, et terrentem illos: nam hoc modo reducitur poena illa ad solam imaginariam afllictionem ex apprehensione falsa, et de re non subsistente, vel sub ratione apparente, et non vera, quod et Angelis passive, et Deo active repugnat, ut in principio capitis praecedentis dictum est.
8. Secundus modus alligationis imprimendo aliquid approbatur, nihil vero imprimendo rceprobat.—Ut ergo pars illa verisimilior fiat, dicendum est, ignem non solum objective, sed etiam effective daemones sibi alligare, et intra se continere, quod tamen alii Doctores non explicant, nec videntur consequenter loquendo posse id affirmare, quia impossibile est ignem effective spiritum intra se detinere, nisi ahquid efficiendo in ipso: at juxta sententiam illam ignis nihil potest agere in spiritum, nec ad hoc elevari, ut instrumentum Dei: nam ex hoc principio ipsi alias opiniones impugnant, et rationes, quibus utuntur, generales sunt, ut in fine capitis praecedentis visum est; ergo non poterit ignis etiam hanc poenam effective in Angelo efficere. Consequentia cum minori notae sunt; major autem declaratur imprimis exemplo superius tacto in libro quarto; nam Angelus non potest detinere lapidem in aere ut ibi sine corporali obstaculo quiescat, nisi aliquid agendo in ipsum, quomodo enim inferet violentiam nihil agendo ? Unde aliqui inde colligunt, imprimere illi impetum, nos autem diximus, vel id facere, vel conservare intrinsecum ubi ejusdem lapidis. Sic ergo e contrario diximus, non posse ignem, vel aliquod corpus detinere effective Angelum alicubi, nisi aliquid efficiendo in ipso, militat enim eadem ratio, quia ignis detinendo Angelum vim illi infert, quod sine efficientia intelligi non potest. Item si effective detinet, vel ligat, aliquid facit, quia effective causare, et facere idem sunt, et qui facit, aliquid necessario facit, nam et ligare, et detinere aliquid est; ergo illud, quod ignis facit, in aliquosubjecto est; ergo est aliquid in ipso Angelo, tum quia actio illa circa Angelum versatur, tum etiam quia ignis non detinet Angelum aliquid in se faciendo, quid enim, vel quale cogitari potest: ergo efficiendo in Angelo. Non potest ergo dici ignis effective detinere Angelum, nisi admittendo elevationem ignis ad agendum in Angelum.
9. Predicta impressio ignis alligantis in d«emones difficile assignatur a negantibus ubi intrinsecum Angelis. — Unde nos, qui hanc elevationem libenter admittimus, facile ex hac parte concedemus, ignem affligere daemonem alligando ipsum; tunc autem explicare oportet, quidnam efficiat ignis in Angelo, quod sane difficile explicabunt, qui negant, Ubi angelicum esse modum spiritualem intrinsece afficientem, seu inharentem Angclo, quia, secluso tali modo, nihil superest, quod possit ignis imprimere Angelo ad ligandum, vel detinendum illum. Nisi quis fortasse dicat, detineri Angelum per impressionem alicujus impetus, quod neque consequenter dicetur, neque est credibile, multumque voluntarium esset: quia impetus ille deberet esse qualitas spiritualis, et inde augeretur difficultas, et aliunde illa qualitas non posset detinere Angelum nisi resistendo contrario agenti, vel impellenti, et consequenter conservando effective, et cum majori eftficacia Angelum in tali loco, et sic necessarium etiam est supponere, illam praesentiam esse aliquid in ipso Angelo, frustraque addetur effectio spiritualis qualtatis, per quam Angelus detineatur. Nos ergo facile dicimus posse ignem inferni illam detentionem, seu alligationem efficere ut instrumen- tum elevatum a Deo ad efficiendum ipsum Ubi angelicum, seu modum praesentiae in tali corpore cum tanta efficacia, ut non possit voIuntas angelica contra illam efficacitatem praevalere, imo nec contra illam absolute conari.
10. Ignis aut potest alligare deemonem alicui certo loco, verbi gratia, centro terre, aut alligaresecum .— Utriusque modi differentia.—Haec autem alligatio daemonis ad ignem, duobus modis potest intelligi. Unus est, ut sit tantum quaedam detentio Angeli in illo loco formali (ut sic dicam) ubi est, id est, in illo spatio, verbi gratia, centri terrae, et cum tali distantia a polis, seu fixis punctis mundi. Alius modus est, ut sit alligatio etiam ad locum, quasi materialem, id est, ad ipsum corpus ignis, ita ut ab ipso separari non possit, sive ignis ille, sive ipse Angelus extra locum inferni feratur, vel moveatur, et uterque quidem modus est possibilis, prior tamen per se spectatus, solum re quirit propinquitatem, seu indistantiam inter ignem et Angelum, quatenus illa propinquitas necessaria est ad agendum; unde si ignis ille extra infernum feratur, cessabit actio ex natura rei, nisi Deus vellet ignem elevare ad agendum in distans, conservando Angeli praesentiam in inferno, etiamsi ignis extra illum ductus ab ipso distaret. Alter vero modus requirit in igne efficaciam, non solum ad continendum Angelum in tali loco, sed etiam ad trahendum iilum ad alia loca, quo ignis ipse ductus. seu translatus fuerit; et ita hoc modo posteriori fiet veluti quaedam unitio Angeli ad ignem corporeum, non formalis, sed effectiva, et talis videtur esse alligatio daemonis ad ignem inferni, per se, ac secundum legem ordinariam Dei loquendo, licet ex quadam dispensatione contingat daemonem ab illo igne separari; atque ita explicata haec sententia, quoad priorem partem affirmantem satis probabilis est.
11. Secunda pars quod sola alligatio terqueat, impugnatur. — Prima impugnatio ex Seriptura. — Altera vero pars exclusiva, nimirum, quod per solam alligationem daemones crucientur igne inferni, multis theologis praecipuae modernis non probatur, et ex antiquis illam refellit Henricus, quod. 8, quaest, 34, consentit Soto in 4, distin. 50, quaest. 1, artic. 2. et Angles, in 4, 2. part., quaest. ultim., difficultate prima, concl. 2, Viguerius, in Instit., c 21, tit. de Judicio gehen., vers. 1, Malonius, in 2, distin. 6, disp. 29, qui allegat Raimundum, in Thesaur. divinar. considerat., cap. 164, Vincentium Gracharum, Opusc. de infer., Pelbarius, 4 part., Rosarii, verbo Judicium 5, § 44, et id tenet Jansenius in Concord., cap. 45. Intelligunt igitur isti auctores, daemones torqueri ab igne, non solum per detentionem, sed etiam per actionem afflictivam, et illativam doloris, et tristitiae. Non ex parte apprehensionis, vel propter impressionem speciei intentionalis, quia cognitio objecti disconvenientis, et quidquid ad illam ordinatur, non est nova poena, sed conditio necessaria ad novam poenam; nec ex parte objecti auget dolorem, qui ex illo nasci potest, nisi apprehensio sit ultra veritatem, et exigentiam objecti, vel si quid auget propter efficaciorem apprehensionem parum, id est, et non transcendit gravitatem, quasi specificam illius poenae, quae est per alligationem; et ideo dicti auctores addunt praeter alligationem alium graviorem cruciatum, quo ignis spiritus torqueat; et haec sententia mihi maxime semper placuit. Probatur primo ex verbis illis Luc. 16: "Quia crucior in hac flamma", quia sive illa dicta sint a Christo narrando historiam, sive parabolam adjungendo, semper in eis indicatar, praeter detentionem in igne pati spiritus ab illo peculiarem cruciatum ab alligatione distinctum, quod maxime declaratum est, quia dives cupiens refrigerium non petit libertatem inde exeundi, seu dissolutionis, seu separationis ab igne, sed guttam aquae, qua refrigeraretur in illa flamma: per quam metaphoram aperte significata est poena specialis inflicta ab igne, praeter detentionem in ipso. Unde Augustinus, lib. 21, de Civit., cap. 3, ait: Dolebat utique apud inferos dives ille, quando dicebat, "crucior in hac flamma", probatque verbis illis animam a corpore separatam dolere posse. Secundo expendit Jansenius supra verba Christi Matthaei 8, dicentis: "Mitte illum in tenebras eaLeriores, ibi erit fletus, et stridor dentium". Etenim ne quis forte putaret illam peenam solum esse incarcerationis in loco tenebroso, et vilissimo, ideo adjunxit, ibi erit fletus, etc., per quae verba metapborice declarat specialem, et acerbam poenam sensus, quam in illo loco spiritus passuri sunt. Tertio idem probant omnia testimonia, quae non solum dicunt spiritus esse mittendos in infernum, sed etiam esse ibi cruciandos, quia si cruciatus ille tantum esset detentio in igne, satis fuisset dicere, mittentur in ignem: at non solum hoc dicitur, sed additur, et ibi cruciabuntur ab igne: ut D. Petrus in citato loco non sistit dicens, rudentibus tradidit, sed addidit, cruciandos, et Judith 16, dicitur: Ut urantur, et sentiant. Apocal. 14: "Cruciabitur igne", clarius cap. 20: "Missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia", "et pseudopropheta cruciabuntur die, ac uocte" ; utique ab eodem igne, ut dicitur capit. 14, 18, 19 et 21.
12. Secunda impugnatio exm Patribus. — Secundo probatur ex Patribus, quorum auctoritate capite praecedenti probavimus, ignem physice, et quasi materialiter, seu per modum naturalis agentis spiritus cruciare. Et praecipue sunt notanda verba Gregorii, d. libr. 4 Dialog., cap. 29: Si diabolus, ejusque Angeli cum sint incrporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum, si animae antequam recipiant corpora, possint sentire tormenta ? Quod in sequentibus capitibus variis exemplis, et visionibus confirmat, sed praecipue notanda sunt verba ultima, cap. 32. Cum enim retulisset in sepulcro cujusdam in peccato gravissimo mortui, per dies plures visam fuisse flammam ignis, donec ossa omnia consumpsit, addit : Quod videlicet omnipotens Deus faciens, ostendit, quid ejus anima in occulto pertulit, et infra: Ut ex hac consideratione colligamus, quid anina cvens, ac sentiens pro reatu suo patiatur, ubi manifeste docet, animam non solum in igne detineri, sed etiam ab illo ita torqueri, ut peculiarem inde dolorem sentiat. Unde etiam Cyprianus, libro ad Demetriadem, num. 3, in fine, carcerem a poena ignis distinguit, dicens: Manet postmodum carcer ceternus, et ignis flamma, et pena perpetua. Denique alii Patres adeo exaggerant illam poenam ignis, et tam frequenter dicunt spiritus ab igne torqueri, cruciari, cremari, et similia, ut incredibile sit de sola afflictione ob detentionem, et incarcerationem fuisse locutos. Unde non immerito dixerunt Angles, et Malonius supra, si Scriptura et Patres solam detentionem spirituum inigne totexaggerationibus proponunt, sequi ipsos falsum supposuisse, ut pia fraude nos terrerent, quod dicere nefas, et haereticum esset.
13. Tertia impugnatio sumpto argumento ez igne purgatorii. —Tertio possumus a fortiori argumentum sumere ab igne purgatori: nam ille affligit animas, quae ibi purgantur, et non sola detentione, sed aliqua graviori actione; ergo multo magis de igne inferni id sentiendum est. Consequentia evidens est; nam ignis utriusque loci ejusdem rationis esse creditur: nam eodem modo de illis Scriptura loquitur, juxta illud 1, Corinth. 3: "7pse autem salvus erit, sic tamen, quasi per ignem".: antecedens autem quoad posteriorem partem probari po- test ex D. Ambrosio circa haec eadem verba, dicens: Ideo dixt, sic tramen quasi per ignem, ut salus luec non sine pena sit, quia non dicit, salcus erit per ignem, ut merito suo ab igne non combustus salvus fiat, ecaminatus per ignem : sed cum dicit, sic lamen quasi per ignem, ostendit, salvum quidem illum futurum, sed ponan ignis passurum. Magisque hoc confirmat Augustinus, lib. de Vera et falsa Poenit., cap. 18, ubi de igne purgatorio dicit: Miro modo gravis est, eacedit eniin penam, quam quisque habuerit in hoc mundo.
14. Conficitur jum argumentum.—Unde argumentamur in hunc mcdum, quia sola detentio sanctarum animarum in purgatorio non potest esse tam acerba poena sensus, imo nihil fere adderet poenae temporali damni, quam illae animae patiuntur. Declaratur, quia illae animae privantur pro illo tempore clara visione Dei, et hanc voco temporalem poenam damni, de qua sine ullo dubio valde tristantur, nam licet per charitatem voluntatem absolutam habeant conformem divinae voluntati, nihilominus, et naturali voluntate dilationem illam valde refugiunt, et ex eadem charitate dolent de illa Dei absentia, etiamsi juste illam pati recognoscant, et sub ea ratione voluntarie illam sustineant, ut per illam purgentur; illam autem tristitiam paterentur illae animae, etiamsi in igne non essent. Dico ergo, existentiam, vel detentionem in igne parum, vel forte nihil poenam augere, si ignis animam tantum intra se detinet, et nihil aliud mali in illis efficit, quia illa detentio vel est quies in tali ubi formali, ut sic dicam, ita ut non possit anima, quae purgatur inde moveri, etiamsi velit, vel addit praesentiam ad ignem. Primum istorum, supposita privatione coelestis patriae pro illo tempore, nullum novum incommodum positiyum animae affert: nam esse in hoc, vel illo ubi, valde indifferens illi est: quia nec est illi violentum, nec naturale, sed (ut ita dicam) neutrum. Privatio autem libertatis ad mutandum DUbi aliquo modo violentum est, et ex ea parte potest contristare, sed revera est leve incommodum, quod mentem bene compositam, et Deo subjectam, ut est in animabus purgatorii, parum potest perturbare, aut contristare. Multoque magis indifferens, seu neutra est praesentia, vel indistantia ab igne: nam illa per se solum est quaedam denominatio extrinseca, quae nullo modo malum affert, si alioqui ignis nihil in animas agit.
15. Quarta impugnatio.—Ad impugnationem proximam ut occurrank aliqui. — hefelluntur. — Quarto argumentamur, quia, st illa poena ignis in sola detentione consistit, sequitur, daemones nondum pati poenam ignis, quia nondum sunt alligati igni inferni, sed in hoc mundo sublunari, ejusque caliginoso aere vagari permittuntur, ut capite sequenti dicemus. Unde Tobiae 8, legimus, Raphaelem ligasse daemonem in deserto, qui ante libere incedebat, et alligatio illa ad poenam inferni non pertinuit. Itemque Apocalyps. 20, dicit Joannes: Vidisse "Angelum descendentem de celo habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua", et "apprehendisse Draconem serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligasse eum per annos mille", et "misisse eum in abyssum, et clausisse". etc.; ergo ante illud tempus non est hgatus Satanas, nec illa incarceratio fuit poena sensus, quasi essentialis, quia haec ab initio damnationis Diaboli incepit, et non est ad mille annos, vel aliud indefinitum tempus, sed perpetua. Ergo poena ignis inferni in daemonibus non in sola alligatione consistit: imo haec videtur ad accidentalem poenam pertinere, cum in illa possit esse varietas; ergo consistit in alio cruciatu perpetuo per aliam actionem ignis immisso. hespondent aliqui, hanc poenam non consistere in alligatione ad locum illum immobilem inferni, sed in alligatione ad ignem et hanc nunquam dissolvi, quia singuli daemones sunt veluti inclusi, et alligati cuidam portioni ignis, a quo nunquam separantur, sed illam secum deferunt, etiam cum in hoc aere caliginoso versantur. Sed imprimis hoc parum est credibile, ut capite sequenti dicam, et deinde illa conjunctio ad-portionem ignis valde impertinens videtur ad poenam substantiae spiritualis, si ignis nihll in illam agit; quia, ut dicebam, seclusa actione solum relinquitur indistantia, quae nihil nocet daemoni, nec impedit mentales actiones ejus, nec aliud incommodum consideratione dignum illi affert.
16. Alia responsio ex D. Thoma sumpta, et communis est, Angelos malos, qui in hoc aere versantur, non minus pati poenam illam, quoniam licet ligati sunt, apprehendunt, se destinatos esse, ut perpetuo sint igni alligati; potest autem apprehensio illa divina virtute tam fortis immitti, ut ex illa non minor poena, quam ex praesentialligatione, ejusque cognitione oriatur. Sed haec responsio satisfacere non potest, tum quia licet illa apprehensio futurae incarcerationis affligat, et contristet, nihilominus afllictio illa longe diversae rationis est ab incarceratione praesenti et actuali, habet enim diversum objectum, vel sub ratione distincta, utique praesentis, vel futuri, quae sufficit passiones, vel affectus animi distinguere, nimirum tristitiam et timorem: tum etiam quia licet aliqua poena ex apprehensione futurae alhgationis oriatur, non potest dici, quod illa poena sit ab igne, sed tantum a Deo: nam ignis solum objective proponitur, ut declaravi.
17. Aliorum occursio. — Non satisfacit. — Arnobii dictum qualiter accipiendum. — Tum denique quia negari non potest, quin libertas illa, qua nunc fruuntur daemones ad discurrendum per hunc mundum, multum in praesenti minuat propriam incarcerationis inferni poenam; unde Luc. S, legio daemonum rogabat Christum: "Obsecro te, ne me torqueas", quod magis declarans Evangelista, subjungit, "et rogabant illum, ne imperaret illis, ut in alyssum irent", et Matth. S, refert dixisse damones: "Venisti huc ante tempus torguere nos". Ex quibus verbis constat timuisse tunc daemones, ne in infernum a Christo detruderentur, ut notat Ambrosius in Lucam, et Victor Antiochus, Marc. 5, timebant ergo illam poenam tanquam distinctam, qua sciunt aliquando afficiendos esse, eam vero illo tempore recusabant, et ex timore illius tanquam imminentis specialiter torquebantur; ergo si in illa tantum alligatione poena sensus propria inferni consistit, re vera nunc daemones hujus aeris illam non patiuntur. Hinc Cajetanus, 2, Pet. 2, dixit, daemones adhuc non esse extremae damnationi subjectos, sed hoc extremo judicio reservari, quod dictum aliqui reprehendunt, essetque reprehensione dignum, si de damnatione, quoad substantialem poenam ignis, et sensus intelligeretur: intellectus vero de poena rigorosae incarcerationis, et alligationis verissimum est, et aperte probatur ex verbis Petri, et ex hoc loco Matth. et Luc. Unde Ambrosius in Lucam dixit: demones acte tempus debita sibi tormenta formidant: et idem docet Chrysostomus, hom. 19, in Matth., et sequitur Euthymius et bene explicat Toletus, Luc $8, Annot. 63, dicens, daemonibus jam esse inflictam essentialem poenam damni et ignis aeterni: poenam autem incarcerationis nondum esse illatam, sed reservari in diem Judicii; est ergo poena ignis distincta ab alligatione, seu incarceratione daemonis.
18. Quinta impugnatio. — Quinto argumentari possumus, quia si poena ignis in sola detentione, vel alligatione consisteret, substantialis poena ignis aequalis esset in omnibus daemonibus jam detrusis, et incarceratis in inferno, si forte jam sunt aliqui, vel quando fuerint, et similiter in daemonibus, et animabus separatis esset aequalis: consequens manifeste falsum est; ergo. Probatur sequela, quia poena illa alligaüonis, vel detentionis, non recipit magis, aut minus, quia positiva praesentia in illo loco est indivisibilis, et totalis in singulis, tam in suo esse, quam in ratione commodi, vel incommodi respectu uniuscujusque personae: quamvis enim cogitari possit, quasdam partes illius carceris, sive loci inferni, sive ignis esse viliores aliis, vel quia sunt situ inferiores, vel quia vilioribus, aut putridioribus corporibus sunt plenae, ut sulphure excrementis, stercore, vel similibus; nihilominus respectu spirituum, haec varietas fere nullius momenti est ad augendam poenam sensus propriam, si omnia illa corpora, nullo alio modo aflligunt spiritum, nisi detinendo illum in tali loco, quia loci quaIitas corporalis, nihil spiritui nocet. Dici vero potest, licet ex parte rei, seu objecti, sit quaedam aequalis respectu omnium damnatorum, nihilominus ex majori, vel minori apprehensione posse esse inaequalitatem in tristitia, et dolore, et hoc sufticere ad inaequalitatem paene sensus in variis personis, prout magis vel minus efficaciter illam detentionem apprehendunt, et sentiunt. Sed haec inaequahtas, licet admittatur, re vera non est in poena ignis prout ex parte sua potest nocere, vel affligere spiritum, sed vel ex parte ipsius Angeli, qui ex natura sua fortius apprehendit, vel ex parte Dei, qui ad illam fortiorem apprehensionem cogit daemonem, et ita in rigore poena ignis, id est, quod est ab igne aequalis est, licet poena doloris, vel tristitiae ex parte personae patientis major sit, quod ipsi, vel Deo tribuendum est, non igni; ut si duo flagellentur aequahter, poena ex parte inferentis, seu ministri percutientis aequalis est, licet ex complexione, vel apprehensione patientis, unus plusquam alius doleat. Hlud autem non videtur admittendum, quia sic tota gravitas, vel inaequahtas ponitur in apprehensione, non ipso malo reali, quod est proprium malum poenae.
19. Sexta impugnatio. — Unde possumus sexto a contrario argumentari: nam sequitur, homines in corpore, et anima damnatos pati graviorem poenam ignis, quam Angelos malos, vel quam animas eorumdem hominum, quando erant a corporibus separatae: consequens autem non videtur admittendam; ergo. Consequentia cum minori clarae sunt, sequela probatur, quia daemones, et animae ante diem Judicii, nihil mali patiuntur ab igne praeter incarcerationem, alligationem, seu detentionem, ut asseritur: at vero post diem Judicii animae unitae corporibus sustinebunt eamdem poenam, et quodammodo majorem, saltem extensive, quatenus non solum animae, sed etiam corpora eidem carceri, et detentioni erunt perpetuo addicta; et praeterea cremabuntur animae speciali poena ignis mediis corporibus; nam licet materialis calefactio, et alteratio non attingat animam, ita ut calor in ipsa recipiatur, nihilominus dolor ab ipsa anima percipitur: quia per tactum, et phantasiam sentit calorem, et percipit doloriferam qualitatem, et inde sensibiliter dolet per appetitum sentientem, et vehementer tristatur per voluntatem. Propter quod dixit Augustinus, libro decimo quarto, de Civitate, capite decimo quinto: Dolores qui dicuntur carnis, animae sunt in carne, et ex carne, nam dolor carnis offensio est animae ex carne, et quedam ab ejus passione dissensio: sicut animq dolor, qui tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, que noblis nolentilus accidunt, et lib. 12, cap. 3, inquit: Si consideremus diligentius dolorem, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. Ergo propria poena ignis praeter detentioneminvenieturin animabus conjunctis suis corporibus post resurrectionem, quam nunc, neque ipsae patiuntur, nec daemones unquam sustinebunt. Illa autem poena ignis videtur maxima poena sensus perpetua, et in suo ordine essentiahs, et homines illam non patientur in animabus usque ad diem Judicii; quod non est consentaneum dogmatibus fidei; nam et ignis dicitur magis praeparatus ad torquendum Diabolum, et Angelos ejus, quam homines, et animae hominum post mortem statim poenam condignam recipiunt, sicut etiam plene purgatae, et remotis impedimentis statim recipiunt essentiale praemium. Nec video quid possit huic rationi juxta praedictam sententiam responderi, quid autem ab aliis dicatur, circa sequentem opinionem explicabimus.
20. Retorquens objectio contra praecedentem impugnationem. — Potest autem ab alio contrario extremo argumentum contra nos retorqueri, nam si ignis causat in anima separata specialem dolorem, et objectum doloriferum a detentione distinctum, sequitur animam postea unitam corpori duas poenas sensus a detentione distinctas ab igne inferni pati, unam dependentem a corpore, quam nunc patitur, aliam mediante corpore, et priorem vocare possumus quasi immaterialem ardorem, posteriorem vero corporalem, et materia!em, consequens autem videtur inconveniens; ergo. Sequela videtur clara, quia poena sensus, quae nunc est in anima separata, perpetua est, sicut in daemonibus; ergo non cessabit propter unionem ad corpus. Tunc autem addetur sine dubio corporis ustio, et dolor peculiaris, quod est in anima ex carne: quod autem hoc sit inconveniens, patet, quia vel nunc non patientur animae condignas poenas, vel postea patientur j ultra condignas: et homines, qui minus peccarunt, quam daemones plures poenas, quam illi recipient. i
21. Objectionis solutio plenior inferius. — Solutio hujus objectionis ex dicendis in puncto sequenti aliquo modo pendet: nam juxta opinionem in eo tractandam, dolor et ignis inferni quem sentit anima separata, et sentiet postea corpori conjuncta, idem est, et ita in hac parte cesset objectio: ex alia vero parte in qua fit ad dolorem daemonis comparatio, dicetur in daemone esse alium dolorem alterius rationis eequivalentis, vel majoris, licet nos illum explicare non possimus. Quae responsio probabilis est: quam sit autem vera, in reliqua parte hujus capits expendemus; nunc ergo admittimus, daemones, et animas separatas pati ab igne poenam quamdam ejusdem rationis, et independentem a corpore sibi substantialiter unito, illamque poenam in utrisque spiritibus futuram esse perpetuam, juxta verbum Christi: "Ite in ignem eternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus", et infra: "Ibunt hi in supplicium aeternum", et juxta D. Gregorium, lib. 9 Moral., cap. 39, in fine, alias 50, dicentem: Quamvis Angelorum, et hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat, quos unus in crimine reatus ligat. Unde consequenter concedimus, animas damnatorum hominum, cum fuerint conjunctae corporibus, alium modum doloris sensibilis, et quasi naturalis ab igne esse passuras.
22. Interim ad illam respondetur. — Et ad objectionem respondeo, non esse inconveniens, quod post judicium universale poena animarum extensive crescat, vel mutetur aliquo modo, novam poenam ignis sustinendo, et antiquam simul retinendo; nam haec est quasi essentialis in suo ordine, utique poenae sensus, et debetur animae, quatenus spiritualis mens est, et in superiori parte mentis suae peccatum consummat. llla vero qua mediante corpore additur est accidentalis, et ideo denuo advenire potest: quia licet illam meruerit, quatenus per corpus peccavit, antea seu in statu separationis non erat capax illius poenae, quamvis loco illius afflictionem magnam, ex cognitione, et apprehensione illius poenae futurae, et addendae post diem Judicii jam sentiant. Sicut in animabus beatis post resurrectionem crescet gloria et gaudium beatificum extensive, quoad corporis participationem et animae, quatenus per corpus sentit, et delectatur, quia illud praemium etiam meruit bene per corpus operando, vel in illo propter Christum patiendo; non potuit autem illud ante resurrectionem recipere, quia illius non erat capax, licet loco illius aliud genus gaudii ex certa expectatione futurae claritatis gloriosse, prius acceperit. Unde ad comparationem, quae cum daemonibus fiebat, concedo, in hominibus et eorum animabus posse esse plures modos poenarum, quam sint in daemonibus, sicut sunt plures modi cognitionum et operationum, ac delectationum. Hoc ergo sequitur ex diversitate naturarum, et potest optime consistere cum eequalitate justitiae; nam sicut unum peccatum daemonis potest multis peccatis hominis aequivalere, ita una poena sensus in daemone potest plures humanae animae poenas excedere; nam, ut recte dixit Gregorius supra: Quamcis gehenna cunctis una sit, non tamen cunctis una, eademque qualitate succendit.
23. Concluditur solam superesse qualitatem pro termino actionis ignis in demonibus.— Superest ergo, ut explicemus, quid sit illud, quod ignis ille agit in spiritum praeter alligationem, aut detentionem; ex dictis enim videtur concludi debere esse aliquid de genere qualitatis; nam in discursu prius facto exclusimus genus quantitatis, relationis, actionis et passionis, quando, habitus, ac situs; et in dictis contra praecedentem sententiam ostensum est, non esse aliquid pertinens ad praedicamentum ubi, quia quidquid tale cogitari potest, ad detentionem, vel propinquitatem localem pertinet ; ergo solum relinquitur genus qualitatis, sub quo terminus illius actionis collocari possit ; unde inquirendum superest, an talis qualitas corporea sit, vel spiritualis, vel qualiter concipi a nobis valeat.
24. Eam indicat Henricus. — Objectioni quod spiritus sit iucapaa caloris occurrit Henricus. — Est ergo tertia seutentia docens, illam esse qualitatem corpoream, quia spiritualis qualitas non cruciat, sed perficit. Si autem qualitas illa est corporea, nulla certe magis accommolata cogitari potest, quam calor ejusdem rationis cum calore ignis cremantis dae- mones: tum quia illa qualitas est, quam ignis virtute sua maxime potest efficere: tum etiam quia nullam qualitatem nos agnoscimus, quae majorem vim habeat cruciandi. Hanc ergo sententiam indicavit Henricus, quodl. 8, q. 34, quamrvis enim expresse non dicat, ignem producere calorem in Angelo, vel anima separata, dicit tamen, ignem affligere spiritum, in quantum calidus est, et eodem genere afftictionis, quo affligerel sensum corporis. Unde etiam sentit, ignem non aflligere spiritum ut instrumentum divinae justitise, et virtutis elevantis illum, sed agere, quatenus natura sua est afflictivus: Quia alias (inquit) non affligegeret, ut est calidus, nec magis esset afflictivus spiritus, quam sit aer, cui videntur discordare dicta sanctorum. In quo clare significat, ignem illum agere in spiritum virtute sua naturali calefactiva, et inferius expresse dicit: Agere sua actione naturali in spiritum, ipsum afffigendo; at ignis per naturalem actionem caloris non potest proxime agere nisi calorem; ergo sentit immittere calorem in Angelos, et ideo etiam addidit, affligere spiritus eodem genere afflictionis, quo sensum cruciat; quod facere non posset, nisi calor etiam ipse in spiritu factus ejusdem rationis esset; ut autem occurrat objectioni, quae statim se offert, quia spiritus est incapax caloris, adjungit in fine quaestionis: Quod Deus nature spiritus angelici, et humani communemn vim, qui pati posset ab igne corporeo, imprimit supernaturaliter - vel sic utrique naturaliter inest, licet non lateat.
25. Quid Soto probet, quid improbet in predicta responsione. — Huic opinioni ex parte consentit, et ex parte ab illa dissentit Soto, in 4, dist. 50, quaest. unic., art. 2, conc. 1. Consentit enim, quatenus dicit: Animas perinde ac damones afflgi ab illa tristitia, ejusdemque prorsus rationis, ac si corpora, quibus essent unita, concremarentur. Dissentire autem videtur, quia non dicit, ignem facere in Angelo, vel anima separata sensibilem calorem, vel dolorem, sed solam tristitiam, utique voluntatis, quam patitur anima conjuncta corpori, cum corpus uritur: Nam hanc vim, ait, habet ille ignis, ut instrumentum diviuae justitiae in diemones, atque animas, nempe quod afflictionem, quam in anima mediante dolore corporis reassumpti effecturus est, faciat absque illo dolore; et consequenter videtur etiam intelligere, absque calore, quia sensibilis calor dolorem sensibilem praecedit; unde hanc secundam partem tanquam notam sine probatione tradit. Priorem vero partem solum probat illa ratione, quia si ignis non infligeret illum dolorem sibi proportionatum, non plus ignis conferret ad illam peenam, quam aqua, vel aer. Atque hanc etiam opinionem ex parte sequitur Vasquez, qui posteriorem partem negantem in spiritu dolorem, vel sensibilem calorem, ut claram supponit. Priorem vero partem approbat quoad animas, et quoad daemones reprobat, in dicta disputat. 243, cap. 6, licet in cap. 4, aliud etiam de animabus sentire videatur, ut postea ostendam.
26. Auctoris judicium per aliquos assertum, primo ignem non torquere demones calorem corporeum inducendo. — Mihi vero utraque opinio absolute displicet, et imprimis assero, ignem non affligere spiritus, calorem sensibilem in illos producendo; hoc supponunt tanquam certum caeteri theologi, uno excepto Henrico. Et probatur, quia spiritus nec natura sua est capax caloris, nec divina virtute fieri potest capax illius; ergo nec ignis, vel natura sua, vel per elevationem potest facere calorem in Angelo. Antecedens quoad priorem partem fere per se notum, ac evidens est: quamvis Henricus dicens sub disjunctione, vel utrigue naturaliter inest, licet nos lateat, n dubium illud revocare videatur. Sed profecto cum spiritus inextensus, et indivisibilis sit natura sua, fieri non potest, ut natura sua sit capax accidentis natura extensi et divisibilis, qualis est calor. Item cuicumque potentiae passivae naturali respondet potentia activa naturalis, et forma apta naturaliter ad informandam, seu, actuancam illam: ergo si Angelus esset capax caloris, ignis esset natura sua caloris productivus in Angelum: et consequenter Angelus in pura natura spectatus in igne existens ab illo naturaliter calefieret, quia ignis naturalter agit in quocumque subjecto capaci, nec posset ab Angelo sola voluntate impediri, hoc autem absurdissimum est. Denique coelum, quia natura sua est incorruptibile, incapax naturahter est caloris, et ignis etiam est naturaliter impotens ad calefaciendum illud; multo ergo magis de Angelo, vel spiritu separato dicendum est. De illa ergo priori parte dubitari non potest.
27. Altera vero suadetur improbando prius elevationem illam ex parte passi, quam finxit Henrieus, dicens Deum imprimere vim spiritui creato, quia a corpore pati possit. Necesse est enim vim illam esse rem aliquam, quam Deus facit in spiritu, qui si non esset res aliqua, nec imprimi posset, nec reaiem mutationem faceret, nec novam capacitatem daret; unde non nisj qualitas esse posset, quia n nullo alio genere collocari posset, ut facile consideranti patebit. Statim ergo dilemma occurrit: nam vel illa qualitas est corporea, et sic spiritus naturaliter capax illius non existit; ergo, ut fieret illius capax alia, prior vis necessaria esset, et rediret eadem interrogatio, et sic in infinitum procederetur; vel est spiritualis, et sic non potest spiritui dare capacitatem ad recipiendam qualitatem materialem, ut est calor. Probatur, quia qualitas spiritualis non minus est incapax natura sua qualitatis materialis, quam ipsa spiritualis substantia, quia cum illa convenit in indivisibilitate, et aliis conditionibus, ob quas generatim spirituale subjectum non est natura sua capax accidentis corporalis.
28. Deinde hoc fit evidentius comparando capacitatem, seu vim illam receptivam additam Angelo ad naturalem vim activam ignis. Dicit enim Henricus, ignem naturali virtute, et actione agere in spiritum illa vi supernaturaliter affectum: at vero, si vis ilia spiritualis etiam est, impossibile est, ut ignis seu corporale agens habeat naturalem vim agendi in illam magis, quam in substantiam spiritualem : nam eamdem habent improportionem. Nec materiale accidens potest naturaliter educi de potentia subjecti spiritualis: ignis autem non potest naturali actione, nisi materialem formam producere. Si autem vis illa materialis tingatur, licet ex ea parte minus improportionata respectu naturalis actionis ignis esse videatur, nihilominus improportionata omnino esset: tum, quia esset in subjecto spirituali, et ad modum ejus indivisibilis, tum quia esset alterius ordinis, et extra sphaeram (ut sic dicam) elementarem. Denique illa elevatio absolute videtur impossibilis, ut in 1 et 3 t., 3 part., tractando de divinis instrumentis; et de potentia obedientiali, dixi. Quia potentia receptiva proxime respicit actum, seu formam, quam receptura est: unde si formanon est apta ad informandum subjectum, nec subjectum potest elevari ad receptionem talis formae: calor autem non est forma ex se nata informare Angelum; nec in causa formali locum habet elevatio per obedientialem potentiam (ut in citatis locis dixi) et ideo non potest Angelus ad recipiendum in se calorem elevari ; et (quod multo certius est) nunquam potest ita etevari, ut ignis agat naturaliter in spiritum, vel ut calor possit ei naturaliter inhaerere, aut illum informare. Quia calor non dicit ex natura sua habitudinem ad tale subjectum, nec illam extrinsecus recipere potest, ut videtur per se notum.
29. Assertum secundum ignem non causare in spiritum dolorem sensibilem qualem causat, cum anima est unita corpori. —Secundo assero non posse ignem efficere in Angelum, vel animam separatam dolorem sensibilem, qualem habet anima conjuncta corpori in tactu, vel appetitu sensitivo, quando corpus vivum igne torquetur. Hoc fatetur Soto et Henricus non dicit oppositum et probatur. Quia imprimis ille dolor sensibilis talis speciei, non potest esse nisi de illa qualitate dolorifera, quae ex vehementi calefactione, seu intenso calore resultat, quia ille est proprium objectum ejus ; sed ignis in substantia spirituali non facit formalem calorem, nec naturalem calefactionem; ergo nec dolorem sensibilem talis speciei efficere potest. Deinde dolor sensibilis in genere est actus corporeus et materialis, et est intrinsece ac vitaliter ab appetitu materiali et corporeo: ergo non potest fieri ab extrinseco in spiritu, nec etiam ab ipso intrinsece ac vitaliter fieri potest, cum non habeat propriam vitalem potentiam, a qua sola elici potest. Hac enim ratione non potest Angelus elevari ad videndum visione corporea, nec ad alias similes actiones vitae animalis eliciendas.
30. Assertum tertium, nec causare posse in daemonem tristitiam, qualem causat in animam, cum corpus ei unitum uritur. — Tertio assero ignem non posse facere in voluntate daemonis dolorem, seu tristitiam ejusdem rationis cum illa, quam in voluntate patitur anima conjuncta, quando corpus igne crematur. Probatur, quia daemon non est capax talis tristitiae; nam illa tristitia non potest esse, nisi de tali objecto, nempe de calore inhaerente supposito patienti dolorem, seu de qualitate dolorifera ex tali calefactione resultante; hoc enim est proprium, et adaequatum objectum talis actus; in puro autem spiritu non potest objectum istud reperiri, ut ostensum est; ergo nec talis dolor, quia non potest actus immanens, et vitalis sine proprio, et proportionato objecto elici. Quin potius addo, quod licet per impossibile formalis calor igneus in Angelo fieret, non causaret in illius voluntate dolorem, vel tristitiam ejusdem rationis cum illa, quam in corpore habet voluntas hominis, quando corpus igne aduritur. Probatur, quia calor Angelo inhaerens non haberet cum illo, st cum substantia ejus illam dissonantiam, quam habet intemperatus calor cum corpore animato, seu cum anima informante corpus, ejusque voluntate ut statim numero sequenti probabitur; ergo nec ex illo eadem tristitia, vel eadem qualitas dolo- rifera resultaret. Consequentia probatur, quia dolor non nascitur ex calore, ut calor est, sed ut disconveniens est tali subjecto, ut sic enim habet rationem mali; et ideo tantus calor causat dolorem, et non minor, vel tantus in tali subjecto, et non in alio; imo qualitas sic dolorifera non videtur resultare ex solo calore, etiam intenso, sed ex distemperamento, quod cum aliis qualitatibus hoc vel illo modo mixtis seu temperatis effticit; et ideo eadem calefactio intensa in uno membro causat dolorem, et non in alio, et in uno, verbi gratia, acutum dolorem, in alio vero obtusum, et sic de aliis; ergo signum est non calorem, ut calorem tantum, sed ut disconvenientem causare dolorem, et juxta varium disconvenientiae modum distinctum, etiam dolorem causare.
31. Probatur antecedens praecedentis Enthymematis. — Jam ergo probatur antecedens, quia calor nimius est absolute disconveniens animae conjunctae, quia disponit ad corruptionem hominis et dissolutionem unionis animae cum corpore: in Angelo autem non potest habere similem disconvenientiae rationem. Nam licet illi inbaereret calor, non disponeret ad corruptionem ejus, nec ad mutandum substantialem modum existendi ipsius. Item calefactio nimia ignis in humano corpore proxime infert sensibilem dolorem in appetitu, et per sympathiam potentiarum resultat proportionatus dolor, seu tristitia in voluntate: ex calore autem posito in Angelo, non ita resultaret naturaliter dolor ejus in voluntate, sed penderet ex lbertate, et apprehensione ejus tristari, vel non tristari de tali objecto, si extrinsecus non cogeretur, vel necessitaretur : ergo signum est dolorem non fuisse futurum ejusdem rationis, etiam data illa hypothesi. Et declaratur tandem, quia si daretur calor inhaerens Angelo, non esset contra naturam talis subjecti, sed praeter, vel supra naturam ejus, vel, ut more philosophorum loquamur, esset qualitas, vel mutatio quasi neutra; ergo non posset in Angelo esse objectum ejusdem doloris, cujus est in homine, qui ab igne torquetur.
32. Imo hic discursus non solum probat diversitatem in dolore, sed etiam ostendit, admissa impressione caloris in Angelo vix posse ex illa resultare aliquem proprium dolorem quasi sensibilem, seu similem illi, qui est de malo sensibili, et contrario propria naturae, eamque aliquo modo corrumpente. Sed ad summum posset inde concipi quidam modus tristitiae ortae ex apprehensione illius qualita- tis, ut monstrosae in tam nobili substantia, et illi praeternaturali, vel ex eo, quod illa subjectio ad ignem, et ad talem qualitatem, ut contraria honori et decori talis naturae apprehendatur; quae ratio tristitiae longe diversa est a cruciatu, quem ignis corpus hominis inflammans in anima causat. Addo tandem inde sequi nimis levem esse hanc poenam daemonis ab igne, si non excedit cruciatum ac dolorem, quem ignis naturali actione sua in homine causat: at vero multo magis poena in Scripturis et Patribus exaggeratur, ut in sequenti puncto videbimus, ex quo istud magis confirmabitur.
33. Quartum assertum. — Anime separate dolor ab igne non est ejusdem rationis cum dolore conjunctee. — Dico ergo quarto, dolorem, quem animae separatae a corporibus nunc in inferno per voluntatem patiuntur, non esse ejusdem rationis cum illo dolore, quem anima conjuneta corpori in voluntate sentit in praesenti vita morali, vel sentiet post diem Judicii in corpore immortali ab igne combusto. Haec assertio est contra Dominicum Soto, qui nulIum habet suae sententiae patronum, quem ipse alleget, licet ex modernis unus, vel alius ejus sententiam sequatur. Probatur autem praecipue ratione supra tacta, quia est impossibile dari actum vitalem et immanentem sine objecto proportionato et necessario; sed in anima separata non est objectum illius doloris, qui ex carne transit ad animam usque ad ejus voluntatem, quando caro igne comburitur ; ergo nec talis dolor potest esse in anima separata. Consequentia est clara, majorque non minus videtur evidens: quia impossibile est velle, nisi aliquod objectum ametur, nec videre, audire, aut intelligere, nisi aliquod objectum proportionatum aliqualiter proponatur, ad quod actus possit terminari, et eadem ratione fieri potest in caeteris universalis inductio; et consequenter impossibile est dari tristitiam, vel dolorem, nisi de objecto disconvenienti, vel sub tali ratione apprehenso: et ratio est, quia habitudo ad objectum est essentialis omni actui immanenti et vitali. Probatur ergo muinor, quia objectum doloris resultans in voluntate animae conjuauctae ex actione ignis est qualitas dolorifera corporea causata ex calefactione ignis in corpore, et specialiter in organo tactus: sed in anima separata non fit talis qualitas ab igne, ut jam multipliciter ostensum est; ergo non datur proprium objectum talis doloris, et consequenter neque ipse dolor.
34. Possumusque rationem hanc magis ur- gere hoc dilemmate: quia objectum talis doloris in anima, nec est ignis ipse gehennalis secundum se spectatus, nec est aliquod factum in anima ab ipso igne; ergo nullum objectum ibi est talis doloris. Consequentia tenet a sufficienti partium enumeratione: jam enim supponimus detentionem seu alligationem, aut unionem animae ad ignem, vel modum praesentiae, quem in illo habet, non esse objectum hujus doloris ex dictis contra secundam sententiam; unde praeter illa duo, nullum aliud objectum talis doloris cogitari potest. Jam ergo prior pars minoris, scilicet, objectum hoc non esse ipsum ignem secundum se, ex superius dictis probari potest: ostensum est enim ignem illum secundum se nullius proprii doloris posse esse objectum, nisi forte ex aliqua falsa apprehensione, quae neque in Angelis, neque in animabus separatis fingi debet, nec potest, ut mox dicam. Sedulterius, licet demus ignem illum apprehendi, ut malum, et disconvenientem, non esset objectum simile objecto doloris, quem anima in corpore patitur ex actione ignis, quia hoc objectum est qualitas dolorifera intrinsece afficiens animatum corpus, quae est quasi formaliter illi disconveniens, ignis vero est extrinseca quae solum potest apprehendi, ut disconveniens extrinsece seu effective, quatenus potest aliquod nocumentum inferre; haec autem ratio objectiest valde diversa; ergo et ipse dolor erit diversus. Quam diversitatem explico, vel ex eo, quod dolor animmae in corpore, quod crematur, oritur ex malo realiter afficiente, et apprehenso per intuitivam (ut sic dicam) seu experimentalem cognitionem: displicentia autem de igne apprehenso, ut nocivo, non autem actu cremante, est de malo quam abstractive apprehenso, quia proprie dolor dici non potest, sed potius tristitia, juxta doctrinam Augustini, enarrat., in Psalm. 42, circa id: "Quare tristis est anima mea", dicentis: Dolor animae tristitia dicitur, molestia vero, que fit iu corpore, dolor dici potest, tristitia non potest. Unde probatur altera pars minoris, quod hoc objectum non sit aliquid ab igne in animamseparatam transmissum: quia nihil tale praedicta sententia admittit, nec consequenter potest; quia vel illud esset aliqua spiritualis qualitas, et sic tristitia de tali objecto non esset ejusdem rationis cum dolore ab igne causato in anima mediante carne: quia hic dolor habet objectum longe diversum, scilicet, qualitatem doloriferam materialem, et carni impressam; vel illud esset haec eadem qualitas dolorifera ipsi animae immediate impressa; et hoc Soto non dicit, nec dici potest, quia talis qualitas non magis animae separatae, quam Angelo inhaerere potest.
35. Hanc rationem attigit Vasquez, dicta disp. 243, cap. 4, et in daemonibus efficacem.. esse judicat: de animabus vero separatis, non idem sentire visus est. Nam, in cap. 6, de animabus separatis, dicit non esse dubitandum eas aliter ab igne torqueri, quam per alligationem et modum talis cruciatus nobis esse manifestum, quia quando corporibus conjunctae sunt, et corpora igne cremantur, per doloriferam qualitatem derivatur dolor usque ad voluntatem medio tactu et appetitu sentiente. Unde etiam animae a corporibus separatae ex apprehensione illius qualitatis doloriferae possunt eodem doloris genere affici, et de facto verisimillimum est ita in inferno affici ante diem Judicii; tum quia potest Deus hoc genus apprehensione non minus efficaciter animae separatae immittere, quam si ignis praesens corpus cremaret: tum etiam quia hoc modo non cogitur concedere poenam sensus ab igne derivatam augeri in animabus post unionem cum corpore: unde in anima cessat ratio facta, quia in ea potest ille dolor habere pro objecto eamdem qualitatem doloriferam, non quidem existentem hunc in anima vel corpore, sed apprehensam, ut afficientem corpus, quod non potest ita esse in Angelo, quia nec in se, nec in corpore sibi conjuncto potest a tali qualitate in re ipsa pati, ideoque nec per apprehensionem potest illam sibi proponere, ut objectum doloris.
36. Mihi autem non minus videtur efficax ratio in animabus, quam in daemonibus, quantum attinet ad eamdem speciem doloris. DisUunguere enim oportet inter dolorem de malo praesenti et tristitiam de malo absente et apprehenso, ut praeterito, vel possibili; nam quoad tristitiam de praeterita, vel futura combustione ignis et dolore, seu dolorifera qualitate ab illo immissa vel immittenda, est clara differentia inter Angelum et animam separatam; nam Angelus non potest apprehendere illam ignitionem, vel qualitatem ex illa resultantem, ut sibi nocivam: quia non potest apprehendere posse sibi inhaerere; et ideo non potest de illa dolere vei tristari. Anima vero separata potest illam qualitatem apprehendere, ut nocivam in aliquo statu, scilicet, conjunctionis ad corpus, et ideo potest etiam cum est separata timereconjunctionem cum corpore igne cremando, et si apprehendat illum statum futurum et inevitabilem, potest de illo valde tristari, et mihi non est dubium, quin animae separatae ac damnatae habeant hanc tristitiam , quamvis daemones illam non habeant.
37. Dico tamen imprimis hanc tristitiam non esse ejusdem rationis cum dolore reali et formali, qui ex actuali ardore carnis cum sensu tactus, et dolore sensibili transit ad animam. Declaratur, quia anima damnata, dum est separata, non apprehendit qualitatem illam doloriferam, ut sibi jam actu et realiter nocentem, alioquin falsa esset existimatio, et dolor non esset de vero malo sed ficto, et tantum apprehenso, quia est contra supradicta, et contra Augustinum dicentem, animas pati miris, sed veris modis: ergo solum apprehendunt qualitatem illam ut futuram; ergo affectus, et dissensus voluntatis refugientis illam qualitatem diversae rationis est a dolore nato ex reali passione ab igne. Probatur consequentia, quia in his passionibus, seu affectibus animae differentia praesentis et futuri ex parte objecti est sufficiens ad specificam diversitatem actuum, et patet in desiderio et delectatione, timore, et tristitia, et declaratur a contrario: nam licet in hac vita possimus spe gaudere de futura beatitudine, nunquam pervenire possumus ad habendam in hac vita eamdem spem fruitionis et voluptatis, quam ex reahl et praesenti visione Dei capiemus, etiamsi vehementissima apprehensione illam futuram esse cogitemus. Animsae enim purgatorii de illius futuritione certissimae sunt, et (ut credibile est), toto conatu de illa cogitant, et inde consolantur, et spiritualiter gaudent, et nihilominus propriam Patriae dulcedinem gustare non possunt.
38. — Quintum assertum.—Anime damnate gatiuntur nunc ab igne distinctum illum dolorem ac similem dolori demonis. — Unde ulterius dico animas damnatas in praesenti tempore pati ab igne specialem dolorem et poenam, praeter illam tristitiam, quam habere possunt, ex futura corporum combustione. Probatur primo ex acerbitate poenae ignis: nam illa tristitia ex apprehensione futurae combustionis resultante, non excedit gravitatem doloris, quem naturaliter sentit anima conjuncta corpori ex combustione ignis: nam dicitur esse ejusdem rationis, ut licet sit diversae speciei, est ejusdem ordinis, et in illo videtur esse minor. At vero poena sensus ignis gehennalis censetur esse multo acerbior in daemonibus,ut dixi, et est ratio eadem de damnatis animabus. Secundo probatur, quia ignis nunc vere et realiter cruciat illas animas, non minus quam daemones, ut supra ostensum est: at vero tristitia illa, quae est de futura combustione ignis, non est ex actione reali, quam nunc habeat ignis in anima, sed tantum est de illo, ut de objecto, et cum habitudine ad futuram actionem; ergo ratione hujus tristitiae, non potest dici anima torqueri nunc ab igne; ergo est necessaria alia poena, et alius modus doloris, de praesenti malo, quod anima ab igne patiatur.
39. Et confirmatur ad hominem: nam idem auctor in capite quarto fatetur posse animam separatam, quae in corpore sentit dolorem ignis qui media combustione corporis illam affixit, ex recordatione illius mali dolere seu tristari , etiamsi tunc jam separata nihil ab igne recipiat. Tunc autem, inquit, anima separata existens in igne non dicetur ab illo torqueri, quia sola memoria propositae actionis tristaretur ; imo posset nunc in hac vita quis delectari actu, praesenti calefactione ignis moderata, et tristari memoria praeteritae combustionis, et tunc delectatio esset ab igne, tristitia vero tantum ex memoria praeterita: ergo eadem raione tristitia, quae est de apprehensione futurae combustionis in corpore, non potest nunc dici esse ab igne: ergo, si in praesenti ignis ille vere et realiter torquet animas, necesse est, ut aliud genus actionis et doloris in illas habeat. Unde etiam fit, ut ille dolor, quem nunc ab igne patiuntur, sit alterius rationis non solum a tristitia de futura combustione in corpore per apprehensionem proposita, sed etiam a dolore, quem patientur in corpore, quia dolor, quem ab igne in praesenti patiuntur, non habet pro objecto qualitatem doloriferam materialem, nec resultat ex sensu tactus, ex quo talis dolor necessario derivari debet.
40. Ad motiva Vasquii, in n. 35. — Atque ita cessant motiva in eontrarium inducta. Nam licet Deus possit immittere in animam separatam vehementem apprehensionem doloris futuri in corpore, non tamen potest immittere apprehensionem qualitatis doloriferae, ut actu inhaerentis, et affligentis carnem et sensum: quia talis apprehensio phantatisca esset et deceptionem inducens; nec etiam potest facere, ut sit idem modus doloris sine objecto proportionato, et proposito per cognitionem accommodatam tali dolori, qualis est cognitio experimentalis, et quae originem ducat ab actuali sensu tactus; nec est inconveniens, ut extensive augeatur, vel multiplicetur dolor in anima per conjunctionem ad corpus, ut supra tactum est. Quamvis in rigore non multiplicatio, sed com- mutatio unius doloris in alium interveniat, nam anima separata duos patitur dolores, inter alios, ad poenam sensus pertinentes: unus est ab igne per actionem directam, et immediate in ipsam animam, et hunc semper retinebit, etiam post unionem ad corpus; alus est solum circa ignem objective propositum sub habitnudine ad futuram afllictionem, quam inferet animae cremando corpus, postquam illi fuerit anima unita, et hic dolor cessabit adveniente reipsa, et commutabitur in verum dolorem ex reali combustione corporis causatum: et ita propter unionem ad corpus non additur dolor per multiplicationem, sed per commutationem unius in alium, loquendo, videlicet, de doloribus, qui sunt in voluntate: nam in appetitu novus dolor additur, et fortasse etiam dolor ortus in voluntate ex reali actione ignis in corpus, major est, quam illa tristitia, quae ex apprehensione futurae combustionis nascitur. His autem modis augeri sensibiles poenas, nullum est inconveniens, ut supra declaravi.
Quarta responsio probatior ignem torquere deemones immittendo obedientialiter qualitatem spiritualem faedantem eorum substantiam.
41. Superest ergo quarta opinio dicens, terminum productum a gehennali igne in daemone, seu spiritu separato, esse qualitatem quamdam spiritualem, in suo ordine doloriferam, dolore utique pure spirituali, ac proinde tanto majore, quando spiritualia superant materialia. Hanc opinionem docui prius Vallisoleti ante quadraginta annos, et postea Romae anno 1581, quae tunc auditoribus, et aliis viris doctis non displicuit. Postea vero ex modernis aliqui eam secuti sunt, expresse Malonius 2, dist. 6, disp. 20, sect. 2, concl. 3, ad 3. Optime Pesantius, 1 p., q. 64, art. 4, disp. 5, in fine, ubi Zumel illam probabilem reputat; et tribui solet Durando, in 4, dist. 44, quaest. 11, n. 15, quia refert opinionem, quae dicebat daemonem et animam pati ab igne per immissionem, et licet non explicet, quid immittat, imo dicat a nemine posse sciri, nihilominus necessarium est, ut saltem in communi aliquid reale immittere concedat, quod non potest esse, nisi qualitas; at vero ipse Durandus in illa sententia non persistit, imo eam in sequentibus impugnat, et num. 20, dicit communiter non teneri. Similiter Albertus, ibi art. 37, ad ult., respondet posse dici, ignem ut instrumentum Dei imprimere qualitatem suam in substantiam intellectualem. Wle autem cum dicit, qualitatem suam, caliditatem intelligit, et ita non approbat illam sententiam: quia cun caliditas (inquit) sit forma corporalis, non potest intelligi, qualiter sit in substantia pure spirituali; unde concludit melius dici, quod substantia spiritualis non sit calida, sed potius adusta per ignem, ut est instrumentum divine justitie, vindicantis in pgnis. Et in corpore articuli fatetur ignem inferni cruciare daemones, agendo in illos ut instrumentum divinae justitiae; nam hoc modo ait, ignis corporeus habet vim incorpoream ad affligendam substantiam nobiliorem se; et per hanc vim agit ignis in daemones, nunquam tamen satis explicat, quid agat, et magis indicat, agere aliquid intentionale.
42. Non satis ecprimitur ab scholasticis antiguis, suaderi tamen potest sacris auctoritatibus et rationibus nonnullis.—Ekt ita fateor non habere hanc sententiam magnum fundamentum in scholasticis antiquis. Verumtamen negari non potest, quin sit consentanea Patribus Gregorio, Augustino, et aliis supra citatis, imo et Scripturis, Luc. 16, Apoc. 20, cum aliissupra etiam ponderatis. Addita ratione sumpta ex illo principio valde consentaneo fidei, quod ignis vere cruciat daemones, aliquid agendo in ipsis, et a sufficienti partium enumeratione subsumendo, nihil posse assignari factum ab illo igne in daemone, si non sit aliqua qualitas. Praeterea est optima ratio, quia ignis ille verum dolorem causat in daemone: nullum autem extrinsecum agens causat immediate dolorem, sed immittendo objectum doloris, ut patet illa ratione, quod actus vitaesupponit objectum, et praesertim dolor, cum sit de malo praesenti. Idemque inductione confirmare possumus in omni dolore sensibili, quem experimur, quia non fit ab agente extrinseco, nisi per impressionem objecti, scu doloriferae qualitatis: nos autem non possumus spiritualia intelligere, nisi per proportionem ad sensibilia. In quo etiam favet in praesenti modus loquendi Scripturae tribuendis hanc poenam igni sensibili, et explicantis illam per modum ardoris, et flammae urentis.
43. Que Durandus opponat contra dictum fundamentum ex parte ignis agentis.—CQuo pacto solvantur. — Denique principale fundamentum est, quanta hoc modo facilius exponitur haec poena, et cum maxima proprietate juxta materiae capacitatem, quia agens est materiale, et recipiens spirituale, et quia omne quod recipitur, ad modumrecipientis recipitur; ideo dolor receptus in spiritu spirituahs est, et con sequenter etiam objectum ejus: materiale autem agens illud realiter facere dicitur, quia est instrumentum Dei. Sed in hoc modo poenae et afflictionis spiritualis nulla est repugnantia; ergo est praeferendus et admittendus. Minor, inqua sola est controversia, ostenditur: quia ex duplici capite cogitari potest repugnantia, scilicet ex parte ignis, quia corporeus est, vel ex parte qualitatis spiritualis afflictivae et doloriferae, quae non videtur possibilis: utrumque caput et ostendi potest insufliciens, et e contrario probari vel defendi facile potest , in neutro illorum membrorum ostendi repugnantiam. Prior pars minoris facile suadetur ex dictis in fine capitis praecedentis, et ex objectionibus Durandi, dicta q. 11, n. 16et 17, quae ad has reducuntur. Quod instrumentum non agit aliquid virtute agentis superioris, nisi praevia sua actione naturalh, per quam possit prius attingere subjectum, in quod acturus est instrumentaliter: item non agit instrumentaliter, nisi vel ex natura sua talem virtutem habeat, vel per aliquam novam formam sibi inditam, vim illam recipiat. Neutrum autem horum de igne inferni dici potest, ad utramque vero negatur assumptum, si in rigore, et cum proprietate sumatur, quoniam proprie sumptae illae conditiones necessariae non sunt in instrumentis divinis, ut de verbis sacramentalibus, de imperio, vel tactu humanitatis Christi, suis locis ostensum est. Dixi autem proprie sumptae, quia si actio praevia dicatur, ipsamet productio talis qualitatis spectata secundum communem rationem productionis, qualitatis, abstrahendo a tali specifico termino et subjecto: sic etiam ignis ille dicetur habere actionem praeviam, quatenus vim naturalem habet ad qualitatem aliquam efficiendam; sicut etiam dici potest, habere praevium contactum, non quantitatis, sed intimae praesentiae, in quantum intra se potest spiritum continere, et instrumentalem virtutem habere dici potest, non additam intrinsece, sed juvantem, nec omnino naturalem, sed obedientialem, et consequenter non completam, sed inchoatam, quae per solam excellentiorem, et naturae non debitam cooperationem divinam, ad agendum completur: ergo ex hoc capite nulla probatur repugnantia; quae omnia alibi tractata et declarata sunt agendo de potentia obediential.
44. Que item opponat ex parte qualitatis productee.—Altera vero impossibilitas ex parte qualitatis in eo ponitur a Durando, quod qua- litas dolorifera non affligat ratione illius, quod in subjecto ponit, quia receptio formae (ait) non est disconveniens, neque per consequens afflictiva, sed quatenus abjicit aliam formam convenientem subjecto: at qualitas spiritualis maxime perficit personam, et nihil abjicit ipsi conveniens, quia nec habet contrarium, neque aliquid tale in Angelo cogitari potest; ergo non potest esse dolorifera. Item qualitas non causat dolorem, nisi quatenus disponit ad corruptionem, dissolvendo naturalem constitutionem, seu temperamentum: qualitas autem spiritualis non potest hoc modo disponere Angelum, ut manifestum est; ergo non potest esse dolorifera. Item qualitas spiritualis de se perficit personam, nec potest cogitari facile qualitas deformans spiritum, quia si est illi naturalis, perficit illum; et si est supernaturahs, magis perficit. Denique videtur talis qualitas solum excogitata ad fugiendam difficultatem, cum alioque intelligibilis non sit, nec explicari possit, quem effectum habeat, aut in quo subjecto sit, vel cur illi sit disconveniens, aut illum deformet.
45. Sed haec et similia si attente considerentur, non ostendunt aliquam impossibilitatem in hujusmodi forma, sed ostendunt nos non posse illam comprehendere, aut prout est cognoscere; unde omnia solvi possent vel illo verbo Augustini, quod: 7gnis cruciat spiritus ceris, licet miris modis, vel illo, epist. 3: Demus Deum aliguid posse, quod nos fateamur investigare non posse. Quibus similia sunt, quae dixit Hugo de Sancto Victore, lib. 2, de Sacram., p. 16, cap. 3: Quomodo, inquiunt, anime sine corporibus a rebus corporalibus pati possunt? Ecce dicamus, nescimus quomodo hoc fieri possit. Numquid ideo verum non est, quia nescimus, quomodo est? et eodem lib., part. 9, cap. 11, in simili, ait: Nec mireris, opus Dei est hoc, opus mirum est, sed non ideo falsum, quia mirwun est, et verum est, quia mirum est, nec tamen sit mirum, quia opus Dei est. Non est mirum, si Miralilis mirabilia operetur. Quin potius mirabile esset, si nec Deus ipse posset spiritus creatos, et malos aftligere, aliquid positive agendo in ipsis, sed tantum privando illos donis suis, vel quod non possit eos intrinsece, et praeternaturaliter deformare, et foedare, si velit: sicut potest eos supernaturaliter perficere; quod si Deus potest in eas aliquid agere, quo eos deformet, eisque sit incentivum doloris et tristitiae, illud nihil esse potest, nisi qualitas aliqua spirituaus, ut a sufficienti partitione ostensum est, et conse- quenter si Deus per seipsum potest talem qua litatem efficere, etiam per ignem, ut per instrumentum poterit, ut in priori puncto dictum est.
46. Quid in universum responderi possi prorime objectis a Durando. — Ad objectionem ergo Durandi concedo hanc qualitatem spiritualem nihil abjicere formaliter a substantia spirituali, in qua inest. Probabile namque est. hanc qualitatem in substantia Angeli immediate recipi: nam potentiae non sunt capaces, nisi actuum secundorum, vel habituum, vel similium qualitatum, quae tanquam actus primi ad efficiendos secundos ordinetur. Haec autem qualitas non est habitus (ut constat) alias esset habitus pravus, quem Deus non infundit, nec praeternaturaliter facit, et consequenter non est principium agendi, sed disconveniens quaedam dispositio; et ideo in ipsa substantia immediate recipitur. Ab illa ergo nihil formaliter abjicere potest, quia nec ipsam substantiam indivisibilem in se minuere potest, nec ipsi substantiae aliquid inest naturaliter, quod per talem qualitatem expellatur.
47. Peculiariter respondetur. — Posset autem quis cogitare talem esse hanc qualitatem, ut formalem habeat repugnantiam cum gratia eamdem substantiam immediate perficiente, ac pulchram reddente, quod aliis cogitandum relinquo: non enim videtur improbabile, quod sicut datur qualitas, quae natura sua reddat Angelum, vel animam pulcherrimam, ultra ejus naturam, ita etiam possit dari qualitas illi alteri ex natura sua repugnans, eo quod foedam, et deformem reddat talem substantiam, et quamvis fortasse illa repugnantia non sit rigorosa per modum physicae oppositionis, saltem videtur esse quasi moralis, vel secundum congruentem rerum ordinem, et tunc dici posset ad Durandum, hoc satis esse, ut illa qualitas sit contristatira spiritus, et in hoc sensu dolorifera; quia sicut carere qualitate gratiae est de se sufficiens objectum tristitiae, et doloris pertinentis ad poenam damni, ut supradictum est; ita affici qualitate repugnante pulchritudini gratiae, et conferente formaliter quamdam turpitudinem illi pulchritudini repugnantem, est sufficiens objectum doloris, cul ad poenam sensus pertinet, quatenus illa qualitas per ignem sensibilem immittitur.
48. Alius respondendi modus. — Vel etiam potest simplicius responderi, quamvis in materiali alteratione qualitas dolorifera non fiat, sine privatione alicujus dispositionis contrariae, tamen dolorem non solum esse de privatione, imo principaliter esse de ipsa positiva qualitate dolorifera inhaerente corpori, et praeternaturaliter illud afficiente. In spiritualibus autem, quia altioris ordinis sunt, posse immitti qualitatem spiritui disconvenientem, non quia ab illo aliquid expellat, sed quia eumdem male et turpiter afficit, et ita posse dari afllictionem de tali positiva dispositione, etiamsi per illam nihil detrahatur, nec ad corruptionem tendatur. Nec ideo minor erit afflictio, sed quo est spiritualior, erit acerbior, et ordinis altioris, et augebitur molestia eo, quod per ignem sensibilem talis difformitas in substantia spirituali, et superiori fiat. Denique licet nos difficile concipiamus, formalem effectum talis qualitatis, nec illam turpitudinem, prout in se est, concipere possumus: etiam non possumus hoc modo concipere qualitatem gratiae, vel ejus pulchritudineni, seu formalem effectum; et nihilominus concipimus illum imperfecte, et confuse non esse impossibilem; idem ergo de qualitate deformante concipere debemus. Nec obstabit, quod talis qualitas connaturalis non sit, nec fortasse esse possit substantiae spirituali creatae, quia non solum esse possunt praeternaturalia, quae naturam perficiunt, sed etiam, quae illam deformant et faedant: utraque fieri possunt a Deo in substantia spirituali creata, vel immediate per suam virtutem, vel per instrumentum, quo uti voluerit.