Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum tanta sit daemonum afflictio, ut nullam omnino voluptatem aut delectationem capere possint

CAPUT XV. UTRUM TANTA SIT DAEMONUM AFFLICTIO, UT NULLAM OMNINO VOLUPTATEM AUT DELECTATIONEM CAPERE POSSINT.

1. Sicut in beatis duplex distinguitur gaudium, essentiale et accidentale, ita potest in damnatis duplex distingui tristitia, quaedam essentialis, sive damni ex amissione beatitudinis, sive sensus ex actione ignis: alia accidentalis, quae ex variis incidentibus occasionibus nascitur. Prior invariabilis est, tum quia habet causam invariabilem: tum quia est aeterna; et ideo nec cessare, nec minui potest, ut supra ostensum est; nec etiam augetur, quia propria etiam merita non crescunt, ut supra etiam tactum est. Unde fit ut non possit esse in damnatis aliquod gaudium, quod hanc tristitiam minuat. Tristitia vero accidentalis variari potest, et minui ac crescere juxta varias occasiones, ut in superioribus tactum. Hinc ergo nascitur propositum dubium, scilicet, an ex hac varietate tristitiae accidentalis, quando illa ex una parte minuitur in daemone, illi succedere aliqua delectatio possit, etiamsi turpis, et de malo objecto sit.

2. Opinio prima, nullam omnino voluntatem capere posse daemones etiam turpem. —In quo puncto duae sunt theologorum opiniones. Prima negat esse in damnatis delectationem, vel minimam, vel pro minimo tempore, vel de objecto indifferente, vel de pravo prius desiderato a daemone sub aliqua ratione ntilis, vel delectabilis boni, et postea consecuto. Ita docuit Ocham, in quaest. 19, ad 7, quem sequitur Gabriel 2, dist, 7. quaest. 1, art. 3, dub. 1, et consentiunt multi ex recentioribus expositoribus D. Thomae, 1 part., quaest. 64, art. 3, Dannez, Ripa, Cumel, Molina, Vasquez, et Pesantius, quamvis diverticula quaerant, ne D. Thomae contradicere videantur. Ratio prima pro hac opinione esse potest, quia sicut statui perfecte beatitudinis repugnat omnis tristitia, ita statul summae miserae repugnat omnis delectatio: nam oppositorum eadem est ratio servata proportione. Hanc rationem attulit Gabriel. Quia vero causam hujus repugnantiae omnis delectationis cum misero damnationis statu reddere oportet; ideo addit secundam rationem, quod Deus tanquam justus judex statuit non concurrere ad actum delectationis cum voluntate daemonis, vel aliis causis proximis talis actus, seu passionis. Unde fatetur esse posse in daemonibus omnes causas proximos suflticientes ad delectationem aliquam inducendam, non tamen illam inducere ex defectu divini concursus. Quam rationem attulit etiam Ocham, sed alii eam non probant, quia illa esset perpetua violentia. Sed haec impugnatio parum probat, quia in statu summe poenali, nullum inconveniens est, perpetuam violentiam, vel etiam coactionem admittere. Quia vero illa causa valde extrinseca est, et pendens ex libera voluntate Dei, quae in hac parte nobis non est revelata, nec illud providentiae genus est necessarium ad salvanda omnia, quae de poenis damnatorum in Scriptura, et a Patribus traduntur; ideo fundamentum illud inefficax est: nam qua facilitate asseritur, negari potest.

3. Tertia ergo ratio additur ab Ocham, quam alii sequuntur, quia voluntas damnati est ita intrinsece affecta, ut sit incapax ex natura rei, cujuscumque, vel minimae delectationis. Probatur, quia voluntas daemonis, semper ac necessario habet vehementem tristitiam: vehemens autem tristitia formaliter expellit, seu impedit omnem delectationem, etiam de diverso objecto, velsub diverso motivo; ergo in sensu composito nullam delectationem potest habere daemon cum tam vehementi dolore; illa autem suppositio est simpliciter necessaria, ita ut non sit in potestate daemonis illam dimittere, vel remittere; ergo simpliciter est impotens, ad eliciendum omne gaudium, seu incapax cujuscumque delectationis. Minor, in qua est vis rationis, probatur primo ex Aristotele 7 Ethicor., cap. ulumo, dicente: Voluptas contraria, et quevis etiam, modo sit vehemens, pellit dolorem. Secundo, quia conatus voluntatis finitus est, et ideo si sit vehemens circa tristitiam aliquam, non potest ad gaudendum se applicare circa ullum objectum. Tertio, quia qui in profunda tristitia jacet, apprehendit nihil, ut sibi delectabile, etiamsi juxta suum desiderium eveniat, et compleatur.

4. Opinio secunda admittens in damnatis minimam aliquam delectationem accidentalem. — D. Thomas opinionem hanc habet in 4 parte.— Secunda sententia affirmat posse esse in damnatis spiritibus aliquod genus laetitiae, seu delectationis minimae et quasi accidentalis. Haec videtur fuisse sententia Augustini, libro 2, de Genes., contra Manich., cap. 17, dicentis, ad poenam daemonum pertinere, quod eis in peccatores potestas data est. Et addit, et inde maJor pona est, quod de hac tam infelici potestate leta'ur, qui soleat, antequam caderet, de sublmi veritate gaudere. Ex qua contrapositione intellieimus loqui Augustinum de proprio ac formali actu leetitiae seu gaudii. Et ita intellexit Augustinum D. Thomas, dicta quaest. 64, art. 3, argum. 1, et in solutione ejus sententiam probat et sequitur, dicens non omnem voluptatem omni tris'itiae opponi, et ita posse daemonem, licet de pluribus objectis magnam tristitiam semper habeat, de aliquo distincto, et sub ratione aliis non repugnante, interdum gaudere.

5. Idemque habet in 4, dist. 45, quaest. 2, quaestiunc. 1, ad 4, addit vero ibi: Hoc gaudium non verum, sed phantasticum est, dum impletur id, quod desiderant. Et tale dicit esse gaudium, quod daemones habere dicuntur, cum homines ad peccata pertrahunt. Quamvis per hoc, inquit, eorum pena nullatenus minuatur, sicut nec minuitur gaudium Angelorum per hoc, d od malis nostris compati dicuntur. Ex quibus loquendi modis multi D. Thomam interpretantur, ut etiam in 1 parte, non de vero ac formali gaudio loquatur, sed de virtuali. Vocant autem virtuale gaudium ipsum desiderii complementum, seu consecutio nem rei concupitae: illa enim consecutio natura sua sufficiens est ad inducendum gaudium; et ideo dicitur virtualis delectatio, licet propter incapacitatem subjecti non inducat formalem. ita Bannez, Cumel et Ripa. Ponderantque exemplum, quod D. Thomas de compassione beatorum adaucit: nam in beatis illa compassio non est formalis, sed virtualis; ergo non amplius voluit D. Thomas de gaudio damnatorum. Sed haec expositio D. Thomae ad posteriorem locum ex quinto sumptum accommodari potest, quia ipse sanctus Thomas ibi illud gaudium vocat phantasticin, quae vox multis modis exponi potest, et ille est probabilis. Et Vasquez addit alium, quod scilicet gaudium illud vocetur phantasticum, quia semper proponitur, ut obtinendum, si desiderium impleatur, et in reipsa nunquam obtinetur, sed semper evanescit. Aliterque explicat Molina, tam D. Thomas, quam D. Augustinus et judicio meo probabilius, ut statim declaraho.

6. Nulla tamen expositio videtur habere locum in altero testimonio primae partis, ex quo D. Thomae sententia sumenda est. Probatur, tum quia expresse declarat sanctus doctor, se loqui de dolore et gaudio secundum quod important simplices voluntatis actus. Tum etiam, quia de illis dicit, de eodem esse oppositos, non de diversis. Unde concludit, nihil prohibere unum (scilicet daemonem), simul gaudere de uno, et dolere de alio; quae distinctio parum necessaria fuisset. Tum denique, quia in argumento D. Thomas de gaudio formah et vero locutus fuerat, et citat Augustinum, quem in illo sensu locutum fuisse, ostendimus. Addo etiam necessarium non esse alterum locum in sensu contrario exponere. Potuit enim illud gaudium D. Thomas vocare phantasticum, non quia physice (ut sic dicam) non sit proprius actus delectationis, nec quia in daemones cadere possit haec deceptio, ut delectari se putent, sirevera non delectantur: quia nec Deus auctor esse potest talis deceptionis, nec ipsi daemones ita sunt privati lumine, ut in re tam facili, et quam experiuntur, decipi possint. Sed forte vocavit gaudium illud phantasticum, quia est de falso bono et turpi: vel quia citissime transit, et supervenientibus malis statim obruitur, vel quia per se evanescit, et de re inutili et infructuosa esse cognoscitur. Sicut quando homo ira et cholera praecipitatus vindictam sumit de inimico, et ex eo gaudet, potest illud gaudium phantasticum appellari, quia et est de falso bono, et cito transit, maioremque tristitiam paulo post inducit. Nec exemplum illud D. Thomae de compassione beatorum contrarium suadet: nam comparatio in beatis, licet aliquo modo metaphorico illis tribuatur, non potest dici phantastica, nec virtualis tantum, nam significat formalem actum displicentiae de malo proximi, sine proprio dolore vel tristitia; ergo e contrario delectatio in daemone est verus actus complacentiae. Quod tandem Molina fatetur; distinguit tamen illum a delectatione seu gaudio, quod non caret probabilitate, ut infra dicam. Hanc etiam sententiam docuit Alensis, 2 part., quaest. 100, memb. 4, alias 5, art. 1 et 2, addit tamen: Gaudium, quod deemones habent, non esse verum, id est, non esse purum, ut patet ex ratione, quam addit: Quia est omni amaritudine respersum. Clarius et latius docuit hanc sententiam Gregorius, in 1, distinct. 1, quaest. 2, art. 2, ad 3, et 5, contra 2 conclus.

7. Probatur primo ea locis Scripture. —Ex quo potest suaderi primo ex illo Psalm. 12: Illumina oculos meos, ne videam vanitatem; "ne quando dicat inimicus meus, prevalui adversus eum". Ubi, inimicus, per antonomasiam, Diabolum significat, ut Augustinus exponit, et consequenter de Diabolo et Angelis ejus, exponit, quod subdit: "Qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero". Unde colligitur, non solum gaudere, sed etiam exultare daemones, cum homines vincunt, et eodem modo locum illum intellexit Hugo Cardinalis. Simile est illud Psal. 20: "Nec delectasti inimicos meos super me". Et Psalm. 37: "Nequando supergaudeant mihi inimici mei" ; et Psalm. 40: "In hoc cognovi quonium voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me". Et Eccles. 18: "Si preestes anime tue concupiscentiam ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis". Haec, et similia loca communiter exponuntur, non tantum de inimicis hominibus, sed etiam de malis Angelis qui de nostris lapsibus gaudent: sicut sancti Angeli, de nostra poenitentia laetantur. Confirmari potest ex revelationibus relatis a Beda, lib. 5, histor. Anglican., cap. 13, in quibus ostensi sunt daemones, animas in infernum ducentibus, flentibus animabus, et demonibus cachinnis crepitantibus, et multum exultantilus.

8. Probatur secundo ratione. —Secundo argumentor ratione; in daemonibus inveniri potest objectum alicujus gaudii, ejusque apprehensio sufficiens, et alioqui daemones nec ratione maximae tristitiae sunt incapaces omnis gaudii accidentalis; ergo interdum poterunt habere illud. Consequentia clara est. Majorem autem concedunt communiter auctores prioris sententiae. Probaturque, quia complementum desiderii, seu consecutio rei concupitae de se est sufficiens objectum ganudii: sed daemones saepe consequuntur, quod desiderant, et illud agnoscunt: ergo habent interdum suffhiciens objectum alicujus gaudii. Major patet, quia desiderium non est nisi de aliquo bono, vel sub ratione boni: omne autem bonum, quod absens causat desiderium sui, praesens, seu conjunctum natum est delectationem afferre, delectatio enim non est, nisi quies animi in bono concupito, tunc autem quiescit cum illud bonum obtinuit. Quod autem daemones saepe obtineant, quod desiderant, manifestum est. Et in duplici genere rerum explicari potest. Primo in desiderio nocendi hominibus, eosque in peccatum inducendi: nam hoc saepe obtinent, et quasi de victoria exultant, et delectantur, ut in citatis testimoniis Scripturae indicatur. Secundo in desiderio vitandi, quoad possunt, aliquam inferni poenam, vel saltem diminutionem ejus obstinere: quia diminutio mali, bonum aliquod reputatur, ut dixit D. Thomas de eisdem daemonibus agens, quodlib. 8, art. 17. Aliquando vero bonum hoc daemon consequitur; ut illi, qui a Christo petebant, ne ante tempus ipsos perderet, vel torqueret, eos in gehennam mittendo: nam sicut affligebantur illo timore, et plus tristati essent, si statim fuissent in infernum detrusi, ita fuit eis alicujus gaudii causa suffticiens, cum in hoc aere relicti, porcos intrare permissi sunt.

9. Daemones incapaces non sunt omnis gaudii, ratione status. —Jam ergo probatur prior pars minoris, nimirum non omne gaudium illi statui repugnare, quia de speciali ordinatione divina non constat, ut supra dictum est, nec etiam est ulla ratio sufficiens, quae id ostendat. Nam de ratione illius status solum est, ut damnati pro peccatis suis condignam poenam patiantur: potest autem poena esse condigna, etiamsi aliquale gaudium cum illa interdum misceatur; ergo ex vi status non repugnat esse in damnatis minimum aliquod, et accidentale gaudium. hHespondent condignam poenam damnatorum esse statum summae miseriae, non esse autem summam miseriam, si alicujus, vel minimi gaudii vita est capax. Sed hoc parum obstat; tum, quia secundum Augustinum, lib. 13, de Trinitat., cap. 5, ipsa delectatio, si sit de malo objecto, miseriam adauget; nam, ut Cicero ab Augustino commendatus probe dixit: Velle quod non deceat miserrimum est; ergo etiam in eo delectari miseriam auget, quia qui in aliquo delectatur, illud vult, imo ipsa delectatio est quoddam velle; tum etiam, quia non est de ratione condignae poenae uniuscujusque damnati, miseria ita summa, ut vel includat omnem tristitiam, vel omne naturae bonum excludat: nam potest damnati dolor accidentalis interdum leniri, vel minui per cessationem alicujus actus tristitiae accidentalis; et ex parte cogitationis est capax alicujus boni naturalis, aut alicujus verae cognitionis; ergo idem erit in voluntate. Et nihilominus semper ille status erit summae miseriae, utique quoad speciem extremi mali, et carentiam summi boni, et summae afflictionis per cruciatum ignis.

10. Non obstat etiam quod alii arguunt a partate rationis. —Unde non valet etiam argumentum, quod a contrario fieri potest, quia status beatitudinis omnem prorsus dolorem excludit; ergo etiam status ultimae miseriae omnem delectationem excludit. Negatur enim conscquentia, et instatur in simili: nam in statum beatitudinis nulla deceptio cadere potest, et tamen status summae miseriae esse potest cum veritatis naturalis cogitatione, imo in rigore esse posset, sine deceptione speculativa: quia naturalia manent integra post peccatum etiam in statu summae miseriae, ut supra dictum est; ergo non est tanta ratio excludendi ab statu summae miserize omne bonum naturale etiam minimun, quale esse potest aliquod gaudium, quanta est excludendi omne malum ab statu beatitudinis. Et ratio est, quia bonum ex integra causa; et ideo si sit summum bonum excludit omne malum. Unde ille dicitur esse beatus, qui habet omnia, quae vult, et nihil male vult, et beatitudo dicitur esse status omnium bonorum aggregatione perfectus. Damnatio vero non necessario includit omnium malorum aggregationem, neque omnia bona excludit; ergo ex vi status non exclndit omne gaudium, quod miseriam, vel dolorem peccatis debitum non minuat.

11. Nec item incapaces sunt omnis gaudii ob nimiam tristitiam.—Tandem probatur altera pars minoris supra subsumptae, nimirum, ex vehementi tristitia gehennae, non sequi ex natura rei omnis gaudii incapacitatem. Et imprimis ad Aristotelem respondet Gregorius illum non dicere vehementem tristitiam expellere, vel non admittere ullam delectationem, sed e contrario, quod delectatio expellat tristitiam, si sit fortis, ut ex verbis allesatis manifestum est: non esse autem necessarium, ut illa duo convertantur, quia unum contra- 1 rium potest esse fortius ad expellendum aliud, quam sit e converso; ut intensus calor fortius excludit frigus, vel illud secum non admittit, quam e contrario. Unde in eodem capite paulo superius ait Aristoteles, corporis voluptates appetibiliores esse, quia pellunt dolorem, atque ob exuperationes doloris (ait) voluntatem exuperantem uti medelam persequuntur. Sed difficile videtur, in hac parte discrimen inter tristitiam et voluptatem constituere, ejusque rationem reddere, cur, scilicet, vehemens tristitia non excludat omnem voluptatem. Quia si ex parte objectorum illi duo affectus considerentur: sicut vehemens gaudium non sinit apprehendere aliquid, ut contristans, quod nec gaudium illud, neque bonum, ex quo nascitur, minuit, ita etiam e contrario vehemens tristitia non sinit apprehendere, ut delectabile bonum illud, quod nec talem tristitiam, ac maIum, unde nascitur, minuere valet. Si vero ille affectus ex parte subjecti consideretur, non minus tristitia, quam voluptas vehemens animum praeoccupat, et attrahit, vel perturbat, ut non possit in contrarium affectum, etiam circa disparatum objectum prodire.

12. Et ideo Gregorius respondet aliter Aristotelem de corporalibus voluptatibus fuisse locutum, quae ratione transmutationis, quam in corpore faciunt, impediunt phantasiam, et consequenter intellectum, ne possit de objectis disconvenientibus ita cogitare, ut inde contristetur: idemque faciet in nobis vehemens tristitia, respectu cujuscumque delectationis. At vero in puro spiritu non est eadem ratio, quia in sua operatione a corpore, vel phantasia non pendet. Et hoc fortasse indicare voluit D. Thomas, cum enim dixisset, tristitiam circa unum objectum non impedire gaudium circa aliud, addidit: Et marime secundum quod dolor, et gaudium important simplices actus voluntatis. Et a simili declaratur, quia in nobis nimia tristitia omnem considerationem aliarum rerum absorbere solet: imo interdum usum rationis et libertatis potest impedire, quod in daemone non ita est, quia propter nimium dolorem, vel tristitiam non impeditur, quominus perspicacissime alia intelligat, recogitet, et libero affectu circa illa versetur, ut pravas suas intentiones impleat.

13. Atque ita haec responsio non solum auctoritati Aristotelis satisfacit, sed sufficienti ratione ostendere videtur, daemonem propter nimiam tristitiam poenae damni, vel acerbum dolorem poenae ignis, non fieri ex sola rei na- tura incapacem omnis gaudii. Quia vel incapacitas esset passiva, id est, tollens passivam capacitatem, vel esset activa: neutrum autem dici potest cum fundamento; ergo. Probo minorem, quoad priorem partem, quia voluntas daemonis ex natura sua est capax utriusque affectus divisim, et illi inter se non sunt formaliter repugnantes, quia non sunt oppositi ; ergo ex parte solius potentiae passivae non est incapacitas recipiendi simul utrumque actum. Probatur consequentia, quia capacitas intellectus et voluntatis est quasi infinita ad quantamcumque multitudinem specierum, habituum, vel actuum simul habendam, si aliunde inter ipsos actus non sit oppositio, nec ex parte ipsius potentiae propriae efficacitas necessaria desit, ut supra, lib. 2, cap. 23, num. 29, ostensum est. Altera vero pars de activa potentia probatur, quia activitas voluntatis daemonis non absorbetur tota in actibus tristitiae, vel doloris ad essentialem poenam (ut sic dicam) pertinentibus: nam plures actus tristitiae et odii, et plures etiam amoris et desiderii elicere potest;: ergo non deerit illi activitas ad eliciendum aliquem actum gaudii, praesertim si praeter necessariam considerationem sui status et tristitiam inevitabilem, de alio tantum objecto aliquo modo conveniente libere cogitet; et circa illud tantum ut consecutum per voluntatem occupetur. Ideo enim potest daemon de his rebus contingentibus magis, vel minus contristari, quia libere potest ad illa consideranda magis vel minus applicari. Ergo eadem ratione non deest illi efficacitas naturalis ad considerandum tale objectum, et eliciendi circa illud actum gaudii, non obstante vehementi applicatione ad tristitiam de alia re.

14. Declaratur compossibilitas tristitie, et delectationis.—Et declaratur tandem, quia vel delectatio voluntatis est mera passio recepta in voluntate, et facta ab objecto, sub ratione boni proprii et possessi concepto, ut voluit Scotus, in 1, dist. 1, quaest. 3, et in 4, dist. 49, q. 71, et sic constat defectum activitatis in voluntate non impedire passionem delectationis quandoquidem capacitas in voluntate non deest, neque impeditur per vehementem tristitiam, ut ostensum est: vel delectatio est actus elicitus a voluntate: ut D. Thomas, 1,2, quaest. ii et 22. et ubique, ejusque discipuli probabilius sentiunt; et juxta hanc etiam sententiam licet delectatio sit actus elicitus voluntatis, ninilominus est actus necessarius, id est, naturaliter resultans, ex consecutione boni amaü, supposita ejus actuali consideratione et complacentia; unde comparatur ad illam per modum passionis resultantis, et accessoriae ad principalem actum. Et ideo si non obstante tristitia vehemente, est in intellectu et voluntate daemonis vis sufticiens ad cogitandum, et amandum tale bonum, ejusque consecutionem, non potest deesse vis activa sufficiens ad delectationem consequentem: quia illa activitas, quae est per naturalem resultantiam, non impeditur propter effectionem prioris actus, a quo alter resultat; imo hic posterior non potest fieri, nisi medio priori, et ab illo juvatur, ideoque illi duo tanquam unum reputantur.

15. Ea data declaratione conficitur argumentum. — Unde argumentorum hunc modum: nam daemon, quando aliquid tanquam bonum desiderat et procurat, si postea illud consequitur, complacet in illo peractum volitionis boni consecuti. Sed ex illo actu et objecto necessitate naturali resultat delectatio; ergo etiam in daemone resultat. Major videtur per se clara, et de illo saltem actu palam D. Thomas loquitur, cum gaudium tribuit daemoni, ut recte concessit Molina. Quia eadem ratio boni, quae in objecto sufficit ad desiderium, quando bonum nondum habetur, sufficit ad complacentiam, postquam comparatum est: et tristitia vehemens non magis potest impedire complacentiam, quam desiderium, ut per se notum est. Minor etiam nota est ex dictis. Consequentia vero probatur, quia tristitia non potest impedire illam resultantiam naturalem, quia nec impedit capacitatem passivam, nec vim activam, ut ostensum est. Nec potest impedimentum reduci in apprehensionem objecti: quia daemon non impeditur a tristitia, quominus libere de illo objecto cogitet ac judicet. Ergo si illud objectum sic cognitum, possessum, et amatum, esset sufliciens, ut resultaret gaudium in voluntate non patiente tam acerbam tristitiam, etiam suflicit non obstante tristitia, quia, ut dictum est, illa non tollit capacitatem passivam vel activam: nec etiam immutat, vel impedit sufficientem talis objecti applicationem. Imo potius per occasionem videri posset aliquo modo juvare, quia quo aliquis vehementius tristatur, eo libentius occasionem alicujus delectationis amplectitur, et ad hunc finem considerat, quidquid juvare potest. Praesertim quando applicatio ad considerationem, vel affectionem talis objecti a dispositione organi corporis non pendet.

16. Secunda opinio hactenus probata admittitur, prout tamen durat hominum via. — Propter haec igitur hanc posteriorem senten- tiam, et conformiorem D. Augustino et divo Thomae, et in se probabiliorem esse censeo; et quidquid contra illam objici potest, ex dictis solutum est. Non displicet autem, quod Alensis supra indicavit in d. art. 1, hoc qualecumque gaudium, licet nunc in daemonibus locum habeat, cessaturum tamen post judicium. Non quidem propter rationem Alensis, nimirum, quia daemones adhuc habent statum, in quo possunt demereri, postea vero erit tempus retributionis pro omnibus peccatis: quia licet daemones nunc sint in statu male operandi et peccandi, non tamen demerendi proprie, ut supra ostendi: et post diem Judicii, etiam poterunt mala opera facere, etiamsi ad novam poenam illis non imputentur. Ratio ergo qua ducor, est: quia nunc eo ipso, quod daemones permittuntur extra infernum vagari, et quasi bellum gerere cum ipso Deo circa hominum salutem, possunt illis occurrere occasiones variae, in quibus suas varias pravas voluntates, ac desideria compleant, et inde aliquam delectationem accipiant. Post diem vero Judicii cessabit haec pugna: et consequenter cessabit etiam omnis haec varietas actionum, et omnes occasiones obtinendi desideriorum complementum. Nam detrusi in infernum in eodem genere poenarum, et perpetua desperatione obtinendi aliquid, quod desiderent, perpetuo manebunt: et ideo nullam omnino alicujus gaudii occasionem habebunt. Estque haec doctrina consentanea diversitati utriusque status: nunc enim licet essentialiter sint in termino, et statu summae miseriae; nondum tamen habent ultimum complementum accidentaleillius miseri status: et ideo mirum non est, quod aliquod gaudium accidentale vanum, et vilissimum participare possint; postea vero habebunt miseriam undique consummatam; et ideo carebunt omni gaudio, non solum ex providentia extrinseca Dei,seu negatione concursus, nec propter incapacitatem physicam ex parte voluntatis daemonis, sed propter defectum occasionum, in quibus objecta gaudi eis possint occurrere.

PrevBack to TopNext