Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum daemones in certo aliquo loco, qui infernus vel gehenna dicitur, ad eorum supplicium destinato, detineantur: vel quis sit eorum poenalis locus

CAPUT XVI. UTRUM DAEMONES IN CERTO ALIQUO LOCO, QUI INFERNUS VEL GEHENNA DICITUR, AD EORUM SUPPLICIUM DESTINATO, DETINEANTUR: VEL QUIS SIT EORUM POENALIS LOCUS.

1. Error antiquorum negantium certum locum poenarum. — Haec sola quaestio circa sup- plicia daemonum explicanda superest. In qua omnes antiqui philosophi, quos cap. 11, retuli, qui negarunt ignem inferni corporeum; consequenter etiam negarunt dari aliquem locum certum ad punitionem malorum spirituum deputatum, quod etiam sensit Philo ibidem allegatus, in lib. de Congressu quaerendae, erud. grat. Qui error solet etiam tribui Origeni, inhomil. 9, in diver. Matth. locos, illam tamen non esse Origenis multi putant. Tamen in lib. 2, Periar., idem sentit, et illi tribuit Hieronymo, in Epistol. ad Avitum. Marcionistae dicuntur in hoc errore fuisse, item Albigenses, et Almaricus, qui dixerunt infernum nihil esse praeter conscientiam peccati. Ut refert Castro, verb. Infernus, Haeres. 1. Hunc errorem excitarunt Calvinus, Beza, Buccerus et alii haeretici nostri temporis, quos late refert, et confutat Bellarminus, lib. 4, deChristo, cap. S, et seqq., et lib. 2. de Purgat. cap. 6, et Augustinus interdum dubitare visus est, an locus inferni corporeus sit, praesertim lib. 12, Gen. ad hit., cap. 32, 33 et 34. Ubi licet veprobet errorem quorumdam, qui dixerunt inferos in hac vita explicari, nec esse post mortem, nihilominus dubius est, an loca poenarum ad quae animae et spiritus post hanc vitam feruntur, corporalia fere sint, vel tantum, ut corporalia repraesententur. Quodnam autem fuerit illius erroris fundamentum, vix invenimus: fortasse tamen philosophi loca poenarum negarunt, quia vel immortalitatem animarum, vel divinam providentiam et justitiam non agnoscebant. Vel certe tam ipsi, quam haeretici cogitare potuerunt, res spirituales, nec ad praemium, nec ad poenam corporali loco indigere.

2. Assertio catholica et affirmatur. — Fides autem Catholica imprimis docet unum esse locum corporeum a Deo ad punitionem damnatorum, sive damonum, sive hominum deputatum. Probatur primo primo ex locis Scripturae, in quibus sub nomine inferni hic locus designatur: quae innumera sunt; et ideo pauca selectiora notabimus. Hujusmodi est illud Sapient. 5: "Talia diverunt in inferno hi, qui peccacerunt", et id Psalm. 93: "Nisi quia Dominus adjuvit ve, paulo minus habitasset in inferno anima mea". Nam anima non habitat in sepulchro, sed in loco inferiori. Item illud Job. 7: "S'icut consum tur nubes, et pertransit, sic qua descenderit ad inferos, non ascendet". Notat vero ibi Pineda, non solum haereticos, sed etiam aliquos catholicos interpretari hoc, et similia testimonia, ut inferorum nomine sepulchrum intelligatur: ita ut descendere ad inferos, nihil aliud sit quam mori et sepeliri; et ascendere ab inferis sit idem, quod resurgere. Quam interpretationem confutat et latius Bellarminus in locis allegatis; et aliqua nos attigimus, in 2 tom 3 part., disput. 43, sect. 2. Onamvis enim fortasse in uno, vel alio loco illa interpretatio tolerari possit, nihilominus dicere, nullibi significareloca substerranea, et receptacula animarum haeresis est manifesta: ut ibi probatum est de testimoniis, quibus descensus animae Christi ad inferos, quae ibi ponderavimus, ex circumstantiis locorum, contextu sermonis, et verborum proprietate ac testimoniis Patrum probatur. Et de loco Purgatorio in 4 tom., 3 part., disp. 45, sect. 2, et specialiter allegata verba Job, optime confirmant ex aliis ejusdem verbis in cap. 10: "Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum", "antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine", "terram miserie et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat". His enim verbis evidentissime describit locum inferni, et declarat esse locum terrestrem poeris deputatum.

3. Loca inferorum varia intra ipsam terram. —Unde oportet advertere in inferno varia esse receptacula, ut loco citato ex quarto tomo declaravi; quae omnia indifferenter solent inferni nomine in Scriptura significari, et ex circumstantiis colligendum est, de quo illorum locorum sermo sit. Nihilominus tamen illa omnia loca in hoc conveniunt, quod sunt poenalia, et quod ad ea non descenditur, nisi propter peccatum, vel mortale non remissum quoad culpam, ut gehenna, vel propter peccatum remissum quoad culpam, vel non integre quoad poenam, ut purgatorium, vel propter solum originale non remissum, ut limbus puerorum, vel propter solum reatum totius naturae nondum solutum, ut sinus Abrahae. Quamvis ergo nomen inferni, ubi significat locum animarum subterraneum, non semper significet proprium locum inferni damnatorum, de quo tractamus: nihilominus quemcumque illorum significet, ex illo sumitur efficax argumentum. Nam si alia loca poenalia mitiora (ut sic dicam) sunt vera loca corporalia terrestria ad tale munus destinata, a fortiori proprius infernus illas debet habere quabtates. Et sic assertio optime comprobari potest omnibus ilhs testimoniis, quibus descensus animae Christi ad inferos persuadetur: quamvis probabile sit, ilIum ad locum damnatorum non descendisse. Et ita priora verba Job indefinite probant dari loca inferni: posteriora vero aperte declarant inter illa damnatorum locum compatari. Unde dixit ibi Augustinus: Vult requiescere, antequam eat ad ponas eternas, estque communis expositio, Gregorius, lib. 9 Moral., et aliorum ibi. Verba autem Jacob, Genes. 37, "Lugens descendam ad filium meum in inferno", de sinu Abrahae sunt manifesta, sicut et illa David 2, Heg. 12, ubi de filio mortuo dicebat: "Ego vadam mag:s ad eum, ille vero non revertetur ad me". De inferno autem damnatorum sunt satis clara verba Ecclesiast. 21: "Via peccantium complavtata lapidibus", et in fine illorum ingeri, et tenebre, et pona.

4. Probatur ulterius assertio ex plurbus locis novi Testamenti. — Multo vero apertius, et frequentius est hoc in novo Testamento explicatum, Matth. 11: "Zt tu Carpharnaum numquid usque in celum exaltaberis? Usque ad inferos descendes". Ubi evidens est, inferos non mortem, vel sepulchrum, sed locum poenae ultimae significare. Unde subdit Christus inferius: "lVerumtamen dico volis, quia terrae Sodomorum remissius erit an die Judicii, quam voLis". Et Lucae 16: "Mortuus est dives, et sepultus est in inferno". Ubi non potest infernus significare sepulchrum: nam ibi sepelitur corpus, Christus vero de anima locutus est, cum dixit, divitem sepultum in inferno fuisse, et potuisse cognoscere Abrahamum, et sentire poenas, et desiderare refrigeria. Item ibi vox iuferni non generaliter, sed pro loco damnatorum sumitur: nam et a sinu Abrahae distinguitur, et inter utrumque locum magnum chaos interjectum esse dicitur, et per antonomasiam, locus tormentorum appellatur, et infra sinum Abrahae collocatus indicatur, cum de divite dicitur, elevasse oculos suos ad videndum Abrahamum.

5. Specialiter de loco ubi puniuntur damnati probatur ea Epistola secunda Petri.—Praeterea de loco, in quo daemones puniuntur dicit Petrus; Epist. 2, cap. 2: "Angelis peccantibus non pepercit Deus, sed iuferni rudentibus detractos in tartarum tradidit cruciandos". Ubi nomen inferni nullo modo potest mortem, aut sepulchrum significare, cum hoc Angelis non conveniat: significat ergo aliquem locum corporeum coelesti inferiorem, in quem Angeli peccantes ejecti sunt. Atque ita exponunt communiter Patres et Doctores catholici. Non tamen omnes exponunt de proprio iuferno gehennali: nam D. Augustinus, lib. 11, de Civ., cap. 33, ita legit, et exponit locum illum : Peccasse quosdum Angelos, et in hujus mundi ima detrusos, qui eis velut carcer est usque ad ultimam in Judicii damnationem, Apostolus Petrus apertissime ostendit, dicens, quod "Deus Angelis peccantibus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradiderit in judicivm puniendos resercari". Ubi clare sentit per infernum non intellexisse Petrum illum locum, in quem post diem Judicii daemones detrudendi sunt, sed illum, in quo nunc versantur in hoc sublunari mundo, et in eo tanquam in caliginoso carcere detinentur. Idem fere habet, lib. 21, cap. 23, et tom. 6, lib. de Nat., Boni, cap. 33, expressius ait: Quavis jam hunc infernum, hoc est, caliginosum aerem tanquam carcerem acceperint; et sequitur Gregorius, lib. 13 Moral., cap. 13. Potestque expositio suaderi, ex illius ejusdem versiculi ulumis verbis, in judicium resercari: nam inde colligitur, non in ultimum supplicii locum esse traditos, sed in alium, in quo interim servantur. De quo etiam loqui videtur Judas dicens: "Angelos, qui non servaverunt suum principatun, in judiciun magni diei vinculis eternis sub caligine reservavit". Ergo hunc tantum caliginosum locum, seu aerem nomine inferni, Petrus intellexit. Verumtamen quamvis haec expositio admittatur, vim testimonii non enervat, tum quia ex illo saltem proxime convincitur dari locum corporalem, in quo tanquam in carccre mali Angeli, quasi catenis detinentur: tum etiam, quia cum ibi reserventur ultimo puniendi, per illationem optime inferre licet, esse alium inferiorem, et ieteriorem locum, in quem ultimo conjiciendi sunt.

6. Addo vero, licet illa sententia de aere caliginoso verissima sit, ut statim dicam in num. 29, nihilominus probabile esse Petrum non de illo tantum loco, sed gehennali, et proprio inferno fuisse locutum. Tum quia nomen inferni simpliciter sumptum, pro loco poenali, in quo damnati vinculis aeternis detinentur, solet accipi in sacra Scriptura, et non est ita in usu, quod aerem, vel locum aliquem hujus regionis sublunaris significet; tum etiam, quia idem locus Tartarus a Petro vocatur, quae vox in sua proprietate profundissimum locum poenalem apud Latinos significat, et non nisi durissime aeri tribuitur; tum praeterea, quia additur, "traditos esse in tartarum cruciandos", quod per se et in rigore, in proprium infernum convenit: nam in hoc aere cruciantur, nisi quatenus ex ipso tartaro cruciatum trahunt, ut mox dicemus. Denique etiamsi in infernum detrusi daemones sint, nihilominus etiam ibi, in judicium magmni Dei reservantur. Unde etiam probabilius videtur, cum Judas ait. "vinculis eternis sub caligine", etc., inferm locum intelligere. Quia nec hic aer, etiam infimae sphaerae, solet nomine caliginis significari, cum frequenter lucidussit ac purus: nec in illo daemones vinculis aeternis detinendi sunt. Denique Apocal. 1, ait Christus, "Haeo claves mortis et inferni", ubi est evidens, infernum non significare sepulchrum, seu mortem, cum ab illa distinguatur, idemque sumitur ex cap. 6 et 20, circa quae loca videndus est Augustinus, lib. 20, de Civit., cap. 15, et P. Ribera ibi.

7. Loci alii ejusdem novi Testamenti pro assertione sub nomine Gehennae. — Confirmari denique possunt haec testimonia aliis, quibus idem inferni locus nomine gehennae ignis significatur, ut Matth. 5, 10, 16 et 23, et Marc.9: DBonum est tibi debilem intrare in vitam, quam duns manus habentem irein gehennam, inigne n inextinguibilem, et Luc. 12: Eum timete, qui habet pctestatem miitere in gehennam. In quibus locis gehennae nomine locus aliquis certus et particularis significatur, ut satis indicant verba, mittendi, et eundi illuc, et adverbium ubi, et quod additur, esse gehennam ignis inestinguibilis, et cum vita gehennae vitae aeternae contraponitur, aperte ostenditur gcehennam esse peculiarem locum, in quo damnati perpetuo puniuntur. Et ita intelligunt communiter Patres, et de nomine gehenne videri potest D. Hieronymus, Matth. 10, et Jerem. 7, et in tradit. Hebr. ad lib 2, Paralipom., ubi derivationem illius vocis late declarat. Dicitque usum illius vocis in Veteri Testamento non reperiri, sed tantum in Novo, quod verum est de canonica Scriptura, nam lib. 4, Esdr., cap. 2, invenitur. At vero Origines, libr. 6, contra Celsum, parum a principio, sentit gehennam esse locum purgationis animarum, indicatque ejus poenas non esse populo praedicandum, quia vix metu supplicii aeterni compescitur, eamdemque doctrinam habet libr. 8, in cap. 11, ad Roman., in fin. Re tamen vera in Evangelio gehenna non nisilocum aeternorum suppliciorum significat, ut ex allatis testimoniis constat, et Hieronymus semper declarat, et Augustinus tradit, libro Quaest., ad Dulcitium, quaest. 1, et in libro de Fide, et oper., cap. 14. Et Origenes caute intelligendus est, quia de aeternitate poenarum inferni non bene sentit.

8. Probatur ulterius assertio ec communi sensu Ecciesie. — Denique de loco infcerni, quod sit unus pro omnibus damnatis detinitus, communis est sensus Ecclesiae et Catholi- corum omnium ac Patrum. Ut in Concilio Florentino, in litt. unionis, sess. ult.. definitur, Illorum animas, qui in actuali mortali peccato, cel solo originali decedunt, in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Et hoc etiam confirmaut Symbola Apostolicum et Nicaenum: in quibus dicitur Christus ad inferos descendisse. Quae imitantur Concilium Toletanum IV, et Arelatense IV, ac fere alia in professionibus fidei. Tradunt etiam Patres cap..... allegatit: nam dum docent ignem inferni esse corporeum, consequenter dicunt illum in peculiari loco inferni esse ad punitionem damnatorum praeparatum. Praesertim Gregorius, lib. 9 Moral., cap. 38, alias 45 et sequentibus, et libr. 12, cap. 6, alias 7, in ipso inferno varia loca distinguit: quod ropetit lib. 13, cap. 16et 17, alias 21 et 22, et lib. 4, Dial.. cap. 36 et sequentibus, ex pluribus visionibus variis modis locum inferni describit.

9. Consentit Chrysostomus. — Praeterea Chrysostomus, homil. 49 et 50, ad Popul., ex professo impugnat eos, qui locum gehennae negant, ut ejus poenas non timeant, et in id Isaiae 5, "Dilatavit infernus animam suam", de loco extremae ultionis, per prosopopoeiam locum exponit. Et in Psalm. 48, in illa verba, "Deus redimet animam mcam de manu inferi", Inferos interpretatur, supplicium et cruciatus illos intolerabiles. Idem Cyrillus Alexandrinus, lib. 1, in Isa., cap. 5, interrogat, Quae est inferni anima, et respondet, locus potius est infermus, et animarum miserarum carcer horrendus. Item, Justinus, lib. de Necessariis quaestionibus, quaest.15, ait: Improborum animos ad inferorum loca deduci statim ac a corporibus separantur. Alia vero translatio habet, ad Orci loca, quod perinde est Et inducit illud Isaiae 14, quod ipse ita legit, "inferi infra conturbati sunt, cum tibi obviam prodierunt", id est, Regi Babylonis. Denique Augustinus, lib. 1 Retr., capit. 5, infernum intra mundum esse dixit, et lib. 2, cap. 24, retractat sententiam, quam in lib. 2, Genes. ad litt., cap. 33, insinuaverat: cujus verba infra referam, cum aliis ejusdem et aliorum testimoniis. Ex philosophis vero aliqua refert Eugubinus, lib. 1, de peren. Philosoph., cap. 22.

10. Proxima assertionis ratio est sola voluntas Dei.—hatione non potest convinci haec sententia, quia ex libera voluntate et ordinatione pendet. Est tamen rationi naturali valde consentanea, considerata rationejust:tiae vindicativae, quam Deus juxta ordinatissimam providentiam suam servare debet. Quam rationem declaro, supponendo imprimis Angelos omnes intra mundum esse creatos (ut supra ostensum est). Unde sicut boni in hoc mundo bene de Deo meruerunt; ita mali intra eumdem mundum peccaverunt. Est ergo rationi consentaneum, ut sicut boni in hoc mundo praemium recipiunt; ita mali intra eumdum puniantur. Non possunt autem Angeli intra hunc mundum existere; nisi in aliquo certo loco ejus sint saltem per realem praesentiam, ut in libro quarto declaratum est: ergo si in hoc mundo, et in aliquo certo loco ejus puniri necesse est. Dices, hac ratione recte probari unumquemque malum Angelum. dum punitur, in aliquo certo loco puniri; non tamen probari, vel omnes Angelos puniri in eodem loco communi omnibus, et ad carcerem et supplicium omnium destinato; vel singulos puniri semper in eodem loco; possunt enim variare loca, etiamsi semper in determinato loco puniantur.

11. Assertio secunda. — Satisfaciens priori parti objectionis, dari unum communem locum dawnatorum.—Propter priorem partem objectionis dicendum est secundo, unum eesse inferni locum omnibus damnatis puniendis juste convenienterque destinatum. Ita docet Gregorius, lib. 4 Dialog., cap. 43, et ex modo loquendi Scripturae aliisque Patribus citatis satis colligitur, et ratione probatur. Primo, quia sicut omnes daemones in uno loco creati sunt, et simul in eodem peccarunt, ita expediens fuit omnes in eodem loco puniri. Secundo, quia status beatorum unum communem locum postulat, in quo boni omnes praemia recipiant; ergo expedit pro omnibus damnatis, unum locum destinatum esse, in quo omnes crucientur. Tertio, quia mali Angeli suo modo componunt unum politicum corpus, et habent inter se subordinationem, ut infra dicetur; et ideo congruum fuit omnes in eodem loco aggregari simul cum hominibus damnatis, quos aliquomodo subjectos habent. Quod de his, qui per proprios actus peccaverunt, intelgo: nam de his, qui tantum in originali decedunt, alia est ratio, ut suo loco dicetur. Denique, quia illa prava et inorlinata societas aliquomodo auget singulorum poenam, et fuit secundum ordinarium potentiam necessaria, ut omnes ab eodem igne corporeo eruciari possint; quia decuit illum ignem intra eumdem locum immobilem permanere; unde, vel hac etiam ratione fuit expediens omnes damnatos in unum locum constringi et operiri, ut omnes superiores orbis partes ab eorum contagio liberae, ac purae post Judicii diem permanerent.

12. Contrarium sentientes falluntur, sive de Purgatorio, sive de gehenna loquantur. — Contra hanc vero partem solet opinio quorumdam dicentium, non dari unum locum poenalem omnibus damnatis communem, sed unumquemque puniri ubi peccavit. Sed de gehenna ignis aeterni catholicum neminem invenio hoc asseruisse, sed tantum de Purgatorio, de quo etiam sententia illa falsa est, ut in 4 tom., 3 part., disputat 45, sect. 2, ostendi; ubi ad quasdem revelationes, in quibus illa sententia nitebatur, respondi. Longe vero improbabilior est illa sententia de loco inferni: alioqui mali Angeli in coelo puniendi essent, ubi peccaverunt: cum tamen Christus dicens: "7te in ignem cternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus", satis indicet Angelos malos, et homines damnatos in eodem loco puniri; et rationes factae de Purgatorio evidentius in praesentiarum procedunt. Nec ad aliud sentiendum, aliquod apparens fundamentum repetitur.

13. Assertio tertia satisfaciens posteriori parti assertionis, singulos damnatos semper in eodem loco puniri.—Vertio propter aliam partem objectionis dicendum est, singulos damnatos in eodem semper loco puniri. Probatur, quia semper intra illum communem carcerem continebuntur; quae ratio probat semper puniri in eodem communi loco. Àn vero intra illum semper immobiles permaneant, ita ut in eodem loco proprio, et adaequato semper puniantur, vel intra inferni ambitum possint moveri, et ita in diversis partibus illius communis loci, seu in propriis locis distinctis successive puniri, ignotum nobis est; et fortasse neutrum potest universaliter de omnibus affirmari, vel negari; sed credibile est, in unoquoque illud esse divina providentia disponendum, quod ad supplicium meritis ejus magis proportionatum esse oportuerit. Non enim videtur dubium, quin alligatio et coactio illa, quo major fuerit, eo magis aflliget, et ideo fortasse non erit eadem in omnibus, sed pro meritorum diversitate. Denique in daemonibus haec intelligenda sunt, considerando jus (ut sic dicam ) seu destinationem ad poenam, non vero quoad integram ejus executionem, pro tempore praesenti, usque ad diem Judicii; nam damnati quidem sunt ad illum unicum, communem, ac perpetuum locum, seu carcerem, et ita jure illis debetur: executio autem plena dilata est usque ad diem Judicii, propter alias divinae providentiae rationes, ut mox dicemus.

14. Assertio quarta locus dumnatorum est ima caecitas terre circa centvim. — Quarto di- cendum est hunc inferni locum esse in infima terrae concavitate circa centrum ejus. Haec assertio non est tam certa, sicut praecedens, quia non ita est in sacra Scriptura expressa. Et ideo Augustinus 20, de Civitat., cap. 16, ausus est de igne inferni dicere: Cujusmodi, et in qua mundi, vel rerum parte futurus sit, hominwum scire arbitror neminem, nisi forte cui divinus Spiritus ostendit. Et Gregorius, lib.4, Dialog.. cap. 42, quaestionem proponens ait, Hoac de re temere definire non audeo. Et ideo statim refert in confuso opinionem asserentem, infernum esse in aliqua parte terrae, utique super hanc ejus superficiem. Quae opinio in plures divisa est. Nam quidam arbitrati sunt gehennam esse in alio hemisphaerio huic nostro opposito, quod Antipodae inhabitant. Ita refert Soto, in 4, distin. 45, quaest. 1, a. 1, citatque Isidorum dicentem, in die Judicii Solem et Lunam in Oriente et Occidente hujus nostri hemisphaerii permansura, et damnati illorum lumen videre possint: quae ratio supponit damnatos futuros esse in alio hemisphaerio, in superficie terrae: nam si essent sub terra undique occlusi, ubicumque astra illa sisterent, illorum lumine gaudere nequirent. Verumtamen sententia illa, seu ratio apud Isidorum, non invenitur, nec Soto locum designat, neque consonat cum doctrina Isidori (ut jam videbimus). Si quis ergo illam sententiam amplexus est, forte credidit regionem illam esse respectu nostri in loco inferiori et profundissimo, et non esse habitabilem ob excessum caloris; ideoque esse aptam, ut in eo gehenna existat, et nomine inferni appelletur. Verumtamen ipsa experientia falsitatis arguit praefatam sententiam: nam totum illud hemisphaerium, aeque ac nostrum habitatur, et non magis est infra nos, quam supra nos, sed utrumque pertinet ad superiorem hanc terram, estque locus aeque superior nostro, si ad centrum terrae, ut fieri debet, comparentur.

15. Alii ergo dixisse referuntur infernum esse in valle quadam prope Jerosoly mam vocatam Gehennon; sed licet nomen gehennae inde fuerit derivatum, teste Hierony mo, in traditionibus Hebrai.. ad 2, lib. Paralip., cap. 33, et in aliis supra citatis, et Isidorus, libr. 4, Etymolcgiar., cap. 9, S penult.; nihilominus ridiculum est putare in illa valle esse infernum, cum et oculis omnium pateret, et deliciosa esset, irriguaque; ut constat ex Jos. i5 et 18; nisi per metaphoram vocetur infernus, quia in ea horrenda peccata idololatriae committebantur; ut constat ex 4, Reg. 23, nam quae ibi dicitur vallis filiorum Ennon, eadem, quae Gehennon est, ut ex aliis locis manifestum est.

16. Alii somniarunt infernum esse in valle Josaphat, et non desunt, quod opinionem illam Chrysostomo tribuant. At ille, homil. 31, ad Rom., circa finem, illam referens, fabulosam appellat. Nonnulli, ait, fabulantes dicunt, quod n valle Josaphat, quod de bello quodam preeterito dictum est, ad gehennam trahentes, ScripLtura vero hoc non dicit. Et idem fere habet in hom. de Praemiis Sanctorum, in fine tom. 3. Ipse vero in eis locis arbitratur, potius gehennam extra totum terrarum orbem existere ; quod interpretari possumus de toto orbe habitabili ab hominibus, seu quoad totam superficiem terráe. At vero idem Chrysostomus, vel auctor Imperfecti, homil. 53, in Matth., videtur hanc expositionem excludere, dicens: Quidam dicunt nontantum esse anfernum deorswn, sed extra mundum istum esse aliqua teneLrosissima loca. et ignea, in quibus puniuntur, qui digni sunt. Sed hoc dictum nec est Chrysostomi, nec affirmatur ab illo auctore, sed tantum refertur, nec est probabile: quia extra totam sphaeram hujus mundi non sunt loca corporea. Nec illud consonat doctrinae fidei, aut modo loquendi Scripturae, imo nec Philosophiae: nec etiam morali congruentiae, quia ostensum est, Angelos et homines tanquam hujus mundi partes, et intra illum peccantes, intra illum puniri. Potuit autem in alio sensu dici infernus esse extra totum mundum, nomine mundi non totum universum, ut coelis et elementis constat, sed tantum totum globum terrae intelligendo. Et sic dixerunt alhi, infernum esse in sphaera ignis (ut refertur). Sed auctorem non invenio. Alii, quod sit in hoc aere caliginoso, et hoc sensit Gregorius Nyssenus, in disputatione de Anima et Resurrect., utrumque vero bene confutat Abulensis, lib. de statu Anim., concl. 5, 6et 7, et Paradox. 5, cap. 9 et sequentibus.

17. Probatur jam assertio quarta quod locus damnatorum sit sub terra. — Veritasergo certa est infernum esse sub terra; ita concludit et late prosequitur Abulensis in citatis locis. Idemque ex multis Patribus probavi, agens de descensu Christi ad inferos, 2 tom., 3 part., disput. 43, sect. 2.et acensde Purgat., tom. ^ disput. 45, sect. 2, traditque Gregorius supra, et Isidorus, S ultim., dicens: Infernum appellari eo quod infra sit. Augustinus etiam, libr. 2 Retract., cap. 24, recolens quod lib. 12, Genes. ad litt. dixerat, inquit: De inferis magis mihi videor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere, cur sub terris esse credantur, sive dicantur, quasi non ita sint. Idem lib. 4, in Num., quaest. 29, circa illa verba cap. 16: "Descenderunt viventes ad inferos" (ait): IVotandum secundum locum terremum dici inferos, hoc est, in inferioribus terre partibus. Et infra declarat ibi: nferiores partes terre, inferorum vocabulo esse uuncupatas, in comparatione hujus superioris terrae, in cujus facie vivitur. Praeterea, in Epist. 99, ad Evodi., quaest. 1, aperte supponit infernum esse corporalem, et sub terra esse. Idemque habet 20, de Civitat., cap. 15, et in Enarrat. in Psal. 85, circa illa verba, "Eruisti animam meam ex inferno inferiori".QuamvisJulianus Toletanusreferendo Augustinum, inlibr.2 Prognost., cap.4, et seqq., non recte de corporali loco inferni loquitur, nisi pie explicetur. Ilemque observandum est in Anselmo, in Elucid., versus tinem. Adde Euthymium, Psalm. 17, dicentem, infernum significare insuavem et injucundum locum, qui sub terra est; et hoc saltem intendunt Basilius, in exhort. ad Bapt., et Nazienzenus, in carm. de Natura humana, cum infernum vocent, Nigra tartara, et Simeon Styltas, serm. de Meditat. mort., vocans, loca obscura et tenebrosa, quo Diabolus preceps datus est. Et Petrus Chrysologus, serm. 124, dicens: $ est sub terra tartari carcer, etc.

18. Probatur deinde, quod sit ima cavitas.— Hi vero Patres solum dicunt infernum esse sub terra; alii vero addunt esse in profundissima illius parte, quae est centrum. Hoc significavit [sidorus supra, dicens: Sicut cor animalis in medio ejus, ita infernus in medio terre esse perhibetur. Unde in Evangelio legimus: àn corde terra. Cyrillus Alexandrinus, Orat. de Exitu animae, inter alia dicit: Animas, qua in peccatis moriuntur, in terrarum opaca deduci, in terram tenebrosam, et fuliginosum, in inftmas infernorum carcerum partes, et infra: Clamant e profundis, et nemo flectitur, et Damascenus, in histor. Bar., lib. 1, cap. 10, dicit animam damnatam descendere in inferiores terrae partes. At vero Hugo de Sancto Victore, lib. 2, de Sacram., part. 16, cap. 3, de Inferno quidem ait: Zst inferior locus in imo terre positus, panis damnatorum preparatus; et nihilominus subdit incertum esse, in qua parte terrae sit, id est, an intra concavitatem illius, vel extrinsecus, concludit tamen verisimilius esse infra terram tanquam carcerem, et ergastulum tenebrarum esse collocatum. At enim, quod infernus sit sub terra, dubitandum non est, propter communem sensum Patrum ita intelligentium Scripturas, quae semper de inferno tanquam de loco inferiori hoc mundo visibili loquuntur; et ideo motum in infernum, semper descensum appellant. Et addi potest optima ratio: quia totus terrae ambitus, quoad superficiem ejus, est ab hominibus habitabilis: ac proinde est generalis locus viatorum; ergo locus damnatorum extra illum esse debet: ostensum est au'em non esse supra terram; ergo necessarium est, ut sub terra sit.

19. Quod autem sit in profundo terrae, et prope centrum, etiam est probabilius, et magis consentaneum Scripturis et Patribus. Ut autem clarius intelligatur, supponendum est ex communi doctrina theologorum, quatuor esse loca subterranea, quae receptacula animarum non videntium Deum appellantur. Unus est sinus Abrahae, in quo fuerunt Sanctoruin auimae purae ab omni propria macula, et reatu poenae ante Christi adventum, qui locus nunc est vacnus. Alius est Purgatorium, tertius est limbus puerorum, quartus vero est gehenna. Solent ergo omnes hi loci nomine inferorum significari: et interdum quilibet eorum infernus vocatur; et sic Christus dicitur descendisse ad inferos, vel in infernum, et Sancti antiqui ita Icquebantur; ut de Jacob et aliis allegavimus: de toto illo ergo locorum ambitu per modum unius considerato certum videtur esse in profundissimo terrae loco, et prope centrum. Sic enim sinus Abrahae, ad quem Christus descendit, creditur esse in medio terrae propter verba Christi dicentis Matth. 12: "Sicut fuit Jonas in centre ceti, sic erit filius hominis in corde terre", ut supra ex Isidoro retuli, et declarat etiam Hieronymus, Jonae 2, et confirmat Paulus ad Ephes. 4, dicens, descendisse Christum "in inferiores partes terrae", id est, in locum inferiorem animarum; ut exposuit lrenaeus, lib. 5, cap. 31, et alibilatius diximus. Ergo a fortiori reliqui loci sunt in profundo terrae. Maxime vero damnatorum locum ibi esse, credendum est: nam ille inferior est sinu Abrahae; et ideo Lucae 16, de divite dicitur, sepultum fuisse in inferno, et al videndum Abraham, oculos suos elevasse. Hinc totus infernus, praecipue vero locus damnatorum solet in Scriptura sacra profundissimus locus appellari, Proverb. 9: "72 profundis infernis convicae ejus". lsaioe 1: "In profundum inferni, sive in eacelsum supra". Job 11, ad exaggerandam Dei immensitatem dicitur, "profundior inferno", Vsaiae 1: "In profundum inferni", ctc., e cap. 14: "VFerumtamen ad infernum detraheris in profundum laci" ; ubi Hieronymnus per nci profuaditatem, infernorum ultimum significari dicit. Unde ctiam Tertullianus, iu Apolog., cap. 11, locum in quoimpii abstrahuntur, ipsum tartarun vocat, et a Gentibus dicit fuisse appellatum: Carcerem poenarum infernarum. Et in hb. de Anima, cap. 5, sic infernum describit: Est in fossa terrae, et in alto castitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa profunditas. Idque confirmat ex citatis verbis Christi: "7n corde terra", ut latius in loco supra allegato dixi.

20. Probatur jam esse imam partem terree auctoritate. — Et rationibus congruentibus.— Cum ergo totus infernus sit in infimo terrae loco, comparando dictas quatuor ejus partes inter se, non est dubium, quin locus damnatorum sit inferior caeteris, et centro terrae propinquissimus, propter quod jam per antonomasiam nomen inferni absolute obtinuit, ut in citatis testimoniis satis significatum est, et in aliis, in quibus ille locus specialiter vocatur abys:us, Lucae 8, ubi daemones rogabant Christum, ne illos in a'yssum mitteret, et Ap. 20: Angelus misit et clausit Diabolum in abyssum. Vocatur etiam stagnum ignis, ibidem, et c. 19 et 21. Item vocatur /lacus ire Dei magnus, Apocal. 14. et infernus inferior, Psalm. 85, juxta probabilem expositionem, quam ibi Augustinus posteriori loco ponit. Ac denique in hoc convincunt scholastici, quos late retuli in d. disput., 45, de Purg.. ubi ex professo situm, et ordinem illorum locorum investigavi.

21. Assertio quinta tripartita.—Solum ergo superest rationem aliquam, seu congruentiam hujus partis reddere: verumtamen etiam haec est facilis ex dictis. Nam rationes, quibus ostendimus, fuisse conveniens, unum locum ad punitionem damnatorum omnium esse deputatum, etiam persuadent debuisselocum illum esse abjectissimum et vilissimum, et ab omni Iuce Solis, et ab omni terra habitabili remotissimum: talis autem est infimus locus juxta centrum terrae; ergo ibi credendum est esse infernum. Item oppositorum proportonalis habenda est ratio: status autem damnationis et beatitudinis extreme oppositi sunt; ergo loca etiam extreme opposita pro illis destinari debuerunt. Sicut ergo supremus orbis in locis sanctis cum Christo regnantibus constitutus est, ita infimum terrae profundum Diabolo et Angelis ejus, et caeteris eorum in damnatione sociis paratus est. Denique inter illa quatuor subterranea receptacula animarum, manitestum est inferiorem et profundiorem damnatis fuisse reservandum; sed totus infernus, ut illa omnia complectitur, in visceribus terrae, et in medio ejus esse creditur, ut ex verbis Christi, ut a Patribus exponuntur, ostensum est; ergo locus damnatorum centroe est propinquissimus.

22. Probatur prima pars: Omnes daemones destinatos esse ad dictum locum.—Ultimo addendum est, quamvis daemones omnes ad hunc inferni locum damnati sint, et plures eorum semper in illo resideant: nihilominus usque ad diem Judicii non omnes esse illi loco alhgatos, sed in hoc mundo et in aere; quem (quia in eo sunt tenebrae, nubes, nebulae, ac procellae) caliginosum vocant, ex divina permissione versari. Prima pars hujus assertionis de fide certa est, ex verbis Christi, Matth. 25: lIte, maled:cli in ignem eeternum, qui paratus est Diasolo et Angelis ejus. Ubi nomine ignis a fortiori comprehenditur locus, in quo est ille ignis, qui dicitur aeternus; non tantum, quia in sua duratione aeternus sit, sed etiam, quia ejus poena est aeterna, ut ponderavit Augustinus ex verbis sequentibus: Ft ibunt hi in supplic um ctermin Wle autem locus est gehenna ignis inextinguibilis; ille ergo locus non minus pro Angelis malis, quam pro hominibus paratus; imo principaliter, et quasi per se primo pro illis, pro hominibus vero quasi accessorie fuit destinatus, ut multi ex Patribus in verbis Christi Domini ponderarunt.

23. Praeterea ipsimet daemones non sunt nunc hujus sua damnationis ignari: sed de illa jam acriter dolent et torqueutur, et quasi in perpetuo timore illius diei, in quo recludendi sunt, versantur, ut ex verbis ipsorum conjectare licet: "Quid nobis, et tibi Jesu Fili Dei, venisti huc ante tempus torquere nos". Matt. 8, et addit Lucas, cap. 8, Ft "rogabant illum, ne imperaret illis, ut iu ahyssum irent", quia de hoc maxime erant solliciti; ut ponderavit Ambrosius, in Lucam, et Victor Antiochenus, Marc. 5, et Chrysostomus, in Matth., hom. 19, et Euthy mius Theophylactus, in Matth., Hilarius, can. 8, in Matth., ac denique omnes. Quamvis enim daemones certum diem Judicii ignorent; non ignorant aliquando esse futurum, et eos tunc esse in infernum detrudendos; ignorabant tamen an vellet Christus illud tempus anticipare; et ideo timebant.

24. Denique hujus poenae executio futura in fine mendi in Apocalypsi describitur. Nam, cap. 12, deDracone, serpente antiquo dicitur: "Projectus est in terram", et additur, "Ve tere et mari, quia descendit ad vos Diabolus, habens irum magnam, sciens quia wod cum tempus habet", utique, ad tentandum. Praesentiet enim tempus Judicii, post quod in infernum reclu- dendus omnino est: ut cap. 20, additur, "DiaDolus, qui seducebat eos, snissus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et Lestia", "et Pseudopropheta cruciabuntur die, ac nocte in secula seeculorum" ; et quoniam haec verba per anticipationem dicta fuerant, statim describitur judicium, in quo "judicatum est de singulis secundum opera ipsorum", et "infernus, et mors missi sunt in stagnum ignis". Heec est mors secunda, id est, omnes mah Angeli et homines, vel (ut statim additur) "omnis, qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis", utique, ut inde amphlus non exeat, quia et bellum finitum est, et judicium consummatum, ut copiose exponit Augustinus, lib. 20, de Civit., cap. 14, et sequentibus.

25. Probatur deinde secunda pars assertionis aliquos deemones nunquam egredi em inferno. — Secunda pars assertionis, nimirum aliquos ex malis Angelis esse nunc in inferno, semperque fuisse, et futuros esse ante diem Judicii, non est ita expressa in Scriptura, imo Augustinus sentire videtur, aerem hunc caliginosum assignatum esse omnibus Angelis, qui ceciderunt pro carcere, seu loco poenali, aut exili sui usque ad diem Judicii; et ideo hunc aerem intelligit nomine inferni, in quem ipsi Angeli in principio ejecti, et vinculis ligati sunt, ut supra retulimus, et in puncto sequenti plura ejus loca referemus. Nihilominus tamen scholastici communiter hanc partem docent cum D. Thoma, 1 part., q. 64, art. 3, et Alexander, 2 part., q. 100, in ult.. per totum, et rationem reddunt, quia daemones, qui sunt impugnatores hominum, sunt etiam eorum tortores; et ideo necesse est, ut ad torquendum homines damnatos, quos vicerunt, sint aliqui daemones in inferne.

26. Quae ratio difficultate non caret: tum quia daemones non videntur in inferno necessarii ad homines puniendos, quia nihil possunt ad propriam illius loci poenam, nimirum ignis, cooperari, quia ignis non agit ut instrumentum daemonis, sed Dei, nec indiget aliqua applicatione, vel excitatione, quam per daemonem fieri oporteat. Quia locus ille totus est igne repletus, et in illo, tanquam in stagno, ignis quiescit, et damnatos intra se quasi immersos habet, semperque viget, et summam habet efficacitatem. Quod ergo ministerium daemonum circa illam poenam intervenire potest ? Neque poena alia cogitari potest, propter quam praesentia daemonum in inferno necessaria sit. Nam si quam possunt inferre per intellectum, aut voluntatem, necesse est ut per lo- cutionem fiat, vel maledicendo, vel conviciando, vel blasphemando, vel aliqua objecta repraesentando, quae contristent: ad hujusmodi autem locutionem non est necessaria praesentia localis inter spiritus, ut in libro secundo visum est; ergo propter hunc finem, non est necessarium aliquos daemones esse in inferno praesentes ante Judicii diem. Et confirmatur, quia alias, antequam homines aliqui fuissent in inferno, daemones ibi non fuissent: quia non erant necessarii ad puniendos homines, quod non videtur verum, quia prius daemones fuere damnati, quam homines peccarent, vel crearentur.

27. Qua ratione alia secunda pars assertionis suadeatur melius. — Videtur ergo mihi dicendum imprimis credibilius esse, daemones in primo lapsu, quando ejecti sunt de coelo, statim in profundum inferni, et in ignem ejus fuisse dejectos, juxta illud Isaiae 14: "Detracta est ad inferos superbia tua", et infra: "Verumtamen in infernum detraberis, usque ad profundum laci". Et juxta illud 2, Petri 2: "Sed rudentibus inferni", etc., quod de proprio et maximo inferno supra exposuimus; et ratio est clara ex dictis, quia illa poena fuit a principio debita eorum superbiae, ideoque a principio ad illum locum definitiva sententia fuerunt damnati, ut jam cum Alense diximus. At in principio non fut necessarium illam suspendi, vel differri, et ideo convenientius fuit statim (ut sic dicam) in ejus possessionem mitti: donec creatis hominibus propter eorum bonum, et propter alias rationes providentiae divinae, licentiam inde exeundi acceperunt, ut mox dicemus, quia ergo praesentia daemonum in inferno est quasi ordinaria lex et regula, ut sic dicam; absentia vero est ex dispensatione, et propter extrinsecum finem: ideo per se credibile est, infernum nunquam spoliari daemonibus omnibus, sed in eo numero permitti exire, qui ad exercitium hominum sufficiat.

28. Ratio conmunis adducta in num. 25, ut valeat.—Unde recte D. Thomas, in 4, dist. 44, quaest. 3, art. 3, quaestiunc. 3, alias quaest. 70, Addit. art. 3, ad 8, dixit, quod spiritus damnati nunquam sunt extra infermum, nisi ea dispensatione divina, vel ad instructionem, vel ad exercitium electorum. Et hinc etiam probabile cpparet, non esse daemonibus suo arbitrio relictum, ut quoties voluerint, inde exeant. sed inter ipsos aliquem servari ordinem et subordinationem, vel etiam per bonos Angelos posse in hoc coerceri, et modum aliquem, vel limitationem recipere. Hac ergo ratione videtur maxime probabile, aliquos daemones semper esse in inferno: nec contemnenda est illa ratio, quod etiam ibi assistant aliqui ad majorem afflictionem hominum damnatorum: nam licet ad poenam ignis non concurrant, ut ratio facta probare videtur; nihilominus sua praesentia et propinquitate etiam locali possunt eorum poenam accidentalem augere et fovere ; unde etiam quando animae damnatae illuc mittuntur, eas comitantur, ac deserunt, et quasi sibi subjectas habent, quod in earum poenam cedit.

29. Tertia jam assertionis pars, quod aliqui daemmones in hoc aere versentur, probatur ex Scriptura. — Tertia denique pars, quod daemones in hoc aere caliginoso versentur, ad fidem Apostolicam pertinet, ut ait Augustinus, lib. 11, Genes. ad litt., cap. 26. Probaturque maxime ex Paulo ad Ephes. 6, dicente: "7nduite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli", quoniam "non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores (imo etiam pravorum hominum), f£ enebrarum harun, contra spiritualia nequitie in caelestibus", id est, qui pravos homines regunt, et in hoc aere versantur, qui nomine coeli saepe in Sceriptura significatur; sic enim exposuerunt hunc locum Patres, praesertim Augustinus, lib. de agone Christiano, c. 3 et 4, et enarratione in Psalm. 54, et consonat, quod idem Paulus, ad Ephes. 2, Diabolum vocat, "Principem potestatis aeris Intjus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiee". Et hoc etiam modo potest recte intelligi, quod Judas ait: Sub caligine reservari spiritus, qui peccaverunt. Et idem probant omnia loca Evangeliorum, in quibus legimus, daemones inter nos versari, tentasse Christum, vexare homines, missos esse in porcos, et ex aliis corporibus hominum a Christo fuisse ejectos; et quod Petrus 1, Epist., cap. 5, dicit "Diabolo circuit, querens quem devoret", et Apocal. 12, quod "descendit ad nos habens iram magnam", et similia.

30. Probatur item ex Patribus. — Propter quae sancti Patres communiter eamdem tradunt veritatem. Irenaeus, lib. 5, cap. 24, Eusebius, lib. 3, de Demonstr. Evang., cap. 5, etlib. 4, cap. 8, et optime lib. 7, de Praecep., cap. 6, Isidorus, lib. 8, Etym., cap. ult., Augustinus supra, et lib. 3, Genes. ad htt., cap. 10, et lib. 8, de Civit., cap. 22, et lib. 11, cap. 23, lib. 14,cap. 3, et lib. 20, cap. 1, in Enchirid., cap. 28, et lib. 4, quaest in Num., quaest. 29, lib. de Nat, boni, cap. 33. Hieronymus etiam ad Ephes. 6, ubi et locum illum ita exponit et addit: Hec omnium doctorum opinio est, quod aer iste, qui celum et terram medius dividens inane appelluntur., plemus est contrariis fortitudinibus. ldem sentit Chrysostomus, homil. 4, in epistola ad Ephes., et homil. 11, in primam ad Thessal.: Nescitis quam multi sunt demones in hoc spatio, quam multae ferae, quam multa spiritualia nequitie, et in Orat. 6, ex decem, quae habentur in fine tomi 5, cujus verba paulo post referam. Prosper, l. 3, de Vita contempl., cap. 2, Gregorius, l. 2, Moral., c. 24 alias 23, et lib. 33, Moral., cap. 2, Tertullianus, in Apolog., cap. 22. Dbi ait etiam Gentiles Philosophos hoc non ignorasse; quod late prosequitur Theodoretus, lib. 3, de Curat. Graec., et alia refert Eugubius, 1. 8, de Peren. Phil., cap. 27.

31. Item probatur a D. Thoma et aliis scholasticis ratione. — Addit Hugo de Sancto Victore, in Summ. sent., tr. 2, cap. 4, quod Lucifer dejectus est in isthum aerem caliginosum cum omnibus illis, qui ei consenserunt, ad nostri probationem, ut sint nobis adminiculum exercitationis. Sed de illa upiversali parte infra dicemus. In assertione vero consentiunt theologi 2, dist. 16, cum D. Thoma et Alensi supra. Qui rationem reddunt ex ordine divinae providentiae, quae statuit, non solum bonis, sed etiam malis Angelis uti ad electorum hominum salutem: bonis quidem directe et per se, malis autem indirecte et per occasionem; quam rationem eleganter exposuit Chrysostomus, dicta orat., supra dicens: Deus ideo Diabolum hic reliquit, ut te fortiorem, et clariorem athletam efficeret, et complura etiam certamina nolis essent. Si quis igitur ojiciat - Quamobrem Deus Diabolum hic reliquit ? hoc pacto ipsi responde: Quia sobriis ille, et circumspectis non solum non obfuit, sed etiam profut.

32. Ojectio.— Una vero superest circa hanc partem difficultas, quia ex illa videtur sequi, daemones, qui in hoc aere versantur, non cruciari ab igne inferni, quia nec illi alligati sunt, nec ignis potes: in res adeo distantes aliquid agere: consequens non videtur admittendum; ergo. Propter hoc non defuerunt, qui vel assererent, daemones non cruciari ab igne inferni, usque ad diem Juüdici, vel illud in dubium revocarent; et juvari poterant verbis Christi: "7fe in ignem cetermum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus". Deum enim ait esse paratum, indicat actu non cruciare illos, usque ad finalem sententiam. Cui consonant verba Petri et Judae dicentium, Angelos, qui peccarunt, reservari in judicium; et hanc sententiam tenet Bonaventura, ut probabiliorem in 2, d. 6, a. 2, quaest. 2. et indicat Richardus ibi quaest. 1, dicens, daemones nondum recepisse infernalis supplicii complementum, et magis id confirmat in solutione ad primum dicens, adhuc esse in statu demerendi; sed hoc supra improbatum est. Eadem sententia solet tribui Cajetano, in 2. Pet. 2, sed illum in superioribus exposuimus. Pro illa etiam citatur Cano, cujus opinionem, neque censura dignam, neque improbabilem judicat Bannez, 1 p., quaest. 64, art. 4, dub. 4.

33. Occurritur objectioni per sextam assertionem deemones etiam extra infernum semper torqueri ab igne. — Nihilominus asserendum est, omnes daemones, ex quo de coelo ejecti fuere, poenam ignis pati irremissibiliter, et sine ulla interruptione. Haec est communis theologorum sententia; D. Thomas, ind., quaest. 64, art. 4, ad 3, et ideo dicit, 3 p., quaest. 59, art. 6, Angelos a principio fuisse judicatos quoad praemium et poenam essentialem: et idem habet in additionibus quaest 89, art. 8, et expressius quaest. 70, art. 3, ad 8, alas in 4, dist. 44, quaest. 3, art. 3, quaestiunc. 3, ad 8, et tradit Glossa ordinaria in id Jacob 3: 7Inflammata a gehenna. Ponderatque verbum illud, ubi Jacobus daemonem ipsum gehennam vocat, quia tormentum gehennae secum semper portat: et ratio est, quia daemones statim ac peccearunt fuerunt damnati, et puniti poena damni perpetua; ergo simul fuerunt puniti poena sensus essentiali, quae secundum ordinem justitiae peccato debetur propter conversionem ad bonum commnutabile; sed illa poena est aeque eeterna ac poena damni; ergo aeque inamissibilis est, continua et invariabilis. Et declaratur, quia negari non potest, quin daemones existentes in inferno illam poenam patiantur; ergo etiam qui in aere versantur, iliam pati debent, quia non debent esse melioris conditionis, praeter justitiae aequalitatem, quod si dicatur, omnes pati illam, quando sunt praesentes, non vero quando sunt absentes. Respondemus, hanc ipsam vicissitudinem esse contra aeternitatem poenae, et contra ordinariam justitiae legem, et secundum illam non posse aequalitatem cum omnibus servari, quia forte non omnes aequaliter exeunt ab inferno.

34. Altera ratio a paritate.—In tractatu de Beatitudine, disp. 43, queest. 1.—benique animae damnatae non sunt pejoris conditionis, quam daemones, sed illae sine intermissione illam poenam patiuntur; ergo a fortiori daemones. Antecedens de Fide est, animus Sancto rum ac puras statim recipe:e praemium essentiale: ut ex materia de Beatitudine suppono, et eadem est ratio de damnatis, tum quia de illis dicitur Job. 21: "Ducunt in bonis dies suos et in guncto ad inferna descendunt", et Luc. 16; "Dives statim sepultus est in inferno", et in flamma cruciatus. Consequentia vero probatur imprimis a paritate rationis, vel a fortiori, quia daemones, ut moraliter credi potest, gravius peccarunt, generatim loquendo. Deinde, quia omnes damnati sive Angeli, sive homines sunt omnino extra viam; nam, ut Damascenus, dixit, l. 2, cap. 4, quod hominibus est mors, Angelis est casus, et ideo aequaliter constituuntur in termino damnationis; tum praeterea, quia etiam animae damnatae, si quando in hoc mundo apparere permittuntur, tormentum ignis secum asserunt: ut multis revelationibus et apparitionibus ostensum est, quae in Sanctorum historiis leguntur; tum denique quia eadem ratio ultimi praemii, et poenae in AngeIis intervenit; sicut ergo sancti Angeli completam beatitudinem receperunt in termino viae, aqua non recedunt, quando in hunc modum veniunt, nisi solum, quoad distantiam a loco coelesti; ita omnino cum proportione de daemonibus, et eorum poena sentiendum est.

35. Quid ja respondeant quidam ad objectionem positam n. 3.— Refelluntur.—Ad objectionem ergo, theologi, qui dicunt ignem non torquere spiritus, nisi detentione violenta, dicunt posse torquere distantes daemones, sola apprehensione, et firma credulitate, quod ad i'lum perpetuum carcerem et violentam detentionem immutabiliter destinati sunt; sed hanc responsionem supra rejicimus, quia revera illa non esset eadem realis poena, nec potest esse tam gravis essentialiter, et secundum veram rerum aestimationem. Praeterquam quod falsum supponit, quatenus in sola detentione substantialem poenam ignis constituit. Supposita ergo nostra sententia respondent alii, daemones quando in hunc mundum veniunt, non omnino separari localiter a toto igne inferni, sed portionem quamdam ignis secum atferre, quia in illa quodammodo sunt inclusi, eique uniti. Ita sentit Malonius 2, dist. 6, disput. 2, sectione 2, ad 8, et favere videtur Glossa citata Jacobi 3. Hanc vero rosponsionem merito impugnant JEgidius, in 2, dist. 6, quaest 2, art. 2, et Argentina, in 4, dist. 44, quaest. unic., art. 4, quia licet non sit impossibilis absolute, requirit multa miracula, quae sine necessitate multiplicanda non sunt. Unum esset, quod ignis ille coram oculis nostris existens non videretur a nobis: aliud est, quod existens prope hominem, vel intra illum, ipsum non calefaceret, suspendente Deo concursum suum cum illo ad calefaciendum res alias praeter daemonem, vel ad immutandum visum. Aliud quod per alia corpora penetraret, cum illis eadem replens loca, ut si daemon ingreditur cubiculum undique clausum, vel si quando legio daemonum erat in uno homine, ita essent tot portiones corporalis ignis. Quae omnia magna sunt miracula non necessaria; nec Glossa illa id dixit, nam verba ejus sunt: Sicut gehenna semper ardet, ita Diabolus ulicumque sit, secum fert torinenta suarum flammarum. Non ergo ipsum ignem, sed tormentum ignis secum afferre dicit.

36. Probatior responsio. —Aliter ergo respondit AEgidius, tunc tormentum, pront recipitur in daemone extra infernum existente esse idem, quod habet in inferno, non tamen esse ab igne, sed a Deo solo. Quod etiam potuit facere Deus: verumtamen nec decet, nec est ita consentaneum aeternitati et immutabiltati illius poena, nec proprie talis poena diceretur tor entum suarum flammarum, ut dicta Glossa loquitur. Melius ergo dicitur, Deum, quia elevat ignem ad agendum in Spiritum, elevare etiam illum ut non minus agat in distantem spiritum, quam in propinquum; nam hoc non repugnat, cum conditio propinquitatis ad summum sit secundum naturalcm ordmem necessaria et ad actionem, contactus virtualis, et essentialis dependentia sufficiat, quae sine illa conditione absque repugnantia subsistere possunt: ut aliis locis tractando de divinis instrumentis, et de Christi actione per suam humanitatem, et sacramenta declaratum est.

PrevBack to TopNext