On this page
Caput 17
Caput 17
Nonnulla dubia circa loca poenalia malorum angelorum resolvuntur
1. Primum dubium. — An omnes daemones alternent infernum cum hoc aere, necne.—qQuid censuerit Cano. — Expugnatur. — Praeterea, de praedictis locis diximus, nonnulla circa eamdem interroganda supersunt, quae breviter expediri possunt. Unum est, an omnes daemones nunc in inferno sint, nunc vero in hoc aere, vel iidem semper in uno loco ali in alio permaneant. Hoc posterius docu:t Cano, ut ex iis, quae de illo supra refert Bannez, colligi potest. Aiebat enim quosdam daemones jam accepisse consummatam poenam ignis, hosque a principio detrusos fuisse in infernum, ut ibi semper essent, alias vero relictos esse in aere absque poena ignis; unde consequenter dicebat, ilos priores gravius peccasse. Sed praeter falsam opinionem jam impugnatum, quod principes aeris hujus non sentians poenam ignis, reliqua voluntaria sunt, et sine fundamento dicuntur. Nam, ut creditur, quo fuerunt Angeli perfectiores in natura inter eos, qui ceciderunt, eo gravius peccarunt: quo posito juxta illam opinionem sequeretur, omnes Angelos, qui in inferno semper alligati sunt, esse ex prioribus ordinibus Angelorum, eosque nunquam exire ad exercendos homines,sed tantum inferiores, qui levius peccarunt. Consequens autem non solum est gratis dictum, sed etiam est parum consentaneum Scripturis et Patribus. Nam Paulus, ad Eph. 2 Diabolum vocat "principem potestatis aeris hujus" ; per quem Hieronymus, ibi Satana, et Diabolum, caeterorum principem, cujus alii sunt satellites, intelligit, estque communis expositio, et ille dicitur princeps aeris hujus, quia etiam ille in aere versatur, et per seipsum interdum tentat ut de Eva et de Christo creditur, et fortasse etiam alios saepe tentavit: et in cap. 6, spirituales nequitias, quae in calestibus, id est, in aere versantur, vocat idem Apostolus, principes et potestates, et rectores tenebrarum; non sunt ergo ex solis inferioribus ordinibus malorum Angelorum. Item, Apoc. 12, ubi (juxta probabiliorem sensum) describitur praelium inter bonos et malos Angelos, quod in Ecclesia militante super salutem hominum geritur, Draco et Angeli ejus, pugnare dicuntur, qui Draco sine dubio est Lucifer, qui ibidem dicitur, "serpens antiquus, Diabolus et Satanas". De quo postea subjungitur: "Vae terrae et mari, quia descendit Angelus ad vos habens iram magnam". Ergo etiam Lucifer interdum in hoc aere versatur; unde cap. 20, dicitur pro aliquo tempore missum essc in abyssum, et ibi clausum, et postea solvendum esse de carcere, et exiturum, ut seducat gentes, et alia multa similia ibi leguntur.
2. Vera resolutio dubii. — Quibus consideratis longe probabilius videtur, nullos daemones esse semper inferno alligatos, nec aiios ita esse in hoc aere, ut nunquam in infernum descendant: sed alternatis vicibus nunc istos in altero ex dictis locis versari, prout sentit Magister, in 2, d. 6, 8 Solet autem, et ibi / Egidius, d. art. 2, et Bonaventura, art. 2, q. 1, Alensis, d. 2, quaest. 100, memb. ult., a. ult. Nam Scriptura indifferenter de spiritibus malis dicit versari in hoc aere: et de dracone et Angelis ejus universaliter dicit contra homines militare in hoc mundo; ergo non possumus cum fundamento distinguere duos ordines (ut sic dicam) malorum Angelorum, unum assistentium in inferno, alium ministrantium in hoc aere; nec enim propter majora, vel minora peccata, uni vel alteri loco destinati sunt. Ut Cano de suo excogitavit, sed omnes propter peccata sua inferno ex se deputati sunt, et omnes propter electorum perfectionem permissi sunt in hoc aere aliquando saltem versari. Nihil ergo probabilius cogitari potest, quam quod alternis vicibus, in uno, vel alio loco existant, vel secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia, ut Bonaventura dixit, vult prout variae occasiones occurrunt, et princeps illorum ordinat, aut Deus permittit, vel interdum per bonos Angelos disponit.
3. Secundum dubium. — An preedicta locorum alternatio duret usque ad diem Judicii necne ? — Negare videtur Origenes. — Potest vero ulterius interrogari, an haec vicissitudo semper duret, usque ad judicium, vel antea propter aliquam occasionem aliqui daemones, qui prius morabantur in aere, ante judicium in infernum perpetuo detrudantur: quam interrogationem insinuavit Magister, in 2, dist. 6, S ult., et occasionem sumpsit ex Origene, hom. 15, ad cap. 12. Josue, circa finem, dicente: Puto saue quia sancti quique repugnantes adversus istos incentores peccatorum spiritus. imminuant exercitum damonum; et infra reddit rationem, guia nequam spritus, cuin vincuntur a sanctis, vel in a yssum, vel in exteriores tenebras, etc., abducantur. Hanc vero sententiam Origenis, Bonaventura ibi incertam reputat; /Egidius vero, quaest. 2, art. 4, multipliciter illam explicat. et ex parte vero dubiam relinquit. Confundit tamen duas quaestiones, quas oportet distinguere. Una est, an daemon victus ab aliquo justo in aliqua tentatione, privetur potestate tentandi illum, vel alium; vel in illo genere vitii, vel in alio, vel pro aliquo tempore, vel semper; et hanc quaestionem praecipue tractat ibi /Egidius: nos vero de illa nunc non tractamus, pertinet enim ad materiam de tentationibus daemonum, quam in sequentibus capitibus discutiemus. Alia ergo quaestio propria hujus loci est, an daemones victi a justis relegentur perpetuo, et detrudantur in infernum; et in hoc sensu videtur locutus Origenes, etiamsi Magister in priori, et cum magna limitatione illum interpretetur, scilicet, quod daemon victus in aliqua tentatione non sinitur amplius tentare eamdem personam in eodem genere vitii; at hoc modo non minueretur exercitus daemonum, ut Origenes voluit.
4. In praedicto sensu impugnatur Origenes, ex Scripturis. — Dico ergo, in illo sensu non esse verisimilem sententiam Origenis, tum quia constat ex Scripturis, daemonem semel, ac saepius victum permanere adhuc in hoc aere ad tentandum. Id patet de Satana, qui Christum tentavit, et creditur fuisse Lucifer, quia non solum post primam et secundam Christi Domini victoriam persistit tentando illum, sed etiam postea in tempore passionis ejus, mortem ejus impedire tandem procuravit: et, ut ex locis citatis Apocal. constat, in tempore Antichristi gravissime Ecclesiam vexabit. Daemon etiam, qui Job tentavit, etiamsi seepius victus fuerit, non fuit in infernum detrusus, nec cum fundamento id affirmari potest: eademque ratio est de aliis; unde Matth. 12, daemon victus dicebat: "Revertar in domum meam, unde erivi", et Gregorius, lib. 3, Moral., cap. 8: Antiquus hostis, quo valentius vincitur, eo adhuc ad insidias ardentius instigatur. Ambrosius, lib. 4, in Lucam, de Diabolo, qui victus a Christo, recessit ab illo, ait: Postea non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit. Non ergo recessit usque id infernum, et licet aliquando recedere videatur, nam instare formidat, quia refugit frequentius triumphari, ut ibidem dicit Ambrxosius, nihilominus semper ibidem perseverat, occasionem vincendi quaerens.
5. Impugnatur etiam ratione. — Denique nulla est causa fingendi talem mutationem , et quasi punitionem daemonis victi, ut quia desidiose forte tentavit, ideo detrudatur in infernum; nam vel hanc poenam Deus imponit, et hoc improbabile est, quia Deus non punit nisi peccantem contra ipsum, daemon autem non peccat contra Deum in eo, quod remisse tentat, sed potius in eo quo tentat. Vel princeps daemonum illam poenam imponeret, et hoc etiam est ridiculum, tum quia non tantam habet potestatem: nam definire tempora reclusionis inferni, aut permissionis existendi in aere, solius Dei est, non Diaboli; tum etiam, quia diminuendo exercitium suum contra seipsum ageret diabolus, eo vel maxime, quia non vincuntur daemones a sanctis propter negligentiam suam, sed propter gratiam Dei dantis fortitudinem victoribus suis: ergo propter banc causam nulli daemones recluduntur in infer- num, usque ad diem Judicii. Alia vero illius reclusionis causa cogitari posset. si verum esset, unumquemque daemonum solum ad unum hominem tentandum deputari, et finito suo munere in infernum redire, ut ibi perpetuo maneat; sed hoc fundamentum probabile non est, ut infra dicemus; et ideo simpliciter verum est, reclusionem daemonum in infernum usque ad judicium differri. Vide D. Thomam, 1p., quaest. 114, art. 5, et Alensem supra.
6. Tertium dubium an predicta demonum vagandi libertas duret etiam in lege gratiae. -- Consulitur etiam hac de re auctor in Defensione fidei, lib. 5, cap. 18.—Ultimo vero interrogari potest, an etiam nunc post Christi redemptionem, et in toto hoc tempore legis gratiae libere versentur daemones in hoc aere, saltem usque ad tempora Antichristi, et ratio dubitandi sumitur ex Apoc. 20, ubi, Angelus de caelo missus "apprehendit Draconem, serpentem antiquum , qui est Diabolus et S'atanas, et ligavit illum per annos mille", "et misit eum in abyssum, et clausit, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni, et post hec oportebit illum solvi modico tempore". In quo loco suppono, per mille annos non significari definitum tempus, sed totum tempus legis gratiae, usque ad tempora Antichristi: ut est communis sensus Patrum et Ecclesiae contra Millenarios. Deinde, sub Dracone videtur comprehendi totus exercitus malorum Angelorum ejus, quia alias non esset potentia ejus satis ligata ad finem ibi intentum, et ita de Diabolo simphrciter, id est, de tota potentia daemonum videtur locum illum interpretari Augustinus, lib. 20, de Civ., c. 1 et 8, et clarius Prosper, in dimid. Temp., cap. 4. Ergo juxta illam Prophetiam nunc daemones omnes sunt in inferno, et non in hoc aere caliginoso. :
7. Resolutio affirmativa et certa. — Wespondeo, certissimum esse, etiam nunc daemonum multitudinem in hoc aere versari; nam post Christi redemptionem loquitur Paulus, cum daemones vocat, spiritualia nequitiae in caelestibus, et nunc etiam daemones vexant homines, etiam fideles, et ideo ab Ecclesia obsessi exorcizantur, et Christus inter signa suorum discipulorum posuit, deemonia cjicient, Marc. ult. Denique res clarior est, quam ut probatione indigeat. Si ergo in loco illo Apocalypseos admittatur expositio, ut sub Diabolo Angeli ejus comprehendantur, consequenter dicendum est, daemonem non dici ligari quoad detentionem personae in certo loco, sed quoad usum potestatis tentandi homines, ut Augus- tinus exponit: non quod omnino non sinantur homines tentare, aut vexare, contrarium enim constat (ut dixi), sed quia non permittuntur tentare quantum possunt et cupiunt, nec quantum ante Adventum Christi solebant. Maximeque ligati sunt hoc modo respectu Christianorum et membrorum Ecclesiae Christi, et praesertim praedestinatorum, ut vult Augustinus; qui consequenter per abyssum non intelligit gehennam, sed corda fidelium respectu quorum non 'est ligatus Diabolus, sed libere eos tentare et seducere permittitur, et ita facile expeditur objectio.
8. Verumtamen licet credendum sit, potentiam daemonum fuisse per Christi redemptionem alligatam, juxta illud Matth. 12: "NVemo intrat in domum foris, ut vasa domus ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem", etc.. nihilominus non videtur in illo Apocalypsis loco de hujusmodi potestatis coarctatione sermo esse: tum quia illo modo multum receditur a proprietate verborum sine necessitate, ideoque magis videtur mystica expositio, quam litteralis; tum etiam quia illo modo, non solum videtur ligata potestas daemonum respectu praedestinatorum post Christi adventum, sed etiam antea, propter CHRISTI merita praevisa; nunquam enim permissus est daemon ita electos tentare, ut usque ad exitum ex hac vita illos vinceret: extra hunc vero articulum etiam nunc illos tentare, et saepe vincere permittitur: nec solum ligata est ejus potestas respectu Ecclesiae Christi et membrorum ejus, sed etiam respectu infidelium, non quidem aequaliter. sed quantum conveniens fuit, ut infideles ad Ecclesiam trahi, et a potestate demonum erigi possent: sic enim ad litteram verificatur sententia Christi, prius debuisse ligari fortem, ut possent vasa ejus ab eo diripi.
9. Probabilius ergo videtur ibi esse sermonem de solo Lucifero damoniorum principe, ut indicant verba, Draconis, serpentis antiqui, Satana et Diaboli, per antonomasiam sic appellati, juxta illud Matth. 25: "Qui paratus est Diabolo, et Angelis ejus". De solo autem Lucifero probabilissimum est ligatum esse per Christi imperium per realem detentionem ejus in aDbysso, id est, in inferno corporeo et locali: in hoc enim sensu utitur saepe Joannes voce illa in eodem libro, praesertim c. 9 et 11, et verba antecedentia et sequentia ejusdem loci satis id declarant; nam Angelus missus ad ligandum Draconem habere dicitur clavem abyssi: quod si intelligatur de aliquo Angelo ministro Christi, non potest de illo dici, quod habuerit corda hominum pravorum in manu sua: si vero Christus ipse nomine Angeli ibi significetur, non potest illi attribui, quod daemones in cordibus hominum alligaverit, et ad hoc, habuisse catenam in manu sua, ut ibi subditur; nam licet nomen catene per metaphoram usurpetur, non recte accommodatur ad corda hominum, nec per ullam metaphoram congrue dici potest Christus, alligasse catena, imo etiam coactione, et praecepto malos Angelos ad corda hominum infidelium: quod tamen optime dicitur de locali incarnatione; unde post illa verba subjungitur: "Cum consummati fuerint aille anni, solvetur Satanas de carcere suo", et exiet, quod dure, et vix de cordibus hominum intelligi potest: proprie autem et facile de carcere loci infernalis.
10. Reclusum nunc esse Luciferum probabile. — Valde ergo probabile est ibi nunc esse clausum, et signatum Luciferum, et non esse permittendum inde exire usque ad ultima tempora tribulationis Antichristi; quod aliqui putant specialiter factum esse in congruentem poenam, quia Christum per seipsum tentare, et usque ad mortem persequi ausus est. Melius autem dicitur factum esse in bonum electorum et Ecclesiae, juxta secreta consilia divinae providentiae; ita docuit et exposuit Gregorius , libr. 4 Moral., cap. 13, alias 12, ut notavit, et docte confirmaxit Ribera referens alios Apoc. 20, etsequitur ibi Viegas, Comment. 1, sect. 2, adduntque in confirmationem verba citata ex Matth. 12, et illa Joann. 12: "Vunc princeps hujus mundi ejicietur foras". Quae quidem loca non cogunt, alias enim habent expositiones: valde tamen consonant, et per dictam Gregorii sententiam et expositionem , optime ipsorum intelligentia completur, et sic etiam cessat objectio facta, quia quamvis Lucifer ligatus sit in inferno, ministri ejus permittuntur egredi, et in hoc aere caliginoso versari ad exercitium hominum, juxta mensuram, et modum in hoc tempore propter Christi merita jam consummata speciali Dei providentia, et gratiam praescriptum.