On this page
Caput 19
Caput 19
Utrum omnes tentationes, ac subinde omnia peccata hominum ex daemonum actione proveniant
CAPUT XIX. UTRUM OMNES TENTATIONES, AC SUBINDE OMNIA PECCATA HOMINUM EX DAEMONUM ACTIONE PROVENIANT.
1. Introducitur quaestio. — Quamvis ostensum sit daemones habere vim ad tentandos homines et pro malitia sua, Deo permittente, seepe id facere: non tamen declaratum est, an e converso omnes tentationes hominum a daemonibus proveniant, quod D. Thomas, dicta q. 114, art. 3, de peccatis quaerit, interrogando utrum omnia peccata procedant ex tentatione Diaboli, quod in idem fere recidit, quia ante omne peccatum aliqua tentatio praecedit, juxta illud Jacobi primo, Unusquisque tentatur a concupiscentia sua; concupiscentia autem cum oconceperit, parit peccatum. Et ita si omnes tentationes sunt a daemone, erunt etiam omnia peccata ; vel si aliqua tentatio sine actione daemonis insurgere potest, etiam poterit dari in homine peccatum, cujus daemon non sit causa: quia potest homo, si velit, ilii tentationi consentire et peccare. Nihilominus tamen tentatio absolute loquendo latius patet, quam peccatum; et ideo generalius quaerimus, an daemones sint causa omnium tentationum, quas homines patiuntur; et fere in idem redit, quod D. Thomas, in d. q., art. 2, interrogat, utrum tentare sit proprium Diabohl, erit enim illius proprium, si illi soli conveniat; conveniet autem soli aliquo modo, si omnium tentationum ipse auctor sit.
2. Notatio er Augustino duplicis tentationis, ad probandum, vel ad subvertendum. — Prius vero quam respondeamus praemittenda est vulgaris distinctio tentationis, quam saepius tradit Augustinus, ut lib. 2, de cons. Evangel., c. 30, et q. 58, in Exodum, et ep. 146, versus finem: ubi unam vocat probationis, aliam deceptionis, aut sedwtionis. Vocatur autem prior probationis, quia fit ad experiendum, vel manifestandum, quid in nomine sit, vel lateat. Posterior autem vocatur seductionis, utique practicae et moralis, quia tendit ad inducendum hominem in peccatum: unde subversionis etiam appellari solet. Indeque scire oportet, tentationes has magis distingui ex fine, et intentione, quam ex effectu; nam tentatio deceptionis, subversionis dicitur: non quidem, quia de ratione illius sit, ut cum effectu subvertat; sed quia tendit ad subvertendum, seu inducendum ad malum et peccatum, quam inductionem vocavit Augustinus seductionem vel deceptionem. Ideoque in d. q. 58, addit, quod est ad peccatum seductio. Et hinc fit, ut una, eademque tentatio respectu diversorum utramque rationem induat; ut tentatio Job respectu Dei fuit probationis, seu ostensionis et angmenti virtutis. Ita enim illam Deo tribuit Augustinus, vel auctor quaest. nov. et veter. Testam. mixtar., q. 99. Idemque est de tentatione Tobiae, cui dixit Angelus Tob. 12, "Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te". Utraque vero respectu daemonis, fuit subversionis; hanc enim ipse principaliter intendebat; imoetiam respectu ejusdem eadem tentatio sub diversis respectibus probationis et subversionis, esse potest: vel quasi mixta, utramque disjunctim comprehendens,ut eadem Christi tentatio a diabolofactaest, tum ad probationem, tum ad subversionem. Nam (ut sancti exponunt) dubius erat Satanas, quis, etqualis homo Christus esset;et ideo aggressus est tentare illum, vel ad experiendum, an esset Filius Dei, et cognoscendum illum: sub qua ratione tentatio illa, probationis fuit; vel ad subvertendum illum, si non erat Filius Dei, sed purus homo, qui peccare potuisset.
3. Ex dicta tentationis distinctione varia Scripturae loca conciliantur. — Discernuntur ergo illa duo tentationum genera ex intentione tentantis: et ideo interdum reipsa, interdum ratione, et respectu distinguuntur. Et juxta hanc divisionem conciliat Augustinus locutiones Scripturae. Nam interdum dicitur Deus tentare homines, ut Sap. 3, "Deus tentavit eos", scilicet, justos, Genes. 12: "Tentavit Abraham", ut pia ejus obedientia probaretur, ait Augustinus, lib. 6 de Civit., cap. 32, unde infert, negue enim omnis est culpanda tentatio, quia et gratulanda est, que fit probatio, et Psalm. 25, ait David: "Proba me Domine, et tenta me" ; tentaLione utique utili, qua non decipimur, vel opprimimur, sed probamur, ut dixit Augustinus, libr. de Don. perserv., cap. 6. Alibi vero dicit Scriptura, Deum neminem tentare, ut Jacobi primo, utique fentatione noxia, que propria est diaDoli, ut eisdem locis Augustinus dixit: et Ambrosius, l. 1, de Abraham, c. 8. Aliter (inquit) Deus tentat, aliter diabolus. Diabolus tentat, ut subruat; Deus tentat,ut coronet. Idem tradit late Cyprianus, l. 3 Testimon. ad Quirin., cap. 15, et lib. de Orat. dominica.
4. Tentandi varie actiones. — Ut autem dicta divisio amplius explicetur, et modus tentandi Dei, et diaboli clarius distinguantur et intelligantur, possumus actiones tentandi amplius distinguere. Nam, quaedam est mala ex objecto, seu intrinseco fine; quia proxime tendit ad inducendum hominem ad peccandum; alia vero est ex objecto bona, vel saltem non mala. Prior semper est mala ex parte illius, qui proxime tentat, sive per illam subversionem hominis, sive cognitionem alicujus rei occultae, sive quemcumque alium finem, etiam bonum intendat; quia non sunt facienda mala, ut inde veniant bona: ideoque nemo potest honeste ad malum inducere alium, etiamsi propter bonum finem id faciat, et ideo tales tentationes nunquam possunt fieriDeo auctore, quia Deus nulla ratione, vel propter nullum finem potest hominem ad peccatorum inducere, sive propter manifestationem alicujus rei occultae. sive propter majus hominis bonum, sive in poenam. Propter hos enim fines potest Deus pravam tentationem permittere, non tamen facere. Et ideo quando Deus non solum permittit, sed etiam per se tentat, utitur semper actione de se bona, vel inductiva ad bonum, ut dicitur tentasse Abraham, praecipiendo sacrificare filium, quod sacrificium, ut a Deo praeceptum, bonum erat. Et Exod. 15, dicitur, "constituit ei (id est populo) Dominus preecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum", dicens. "Si audieris vocem Domini Dei tui", etc. Et praesertim dicitur hoc modo tentare, quando praecipit ardua et difficilia, ut Ambrosius in loco citato notat. Unde dicitur etiam tentare, quando in gravi necessitate famis aut sitis, aut alterius incommodi temporalis hominem constituit: quia per illam actionem non inclinat ad malum, sed solum facit, ut materia virtutis, quam ipse, saltem per naturalem legem, observare praecipit, difficilior reddatur. Hic autem tentandi modus non habet locum in daemone, quia ille semper intendit principaliter subversionem, et nocumentum ejus, quem tentat; quamvis simul possit aliquid etiam scrutari, aut cognoscere, ut jam notavi. Et ideo in praesenti solum de malis tentationibus tractamus: quarum Deus auctor esse non potest, sed creatura, et de his inquirimus an daemon semper sit illarum causa, et consequenter etiam peccatorum, quae ex illis resultant.
5. Assertio prima. — Remotissime concurrit denon ad omnes tentationes ad malum, quatenus scilicet Evam seduait. — Ukterius ergo advertimus, tribus modis posse daemonem ad has tentationes concurrere, seu esse illarum causam; scilicet, remotissime, prorime, remote, seu nediate. Primum modum vocavit D. Thomas indirectum, Sicut, ait, qui efficit aliquam dispositionem ad aliquem effectum, dicitur esse causa occasionaliter, ut indirecte talis effectus. Intelligit autem plane, de dispositione valde remota, ut per particulam occasionaliter, satis declaravit, et per exemplum, quod statim adhibet de originali peccato. Nam hoc modo, ait daemones esse causam omnium peccatorum, et consequenter etiam omnium tentationum generis humani. Quod est certum, quia daemon tentando primos homines fuit causa lapsus illorum, et ex illo lapsu orta sunt in genere hu- mano omnia peccata postea commissa, et consequenter etiam tentationes, quae in humano genere deinceps fuerunt. Ergo saltem indirecte, vel (ut nos clarius loquimur) remotissime omnia peccata, et omnes tentationes hominum a diabolo originem ducunt. Consequentia est clara, et major habetur Genes. 3. Minor autem declaratur: nam omnis tentatio, vel est ab intrinseco, id est, a concupiscentia, praecedente tantum extrinseca motione objectorum naturalium, et haec ducit originem ab originali peccato; nam in statu innocentiae non essent isti concupiscentiae motus, ut ex sequenti tractatu nunc supponimus. Ergo qui fuit causa peccati primi parentis, a quo trahitur originale peccatum, fuit etiam causa saltem remotissima omnium istarum tentationum; et consequenter etiam omnium peccatorum, quae ab illis ortum habent.
6. Vel tentatio est ab extrinseca causa suggerente, quae non potest esse nisi creatura rationahs inordinate operans: quia ipsamet actio sic tentandi inordinata est, ut declaravi. Et ideo non solum Deus (ut jam dixi) verumetiam Angeli sancti, non possunt hujusmodi tentatonem efficere. Ergo tantum esse potest, vel a daemone, vel ab homine, et siquidem a daemone sit, habebitur intentum. Si autem sit ab homine, de facto nunquam erit, nisi ab homine lapso; et consequenter illamet tentatio ducet originem ab originali peccato. Tum quia tentatio illa active considerata, ut est ab homine tentante, est novum personale peccatum, et consequenter originem trahit ab originali labe: considerata vero passive ex parte ejus, qui tentatur, sic etiam, prout in nobis ordinarie fit, originale peccatum supponit, et in eo fundatur; quia talis tentatio non fit in nobis, nisi vel excitando concupiscentiam, vel decipiendo mentem, utriusque autem factus est homo capax per originale peccatum. Unde dixit Gregorius, hom. 6, in Evangel.: Nos cum tentamur, plerumque in delectationem, aut etiam in consenswn labimur quia de carnis peccato propagati, in nobis ipsis etium gerimus, unde certamina tolereunts. Kta ergo omnis tentatio prava ex peccato originali aliquo modo provenit, et per illud in daemonem, tanquam in causam reducitur. Locutus sum autem de hac humana tentatione, prout in nobis ordinarie fit. Quia in rigore potest unus homo tentare alium per solam suggestionem, sine praevia concupiscentia vel deceptione, quo modo sola Eva tentavit Adamum:; et ita illa tentatio passive spectata ex parte Adami non duxit origi- nem ex priori peccato, quod in ipso fuerit, ut est clarum; nihilominus tamen active sumpta ex parte Evae duxit originem a priori ejus peccato, quo mediante reducitur in daeemonem, qui Evam induxit et seduxit. Nec in hac assertione alia difficultas occurrit.
7. Secunda assertio. — Proaime non potest daemon concurrere cum hominibus ad ipsum consensum peccainosum. — Circa secundum modum concurrendi daemonis ad tentationem, vel peccatum hominis proxime, distinguendum est imprimis inter propriam tentationem et peccatum: nam peccatum incipit a consensu, tentatio vero consensum antecedit. Et ideo duo sunt certa. Primum est, diabolum non soIum non esse proximam causam omnium peccatorum, verum etiam nullius peccati hominis posse daemonem esse proximam causam. In quo errarunt antiqui haeretici, dicentes, daemonem sola sua virtute sine nobis posse in nobis causare peccatum. Quem errorem videtur Augustinus tribuere Valentino, lib. de Haeres., cap. 11, dum de illo dicit: Malitiam non arbitrio tribuit, sed nature mundi, id est, generi diabolico. Eumdem tribuit Armenis et Albanensibus. Castro, verbo Peccatum, haeres. 3, et Prateolus sub eorum nominibus, Sanderus, lib. 7, de visib. Mon., haeres. 118 et 151, ubi tribuit etiam Albigensibus, quos cum Albanensibus confundit. Sed Prateolus illos distinguit, et de Albigensibus hoc non refert.
8. Hic vero error tam est absurdus, ut refutatione non indigeat. Quia sine libertate non potest subsistere peccatum: nam in eo quod quis vitare non potest, non peccat: et ideo, ait Sapiens, "Deum reliquisse hominem in manu consilii sui", etc., Eccles. 15, de qua re latius in materia de peccatis, et de libero arbitrio: nunc enim quae in capite praecedenti tacta sunt, contra hunc errorem sufficiunt. Tantumque addimus, non solum non posse daemonem efticere in vo'untate nostra consensum peccati, ut causam proximam per se efficientem ac totalem, verumetiam neque ut partialem, cooperando immediate cum nostra voluntate. Nam illud prius est contra libertatem, et contra vitalitatem actus voluntatis: hoc autem posterius, licet cum illis duabus proprietatibus possit subsistere, ut de facto servantur in concursu Dei cum actu libero voluntatis: nihilominus repugnat immaterialitati nostrae voluntatis, ejusque independentiae ab omni causa creata, tam in operatione, quam in esse suo, et excedit vim naturalem activam Angelorum omnium, ut libro quarto ostensum est. Hoc ergo modo non potest daemon tentare hominem, seu peccatum ejus operari.
9. Tertia assertio certum est posse demonen esse causam promimam ipsius tentationis.— Nihilominus tamen certum est, posse daeemonem esse causam proximam tentationis, qia homo ad peccandum inducitur, seu instigatur. Hoc manifestum est ex omnibus adductis in praecedenti capite. Et patet imprimis in tentatione Evae, ad illam enim tentandam proxime, et sine alio medio serpens accessit: eodemque modo Satanas Christum tentavit. Nec obstat, quod in corpore assumpto, vel per instrumentum corporeum ad tentandum accesserit: quia cum dicimus causam proximam, non excludimus omne medium instrumentale, sive artificiale, sive naturale, sed excludimus causam mediam, quasi principalem, praesertim in genere moris. Est namque valde notandum, daemonem non dici causam proximam tentationis, quia ipse per se, ac physice efficiat aliquid in nostris potentiis, quo tentationem inchoet, nihil enim hujusmodi potest efficere per se, sed tantum applicando activa passivis per motum localem, ut in libro quarto diximus, cum divo Thoma, 1 part., quaest. 110 et 111, et 1,2, quaest. 8, a. 1 et 2; sed dicitur causa proxima tentationis, quia immediate applicat, vel otfert objectum, a quo tentatio incipit, quatenus ex illo movetur phantasia, et a phantasia intellectus per speciem excitantem cogitationem, a qua incipit tentatio; quod duobus, vel tribus modis daemon facere potest. Primo per seipsum applicando objectum sensibile, et tali modo offerendo illud, ut pravam cogitationem possit excitare. Secundo, loquendo exterius, et per locutionem repraesentando pravum objectum, simulque suadendo consensum in illud, sub aliqua ratione apparentis boni. Tertio, excitando imaginationem hominis, sine propositione objecti moventis sensum aliquem externum, per solam internam motionem humorum, quibus, et phantasmata convenienter applicentur ad excitandam sensibilem cogitationem, et corpus ipsum alteretur, ac disponatur aptius ad cooperandum tentationi, quae omnia sunt nota ex dictis in libro quarto. Et cum proportione in Angelis sanctis locum habent in ordine ad bonam operationem: ex quibus constat, daemonem non tam physice, quam moraliter dici causam per se, vel proximam nostrarum tentationum.
10. Quarta assertio potest quoque d«emon esse causa, mediata tentationis. — Et hinc facile declaratur tertium membrum de causalitate mediata, seu remota, per quam minus per accidens, magisque propinque daemon nos tentat, quam per remotissimam occasionem. Nam imprimis respectu ipsius peccati semper dici potest daemon remote concurrere, licet respectu tentationis concurrat proxime. Quia inter propriam actionem daemonis, et peccatum, semper mediat cogitatio, in qua proprie, et quasi formaliter consistit ipsa tentatio: et illa sola ex actione daemonis per se, seu effticaciter resultat; unde respectu ipsius peccati multo magis est causa remota, seu per accidens. Et hinc fit, ut tentationis esse possit daemon efficax causa, non tamen peccati, quia potest necessitare hominem ad tentationem sentiendam, non tamen ad consentiendam. Nam, ut Augustinus saepe dicit, non est semper in potestate nostra, quin visis tangamur, cum tamen semper possimus hujusmodi tactui resistere, non consentiendo, quamdiu ratio non ita absorbetur, ut rationis usus impediatur. Daemon autem cum tentat non ligat, vel omnino impedit usum rationis, quia licet de absoluta sua potentia posset id facere, ordinarie non permittitur. Et si aliquando permittitur, jam tunc proprie ac formaliter non tentat ad peccandum, sed infert aliud malum poena, quo potestatem peccandi pro tunc aufert, quia sine potestate utendi ratione, et libere operandi, non consistit, seu componitur peccandi potestas: et consequenter nec inductio ad peccandum. Deinde respectu ipsius tentationis potest daemon dici causa mediata, et per accidens, physice loquendo: quatenus non per influxum per se in cogitationem ipsam, vel in speciem intellectus, aut phantasiae tentationem efficit, sed solum applicando motiva, ut explicavi.
11. Atque hoc modo secundus, et tertius modus tentandi proxime, vel remote, non separantur, nec in re distinguuntur, sed quoties proxime et per se tentat morali modo, tentat etiam remote, ac per accidens physice, unde certum est, utroque modo posse, et solere tentare: an vero semper id faciat, mox videbimus. Potest autem cogitari modus alius remote tentandi, qui, et minus remotus sit, quam remotissimus, etnon sit ullo modo proximus, etiam moraliter. Ut si daemon inducat Petrum ad occidendum Joannem inimicum suum; Petrus autem inducat Paulum ad se juvandum in tali homicidio: tunc daemon proxime tantum Petrum tentabit, Paulum autem dici poterit tentasse remote, quatenus Petrus occasione suae tentationis Paulum tentavit. Tunc enim Paulus a solo Petro proxime inductus est, a daemonc vero non tantum remotissime rationi peccati vriginalis, sed alio propinquiori modo, quamvis etiam remoto: quia solum ex tentatione daemonis sumpsit Petrus occasionem tentandi Paulum. Quod verum est, sive cogitemus daemonem induxisse Petrum tantum ad homicidium Joannis, sive induxisse tentandum Paulum; semper enim illa inductio daemonis est tantum mediata respectu Pauli, nisi addatur specialis cooperatio daemonis ad inducendum Paulum, per se ipsum simul cum Petro illum instigando: nam tunc diversis rationibus erit daemon simul proximus, et remotus tentator.
12. Agitatur jam queestio hujus capitis quoad duos posteriores modos concurrendi. — Prima sententia affirmans. — Omissa ergo remotissima causalitate, cum alii duo modi tentandi in singulis peccatis, vel tentationibus, possibiles sint, explicandum superest, an in omnibus et singulis tentationibus, et peccatis hominum, aliqua major causalitas daemonis intercedat, quam remotissima. Prima sententia est, omnia peccata hominum esse ex tentatione daemonum. lIta senserunt Armenii, sed errarunt valde, quia non solum de facto, sed etiam de possibili, seu de potestate locuti esse videntur. Nam ideo aiebant, nullum fuisse futurum peccatum si daemones non fuissent, qui homines ad tentationes impellerent. Sed isti in hunc errorem prolapsi sunt, quia non putabant, homines libere peccare. sed ex immissa a daemone necessitate, seu necessaria voluntate.
13. Praedictam sententiam intellectam etiam de possibili erroneam esse probatur. — Secluso autem hoc errore, negare in homine potestatem peccandi absque tentatione daemonis, non tantum erroneum est, sed etiam fatuum: quia homo per se potest libere eligere; ergo ex se etiam potest male eligere, si velit, etiamsi ab alio non tentetur, nec inducatur. Item quia licet necessarium esset praecedere aliquam tentationem, interna propriae concupiscentiae sufficeret, ut convincunt verba Jacobi 1: "Unusquisque tentatur a concupiscentia abstractus, et intellectus, concupiscentia autem cum conceperit parit peccatum". Tentatio autem concupiscentiae insurgere potest in natura lapsa sine extrinseco rationali tentatore, ut sic dicam, per objectorum sensibilium occurrentium excitationem, juxta illud 1, Joann. 2: "Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum", etc. Et ex hac ipsa excitatione sufticienter nasci potest illa pugna inter carnem et spiritum, quam deplorat Paulus ad Roman. septimo, et ad Galat. 5. Et praeterea non solum hoc modo ab intrinseco sine daemone potest homo tentari, sed etiam per prava hominum consilia, qui inter tres animae inimicos nomine mundi numerantur. Addo denique sine concupiscentia fomitis, et sine tentatore extrinseco potuisse hominem peccare, etiam in statu naturae integrae constitutum.
14. Intellectam vero de facto, id est, semper contingere tentationes ex demone, docens multi Patres. — Nihilominus tamen de facto nonnulli Patres sentiunt omnia peccata hominum esse ex tentatione daemonis. Ita indicat Dionysius, cap. 4, de Divin. Nomin., p. 4, in principio. Demonum, inquit, turba malorum omnium causa, et sili ipsi, et aliis, qui malitie dederunt mannus, esse dicitur. Idemque sensit Origenes, homil. 15, in Josue, cap. 11, versus finem, ab illis verbis, Deum non veniunt inimicae virtutes, que peccata operantur in nobis, nec provocant nos, vinci non possunt, etc., cum his, quae late prosequitur, et in capite sequenti magna ex parte expendemus. Damascenus etiam, lib. 2, cap. 4, Nullum, inquit, vitium, nullum impurorum affectuum genus est, quod non ab ipsis excogitatum sit. Quae verba conatur D. Thomas exponere de primo modo causalitatis remotissimae: ita ut daemon dicatur omnium vitiorum, et pravorum affectuum causa, quia fuit auctor peccati primi parentis, quod fuit radix omnium malorum in humana natura. Sed est difficilis expositio: nam cum Damascenus dicit, nullum esse impurum affectum, qui non sit a daemone excogitatus, aperte loquitur de particulari industria daemonis ad tentandum et inducendum hominem ad omnia particularia vitia.
15. Et confirmatur hoc ex Leone papa, sermon. 4, de Collectis, ubi prius exaggerat fallacias, et insidias daemonis in perdendis hominibus, et postea concludit: Quidquid igitur hominum quibuslibet impietatibus Deum Lesit, lhujus fraude traductum, hujus est nequitia depracatum. Facile non omnia vitia impuht, quos in religione decepit. Et serm. 68, ad fratres in Erem., inter opera Augustini, sic dicitur: Cum malum aliquod cogitamus, aut facimus, sive parum, sive multum, nulli dubium, quin malignum Angelorum hortatorem habeamus. Et infra: Cum verba otiosa dicimus, aut quidquam mali facimus, diabolicum consilium est. Et idem satis significatur in sermon. 76, eamdemque doctrinam multum indicat CyrilIus Hierosolymitanus, Catech. 2, dicens: Neque tu solus dux istius rei, id est, peccati, verum etiam alius, ille incitat, sed non vi superat, etc. Idem insinuat Cassianus, collation. 7, et sequentibus. Et Hieronymus, ad Ephes. 6, ex quo loco potest haec sententia confirmari.
16. Ait enim Paulus Ephes. 6: "Non est nobis colluclatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes". Per quae verba certe non intelligit ex carne et sanguine tentationem contra spiritum non insurgere, cum aliis locis hoc ipsum fateatur et deploret. Ergo intelligit , hanc etiam tentationem carnis et sanguinis non esse sine instigatione daemonum, sed ab eis procurari et accendi; ergo multo magis in caeteris omnibus, operationem daemonis intervenire significat. Et ita exposuit locum ilIum D. Thomas, ibi lect. 3. Item confirmari hoc potest ex illo Joan. 13: "Cum diabolus jam müisisset in cor, ut traderet ewn Judas".VEt Actor. b, ait Petrus Ananiae, "Cur tentavit satanas cor tuwm mentiri", etc. Etad huncmodum frequenter Scriptura loquitur. Unde Joan. 3, dixit Christus: "Qui facit peccaium, serous est peccati". Et postea dicit Judaeis: "Vos ex patre diabolo estis", etc.,quia peccando in illo statu quasi generabantur a daemone, et ejus nutui serviebant: idem ergo de quocumque peccante dici potest. Videturque inde argumentum ab inductione sumi posse, quod simili modo in omnibus peccatis, vel tentationibus hominum contingat.
17. Accedit ratio conjecturalis. — Denique addi potest conjectura, quia daemones tentantes homines innumerabiles sunt, et ob magnum odium Dei et hominum, summo studio ac diligentia hoc munus praestant, et nullum intervenit in temporis punctum, in quo ab his celeribus desistant: quia nulla corporis lassitudo, vel occupatio rei familiaris, vel distentio quotidiani victus eos impedit: ergo verisimile est, nunquam praetermittere occasionem tentandi hominem, et consequenter etiam e converso, nullam fieri in homine tentationem, quam non faciat daemon. Consequentia per se valde probabilis est: quia quoties aliunde potest insurgere tentatio, se offert daemoni optima occasio se immiscendi, et acuendi tentationem. Antecedens autem quoad omnes partes sumptum est ex Cassiano, collat 7, capit. 7, 15, 20, et collat. 8, cap. 12, et eodem modo caeteri Patres de malis spiritibus sentiunt. Et confirmatur: nam omnia bona, quae homines faciunt, ex bona suggestione Angelorum custodum procedunt; ergo et omnia mala ex malorum impugnatione. Respondet divus Thomas negando consequentiam: Quia bona, in- quit, non possunt fieri sine aucilio divino, quod homini exhibetur ministerio bonorum Angelorum. Sed contra, quia bona ordinis naturalis sine auxilio speciali fieri possunt saltem singula.
18. Contrariam sententiam non omnes tentationes de facto esse a demone D. Thomas et alii etiam Patres docent. — Nihilominus D. Thomas, 1 p., quaest. 114, art. 3, quem fere repetit 1, 2, q. 80, a. 4, docet non omne peccatum esse ex daemonum suggestione, ac subinde non omnes tentationes esse a daemone. Et citat hanc sententiam ex Origene, qui illam tradidit, lib. 3, Periar., cap. 2. Eamdem habet Augustinus, vel potius Gennadius, libro de Ecclesiast. dogma., cap. 81, dicens: Von omnes mala cogitationes nostre semper diaboli instinctu excitantur. Et Basilius, in Regul. brevior., num. 75, quaestionem in forma proponit: Numquid omnis peccati, sive mente, sive dicto, sive facto concipiatur, causa recte conferre in satanam possit. Et negative respondet, et inter alia dicit: Quod etiam mala ex nobis ipsis nascantur, manifeste Dominus ostendit. De corde enim (inquit) exeunt cogitationes male, etc. Imo indicat ibi daemones non inchoare tentationem suam, nisi ex parte hominis aliquod ejus initium praecedat. Quod clarius sensit Chrysostomus, seu auctor Imperfecti, homil. 19,circa illa verba Matth. 24: Tunc si quis cobis dixerit: Hcce hic est Christus, scribens, aliquotiens divimus, quod diabolus non ingerit genus tentationis in homine, sed desiderium uniuscujusque considerat, et secundum quod viderit hominem desiderantem aliquid, em eo accipit occasionem tentandi.
19. Et clarius idem Chrysostomus, hom. 54, in Acta, Multi, inquit, absque diabolo pereunt. Profecto non omnia ipse effecit; sed multa etiam fiunt a sola nostra ignavia. Et addit: S autem alicubi ipse auctor, nos initium adhibemus. Et Nazianzenus inter carmina tetrastica, in 52, sic inquit: Qui culpam in hostem semper ipsi vertimus? Cum nostra praestent robur ipsi crimina. Te criminare prorsus, aut certe magis. Ignis tuus est, flumma vero demonis. Fundarique solet haec sententia in hoc quod homo ex se habet, unde veluti ab intrinseco tentetur: nam habet carnem, qua contra spiritum, et legem fomitis, quae contra legem Dei insurgit. Unde Christus dixit: "De corde exeunt cogitationes male", Matth. 15. Sicque Gregorius, lib. 11 Moral. c. 25, tractans verba illa Job. 13: "Qui quasi putredo consumendus suwmn, et quasi cestimentum, quod comeditur a tinea" (inquit): Homo quasi putredo consumitur dum carnis suae corruptione conteritur, cui immunda tentatio non aliunde, sed a semetipso nascitur. Et iterum, 7» semetipso quippe habet homo unde tentetur. Et hinc sumpta est ratio, qua usus est Origenes, et censetur potissima in hoc puncto. Quia in homine sunt alia principia tentationum praeter daemones; ergo non est cur daemoni omnes nostras tentationes tribuamus: ergo nec peccata quae ex eis nascuntur.
20. Judicium auctoris quod utraque sentenLia, licet probabilis, incerta sit, cum tractetur de facto.—Utraque ex his sententiis probabilis est, et ita de illis censent frequentius theologi, praesertim moderni, sed res videtur utrimque satis incerta. Et ratio incertitudinis est, quia non est quaestio de potestate, sed de facto. Nam de potestate jam diximus posse hominem pati tentationem ex propria concupiscentia, aliunde quam a daemone provocata, ac subinde sine interventu daemonis posse etiam peccare. Et hoc solum probat ratio proxime facta in favorem secundae sententiae, et testimonia in quibus fundatur. Non tamen sufficienter probat de facto, quia inde solum sequitur, non esse necessariam industriam vel actionem daemonis, ut homo tentationem patiatur et illi consentiat. Verumtamen lcet non ex necessitate, ex parte hominis, vel effectus, potest nihilominus daemon sua voluntate prava semper se immiscere, et simul cum alia causa occurrente industriam suam adjungere et tentationem urgere. Quod si ita faciat in omnibus tentationibus, omnium illarum et consequenter omnium peccatorum ab illis provenientium erit causa moralis, et proxima in suo ordine non necessaria, sed voluntaria, et saltem adjutrix. Unde autem constare potest daemonem non ita facere, cum sit valde consentaneum pravae illius voluntati, supposita ejus infatigabili natura, ut in fundamento prioris sententiae explicatum est.
21. Quapropter possent fortasse dictae opiniones in concordiam aliquo modo reduci, dicendo non esse necessariam actionem, velt causalitatem daemonis, ut homines tententur, sufficienter ut peccent, quod maxime intendunt auctores posterioris sententiae; et nihilominus non esse incredibile daemonem ex superabundanti malitia et sollicitudine sua ad omnes tentationes, omniaque peccata hominum aliquo modo propinquo concurrere, quod intendunt auctores prioris sententiae, eorum- que fundamenta probabiliter suadent, quibus addi possunt verba Petri: "Adversarius vester | diabolus tanguam leo rugiens, circuit, querens, quem devoret".
22. Prima limitatio explicans priorem sen-- tentiam. — Ukterius vero supposita priori parte tanquam certa, scilicet, causalitatem specialem daemonis non esse necessariam in omni tentatione, ut posterior de facto, seu de voluntaria cooperatione amplius explicetur. Addere imprimis possumus non omnes tentationes hominum vel peccata, quae ex illis proveniunt, esse ex sola suggestione daemonum. Hoc non solum certum est ex Scripture exemplis, sed etiam experimento est evidens. Nam Eva tentata est a sola daemone, non vero Adam, quem ipsa Eva induxit. An vero simul concurrerit daemon ad peccatum Adae, vel mediate, aut directe inducendo Evam non solum ad comedendum, sed etiam ad invitandum maritum, vel aliter simul cum illa operando aliquid in imaginatione Evae, ut efficacius loqueretur, incertum est; est tamen satis credi- | bile: et hoc modo dicimus esse verisimile, | tentationem Adae fuisse simul a daemone, licet ab illo solo non fuerit. Idem considerari potest | in tentationeJob, c. 2, quando illi mulier dixit, "Adhuc tu permanes in simplicitate tua" ? etc., illa enim magna tentatio fuit non a solo daemone: verisimile autem est non fuisse sine illo actu operante, et mulierem instruente ac inducente. Idemque in uxore Tobiae invenimus: illas enim tentationes Scriptura aequiparat Tob. 2.
23. Eademque ratio est de aliis tentationibus, quidam homines ab aliis in peccatum inducuntur, illae enim non sunt a solo daemone an vero in illis: vel cum illis cooperetur daemon, incertum est. Verumtamen non solum tentationes, in quibus extrinseca tentatio humana intervenit, quae dici possunt esse a mundo, sed etiam illae, quae dicuntur esse a carne, seu concupiscentia non sunt a solo daemone, sed maxime sunt a concupiscentia et passione interna, ut probant testimonia Jacob et Pauli, et ipsa experientia. Et nihilominus fieri potest, ut simul a daemone sint omnes, vel mediate, quia daemon sollicite procurat et facit, ut objecto excitantia passionem occurrent, aut commovet humores, ut corpus melius disponent ad motionem objecti suscipiendam. Vel etiam immediate simul cum motione objecti adjungendo internam suasionem, quae ad consentiendum tali passioni magis inducat; ita enim saepe fieri pro certo habendum est, et semper accidere non repugnat, quamvis incertum sit. Videntur autem tunc, praesertim in posteriori modo, duae tentationes simul concurrere: ex illis tamen una coalescit, quatenus ad unum peccatum inducunt.
24. Secunda limitatio. — Deinde dicendum est, in hoc statu naturae lapsae ordinarie non fieri tentationes a solo daemone, sed ipsum semper juvari ab aliquo alio animae hoste ad expugnandam il'am: loquor de statu naturae lapsae, quia ante hunc lapsum, solus daemon immediate tentavit Evam, quia nec alium extrinsecum adjutorem habuit, nec intrinsecus potuit juvari ab aliqua passione Evae, quia ante peccatum homo non erat illius capax. Nec ipse daemon poterat immediate operari intra ipsam Evam, propter donum originalis justitiae, ut in sequenti tractatu videbimus. Et eadem ratione cum daemon non tentaverit extrinsecus Adam immediate per seipsum, certum est nec immediate concurrisse ad ejus tentationem intrinsecus in illo operando, sed tantum mediate per Evam modo supra explicato. Et in hoc est multo major ratio de Christo quoad intrinsecum influxum in ipsum, ut notavit Gregorius, hom. 6, in Evang., qua Christi persona, et natura non solum erat in statu innocentiae, sed etiam in multo altiori, quoad perfectiones animae, ipsiusque immunitatem : et istius perfectionis etiam fuit particeps Virgo ex speciali privilegio, quia quoad carentiam fomitis, omnisque inordinatus motus particeps fuit status innocentiae. Nihilominus tamen potuerunt tam Christus Dominus quam Maria mater ejus tentari extrinsecus a daemone, vel immediate per seipsum, vel etiam mediate per alios homines. Nam daemon priori modo tentavit Christum in deserto, posteriori autem modo tentavit illum per Judaeos, quibus Christus dixit: Quid me tentatis hypocritae, Matt. 22 et Joan. 8, de Pharisaeis dicit: Hoc autem dicebant tentantes ewn, et seepe idem dicunt alii Evangelistae, et licet aliquando loquantur de tentatione probationis; tamen credibile est, saepius etiam voluisse ad iram, vel impatientiam eum provocare, et opere ipso, quantum erat ex parte ipsorum id fecisse ex historia evangelica manifestum est: et ad omnes illas tentationes cooperatum esse daemonem, ex eadem historia, et special'iter ex verbis Christi Joannis octavo manifestum est.
25. Probatur jam secunda limitatio. — Loquendo ergo de statu naturae lapsae, et ordinario cursu hominum in illo existentium dicimus, sicut alii hostes hominis ordinarie non tentant illum sine daemone, ita etiam daemonem semper juvari aliquo alio hoste animae ad illam debellandam; nam vel unum hominem per alium sollicitat aut decipit, ut eleganter explicat Hilarius, in Psalm. 128, vel si daemon ipse immediate hominem aggreditur, semper concupiscentia ejus ad illum superandum juvatur, illam nimirum excitando, ut optime declarat Ambrosius, lib. 4, in Lucam, cap. 4, S Vide clementiam Domini, etc., et utrumque satis notum est experientia, et ratio est, quia hoc modo facilius potest hominem vincere: et ideo etiam (ut Patres supra citati afferunt) semper observat hominis affectum et dispositionem, ut per debitorem partem illum aggrediatur, sicut in prima hominum tentatione a muhere initium sumpsit, et postea per illam virum superavit. Unde tandem constat, fieri posse, ut omnes tentationes hominum a daemone sint, licet sint etiam a concupiscentia vel mundo, sicut e contrario non repugnat omnes esse a concupiscentia vel mundo, et simul esse a daemone. Dico autem, hoc intelligendum esse regulariter et ordinarie. Quia cum una causa tentationis sufficiat, non possumus cum fundamento affirmare semper, ac infallibiliter plures concurrere. Hoc autem maxime credibile est in levioribus tentationibus, vel repentinis, quae cito transeunt. Nam de gravioribus et diuturnis multo credibilius est, nunquam sine daemonis opera fieri, nec ipsum solum sine interventu mundi, vel concupiscentiae homines aggredi.
26. Tertia limitatio. — Addo vero ultimo, necessarium non esse, ut daemon inchoet omnem tentationem hominis, sicut etiam necessarium non est, ut tentatio prius aliunde inchoetur, quam a daemone fiat. Juxta priorem partem exponi optime potest secunda sententia. Et probatur ac declaratur, quia licet concupiscentia, verbi gratia, et daemon simul concurrant ad unam tentationem, non est intelligendum casu conjungi, sed a proposito, et ex industria et intentione daemonis: quia licet fortasse aliquando possit concursus ille causarum fortuito accidere; nihilominus cum daemon sit valde perspicax et sollicitus, non est verisimile ita saepius operari, sed ex certa scientia. Duobus igitur modis potest cogitari talis conjunctio illarum causarum. Unus est, quia daemon ipse incipit excitare concupiscentiam, ut per illam tentet: alius est ut videns inchoatam concupiscentiae tentationem, statim occasionem accipiat suam instigationem adjungendi. Dicimus ergo non esse necessarium semper prio- rem motum, sed verisimilius esse saeepe operari daemonem posteriori modo. Quia quantumvis sit sollicitus et perspicax, nihilominus nec futura omnia praecognoscit, nec etiam omnia praesentia, statim ac fiunt actu considerat. Et ideo potest fieri, ut priusquam ipse ad tentandum accedat, aliunde concupiscentia, vel ira, aut alia similis passio excitetur, et quod pro aliquo tempore saltem brevi duret, priusqquam daemon advertat. Ergo verisimilius est, ita seepe accidere ac proinde non omnem tentationem incnoari ab actione daemonis: sed pro aliquo tempore esse posse sine daemonis operatione; quod satis est ad veritatem secundae opinionis. Et si fortasse antequam consummetur tentatio vel peccatum, deemon suum auxilium interponat propter nimiam diligentiam, quia circuit querens quem devoret. Quod credibilius est in peccatis mortalibus, quam in venialibus, et verisimilius in peccatis operis, quam cogitationis, et longe probabilius in gravibus et praemeditatis, quam in ordinariis et repentinis.
27. Explicantur Patres qui significare videntur oppositum. — Addimus vero alteram partem propter Chrysostomum et nonnullos alios Patres, qui indicant omnes tentationes prius a nobis inchoari, quam daemon tentare incipiat: ac subinde daemcnem non tentare inchoando, sed promovendo tentationem aliunde inchoatam et excitatam. Hoc enim revera non semper ita est: nam constat daemonem per se inchoasse tentationem Evae et Christi. Et de Juda idem significat Joannes dicens: "Cum diabolus jam misisset in cor". em quia in tentationibus, quae sunt per solam suggestionem seu suasionem, daemon incipit, vel loquendo exterius, vel interius phantasmata movendo et componendo; in tentatione vero, quae est per delectationem, vel per concupiscentiam, daemon potest incipere applicando objecta et humores concitando, ut dictum est. Denique nulla est ratio, vel necessitas alterius ordinis. Nam licet saepe daemon ad tentandum homines de uno vitio, occasionem sumat ex alio priori vitio distincto, ab homine admisso, vel ex alia negligentia hominis; nihilominus illud etiam prius vitium potuit esse ex tentatione daemonis; et sic necessario sisti poterit in aliqua prima tentatione daemonis, quae nec aliud vitium personale, nec aliam tentationem necessario supponat, sed a daemone solum initium sumat. Nec est verisimile Patres citatos in contrario sensu esse locutos: sed tantum docuisse semper ex parte hominis supponi ali- hominem procliviorem, vel debiliorem ad resistendum. Quae conditio aliquando quidem acquisita esse poterit per culpam, vel hominis negligentiam, saepe tamen esse poterit naturalis, ex complexione hominis, vel ex ingenii tarditate, aut inexperientia rerum. Et ita interpretandi sunt allegati Patres.