On this page
Caput 20
Caput 20
Utrum ad ministeria malorum angelorum pertineat hominibus nocere, aliave mala poenae peccatoribus inferre
CAPUT XXX. UTRUM AD MINISTERIA MALORUM ANGELORUM PERTINEAT HOMINIBUS NOCERE, ALIAVE MALA POENAE PECCATORIBUS INFERRE.
1. Assertio, demones esse ministros penarum hominum. — Qomodo intelligenda assertio de penis alterius. — Explicuimus, quo modo mali Angeli circa mala culpae humani generis ministrent; nunc de poenis et aliis nocumentis dicendum superest. In quo puncto theologi communiter docent malos Angelos esse ministros divinae justitiae ad homines peccatores puniendos. Quae assertio intelligi potest, vel de poenis alterius vitae, quas animae vel in inferno, vel in purgatorio patiuntur, vel de poenis vitae praesentis: circa priores necesse non est in praesenti immorari, quia de poenis purgatorii probabilius creditur ad ministerium daemonum non pertinere, ut in 4, tom. 3, disp. 46, sect. 3, dub. ult., dixi, ubi etiam de poenis inferni aliquid tetigi, et in praecedentibus insinuavi, poenam veluti substantialem inferni non esse per ministerium daemonum, quod est manifestum de poena damni, et de poena ignis ibi probatum est. Quoad aliqua vero accidentalia poterunt daemones esse ministri, ut ad ferendas animas damnatorum violenter et ignominiose in infernum, et ad detinendas, seu custodiendas illas, vel etiam illas convicitiis et recordatione malorum suorum aflligendo. His enim rationibus dicuntur homines, qui in peccato moriuntur, daemonum potestati committi, ut loquitur, l. 2 Sent., c. 15, et Justinus, contra Thryphonem: quanquam de hoc toto genere ministerii nihil nobis revelatum, aut alias certum sit.
2. Quo item modo intelligenda de penis hujus vitae. — De poenis autem hujus vitae, certum est ministerio malorum Angelorum frequenter hominibus infligi. Ut autem hoc probemu et explicemus, advertimus, duobus modis posse daemonem doloribus, nocumentis, et aliis malis homines affligere. Primo, ut per hac mala poenae inducat homines ad peccandum: secundo, ut puniat illos, qui jam peccarunt. Quamvis enim possit Deus uti daemone ad affligendum homines propter alias causas et raUones suae providentiae nobis occultas, ut Job. 3, et aliis locis similibus colligi potest; nihilominus semper altera istarum rationum intervenit. Quia licet mala poenae aliquando eveniant justis ad probationem, et exercitium absque vindicta, vel nova culpa: nihilominus sunt capaces illius mali propter aliquam culpam saltem originalem, et ita simul est exercitium virtutis, et poena alicujus culpae. Maxime vero poenae, quae per daemones infhguntur, aliquo ex illis duobus modis inferuntur. De priori ergo afflictionum genere certum est, per daemones fieri ut evidenter apparuit in sancto Job , cap. 1 et 2, idemque de Tobia et de Sara filia Raguelis colligitur, ex Tobiae 2 et 3, 6, 1 et 8. Et ex Patribus aliisque Ecclesiasticis historiis multa de hac re exempla refert Coccius, in 1 tomo Thesau., lib. 4, art. 5et 6.
3. Hic autem modus potestatis seu licentiae daemonibus concessae, ad praecedentem revocatur. Nam hic modus aflligendi homines, quaedam tentatio est ad malum culpae inducens; ideo enim daemon hoc modo nocet homini, ut illum ad patientiam, desperationem, blasphemiam, vel aliud simile vitium inducat. Unde sicut eadem facultas est, qua intendit finem, et media ad illum eligit: ita sub potestate, vel licentia tentandi homines, comprehenditur saepe licentia inferendi ei nocumenta, vel alias poenas, sicut in Job manifestum est. Quapropter sicut facultas tentandi non est ex positiva Dei ordinatione, sed ex permissione: ita haec potestas nocendi in ordine ad talem finem tantum est ex permissione divina, supposita naturali potestate, quam daemon ad nocendum habet: est enim in utraque licentia eadem ratio, et ideo de hoc genere potestatis, seu ministerii nihil amplius dicere necessarium est.
4. Deus affligit puniendo, aut etiam medendo.—Posterior item modus puniendi homines, propter peccata commissa. non minus certus est. Nam constat saepe Deum graviter punire homines in hac vita propter commissa peccata, non tantum in medicinam, sed etiam in vindictam, ut de aquis diluvii et de igne Sodomae et de multitudine hominum saepissime interfecta propter aliquod crimen, ex Scriptura sacra manifestum est. Docet autem Chrysostomus, hom. 43, in Acta, circa finem, Deum non per seipsum punire, sed per Angelos: ibi au- tem non declarat an per bonos, vel per malos intelligat; et primum magis indicat, et an interdum ita fiat supra, in lib. 6, cap. 19, tractavimus. Verumtamen, hom. 3, de Patientia Job, aperte distinguit, dicens: Sicut inter homines sunt milites, qui honoribus ministrando ainsistunt, et alii, qui ad penas erigendas segregantur, sic ad ministeria et hominum dispensationes sancti Angeli, ad malorum vero hominum penas postulandas demones transmitti. Et hanc posteriorem partem confirmat ex illo Psal. TT: "Misit in eos iram indignationis sue, immissiones per Angelos malos". Et quamvis non desint, qui de bonis Angelis locum illum interpretentur, ita ut mal dicantur, non a malitia morali, sed ab effectu, quia fuerant noxii et mala intulerant: simplicior videtur Hieronymum expositio, quam etiam sequitur optime Augustinus ibi, etidem repetit Hieronymus, Joel. 2.
5. Id Patres extendunt etiam ad spnrituales penas.—CQwui Patres notant, non tantum poenas exteriores, et temporales Deum immittere per hos malos Angelos, sed etiam internas obdurationes voluntatis et deceptiones mentis permittendo, videlicet propter priora peccata; ut daemones faciant signa, aut proferant verba, quibus peccatorum obduratione et caecitate decipiantur. Et adducunt illud 3, Reg. 22, ubi spiritus malus se obtulit Deo ad decipiendum Achab, dicens: "Ero spiritus mendaz in ore omnium prophetarum", cui respondit Dominus, "Decipies et preevalebis, egredere et fac", utique in peenam peccatorum Achab. Item addit Hieronymus illum spiritum Domini malum, qui vexabat Saul 1, Reg. 46, de malis fuisse: Qui ministrant, inquit, Domino ad puniendos eos, qui puniri propter peccata meruerunt. Quos etiam dicit appellari furorem et iram Dei a David deprecante: "Domine, ne in furore tuo arguas me, nec in ira tua corripias me", Psalm. 6. Et eosdem vocat, queestionarios, atque tortores, quibus Paulus ut ministris usus est, quando, vel hominem satune tradidit in interitum carnis, 4, Cor. 5, vel, quando Hymenaeum et Alexandrum tradidit "satanae, ut discant non blaspheware", 1, Tim. 1. Eadem fere habet, Isai. 13, in lib. 6, ubi addit, ex his tortoribus fuisse Angelum, qui primogenitos Agyptiorum occidit, Exod. 12, et in Psal. 34, verba illa, "Angelus Domini coarctans ees, et Angelus Domini persequens eos", de daemone interpretatur, quia licet malus sit, nihilominus Domini dicitur, quia est ejus minister. Sicut etiam de Angelo Domini malo, qui vexabat Saul, dixit Gregorius, lib. 8, Moral., cap.6, dici Domini, propter potestatem, non propter maü- tiam. Et idem habet, 1. 25 Moral., cap. 9et 13 .ubi locum Psalm. 77, adducit. Idem Isidorus, lib. 2 Sent., cap. 15.
6. Probatur item ex ratione praedicta Dei punitio per daemones communiter.—hatio denique, seu congruentia hujus veritatis reddi solet, quia daemon inducendo hominem ad peccatum, et vincendo illum, ejus quoddam in illum acquirit, ut de illo possit vindictam sumere et debeat; et ideo Apoc. 12 fratrum accusator appelletur, quia contra homines peccantes jus suum constanter exigit. At enim, revera diabolus nullum proprium jus acquirit in hominem peccantem ratione peccati, ut bene probat Anselmus, lib. 4, Cur Deus hemo, cap. 7. Quamvis enim ibi Boso loquatur, nihilominus ratio quam adducit, optima est, cui postea nihil Anselmus respondit. Est autem ratio, quia homo quamvis peccet instigante daemone, non daemonem, sed Deum offendit, et ideo homo ex parte sua manet reus poenae apud Deum, non apud diabolum, imo diabolus ipse potius poena videri posset dignus, quia hominem induxit, quam jure, vel facultate puniendi hominem. Quod ergo daemon fiat minister pcenae infligendae homini, ex solo recto ordine divinae providentiae nascitur, non ex aliquo jure ipsius daemonis. hRatio vero illius providentiae sola est, quam insinuavit Chrysostomus. Quia non docet, Deum per seipsum vindictam de peccatoribus sumere, neque etiam decet sanctos Angelos hoc ministerium exercere, et hoc est, quod ait, lictores ergo sunt Angeli? Absit, non hoc diverim. Quod verum quidem est, saltem ex officio, et secundum ordinariam legem, et maxime in poenis, quae solum sunt ad supplicium et vindictam: nam hoc ministerium per vilissimas personas solet executioni mandari; et ideo convenientius a Deo per Angelos malos fieri. An vero interdum fiat per bonos, in fine libri sexti dictum est. Est autem in hoc ministerio ultcrius notandum, hoc ministerium interdum fieri a daemone immediate per seipsum: ut quando vexat corpus hominis, vel obsidendo illum, vel aliter alterando humores usque ad mortem, vel aliter suffocando, ut in septem viris sponsis Sarae fecisse videtur, Tob. 3. nterdum vero id facit per creaturam subjectam irrationalem, ut per ignem, aut ventum, ut in Job legitur, aut per bestiam, verbi gratia, leonem, per quem Prophetam occidit, et tunc efficaciter, et ex nesessitate infert malum, quod intendit. At vero daemon saepius hoc facit per homines malos, quos excitat ad occidendum, vel aliter aliis nocendum, ut etiam in Job, et passim alibi in Scriptura legitur. Et tunc simul est auctor culpae in eo, quem inducit, et poenae in altero, qui punitur: et ideo non ita efficaciter operatur tunc daemon, sed tantum morali modo incitando, eo nempe quo potest esse causa peccati
7. An dictum ministerium sit tantum Deo permittente.— Resolutio auctoritis per distinctionei. — Hinc vero dubium oritur, an hoc ministerium fiat a daemone jubente Deo, vel tantum permittente. Nam D. Anselmus, dicto libro 1, Cur DEUS homo, cap. 1, significat nunquam fieri DEO jubente, sed tantum permittente. Quia licet ex parte DEI justa sit punitio, nihilominus ex parte daemonis semper est injusta. Tum quia ipse nullum jus habet in hominem, tum etiam, quia diabolus ad malum hoc inferendum semper instinctu malitiee impellitur. Verumtamen ibi Anselmus proponendo potius dubitationem, quam aliquid resolvendo procedit: unde distinctione utendum videtur. Nam quoties daemon, ut poenam vel malum aliquod uni inferat, alium ad peccandum inducit, vel quando poena ipsa intrinsece includit similem inductionem, ut contingit, quando instigatio, seu tentatio ad unum peccatum est poena prioris peccati: tunc poena illa non provenit, jubente Deo, sed permittente, quia intrinsece involvit tentationem, et suggestionem mali culpae, cujus Deus auctor esse non potest (ut jam dictum est, et quoad hoc procedit optime doctrina Anselmi in loco allegato. At vero quando daemon immediate per seipsum, vel per creaturam irrationalem, maIum pure poenale infert homini, tunc nihil vetat, quin daemon, non solum permittente, sed etiam jubente Deo, id faciat; quia de se non involuit malum culpae, nec ejus causalitatem, sed solius tantum paenae. Dico autem de se, quia non obstabit, quod daemon semper peccaturus sit, illud mandatum Dei exequendo: vel semper id faciens ex odio contra hominem, vel dolens, quod illa vindicta, et actio sua in gloriam DEI cedat, vel quod Deo obedire cogatur. Hoc, inquam, non obstat, quia haec maltia non est per se conjuncta tali actioni, sed per accidens adjungitur ex pravitate operantis, quam Deus impedire aut vitare non tenetur: et ideo licet Deus jubeat daemoni actionem et executionem justitiae erga peccatorem; nihilominus malitiam, quam daemon admiscet, Deus solum permittit. Et hoc ad summum probat discursus Anselmi quoad hanc partem.
8. Deus ad puniendum culpas utitur communiter d«mone jubendo, ad protandan tamen virtutem non item. — Propter aliam vero, in qua dicit daemonem non habere jus in homines, posset quis subdistinguere, etiam in his poenis, quae inductionem ad culpam non includunt. Nam hae poenae, quaedam sunt proprie vindicativae, quia supponunt in persona proprium reatum ac debitum illarum, ut fuit, verbi gratia, diluvium, et poena Sodomae, aliae vero sunt tantum ad probationem et exercitium virtutis, quae licet supponant generalem statum naturae lapsae, non tamen supponunt proprium reatum talium poenarum ex proprio, ac personali peccato contractum, ut in afflictionibus Job videre licet. Quando poena est prioris generis, procedere potest, non tantum ex permissione, sed etiam ex jussione divina, quia per se includit intrinsecam justitiam, et aequitatem, quam Deus, ut supremus judes, justissime potest praecipere, sive a ministro licite exequenda sit, sive illicite ex malitia sua. At vero quando poena est posterioris generis, non habet intrinsece illam aequitatem justae punitionis et vindicationis, et ideo non jubetur a Deo, sed permittitur, ut in afflictionibus Job Deum fecisse videmus. Quia tunc non se gerit Deus, ut judex, sed ut dominus, quia sine culpa potest malum inferre suae creaturae, si velit, propter alias rationes providentiae suae, quod talem creaturae non licet.
9. Nihil tamen obstat quominus Deus jubeat daemonem ut probtet. — Verumtamen licet fortasse de facto ita se gerat Deus permittendo has poenas, et non jubendo daemoni, ut illas exequatur; quoniam est magis consonum divinae clementiae ac suaviori providentiae, et alioqui ad finem suae providentiae sufficit, quia daemon ex se nocendi cupidissimus est, ut dixit Augustinus, lib. 18, de Civit., cap. 22; nihilominus Deus potest in rigore loquendo, utramque poenam per daemonem, imo et per quemcumque alium inferre, non tantum permittendo, sed etiam jubendo. Nec quoad poenam purae vindictae obstat ratio Anselmi, quia licet diabolus per se non habeat jus in homines, eo ipso, quod Deus vult illo uti ut ministro ad juste puniendum hominem, habet jus exequendi poenam a Deo per seipsum; et ideo sine injuria id facit, et posset sine ulla alia malitia id facere, nisi esset obstinatus, quod non impedit, quin possit Deus actum praecipere, ut declaravi. Et haec ratio cum proportione potest ad aliud membrum de paena probationis applicari. Nihil enim refert, quod Deus, ut ju- dex, vel supremus Dominus, vel provisor in tali actione se gerat, quia cum in malo illo inferendo, nulla misceatur culpa per se loquendo, potest Deus executionem illius cui voluerit praecipere. Et eo ipso quod praecipit dat ministro jus nocendi, sive praecipiat ut judex, sive ut Dominus, sicut praecipiendo Abrahae interfectionem filii, dedit illi jus ad interficiendum illum licite. Unde potuisset Deus Angelis bonis praecipere, ut Job aflligerent, et omnia nocumenta illi inferrent, quae daemon intulit: sicut posset etiam Deus per seipsum omnia illa efficere; ergo etiam potuisset id praecipere malis Angelis si vellet. In hoc ergo modo providentiae repugnantia non fuit, quamvis de facto sola permissio intervenerit, propter rationem dictam, et praecipue, quia tales poenae et afflictiones permittuntur daemonibus, ut media, quibus ipsi utuntur, ut homines ad peccandum inducant, sicut in Job considerari potest: sub ea enim ratione tantum permitti poterant, ut ex dictis constat.
10. An poenarum omniwm quoae a causis externis naturalibus cel liberis contingunt peccatoribus sint demones ministri. — Ultimo potest circa hoc ministerium interrogari, an omnes poenae, quas Deus in hac vita peccatoribus immittit, per ministerium daemonum proveniant. Quod solum potest peti de poenis temporalibus et externis, quae ab extrinsecis causis proveniunt; nam spirituales poena a Deo immediate fiunt, ut est privatio gratiae sanctificantis vel auxiliantis ulterioris: et talis fuit etiam privatio justitiae originalis, in universo humano genere per peccatum primi parentis inducta. Idemque consequenter est de poenalitatibus per originale peccatum contractis, quatenus ab intrinseco sequuntur ex humana natura illo dono distincta. Procedit ergo interrogatio de poenis et afflictionibus, quae a causis extrinsecis proveniunt. Et de his aliqui ex Patribus absolite dicunt omnes per daemones fieri et procurari, quantum eis permittitur. Sic Beda, in lib. Var. quaest.. q. 9: Quoties Deus, ait, quocumque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindicte Angeli mittuntur, loquitur autem de malis, ut subdit: Qui tamen divina potestate coercentur, ne tantum noceant, quantum cupiunt, et addit: Boni antem Angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt. Eadem habet Isidorus, lib. 2 Sent., cap. 10, Eucherius etiam, lib. 1, Reg., occasione spiritus Domini mali, qui vexabat Saulem, pro generali regula statuit: Malo spiritu uti DEUM ad ministerium J udicii sui, appel- larique spiritum Dei ad cindiclam malorum, et disciplinam, vel in probationem bonorum. Idem sentit Tertullianus, in Apolog., cap. 22, enumerans varias temporales afflictiones, quae nobis a daemonibus proveniunt et procurantur. Similia habet Cy prianus, in lib. de Idolol. vanit., praesertim num. 1. Indicat etiam Lactantius, lib. 2, cap. 15. Denique haec fuit sententia Hieronymi, Isai. 6 et 24, et aliis locis supra citatis, et Augustini, lib. 3, contr. Julianum, cap. 10, et lib. 5, cap. 3, multaque huc spectantia habet in lib. 38 quaest., q. 79.
11. Notandum pro eadem sententia dictum Hilarii. — Tandem notanda est sententia Hilarii, in Psal. 118, dicentis: Omnes hunane injurie, quae religiosis viris inferuntur, non eosdem habent auctores, quos habent ministros. Hecutio quidem hominum est, sed diaboli instinctus est. taque omnia mala, quae homines sibi invicem inferunt, auctore diabolo fieri, seu procurari sentit. Unde idem credi potest de caeteris malis et adversitatibus, quae per varios concursus contingentes naturalium causarum hominibus eveniunt: nam illas causas facilius possunt daemones applicare; et ideo credibile est, eorum industria procurari. Et plura, quibus hoc ipsum confirmari potest, ex philosophis refert Eugubius, lib. 8, de Peren. philos., cap. 26 et sequent. Ratione denique, seu conjectura boc suaderi potest: nam daemones sunt nocendi cupidissimi (ut ex Augustino dixi), et summo odio homines persequuntur; ergo verisimile est, quantum possunt, et sinuntur, illos affligere, eisque nocere. Deinde ex parte DEI, etiam est valde verisimile, quoties vult, aut permittit, ut haec mala hominibus eveniant, simul etiam permittere daemonibus, ut ea faciant vel procurent, nam singulos effectus per causas secundas cum debita proportione operatur. Haec igitur pro generali regula assignari potest, quod omnia haec mala poenae per ministerium daemonum fiunt. Qua non obstante exceptiones aliquae admittendae sunt, juxta ea, quae de effectibus custodiae Angelorum bonorum in fine libri sexti diximus.