Text List

On this page

Caput 21

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Utrum ministeria daemonum per varios ordines, et principatus divisa sint, et quomodo sint distributa

CAPUT XXI. UTRUM MINISTERIA DAEMONUM PER VARIOS ORDINES, ET PRINCIPATUS DIVISA SINT, ET QUOMODO SINT DISTRIBUTA.

1. Damones ordinem aliquem seruant in suis contra viatores ministeriis. — Prima supposi- tio D. Thomae ex omnibus ordinibus ceciderunt. — Tractando in superioribus de sanctorum Angelorum ministeriis, declaravimus, quomodo per varios Ordines et Hierarchias distributi sunt. Quia ergo etiam inter infernales Angelos est magna varietas, verisimiliter creditur ipsos aliquem ordinem in suis ministeriis observare. Nam licet de inferno scriptum sit, quod in eo nullus ordo, sed sempitermus horror inhabitat; nihilominus, quamdiu daemones in hoc aere versari, et ministeria aliqua circa homines exercere permittuntur, aliquem ordinem in eis servare coguntur, ut creditur, quia et ad bonum regimen divinae providentiae, et ad finem ab ipsismet malis Angelis intentum ita expedit, ut dicemus. Quapropter ad hujus tractatus consummationem aliquid de hujusmodi administratione ac munerum distinctione dicere necessariam est, simulque de praelatione et subordinatione daemonum inter se dicemus. De qua re tractat D. Thomas, 1, 2 p., quaest. 109. Primo ergo omnium supponendum est, quod in fine praecedentis libri diximus, Angelos malos cecidisse ex omnibus Hierarchiis et ordinibus Angelorum: quamvis enim hoc, nec revelatum, nec certum sit, probabilius esse creditur, et Scripturis ac Patribus magis consentaneum est. Unde colligitur, eo modo, quo distinctio Hierarchiarum et Ordinum in natura angelica fundamentum habet, eamdem distinctionem ordinum ex parte in malis Angelis inveniri, quia in eis naturalia manserunt integra, et in eisdem speciebus, et sub eisdem generibus, magis, vel minus perfectis constituuntur, juxta ea, quae in libro primo, de distinctionibus Angelorum tractavimus.

2. Quocirca licet nomina quaedam, quibus hae differentiae angelicae significantur, quae vel sanctitatem, vel peculiarem excellentiam illi annexam indicant, malis Angelis non tribuantur; nihilominus perfectiones, seu gradus naturae cum proportione in eis inveniuntur. Sic enim Hierarchiae in malis Angelis sub hac voce non distinguuntur: quia Hierarchia significat sacrum principatum, teste Dionysio, et in daemonibus nihil est sacrum: nihilominus tamen in eis inveniuntur illa tria genera subalterna, vel immediata sub generalissimo ( ut sic dicam) genere Angeli, per quae, ut credimus, tres Hierarchiae sanctorum Angelorum secundum naturam distinguuntur, seu in quibus illa distinctio remote fundatur. Et simili modo Angelis malis non tribuitur nomem Seraphinorum, quia a charitate sumptum est, nec nomen Thronorun, quia Deus in eis non sedet per gratiam, unde nomen illud sumptum est, nec nomen Dominationun, quia tantam excellentiam, et potestatem indicat, ut per antonomasiam soli DEO tribui soleat 2, Petr. 2, et in epistola Judae. Nec nomen Archangeli, quia illa vox raro in Scriptura reperitur, vel quia facile ex nomine Angeli, et Principes componi, et significatus ejus colligi potest : vel certe, quia mali Angeli nunquam magna nuntiant, quod per illam vocem indicatur.

3. Alia vero nomina caeterorum ordinum malis Angelis in Scriptura tribuuntur: scilicet, Cherub, apud Ezechielem, Principatus, Potestatis, et Angelorum apud Paulum: quia proprietates, a quibus illa sumuntur, ex suo genere magis indifferentes sunt, ut sunt scientia, potestas, praelatio et annuntiatio. De nomine autem, Firtutum, aliqui credunt non tribui in Scriptura daemonibus, eo quod ad Ephes. 6, omittitur. Et ratio reddi potest, quia non faciunt vera miracula. Probabile autem est, 1, Corinth. 15, ubi Paulus cum Principatibus et Potestatibus Virtutes nominat de de malis loqui: qui possunt ita vocari ad indicandam eorum efficaciam, et quia sufficit, ut extraordinaria, et hominibus mirabilia facere possint, ut Virtutes nominentur. Archangelorum denique nomen virtute illius tribuitur, ut declaravi, et ita omnes voces Ordinum ministrantium proprie malis Angelis tribui possunt: quamvis in eis non habeat locum distinctio ministrantium et assistentium. Quia omnes sunt a Deo abalienati. Unde in eo quod ministrant per se non tam DEO, quam diabolo ministrant, quamvis etiam DEUS bene utatur malo ministerio illorum. Neque obstat quod inter eos multi sint de ordinibus Angelorum assistentium, quia ratione miseri status facti sunt ministrantes cum aliis ejusdem status, et omnes quasi aequivoce dicuntur ministrantes, in vilissimo et abjectissimo ministerio.

4. Secunda suppositio: inter daemones non solum est coordinatio in gradibus nature jucta ordines unde ceciderunt, sed etiam quoad praelaturam. — Secundo addendum est inter daemomes non solum esse hanc distinctionem, seu coordinationem secundum hos gradus, seu differentias perfectionis naturalis, verum etiam esse inter illos subordinationem secundum potestatem superiorem quorumdam in alios. Nam haec duo diversa sunt; potest enim una persona esse perfectior alia in essentia, vel in aliqua individuali, seu personali perfectione, et non habere potestatem superioris in illam. In hoc ergo sensu docet D. Thomas, dicta quaest. 109, art. 2. esse praelationem inter Angelos malos. Et generatim loquendo de subordinatione inferiorum ad aliquem principem habentem potestatem in eos, videtur res certa de fide; quia est in sacra Scriptura expressa. Nam Matth. 12 et 13, Marc. 3, objiciebant Christo Judaei, i Beelzebub principe demoniorum ejicere demonia. Quae verba ostendunt fuisse communem illius populi consensum et traditionem, dari aliquem daemonum caeteris superiorem, ad cujus nutum caeteri exirent de corporibus obsessorum, si ex pacto cum aliquo homine inito ipse juberet. Et istemet princeps videtur esse, quem Christus Dominus principem hujus mundi appellat, Joan. 14 et 16, et cap. 12: "Nunc Judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicetur foras". Nam hcet Patres interdum exponant hoc simpliciter de diabolo, quatenus ante Christi adventum in hoc mundo per idololatriam rcgnabat, vel quatenus ratione peccati communis generis humani in eos tantam habebat potestatem, ut sine virtute Christi non possent ei homines resistere: nihilominus satis indicat Christus inter daemones unum esse, qui est quasi rex, et caput hujus principatus.

5. Quod magis idem Dominus declaravit Luc 11, respondens Judaeis: "Omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Et si satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum cjus?" Ubi supponit daemones inter se, quasi unam rempublicam, et unum regnum componere, cui praeest aliquis, ut rex, qui suum regnum conservare studet. Et idem significavit, Matth. 25, dicens ignem esse paratum diabolo et Angelis ejus. Non enim dici possunt caeteri Angeli mali esse alicujus, nisi quia sunt ei subditi, tanquam milites duci: ut Apoc. 12, describitur, vel tanquam ministri ejus. In quo etiam sensu Paulus daemonem se aflligentem, Angelum Satane vocavit 2, Cor. 12. Et eumdem vocat principem aeris hujus, ad Ephes. 2, ut supra cum Hieronymo et communi exposuimus. Praeterea de hac praelatione inter daemones ita scribit Hieronymus, in cap. 3, Habacuc: Sicut Ecclesiae, et omnis viri Christus est caput, ita cunctorum deemonum, qui in scculo debacchantur, caput est Beelzebub princeps demoniorum. Et Chrysostomus, hom. 42, in Matth.: Si diabolus, ait, princeps est, demones illi subjiciuntur. Similia tradit Origenes, lib. 1, Periar., in Prooem.; plura Cassianus, collat. 6, cap. 18 et seq., et latius collat. 8, cap. 7 et seq., ubi de hac praelatione inter daemones, ejusque varietate, graduumque diver- sitate multa dicit, quae inferius attingam: quamvis fere omnia incerta esse judicem. Hoc vero quod de uno principe dixi, certissiamum est ob Scripturae testimonia.

Unde orta sit prelatura in Demones.

6. Prima opinio D. Thomae quod sit orta a perfectiori natura Luciferi. — Unde vero principatus ille ortus sit, et qualis sit, incertum etiam est, quia revelatum non est. D. Thomas autem, in dicta quaest. 109, dicit imprimis hunc principatum supremi daemonis fundatum esse in natural ordine perfectionis, quem respectu aliorum habet. Nam quia essentialiter et naturaliter perfectior est aliis; ideo ex natura aliis dominatur. Et quia naturalia, teste Dionysio, cap. 4, de Divin. nom., integra in Angelis permanserunt; ideo Lucifer hunc retinuit principatum. Assumptum probatur primo, quia nullum aliud fundamentum hujus principatus cogitari potest. Non enim est gratia, quia in daemonibus non invenitur, nec etiam est culpa, quia potius propter culpam graviorem, videri posset Luciferi indignior principatu, quam reliqui. Nec etiam tribui potest peculiari ordinationi, aut concessioni Dei, quia nec de illa constat, nec videtur rationi consentanea : tum propter rationem factam de indignitate talis personae, tum quia ille principatus totus videtur ad malum ordinatus: et ideo non videtur verisimile fuisse ex peculiari institutione Dei. Nec denique esse potuit ex communi consensu, et quasi ex electione daemoniorum, tum quia hoc etiam videtur fictum, et gratis excogitatum, tum etiam, quia in daemonibus, cum omnes superbi sint, et invidi, ac moribus perditissimi, nulla est pax, nullave concordia; ergo non est verisimile sua voluntate in unius principis electione convenisse, eique voluntarie parere: superest ergo, ut principatus ille sit a natura, quam Deus in hac parte immutare noluit, et consequenter, quod obedientia sit coacta ex parte subditorum, utique ex naturali necessitate, et impotentia resistendi superiori.

7. Prima oppositio contra opnionem divi Thoma.— In hoc vero fundamento talis principatus, nonnullae difficultates occurrunt. Prima est, quia ex illa sequitur, quod si isti Angeli, qui nunc sunt mali in pura natura fuissent creati, et in illo statu perseverassent sine gratia, et sine peccato, et sine peculiari institutione positiva Dei, ex natura rei Angelus perfectissimus inter illos in natura, conse- quenter esset rex aliorum, et haberet veram potestatem et praelationem in illos: consequens autem non videtur admittendum; ergo. Sequela manifesta est, quia tunc esset idem fundamentum principatus in Angelis, qui nunc est in daemonibus, uno tunc esset purior, ut sic dicam. Minor ex parte probata est supra in libro quarto. Primo, quia nulla ratio talis consecutionis apparet, nimirum, quod ex sola majori perfectione naturali, sequatur propria superioritas, vel praelatio perfectioris in minus perfectum: quia solus ille excessus in perfectione non est sufficiens fundamentum talisrelationis superioris, et habentis potestatem in alium, ut patet inductione in caeteris rerum speciebus: ut in elementis, plantis, animalbus, et suo modo in hominibus, quatenus in eis potest major et minor perfectio naturalis individualis, vel accidentalis reperiri. Solum affert D. Thomas in contrarium exemplum de coels, qui eo ipso, quod perfectiores sunt, habent influxum in inferiora. Illud autem parum cogit: tum quia nec omnes coeli inter se habent istam influentiam, tum quia non constat omnes coelos influere in haec inferiora, sed quoad hoc peculiarem receperunt virtutem ab auctore naturae, et fortasse non per omnes partes suas, sed tantum per astra: tum denique. quia illa solum est naturalis quaedam actio, quae juxta proportionem virtutis activae et passivae, suppositis aliis requisitis conditionibus, necessario sequitur: principatus autem, de quo agimus, est politicus, et esse debet per moralem subordinationem, quae non habet necessariam connexionem, cum majori perfectione naturae.

8. Secunda oppositio. — Unde argumentor secundo, quia vel haec naturalis praelatio inter Angelos est quoad potestatem moralem praecipiendi, quam directivam vocamus, et dici etiam potest potestas jurisdictionis, vel est tantum quoad potestatem activam physice, per quam superior potest aliquid physice agere in inferiorem, etiam invitum, aliquod malum illi inferendo, vel bonis privando, quae potestas coactiva dici potest. Prior quidem potestas necessaria est ad propriam praelationem, quae solum inter personas ratione utentes inveniri potest; verumtamen non videtur posse tribu Angelo superiori ex sola rei natura respectu inferioris: quia inferior Angelus non habet originem a superiori, nec ab illo pendet in suo esse, nec in operatione, quantum ad naturalem, seu physicum influxum, nec etiam quoad moralem regulam suae operationis; quia unus- quisque sua naturali ratione regitur, et illam habet participatam a prima ratione per essentiam, non a perfectiori Angelo; ergo ex natura rei non est cur perfectior Angelus potestatem habeat ad obligandum moraliter, et in conscientia per voluntatem suam Angelum inferiorem, praeceptum illi imponendo: quia nec nos recognoscimus in nobis hanc subjectionem respectu Angelorum ex sola rei natura, sed solum ad DEUM: quia ab illo habemus originem et essentialem dependentiam: et quia divina voluntas per essentiam est supreme regula omnis voluntatis, et homines inter se non habent hanc naturalem subjectionem, nisi media origine, ut est filii ad patrem, vel medio communi faedere alicujus multitudinis, in quo jam supponitur consensus voluntatis; nec satisfacit differentia, quae solet assignari inter Angelos et homines, quia in Angelis est ordo, et differentia essentialis in perfectione, non autem inter homines: tum quia etiam haec differentia non est certa, tum etiam, quia sola inasequalitas perfectionis sine aliqua dependentia, vel origine non videtur esse sufficiens fundamentum potestatis jurisdictionis, vel praeceptivae, seu quasi dominii: nam illa potestas revera dominium quoddam est.

9. Tertia oppositio. — Tertio argumentor, nam alias quilibet inferior Angelus ex natura rei tot haberet praelatos et dommnos, quibus obedire teneretur, quot habet Angelos in essentiali perfectione superiores: unde, si verum est, omnes Angelos differre specie, infimus omnium superiorum voluntatis, et praeceptis posset obligari, quod videtur incredibile, et eadem ratione anima hominis saltem separata ex natura rei subjecta esset illo modo omnibus Angelis, quod etiam verisimile non est. Denique in hoc puncto de morali potestate considero, quod licet haec moralis potestas concederetur in Angelis bene institutis in pura natura, in daemonibus nihil ad praelationem, de qua agimus deserviret, quia nulla creatura superior habens talem potestatem in inferiorem, potest per illam obligare, nisi ad actionem, vel per se bonam, vel qua propter bonum finem bene fieri possit, quia divina lex naturalis, cui omnis potestas creata subordinata est, hoc postulat; sed Lucifer non utitur praelatione in daemones illo modo, nam totus usus potestatis ejus ad hominum perniciem ordinatur; unde semper vel mala praecipit suis ministris, et in pravum finem nocendi, etiam DEO, si possit, omnia ordinat, et ab aliis ordinari cupit; ergo signum est praelationem e- jus non fundari in praedicta potestate naturali, quae si naturalis esset, a DEO esset, et consequenter recía, et ordinataesset.

10. Quarta oppositio. — Unde argumentor quarto, quia si talis potestas necessario comitaretur essentialem perfectionem, maneret in Lucifero in interno, etiam post diem Judicii, quia naturalia etiam ibi integra manebunt: consequens autem est falsum; nam post diem Judicii omnis ordo Hierarchicus inter Angelos cessabit, non in bonis tantum, sed etiam in malis. Generaliter enim ait Paulus 1, Corinth. 15: "Deinde finis cum tradiderit, scilicet Christus, regnum Deo, et Patri et evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem", ubi Glossa ordinaria adjunxit: Quamdiu durat mundus, Angeli Angelis preesunt, demones demonibus, homines hominibus. ad utilitatem viventium , vel ad deceptionem, sed hominibus collectis, jam omnis prelatio cessabit, quia necessaria non erit: ergo iste principatus etiam inter daemones, et in Lucifero non est naturalis, sed adventitius, cum temporalis sit; unde Augustinus, lib. 83 Quaestion., q. 69, ait: Evacuando omnem principatum, et potestatem manifestari, et omnibus notum fieri, nullum principium, vel potestatum, sive ceelestium, sive terrestrium per se habuisse aliquid principatus, vel potestatis, sed ab illo, ex quo sunt omnia, non solum ut sint verumetiam ut ordinata sint. Sic ergo nosinferimus, manifestari, Luciferum non habere ex se principatum, id est, ab intrinseca perfectione naturali, alioqui non posset ille cessare, hac permanente, et consequenter colligimus non habere illum a Deo, quatenus ab illo habet, ut sit, sicut illum haberet, si naturalis esset, sed habere illum, ut a primo principio, a quo habent res, ut ordinatae sint.

11. Quinta oppositio. — Responsio. — Quinto, si in Lucifero solum consideretur potstas superior effectiva physice, et ad extra, qua potest inferioribus vim aliquam inferre, imprimis illa sola non sufficit ad praelationem: nam etiam lupus in oves potestatem habet, non tamen praelationem. Item alias daemon haberet principatum et praelationem in homines, etiam sanctos, quia potest illos cogere ad externas actiones, vel illis vim inferre: at consequens falsum est, ut constat. Dici potest praelationem Beelzebub in Angelos suos non esse per modum legitimae potestatis, sed per modum tyrannidis, ad quam suffticit potestas praecipiendi facto, non jure, id est, intimandi suam voluntatem, absque potestate obligandi, cum potestate tamen cogendi, cum comminatione nocendi ex sola potestate naturaliter valentiori, quamvis moraliter talis comminatio, et coactio sine potestate morah, id est, sine jure, seu dominio, aut jurisdictione fiat. At hoc non satisfacit, tum quia non est verisimile, regimen illud inter daemones semper hoc modo fieri sine majori potestate, quia esset nimis coactum et violentum, et ad finem a Deo intentum de hominum exercitatione insufficiens: sic enim esset perpetua dissensio et divisio inter daemones, et haberet locum, quod Christus argumentatus est: "S satanas in satanam divisus est, quomodo stabit reguum eus" ?

12. Sexta oppositio er Guillielmo. — Accedit praeterea, quod, ut late objicit Guillielmus Parisiensis, vix intelligitur, quae tanta coactio, vel quod malum possit a supremo daemone inferioribus naturaliter fieri, quia imprimis non potest eorum voluntates cogere aut necessitare, nec intellectus eorum immutare, nisi ad summumni per locutionem, quae reciproca est, et equae potest ab inferioribus in ipsum fieri. Nec in substantia eorum potest qualitatem aliquam naturahter imprimere, nec potest illos suo esse, vel aliqua intrinseca perfectione naturali privare. Quae est ergo haec tanta vis, quam Lucifer per suas naturales vires inferioribus inferre potest? Dices posse illos, vel alicui loco alligare, vel invitos movere et ferre, quo voluerit. Sed non desunt, qui hoc etiam negent fieri posse ab Angelo per potentiam naturalem, ut indicat Malonius 2, distin. 9, disput. 73, Viguerium contrarium asserentem reprehendens. Nos autem id libenter concedimus et probavimus supra, libro quarto. Tamen illa profecto parva coactio est, ut tantum ratione illius dici possit Lucifer habere principatum et regimen super omnes alios daemones, praesertim cum potestas illa non extendatur ad detrudendos et ligandos caeteros in inferno inferiori, eo quod contra divinam ordinationem hoc sit.

13. Septimo ex eodem Guillielmo. — Argumentatur deinde Guillielmus Parisiensis 2, parte principali de universo, part. 2, ejus cap. 14 et 15, et 16, quia principatus Luciferi in suos socios solum in potestate ligandi vel movendi illos niteretur, possent facile inferiores omnes contra illum rebellare; et quamvis singuli fortasse non possent illum superare, vel ligare, nihilominus vel omnes, vel multi simul juncti possent illi resistere, et eum principatu privare, ligando illum, et detrudendo in infer- num si DEUS permitteret; quia multae inferiores virtutes simul sumptae possunt resistere superiori, vel illam vincere, ut experientia docet, et ratio, quia virtus agendi non minus ex multitudine agentium, quam ex intensione, seu specie virtutis augetur, quando effectus omnium est ejusdem rationis, ordinisque.

14. Secunda opinio ejusque assertio prima.— Propter haec et similia, quae de hoc puncto facile cogitari possunt, existimo, hunc principatum Beelzebub in Angelos suos non esse ita naturalem, ut vel ab illius essentia per modum proprietatis connaturalis quasi fluat, vel in solo jure naturali angelicae naturae consentaneo fundetur; hoc mihi probant discursus in priori membro de potestate morali facti: propter quos, etiam assero, inter Angelos creatos in pura natura, non convenire alicui praelationem propriam, cum potestate utique regendi alios ex vero dominio, vel jurisdictione, quam in illos habeat ex sola lege natura, vel propter solum excessum in naturali et essentiali perfectione, sed necessariam esse, vel specialem DET ordinationem, seu institutionem, vel communem ipsorum Angelorum consensum in unam rempubhlicam coeuntium; unde opinor de facto nullam fuisse talem praelationem inter Angelos sanctos viatores, quamdiu in illo statu fuerunt, sed omnes quoad omnem obligationem praecepti positivi soli DEO fuisse immediate subjectos; inter se vero fuisse obligatos ad naturalem legem, supernaturalemque servandam, scilicet, legem charitatis, justitiae, veritatis, gratitudinis, observantiae, ac virtutum aliarum, quae inter ipsos locum habere possunt; quia nec in tali natura, spectata ejus excellentia sive indigentia rerum externarum, et sine inordinatis passionibus, nec pro tam brevi via alia potestas quasi positiva eis erat necessaria; nec etiam habemus aliquod fundamentum ad illam credendam, vel excogitandam.

15. Assertio secunda. — Addo praeterea principatum daemonis in suos ministros pro isto statu usque ad diem Judicii non esse omnino tyrannicum, vel fundatum in sola naturali potestate cogendi inferiores per injuriam, et vim ad sibi parendum. Hoc probabiliter etiam suadent rationes in secundo membro de potestate physica factae, quamvis non videantur tam efficaces, sicut priores; et praesertim argumentum ultimum ex Guillielmo relatum, (quamvis ipsum compulerit ad dicendum , posse quidem multitudinem Angelorum contra unum Luciferum insurgentem illum sub- jugare et ligare, Deum autem id non permittere) apud me non urget; quia juxta veram Philosophiam opinor, multitudinem agentium inferiorum conducere quidem posse ad fortius, et citius vincendum contrarium, non tamen ad producendum intensiorem, vel perfectiorem effectum, quam a tota multitudine agentium, vel ab eorum perfectissimo fieri possit; ac proinde non posse impedire efticaciam unius agentis habentis perfectiorem virtutem activam intensive, et praecipue si sit altioris speciei, seu ordinis.

16. Multitudo Angelorum inferiorum non potest retardare impetum unius superioris. — Unde existimo omnes Angelos inferiores in naturali perfectione intelligentia motrice unius orbis, licet simul conentur, non posse illi resistere ne moveat illud, nec impetum ejus retardare, quia si Angelus movet imprimendo impetum, impetus superioris Angeli est alterius rationis ab inferioribus, et ideo inferiores simul nec possunt conjungi ad imprimendum unum impetum superiorem, vel aequalem, nec etiam si singuli suos inferiores impetus imprimant, possunt quidquam resistere superiori. S1 vero Angelus sua efficaci voluntate immediate movet sine impetu, multo minus poterunt inferiores voluntates propter quamcumque multitudinem illi resistere. Sic ergo in praesenti dico, secundum eam violentiam, quam unus Angelus superior potest inferiori facere, non posse virtutem superioris a multitudine superari inferiorum. Ac proinde ex hac parte non posse Luciferum suo principatu a subditis per vim privari ac deturbari; nihilominus tamen alia rationes sufficienter ostendunt, hanc subordinationem omnium Angelorum inferiorum, ac malorum ad unum principem non esse per solam tyrannicam violentiam, ut magis ex sequenti puncto declarabitur.

17. Assertio tertia trimembris concilans primam opinionem D. Thome de pralatura Luciferi. — Dicendum ergo est hunc principatum daemonis fundatum quidem esse in natura ipsorum Angelorum, consummari autem, et compleri partim ex communi consensu voluntario eorumdem Angelorum, partim ex oraine divinae sapientiae ac providentiae; in hoc sensu intelligendam esse censeo D. Thomae sententiam, prout ipse non obscure illam explicat, in dicta quaest. 109, art. 2; et declaratur per singulas partes: nam imprimis valde consentaneum est naturis rerum, ut in rebus ejusdem generis inferiores superioribus subdantur, in eo genere subordinationis, cujus sunt capaces; ergo etiam in angelica natura hic praelationis ordo est consentaneus ordini naturalis perfecUonis, habetque in illo primarium fundamentum. Probatur consequentia, quia cum illa natura sit intellectualis, consentaneum illi est in unam societatem politicam congregari; unde cum Angeli mali ratione status a bonis divisi sint, quasi naturaliter inter se aggregantur modo accommodato intellectuali naturae, ac subinde in ordine ad actiones liberas et morales; ad hujusmodi autem conjunctionem necessaria est unio moralis sub uno capite: quia sine tali ordine summa esset confusio, et non esset propria unio, sed quaedam aggregatio per accidens; ergo cum tale caput debeat caeteris praeesse, valde consentaneum naturae, ut qui naturaliter caeteris excellentior est, principatum etiam inter eos obtineat; hoc ergo modo dicitur hic primatus in naturali perfectione fundari.

18. Ostenditur secunda pars.—CQuia vero ostensum est solam perfectionem naturalem non suflicere, addimus in secunda parte, concurrisse consensum ipsorum Angelorum malorum inter se, quod etiam sentit D. Thomas, in dict. art. 2, ad 2, etlate Guillielmus Parisiensis ubi supra, et declaratur imprimis ex modo peccandi Angelorum supra declarato. Peccaverunt enim omnes inferiores consentiendo supremo, per quem consensum virtute illum in principem elegerunt. Praesertim juxta nostram sententiam, qua diximus, peccasse Angelos contra Christum serebellando, ejusque primatum et excellentiam suae naturae, seu gradui appetendo; unde consequenter fit, Luciferum sibi, alios vero ipsi Lucifero, primatum illum appetivisse. Sic ergo omnes inferiores Luciferum sibi in principem elegerunt; et quia in illa electione firmiter adhaerent, voluntarie illi ut principi subduntur. Ex quo etiam factum est, ut in odio Dei, et Christi perseverantes, in illus odii prosecutionem, honorem et exaltationem Luciferi tanquam sui principis procurent. Accedit etiam, quod illum modum regiminis et subordinationis convenientem sibi judicant ad humanum genus efficacius persequendum, et ad agendum bellum contra Deum et Christum, et ob hanc etiam causam illam unionem cum tali capite mordicus retinent, et sic dixit D. Thomas, illam concordiam damonun non esse ex vero amore inter se; et consequenter, nec ex justitia, vel honesta obedientia, Sed ex nequitia, qua homines oderunt, et Dei justitie repugnant, et Guilelmus similiter dixit, duo esse in daemonibus consideran- da, scilicet, odium et iram, quibus in Deum, et homines inardescunt: nam inde ita inter se afficiuntur, ut se invicem non impugnent, sed potius adjuvent ad destructionem nostram; et uterque id ostendit humanis exemplis: nam inter latrones, vel assasinos similis concordia, et obedientia invenitur.

19. Ostenditur tertia pars. — Denique addidimus Dei providentiam et aliqualem ordinationem, quia et omnia, quae ab inferioribus causis fiunt, quantumvis prava sint, divinae providentiae subsunt: et quamvis in malis ipsis aliquid ordinis servatur, participatio est divini ordinis, seu ab ejus ordinatione aliquo modo descendit, et sic addit D. Thomas, in dicto articulo, in fine corporis, convenire hoc divine sagientiae, que nihil in universo inordinatum relinguit. Declararique amplius hoc potest ex eodem D. Thoma, dicta quaest. 114, art. 1, dicente: Impugnationem demonum ab eorum malitia procedere, et non a Deo, nisi, ut perm ttente: ordinationem autem impugnationis esse a Deo ordinante, et positive providente. Ex quibus duabus partibus prior satis est a nobis in superioribus declarata; et juxta illam consequenter dicendum est, hunc principatum Luciferi, quatenus ex consensu omnium daemonum constitutus est ad Christi ac caeterorum hominum impugnationem, suaeque superbiae executionem (quatenus sibi possibilis est), ex omnium consensu ordinatum esse, tantumque fuisse ex permissione divina, quia intrinsecam malitiam et deordinationem a recta ratione includit; unde fit etiam, ut ordo hujus impugnationis, quantum ad distributionem ministeriorum et actionum, quibus a diversis malis Angelis talis impugnatio fit, tantum etiam permissive sit a Deo: quia includit eamdem pravitatem.

20. Quo sensu dicat D. Thomas ordinem impugnationis deemonum esse a Deo. — Ideoque altera pars illius sententiae D. Thomae de ordine impugnationis, quod a DEO fit, intelligenda est de ordine finis, seu intentionis, non de ordine quasi formal, seu distributionis ministeriorum; necessarium est enim ad tollendam hanc aequivocationem hos duos ordines distinguere; unus est secundum varia munia ad talem impugnationem pertinentia, ut est in bello, verbi gratia, quod milites sint in tali situ, et quod isti has actiones exerceant, illi alias, etc., et hunc voco ordinem formalem, seu distributionis, illumque assero esse a DEO permissive tantum, non positive, nisi quoad generalem concursum, quem deordinatis vo- luntatibus praebet. Alius est ordo, quo totum bellum ad hunc, vel illum finem ordinatur. Et hoc modo licet ordinatio ad suum privatum finem a malis Angelis intentum sit ab ipsis, et non a DEO: nihilominus DEUS totam hanc impugnationem, et omnia ejus ministeria, et eorum distributiones ad altiorem finem gloriae suae, et salutis hominum electorum ordinat, et sic dicitur ordinatio impugnationis esse a DEO. Eodem ergo modo principatus Luciferi, et ordo subjectionis caeterorum ad ipsum, quatenus ab ipsis ad impugnationem ordinatur, non est a Deo nisi permissive; nihilominus tamen etiam illum principatum DEUS ad suum bonum finem ordinat, et sic dicitur esse aliquo modo ex ordinatione divina, ac denique addi potest ex D. Thoma et Guillielmo supra, voIuisse DEUM permittere hunc principatum Luciferi in poenam ipsius, et caeterorum Angelorum. Aliorum quidem, ut saevissimo et nequissimo principi subsint, et ita superbia eorum confundatur, qua DEO et Christo subjici noIuerunt: ipse vero Lucifer ut malis praesit, quod ad miseria augmentum pertinet: Quia cum ala fuacere (ait D. Thomas) macime ad miserium pertineat, preeesse in malis est esse magis mserwum.

21. Assertio quarta de prelatura demonum infra Luciferum. — Atque ex his, quae de supremo principatu Luciferi diximus, optima conjectura fit, etiam inter Angelos satanae esse aliquos intermedios principes, et quasi duces habentes sub se milites, et in eis etiam esse posse gradus amplioris vel minoris potestatis; item esse quosdam ad privatam impugnationem, et infimas actiones ejus, alios ad ministeria universaliora, vel graviora destinatos. De qua assertione multa scripsit Guillielmus Parisiensis, distinct. 2, parte secunda, part. de Universo, cap. 5, 8, et sequentibus, et ab aliis plura in particulari referuntur, quae, vel fabulosa, vel incerta sunt, ut notavit Binsfeldius, lib. 6, de Maleficiis, praelud. 10; solum ergo in generali probabiliter asserere possumus, esse inter Angelos malos gradus et ordines munerum et ministeriorum, quod uno verbo significavit D. Thomas, d. quaest. 109, art. 2, dum in plurali loquens, dicit, quod sicut inter illos Angelos est naturalis ordo perfectionis, ita et actiones eorum sunt sub actionibus superiorum, et ad secundum ait, quod aflii aliis obediunt, et ad tertium, quod inferiores superioribus subduntur, idque non esse ad bonum superiorum, sed magis ad malun. In quibus omnibus satis indicat, in damonibus non esse tantum unum supremum ducem, sed plures etiam subordinatos, qui superiores aliis sunt, et quaest. 114, art. 6, dicit Luciferum deputare sibi minastros determinatos ad hominum impugnationem, sicut Angeli DEO ministrant in determinatis officiis ad hominwun salutem; et similiter Magister, in 2. dist. 6, dixit: Sicut inter bonos Angelos alii aliis presunt, ita inter malos alii alis preelati sunt, et alii aliis subjecti. Et infra: Habent enim secundum modum scientie majoris, vel minoris, preelationes alias majores, vel minores. Quidamn enim uni provincie, alii uni homini praesunt, ctc., et in hoc fere conveniunt alii scholastici ibi.

22. Suadetur probabiliter e Scriptura. — Potestque dicta assertio probabiliter sumi ex illo Pauli ad Ephes. 6: "Adrversus Principes et Potestates, adversus mundi Rectores tenebrarum harum". Nam licet dicere quis possit, malos Angelos sic vocari, non quia nunc habeant illas dignitates, a quibus illa nomina sumpta sunt: sed quia in suo esse naturali sunt illius ordinis, vel generis, cujus sunt sancti Angeli, qui Principatus vel Potestates nominantur ; nihilominus probabilius videtur, etiam ita vocari secundum praesentem statum, quem habent, et ratione altioris ministerii, quod exercent, quod licet pravum sit, in illo magis, et minus, praelatio et subjectio invenitur. PauIum autem in hoc sensu loqui de Principatibus et Potestatibus daemonum collgi potest, tum a simili ex aliis locis in quibus principatus, et regimen Beelzebub tribuitur, tum etiam ex eo quod statim addit, rectores ienebrarum harum, quod munus in praesenti statu gerunt, et per illud explicari videtur, quales sint illi principatus; tum denique, quia 1, Corinth. 15, Principatus, Potestas, et virtutes per Christum dicuntur in fine mundi evacuandae, quod de malis principibus, etc., intelligunt ibi Chrysostomus, Theophylactus et Cassianus, collat. S, capit. 14, estque textui satis consentaneum ; denique duae conjecturae sunt. Prima, quia hoc etiam est consentaneum naturali ordini malorum Angelorum secundum varios gradus perfectionis eorum. Secunda, quia et Angeli tenebrarum Angelos lucis suo modo imitari desiderant, ut commodius cum illis praeliari possint: et ipse Lucifer ex superbia semper divinitatem aemulatur; et ideo sicut Deus varia distribuit ministeria ad custodiendos et servandos homines, ita etiam Lucifer sua ministeria cum proportione ad impugnandos, et perdendos homines, inter satellites suos dis tribuit.

A quonam, et quomodo distribuantur ministeria deemomm.

23. Prelatura non competit inferioribus deenonibus a natura. — Nec ex ipsorum electione. — Bonaventura utrumque conjungit. — In hac vero congruentia nova insinuatur interrogatio, videlicet, a quo, vel quomodo singuli Angeli mali ad sua ministeria, deputentur: quod tractat Hierony mus ad Ephes. 6, et indecisum reliquit; sed imprimis quoad primam partem a quonam sit praelatatura, certius est, hos inferiores gradus praelaturae non convenire talibus Angelis ex sola rei natura, quam quod Lucifero suus primatus non sit omnino a natura, sicut diximus; nam rationes ibi factae hic a fortiori procedunt; et praeterea, quia haec ministeria, ad quae tales potestates ordinantur, non sunt a natura, sed ex libera voluntate, eaque prava, inordinata: et ideo principatus in ordine ad talia ministeria non potest esse a natura fluens; ac denique, quia alias sicut Lucifer est princeps omnium, ita quilibet sub Lucifero esset princeps omnium sibi in perfectione inferiorum, quod dici non potest, cum inter ipsos bonos Angelos hoc non inveniatur. Deinde cogitari verisimiliter non potest, hanc distributionem factam esse quasi communi consensu, et electione ipsorum daemonum : hoc enim communiter theologi rejiciunt, tanquam non necessarium, et sine fundamento excogitatum. Ait vero Bonaventura 2, dist. 6, quaest.. ultim., ad argumenta, esse a natura, et a divina institutione. Intelligere autem videtur a natura fundamentaliter, a divina autem institutione completive, et (ut ita dicam) formaliter, et prior quidem pars placet, juxta de Lucifero.

24. Non placet ea parte. — Verior sententia ex divo Thoma sumpta. — Posterior autem pars difficihis est, quia sicut illa ministeria non ordinantur ad bonum, et ideo in generali non sunt a DEO volita, seu ordinata, sed permissa: ita nec particularis distributio tamen munerum DEO tribui potest, tanquam ordinanti, vel instituenti, sed tantum, ut permittenti; et ideo D. Thomas, dicta quaest. 114, art. 1, hanc institutionem Lucifero tribuere videtur, cum ait; Demones propter superbium divinae potestatis similitudinem usurpant, deputando sibi ninistros determinatos ad hominum impugnationem; ubi non DEO, sed ipsis daemonibus hanc deputationem tribuit; et quamvis loquatur in particulari de Lucifero, sed quasi de communitate daemonum; ut argumentum ab aemulatione Dei sumptum recte accommodetur, intelligendum est illam distributionem esse in daemonibus per supremum illorum caput. Praeterquam quod supposita consensione omnium inferiorum in Luciferi principatum, ut explicuimus, magis consentaneum est, ut per illum quam per communitatem quasi per electionem factam existimetur.

25. Quomodo accipienda sit promima sententia. —Et haec fuit etiam sententia Guillielmi Pariensis supra: Dico, ait, juata verisimilitudinem, non juata certitudinem, quod sicut omnipotens bonitas creatoris permittit hominum principes impios diversos ordines in principatiDus, ac divisionilus suis collocare, etc., ita permisit principi malignorum spirituum jucta suc perversitatis malignitatem alios sublimare, cariisque operibus malis praficere, quod latius prosequitur. Est ergo haec sententia verisimilior, quoad ministeria malorum Angelorum in hominibus impugnandis, inducendo eos ad mala culpae: nam si sermo sit de ministerio puniendi homines peccatores, ad quod daemones etiam assumuntur, ut diximus: sic exercere possunt tale ministerium ex divina ordinatione et voluntate, vel immediate ab ipso Deo, vel, ^qüod magis credendum est, per bonos Angelos intimata. Fortasse tamen non sunt particulares daemones, quasi ex officio, et permanenter ad hoc minus destinati, sed pro Angelorum bonorum arbitrio per occasionem huirc, vel illi talis executio commendatur; quia supplicia hujus vitae, qualia sunt haec, de quibus tractamus, non sunt certa lege statuta, sed pro arbitrio Dei praecipiuntur; et ideo non videntur necessari peculiares ministri ad illa exequentia destinati: nam omnes mali Angeli sunt apti ministri, et in particuliari arbitrarie designari possunt.

26. Secunda pars hujus guncti secundi. — De distributione materiarum ad tentandum. — Sed inquirendum ac explicandum restat, quomodo sint distributa haec ministeria; in quo duos modos haec ministeria distribuendi traditos a Patribus invenio: unus est ex parte objecti, seu finis proxime intenti per actiones hujus ministerii, vel quod in idem redit ex parte materiae circa quam tales actiones versantur: alius est ex parte personarum, quae per tales actiones exercentur, seu impugnantur. Priori modo dicuntur daemones designati a suo principe ad tentandos homines, ac distributi secundum vitiorum diversitatem, quosdam ad tentandum de superbia, alios de avaritia, luxuria, etc.; non quidem ita ut unus tuntum daemon ad omnes homines de uno vitio tentandos destinatus sit: alioqui non possent plures homines, distantibus in locis existentes, simul de eodem vitio tentare: sed ita ut una vel plures legiones daemonum sub uno speciali duce curam promovendi unum vitium in hominibus acceperint. qui a suo duce per varias nationes et regiones orbis ad illud munus distribuantur: et fortasse, qui versantur in una provincia, aliquem in eo munere propinquiorum rectorem habeant; et ad hunc modum sint tentatores per singula vitia distributi.

27. Traditur hic modus a nonnullis.—Hunc modum tradit Origenes, hom. 15, Josue, circa finem, quem imitatus est abbas Serenus apud Cassianum, collat. 7, cap. 17, dicens: Nosse debemus non omnes demones universas hominibus inferre passiones, sed unicuique vitio certos spiritus invitare, etc., quod usque ad cap. 20, prosequitur, et latius cap. 32, ubi varia loca Scripturae ad hoc accommodat. Consentit Hieronymus, ad Ephes. 6, late, et Michae. 2, circa principium, et Abac. 3, circa finem, ubi sic ait, caput et princeps demonum est Beelzebub, et singulae eorum turmae habent capita, et principes suos, verbi gratia, spiritus fornicationis habet preepositum suum, item spiritus avaritiee, vane glorie, mendacii, infidelitatis, etc.; et hoc etiam significavit Magister supra, dicens, quomodo aliqui spiritus mali uni vitio presunt; et latius Guilielmus Parisiensis ubi supra. Et plura de hac re congerit Binsfeldius, in d. Praelud. 10, ubi tamen fatetur, multa, quae de hac materia traduntur, incerta esse.

28. Praedicta distributio, licet sustineri possit, non satis fundatur. —Et quidem dicti auctores nullum fundamentum istius modi dicendi afferunt, nec ego illud invenio, quia licet in Scriptura quidam dicatur spiritus mendazc, 3, heg. 22, et alii dicantur spiritus seductores, 1, Timoth. 4, et alii spiritus fornicationis, Oseae 4; nihilominus necesse non est, ut isti spiritus semper sint personaliter diversi, nam idem poterit decipere, mentiri, et ad libidinem inducere diversis temporibus, et ab effectibus variis nominibus appellari: nec in sanctis Angelis similis distinctio a Patribus traditur. Sed idem Angelus custos ad omnia bona promovet, et ab omnibus vitiis retrahit hominem suae curae commendatum: diximus autem malos Angelos aemulari bonos; ergo etiam unusquisque spiritus impugnator de omnibus vitiis tentabit hominem sibi commissum, juxta occurrentes occasiones. Denique quilibet malus An- gelus eamdem scientiam et potentiam habet ad tentandum de omnibus vitiis, et voluntatem habet in omnibus depravatam: et quantum in se est nullam occasionem tentandi praetermittit; ergo quilibet tentat de omnibus vitiis; unde Gregorius, lib. 32, Moral., capit. ultim., uni Leviatham tribuit, quod alias superbie, alias invidie, alias luxurie, alias avaritie facibus inflammat. Non videtur ergo multum necessaria distributio illa diversorum spirituum per singula vitia tentantium; hoc autem dico non ad impugnandam illam sententiam gravi auctoritate innixam; sed ut ostendam esse incertam, quamvis, et possibilis sit, et facile defendi possit.

29. De distributione ipsorum tentantium. — Alia distributio istorum spirituum est, ex parte personarum, quas impugnandas suscipiunt, et ita quidem censentur deputati ad singulos homines impugnandos, alii ad provincias, vel regna, vel communitates alias, et in utrisque possunt esse gradus: nam inter priores quidam sunt infimi, qui pro vulgaribus hominibus designantur, alii pro principibus, et fortasse pro viris perfectioribus et sanctioribus, astutiores daemones destinantur; et aliqui etiam superiores esse poterunt, quasi superintendentes illis inferioribus; et similiter inter hos posteriores, pro ratione majoris, vel minoris communitatis, inferiores, vel superiores deputabuntur: et plures ex istis poterunt esse uni principaliori subordinati. Hunc modum frequentius tradunt scholastici cum Magistro, in 2. distinct. 6, et illum insinuavit D. Thomas, in dicta quaest. 114, art. 1, cum aequiparationem facit inter bonos et malos Angelos, dicens de daemonibus: Deputant sibi ministros ad hominum impugnationem, sicut et Angei DEO ministrant in diversis officiis ad hominum salutem. Sicut ergo custodia Angelorum ex parte personarum, vel communitatum, aut rerum ipsis commissarum, dividitur, ut supra diximus: ita de impugnantibus Angehs credibile est, et hunc etiam modum distribuendi haec ministeria insinuavit Hieronymus, Habac. 3, circa finem, ubi commemorat Angelis malos per nationes, quas subjectas habent fuisse distributos: Itemque Isaiae 24, ubi de his Angelis malis ad impugnandas diversas provincias distributis locum Danielis $, intelligit, ubi de principibus regni Persarum, vel Graecorum mentio fit, et similia habet in eumdem locum Danielis; et Cassianus, dict. collat. 7, cap. 2, et in collat. 8, cap. 13 et 14, et est res per se satis credibilis, et in generali clara, quamvis in speciali peculiares modos hujus partitionis, vel subordinationis inquirere, nimis curiosum sit, ac plane incertum.

30. An quisque homo habeat designatum tentatorem ratio dubitandi.—A ssertio affirmans. —Solet autem specialiter quaeri ab scholasticis, an unusquisque hominum peculiarem habeat Angelum impugnatorem, sicut habet custodem, et ratio dubitandi esse potest; quia non sunt tot mali Angeli, quot sunt boni; et ideo fortasse non sunt tot daemones infimi ordinis, vel ad deputandos singulos pro singulis hominibus sufficiant. Sed nihilominus fere communiter receptum est, unumquemque hominem duos habere Angelos, bonum et malum. Ita sentit Magister, in 2, dist. 6 et 11, ubi ali scholastici; et sumi potest ex illo 2, Corinth. 12: "Datus est ibi spiritus satana, qui me colaphizet" ; et multi putant hujusmodi fuisse satanam, qui ad tentandum Job specialem licentiam petiit. Item, quod dicitur Joann. 13, de Juda, cum "diabolus jam misisset in cor" ; et in Psalm. 108, et "diabolus stet a dextris ejus", de proprio daemone ad illum impugnandum deputato recte intelligitur. Aliqui etiam ex Patribus hanc sententiam tradiderunt, praesertim Origenes, homil. 35, in Lucam, ubi liH Pastoris, et 3, libr. Periar., cap. 2, versus finem. Gregorius Nissenus, libro de vita Moysis, aliquantulum a principio. Idemque significatur, in serm. 68, ad Fratres in Erem, nomine Augustini, et favet Tertullianus, libr. de Anima, cap 57, dicens: Nullus pene homimun caret demonio, ubi particula, pene, aliquid diminuere videtur, et fortasse propter aliquam formidinem, vel incertitudinem addita est; tamen, cap. 39, dixerat: Cui hominum non adheerebit spiritus nequam, ab ipsa etium janua nativit. tis animas aucupabundus? et infra: Sic ig tur, et Socratem puerum adhuc spiritus demoniacus invenit, sic, et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est, ubi PameIus, num. 451, multa ex philosophis, apud quos haec fama viguit, refert, et plura Eugubius, lib. 8, de peren. Philos., et videri potest Plutarcus, in vita Bruti, etlibr. de tranquillit. et serenit. Animae., fol. 3, ad finem.

31. Probatur ratione. — Estque haec assertio valde credibilis ex dictis: nam Lucifer aemulatur divinitatem, et cum DEO super salutem hominum apertum bellum profitetur: ratione cujus dixit Paulus ad Ephes. 6, habere nos pugnam cum spiritualibus nequitiis coelestibus, id est, aeris hujus: et summo odio prosequitur homines; ideoque "circuit, quaerens, quem de- voret": ergo sicut DEUS singulis hominibus singulos Angelos custodes desig navit, ita etiam daemon, si potest, singulis deputat singulos impugnatores; nec est ulla ratio dubitandi de voluntate, si potestas illi non desit: duo autem requiruntur ad potestatem; unum est, quod numerus militum suppetat; aliud quod] DEUS permittat. De hoc posteriori non est, quod dubitemus, quia eadem ratio in hac permissione speciali, quae in generali permissione hujus belli, et impugnationibus daemonum invenitur: in priori autem parte imprimis credibile est, in solis infimis Angelis malis, pertinentibus quoad gradum naturae ad specificum ordinem Angelorum, esse sufficientem multitudinemad hujusmodi effectum, seu designationem, quia creditur, ex tota multitudine Angelorum creatorum tertiam partem corruisse: ergo ex ordine infimo ad minimum corruit tertia pars: et illa fortasse sufficit pro omnibus hominibus viatoribus, simul viventibus in quolibet tempore. Deinde non est necesse, ut si tertia pars Angelorum cecidit, ut cum eadem proportione ex quocumque ordine peccaverint; sed credibilius est inferiores facilius potius persuasione Luciferi moveri: ac proinde in altioribus ordinibus pauciores, in inferioribus vero plures tertia parte; et consequenter ex infimo fortasse ordine dimidiam partem corruisse. Addo praeterea, non omnes Angelos custodes esse ex infimo ordine: quia fortasse excellentiores personae custodiuntur ab Archangelis, et sic poterunt cum proportione ad illas impugnandas superiores daemones deputari. Ac denique ex quibuscumque ordinibus sumi poterunt, quia omnes daemones nunc ratione status minimo Angelorum custodem inferiores sunt; et ideo, si numerus daemonum infimi ordinis ad assignandum unicuique homini suum impugnatorem Angelum non sufficeret, ex daemonibus in natura perfectioribus, qui necessarii fuerint ad supplendum illum numerum deputabuntur, nulla ergo ratio probabilis superest, ob quam credi possit, Luciferum non deputare singulis hominibus singulos spiritus malos, qui eos impugnent.

32. Primum corollarium. — Preedicta deputatio fit a principio animationis hominis. — Unde colligitur hanc deputationem fieri a principio conceptionis et animationis hominis, sicut de Angelis custodibus diximus. Solet autem hic quaeri quantum duret, et specialiter dubitatur, an daemon impugnator, semel vel iterum suum alumnum tentans, si ab illo superetur, recedat, ita ut amplius illum non im- pugnet, sed loco illius alius substituatur; quod tractatum est ab scholasticis cum Magistro, in 2, dist. 6, occasione sententiae Origenis, homil. 15, in Josue, ubi partem affirmantem tradere videtur; imo indicat daemonem semel ab homine victum statim ab officio tentandi repelli: sed hoc impugnavimus supra, cap. 16,a num. 4, quia non solum non est cum fundamento dictum, sed etiam repugnat Scripturis, ut patet, Matth. 12, et in historia Job, et aliis ibi adductis. Certum est ergo Angelum impugnatorem, etiamsi saepius vincatur, non propterea recludi in infernum, nec privari officio suo (ut sic dicam) nec perpetuo recedere ab instantia tentandi eamdem personam sibi commissam, vel etiam aliam, si occasio tulerit, sive in eodem genere vitii, sive in alio, et interdum fortius quam antea; nam ut ait Cyprianus, Epist. 6: Fortiorem magis aggreditur, et acrior factus, hoc ipso quod victus est, superantem superare conatur, et similia habet Gregorius, lib. 10, Epist. in 38, et lib. 3 Moral., cap. S, et lin. 32, cap. 16. Unde in hoc conveniunt omnes theologi statim citandi, quia nullum est fundamentum ad contrarium cogitandum.

33. An saltem demon victus recedat ad tempus .— Judicium auctoris. — Primus recedendi modus —Elnterrogant autem ulterius, an saltem ad tempus recedat; quod tractat p. Thomas, 1 part., q. 114, art. 5, Durandus 2, dist. 6, quaest. 4, et ibi 7Egidius, Richardus et alii, qui omnes affirmative respondent: quia Jacobus, cap. 4, ait: "Besistite diabolo, et fugiet a vobis", et Luc. 4, de Satana tentante Christum dicitur, "consummata onni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus". Sed de hoc, ut opinor, non potest certa et universalis regula constitui: nam interdum recedet, interdum vero amplius et molestius instabit. Tribus enim modis potest daemon victus desistere, aut recedere. Primo ex propria voluntate, et sic certum est non recedere ex defectu odii, aut iracundiae, ac desiderii nocendi: nam potius ex superbia tunc majori accenditur ira, ac voluntate nocendi; fieri tamen potest, ut quiescat interdum, vel taedio affectus, et majorem confusionem fugiens, ut in tentatione Christi verisimillimum est; potest enim recedere, vel timens ne homo impugnatus inde magis proficiat, et de ipso triumphet: ut Ambrosius dixit, lib. 4, in Lucam, et in dicto capite retulimus; vel etiam potest ad tempus cessare, ut hominem securiorem reddat: et ita postea facilius eum expugnet, quod insinuari videtur Matth. 12. in verbis illis daemonis dicentis, "Recertar in domum meam, unde exivi", et docet Gregorius 3, Moral., cap. 22, alias 16; vel etiam recedit aliquando, quia videt hominem vincendo ipsum vicisse, etiam concupiscentiam, et sic factum esse fortiorem; et sic intellexit verba Jacobi citata Chrysostomus, homil. 22, ad populum, et indicavit Maximus, in Dialogo variarum quaest. de Verbo incarnato, non longe ab initio.

34. Secundus modus. — Tertius modus. — Secundo potest inferior daemon recedere ex voluntate Luciferi, vel alterius sibi praelati, ita ut quasi in poenam suae negligentiae ad tempus a suo munere suspendatur; et hoc non habet fundamentum in sacra Scriptura, potest autem aliquo modo sumi ex visionibus, quas referunt Gregorius, 3 lib. Dialog., cap. 7, et Cassianus, coll. 8, cap. 16, ubi ait, visum esse Luciferum rationem exigentem a subditis de his, quae in expugnandis hominibus egerant. Ft illos, qui, nondum se circumvenire emulos suos potuisse dicebant, velut inertes, ignavosque a conspectu suo, cum nota, et injuria repulisse. Sed licet in hoc nihil facile, aut temere asserendum sit, vel rejiciendum, vix tamen credo daemonem ex negligentia, vel inertia sua remisse tentare, aut ideo vinci, nec propterea reprehendi: minus autem credibile mihi est, propter eam causam, et in poenam a tentando arceri. Tertia ergo causa est divina miseratio et providentia. Nam DEUS, vel in praemium prioris constantiae, diligentiae, vel ne infirmitas hominis supra modum gravetur, non permittit daamonem semper instare, sed ad tempus recedere cogit; et haec causa verissima est, ut D. Thomas et alii docent, ex doctrina superius data, quod daemon in homine nihil potest, nisi quod DEUS permittit: non est autem necesse, ut semper hoc DEUS faciat, sed ex consilio suae sapientiae pendet. Videatur Cassianus, collat. 7, cap. 22 et 23.

35. Secundum corollarium complectens varios modos, quibus de mones prelati concurrunt ad impugnandum. — Ultimo tandem ex dictis colligitur, quo modo mali Angeli superiores, vel principes, qui non habent designatos certos homines, quos impugnent, ad hanc impugnationem seu tentationem hominum concurrant. Dicendum enim imprimis est, interdum concurrere immediate, et per seipsos, juvando alios, vel quia ad tentandum de certis vitiis peculiariter sunt deputati, juxta priorem modum, supra explicatum, vel quia sunt praefecti civitati, regno, aut provinciae; et ideo ubi major est necessitas, ibi subveniunt; et altero ex his modis plures Angeli mali, imo integra eorum legio aliquando eumdem hominem vexat, ut in Evangelio legimus. Deinde possunt principes isti concurrere mediate, instruendo inferiores, illos excitando, et ad hunc hominem vel illum tentandum applicando; nam hae actiones unius Angeli in alium naturaliter possibiles sunt, et ad ministeria talium Angelorum accommodatae. Unde constat, in ordine ad hunc finem posse superiorem daemonem docere inferiorem: nam licet inter eos non sit propria illuminatio, ut docet S. Thomas, quaest. 109, art. 3, et ex dictis in libro 6, constat; nihilominus potest esse aliqua manifestatio veritatis ignotae, praesertim in his, quae contingentia sunt, et ex majori experientia, et comprehensione rerum pendent. lItem possunt superiores mittere inferiores, tum visibiliter, tum etiam invisibiliter, sicut de bonis Angelis dictum est: nam intercedit eadem ratio. Omnes etiam mali daemones ab Angelis bonis etiam inferioribus in natura, possunt doceri, vel mitti, quia illis praesunt, et in gratia sunt superiores, ut docet D. Thomas, dicta quaest. 109, art. 4. Est tamen discrimen, quod a bonis solum mittuntur ad executionem alicujus poenae: quia haec per se est justa, licet a malis male fiat: at vero ad directe inducendum in peccatum tantum a mahs superioribus caeteri mittuntur. Atque ita servata proportione, multa quae de actionibus bonorum Angelorum diximus, ad actiones malorum applicari possunt. Et ideo nihil de tota hac materia addendum superest.

PrevBack to TopNext