Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum mundus per propriam creationem esse coeperit

CAPUT I. UTRUM MUNDUS PER PROPRIAM CREATIONEM ESSE COEPERIT.

1. Partis negantis argumentum primwum.— Secundum. — Ratio dubitandi imprimis est, quia hic praecipue de hoc mundo visibili et corporali tractamus, sive in eo Angeli tanquam partes in toto contineantur, sive non, de quo postea non nihil attingemus. At vero corpora non potuerunt per propriam creationem fieri: ergo nec mundus. Consequentia nota est, qui esto concedamus, res spirituales fieri per pro priam creationem, ut supra visum est, id noi est satis, ut mundus creari dicatur. Sicut lice. anima rationalis per propriam creationem fiat, id non est satis, ut homo creetur, ita enim est visibilis mundus, sicut homo. Probatur ergo minor, quia omnia corpora materia et forma constant, sed ex illis duabus partibus neutra potest fieri per creationem: ergo nec totum. Consequentia videtur nota, quia totum non distinguitur a partibus: ergo si ambae partes non possunt creari, nec totum poterit. Major ex Philosophia supponitur. Minor autem probatur primo de materia, quia materia secundum se, est pura potentia, et non habet esse, nisi a forma, vel per formam, seu dependenter a forma: ergo secundum se non potest esse terminus creationis, cum creatio per se tendat ad dandum esse, et entitatem actualem constituendam. De forma vero probatur, quia formae corporales per se pendent in fieri, et esse a materia: ergo non possunt creari, sed educi de potentia materiae. Unde argumentor secundo, quia in narratione, Genes. 1, nihil est, quod nos dicere cogat, Deum per propriam creationem mundum hunc visibilem creasse : nam si aliquid esset, maxime illud, "7n principio creavit Deus caelum et terram". At ibi verbum creavit, non significat propriam et rigorosam productionem ex nihilo: ergo. Probatur minor, tum quia illud verbum de se generale est ad quamcumque productionem alicujus operis, praesertim novi et eximii, ut notavit Hieronymus in id ad Ephes. 4: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est" tum etiam, quia in operibus omnium illorum sex dierum eodem verbo creandi Moyses utitur, cum tamen constet, non omnia illa facta esse per propriam creationem, ut videbimus. Unde etiam indifferenter utitur verbo fecit, et verbo creavit, et Septuaginta in illis locis idem verbum, inocíncsev ponunt, et in versione Latina eorumdem Septuaginta semper verbum fecit tam in illis primis, quam in caeteris ponitur: ergo.

2. Quid Aristoteles circa mundi existentiam sensisse putetur. — Quid item Plato. —In hoc puncto varii errores referri et refutari possunt. Primus est antiquorum philosophorum, qui ex nihilo nihil fieri posse crediderunt. Unde tulit Aristoteles 1, Physic., text. 33 et 3, decoelo, text. 35, mundum esse aeternum, et per solam generationum et corruptionum successionem conservari ; unde autem esse habuerit in aeternitate, nunquam explicavit. Et ideo multi putant, consequenter sensisse, mindum non fuisse factum, vel productum ab alio, sed ex se sempiternum esse habuisse. Alii vero credunt eum non ignorasse dependentiam aeternam totius universi ab auctore Deo tanquam a principio, a quo veluti per naturalem emanationem profluxerit. Plato vero, ut testes sunt Athanasius, lib. de Incarnatione Verbi, in principio, et Epiphanius, haeres 6, dixit, Deum ex materia praejacente, et infecta mundum condidisse, ac subinde non per propriam creationem, sed per quamdam formationem ( ut sic dicam) mundum produxisse. Quod ex eodem principio quod ex nihilo nihil fit intulisse videtur. Ex quo fit etiam consequens, ut Angelos posuerit eodem modo factos, ac subinde materiales et corporeos, vel si immateriales esse credidit, increatos, et a se habentes esse illos cogitasse. Idemque de anima rationali juxta illum errorem dicendum esset.

3. Auctoris judicium de Aristotelis doctrina in preesenti quaestione. —Sed contra hunc errorem in Metaphyssica satis a nobis dictum est, imprimis disput. zo, sect. 1, ubi necessitatem creationis ostendimus, et num. 23, de Aristo- telis sententia nonnulla diximus, ostendentes ipsum lubrice, vel etiam inconstanter fuisse locutum. Quia principium illud, Ez nihilo nilil fit, cum vera creatione sive libere, et in tempore facta, sive aeterna, et per quamdam naturalem emanationem cogitata, subsistere non potest. Unde aliqui dicunt retractasse Aristotelem principium illud, Ez nihilo nihil fit, in quodam opusculo de Xenocrate, Zenone et Gorgia. Sed inter opera Aristotelis, quibus utor, illud non continetur, nec videre illud potui, existimoque Aristotelis non esse. Illo vero admisso fortasse dici posset, vel dubitando, et problematice disputando dixisse, posse principium illud negari, vel certe negasse illud quoad emanationem naturalem, etiamsi in caeteris propriis actionibus illud admiserit ; quod qua consecutione possit dici, vel qua ratione subsistere possit, non video. Deinde, disp. 13, sect. 4, num. 15, contra Platonem ostendimus materiam esse factam a Deo. Unde Marsilius Ficinus in Compendio Timaei Platonis, cap. 9, et seq., excusare conatur Platonem ab illo errore, dicens, Platonem docuisse materiam esse factam a Deo immediatius, quam res caeteras. Sed magis credendum est Athanasio, et aliis antiquioribus Patribus quos. dicta disput. 13, et in disp. 20, sect. 1, num. 17, allegavi, qui non solum Platoni, sed etiam aliis Philosophis Platone antiquioribus, et posterioribus sectatoribus errorem illum tribuunt : ibique in numeris sequentibus contrariam veritatem ratione et auctoritate Patrum confirmavimus.

4. Error alter circa substantiorum spiritualium productionem. — Secundo loco, quia mundus spiritibus et corporibus constat, referri potest error dicentium res spirituales, quales sunt Angeli, non esse a DEO creatas, quod antiquos Philosophos sensisse probabile est, et praecipue tribuit solet Commentatori. Ex novis autem haereticis errorem docuisse Hermanum, referunt Castro, verbo Angelus et Prateolus, lib. S, de Sect. haeret., cap. 10. Fundabatur hic haereticus solum in hoc, quod in narratione Genesis, vel inScriptura nulla fit mentio creationis Angelorum. Sed distinguenda est veritas certa a quaestione dubia. Quod enim Angeli creati a Deo sint, non solum est de fide certum, sed etiam inter articulos fidei in Symbolo fidei Nicaeno omnibus ad credendum propositum in illis verbis, Vasibilium omniwn et invisibilium ; nam invisibilium nomine substantiae intellectuales praecipue intelliguntur, ut recte sensit Sophronius in sua fidei professione, quae in sexta Synodo Constanti nopolitana, actor. 11, habetur, et Concilium Lateranense in capite Firmiter expressius dixit: Utrumque spiritualem et corporalem creaturam de nililo condidit. Quod passim etiam omnes Patres docent, quos in superiori tract., l. 1,a c. 2, late retuli. Cum ergo dogma hoc indubitatum sit, dubitari potest, an in verbis illis Moysi: "In principio creavit Deus colum et terram", comprehensum sit. Et de hoc postea videbimus, interim supponentes, quidquid sit illo Genesis loco, non esse dubium, quin in aliis Scripturae locis expresse illa veritas tradita sit, ut Psalm. 103 et 148, ad Colos. 1, et ad Hebr. 1, et aliis, quae in dicto cap. 2, lib. 1 praecedentis tractatus expendimus. Unde satis et dictus error, et fundamentum ejus improbata sunt.

5. Tertius error principalis varios errandi modos complectens.— Primus errandi modus.— Tertio circa mundi visibilis, seu corporum creationum opportunum erit hic breviter antiquos errores, qui in hac materia fuerunt, commemorare, tum quia tractando de creatione in Metaphysica, id in theologiam remisimus, tum etiam, quia hujus loci proprium esse videtur, in quo de creatione mundi visibilis praecipue tractamus. Primo ergo Manichaeus duo posuit prima principia improducta, et aeterna, quae bonum et malum Deum appellavit, et malum Deum corporum fecit auctorem. Ita sumunt aliqui ex Augustino, haeres. 46. Ille vero solum dicit, Manichaum dixisse, mundum esse bonis et malis rebus, seu substantiis commixtum, et bonas esse a bono Deo, malas vero a Deo malo, qui per adminixtionem malarum bonas maculavit. Clarius Epiphanius, haeres. 66, ait Manichaeum corpora esse creata a malo Deo tradidisse. Et idem indicat Theodoretus, lib. 1, Haeretic. fabular., cap. ultim., apertius Theophylactus, in cap. 6 Joan., in princ. Et idem significat Concilium Bracharense per plures canones, in quibus Manichaeo fere semper Priscillianum conjungit. De quo ait Isidorus, lib. 8, Origenes, cap. 5, ex Gnosticis et Manichaeis novum dogma in Hispania composuisse. Quod etiam sumitur ex Leone papa, Epist. 91, alias 93, ad Toribium, ubi utriusque damnat errorem. Eumdem errorem postea excitarunt. Albanenses, utrefert Antonius, 4 part. Theolog., tit. 11, 55, et dubitat an isti sint iidem, qui Albigenses, qui, tempore Innocentii III, orti sunt Tolosae, et a sancto Dominico expugnati, ut idem latius refert 3, part. Histor., tit. 19, cap. 1, eisque hic error communiter tribuitur, ut patet ex Prateolo, Sandero, et aliis, qui referunt, istos distincte dixisse malum Deum creasse omnia corpora, sicut bonum omnes animas. Additque Antonius postea eumdem errorem in Italia repullulasse, ejusque occasione D. Petrum martyrem occisum fuisse.

6. Secundus modus errandi.— Tertius modus. —Ante hos vero omnes fuit Cerdon, qui etiam duos Deos introducebat, bonum et malum, et hunc non tantum corporum, sed etiam creaturarum omnium auctorem faciebat, ut videre licet in lrenaeo, lib. 1, cap. 28, Tertulliano, de Praescript., cap. 51, Eusebio, l. 4, hist., c. 10, Epiphanio, Augustino et aliis. Et idem docuit Apelles, solumque differebat, quia malum Deum a bono esse factum, postea vero malum sine boni cooperatione mundum visibilem fecisse asserebat. Ita referunt Epiphanius, haeres. 44, et Augustinus, in 33. Ante hos fuerunt Gnostici, qui licet dicerent Deum creasse Angelos, nihilominus mundum hunc visibilem creatum esse ab Angelis asseruerunt. In quo errore convenerunt Simon Magus, Basilides, Saturninus (alias Saturnilus), Carpocrates, et Cherintus, horumque sectatores, licet illum errorem confinxerint variis modis omnino fabulosis, in quibus enarrandis immorari superfluum duco. Legatur lraeneus, lib. 1, cap. 20, et seq., Tertullianus, lib. de Praescrip., haeres., c. 46, et sequentibus, Epiphanius, haeres. 20, et seq., Theodoretus, lib. Haeret., fabular., Augustinus, Damascenus, Isidorus, Philastrinus et alii, qui catalogos haeresum scripserunt, et Eusebius, lib. 2, Histor., cap. 12, et lib. 3, cap. 20.

7. Primus errandi modus refutatur.— Impugnantur reliqui modi errandi.—Contra priorem errandi modum, de duobus principiis bono et malo disputare, aut eum impugnare supervacaneum videtur, tum quia est mera fabula, et deliramentum sine ullo fundamento, tum etiam, quia a praedictis Patribus copiosissime refutatur. Videri potest Augustinus, lib. 1, de Gen., contr. Manichaeos, per totum, praesertim, cap. 16 et 21, et lib. de Natura boni, ubi ostendit, quidquid est, quatenus est, aliquid boni esse, et ideo non nisi a summo bono esse posse, ut cap. 24, concludit, et optime, lib. 1, de Civitate, a cap. 16 usque ad 22, et tract. 1, in Joan., exponens illa verba: "Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil", et optime Ambrosius, lib. 1. Exaem., cap. S, et lib. 3, cap. 9, et Cyrillus Hierosoly mitanus, cateches. 6, illuminatur: ubi recte dicit, in verbis repugnantiam involvere, qui aliquem Deum, et malum dicunt, cum summa bonitas sit de ratione Dei. Contra alios vero errores eorum, qui Angelos faciunt proximam creationis corporum causam, disputat bene Cyrillus, lib. 2, contr. Julianum, circa finem, et aliquid de hac re dictum est in superiori tract., lib. 4, tractando de potestate Angelorum ad immutandam corporalem creaturam. Et in Metaphysica, disp. 20, sect. 2, ostensum est creaturam non posse habere propriam creandi virtutem. Adde, nullam esse rationem fingendi, creationem corporum potiusquamspirituum per Angelos factam esse, ut in sequentibus dicemus.

8. Quartus error Origeni attributus et ab Augustino confutatus.—CcCuarto et ultimo notari hic potest error Origenis, quem Augustinus, dicto lib. de Civit., a cap. 23, proxime post praecedentem Manichaei errorem confutavit. Dixit enim Origenes Deum non per se, nec ex primaria intentione corpora, et visibiles creaturas produxisse, sed prius creasse animas et spirituales creaturas, et occasione peccati illarum corpora creasse, quae essent veluti ergastula, carceres, in quibus animae et spiritus peccantes detruderentur, ut ibi punirentur vel purgarentur. Hunc errorem de animabus et aliquibus aliis spiritibus tradit Origenes, lib. 1, Periar., cap. 7 et S, ubi ait animas esse ante corpora, et pro diversitate meritorum diversis corporibus infundi, quod etiam de spiritibus informantibus sidera juxta suam opinionem afhlirmat. Et in lib. 2, cap. 8 et 9, juxta merita vitae prioris dicit animas diversis corporibus in praesenti vita mancipari, quod iterum, lib. 3, cap. 1, repetit. Et ita hunc errorem, praeter Augustinum, loco citato, tribuunt Origeni Sophronius, in Epistola probata in VI Synodo, actor. 11, Epiphanius, in Epist., ad Joan. Episcopum Hierosoly mitanum, quae in ejus operibus legitur, et inter Epistolas Hheronymi est 60, et Cyrillus Alexandrinus, in l. 1, in Joan., cap. 9, et Theophylus Alexandrinus, Epistol. 1 Paschali, Anastasius Synaita, l. 11, Exaemer., circa finem, ubi refert Methodium variis Scripturae testimoniis illum errorem impugnasse. Idem Origeni tribuit, et pene explicat Leontinus, lib. de Sextis, actor. 10, tom. 4, Bibliothecae, Hierony mus etiam, licet allis locis, tacito nomine Origenis, hunc errorem referat, ut Epistol. 8, ad Demetriadem, in finem, et Epistol. 27, quae est epitaphium Paublae, circa finem, et Epistol. 139 ad Cyprianum, et Epistol. 150, ad Hedibiam, quaest. 10, ubi ait, hoc esse Pythagorae, Platonis et Gentilium dogma, quod aliqui sub nomine christiano in Ecclesiam introducere tentarunt. Et simili modo idem attigit in id ad Galat 1: "Cum placuit ei, qui me segregavit ex utero", etc. Nihilominus in Apolog. contra Ruffinum quae est Epist. 66, ad Pammachium, post medium, aperte declarat illud fuisse dogma Origenis, quod aliis locis sine invidia nominis ejus improbavit. Unde Jeremias 28, Origenem intelligit, cum dicit: Delirat hoc loco allegoricus interpres. Et rejecto errore, propter calumnias Ruftini, subjungit: Compulit me tractator indoctus, et sectator calumnie Gruniane aperte ponere aliena vitia, qua prius cum dissimulatione dicebam.

9. In praedicto Origenis dogmate falsum principium continetur, et quadruplea error.—ln hoc vero Origenis dogmate quoddam falsum principium, et multierrores ab Ecclesia damnati continentur. Principium falsum est spirituales creaturas ante corporales fuisse a Deo conditas, quod licet ad dogmata aperte damnata non pertineat nihilominus jam est improbabile, et a doctrina communiter ab Ecclesia recepta, et approbata alienum, ut in tractatu praecedenti, lib. 1, cap. 3, late diximus. Primus autem error est animas hominum esse ejusdem naturae cum Angelis, imo non esse nisi quosdam Angelos ex his, qui peccarunt, qui error satis impugnatur ex dictis in eodem lib. 1. Secundus, quod animae hominum ante corporea creatae sunt, quod est damnatum in Concilio Lateranensi, sub Leone X, sess. 8, et in VI Synodo, actor. 11, in Epistola Sophronii, et refelletur latius intractatu sequenti. Tertius est, omnes animas, quae corporibus uniuntur, prius peccasse, quod non solum animae Christi, et Virginis sanctissimae injuriosum est, sed etiam est contra innocentiam primorum hominum ante peccatum, et contra generales locutiones Scripturae, Rom9: Cuin nondum quidquam boni, aut naliegissent, etccap. 5: "Regnavit mors etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praeevaricationis Ade", et Joan. 9: "Neque hic peccacit, neque parentes ejus", etc. Quartus est, quem Sophronius in dicta Epistola intulit, quod istorum corporum, quibus nunc sumus amicti, impudenter perimunt resurrectionem, quia potius ad poenam, quam ad praemium etiam in beatis pertineret. Et alia similia possunt ex dicto errore inferri praeter ipsummet dogma de creatione corporum, quod solum occasione peccati, et in poenam ejus facta fuerit, quod somniatum potius quam aliquo fundamento assertum est, et contra Scripturam, ut mox videbimus.

10. Prima assertio d fide contra errores philosophorum. — Probatur primo em Scripturis. —JSecundo ex Concilio Lateranensi. — Omissis ergo erroribus, dicimus primo, Deum per veram et propriam creationem, id est, effectionem ex nihilo mundum hunc visibilem in ejus principio condidisse. Assertio est de fide, ut communiter docent theologi cum Magistro, n 2, dist. 1, et D. Thomas, 1 part., quaest. 44, art. 1 et 2, et quaest. 45, art. 1 et 9, et quaest. 65, art. 1, Hugo Victor, libr. 1, de Sacrament, part. 4, cap. 1. Qui omnes ita intellexerunt verbum creavit, in dictis verbis Genesis. Et probatur primo, quia ita in aliis Scripturae locis explicatur, praesertim 2, Mach. 7: "Peto, nate, ut aspicias ad celum et terram, et ad omnia, qua in eis sunt, et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus". Et sic etiam accipiendum est illud Ecclesiast. 18: "Qui vivit in eternum, creavit omnia simul": nam creando omnia, non potuit ex aliquo facere, sic etiam dicitur Psalm. 32: "7/pse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt", utique virtute solius imperii sui: Quia ita "vocat ea, que non sunt, sicut ea, quee sunt", ut ad Roman. 4, dicitur; et ideo ex non ente, seu ex nihilo res in principio produxit, quod est proprie creare. Secundo ita definivit et declaravit verbum illud Concilium Lateranense sub Innocentio llT, in capite F'irmiter, de Deo dicens: Utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem: angelicam videlicet et mundanam. Ubi addendo particula de nihilo, verbum condidit, de vera et propria creatione quasi per definitionem ejus explicuit. Et conjungendo utramque creaturam, id magis declaravit. Est enim evidens spiritualem creaturam non nisi propriam creationem potuisse produci, cum nihil ejus ante productionem ejus supponatur: et eodem modo dicit Concilium creaturam corporalem ex nihilo fuisse productam.

11. Tertio ratione, ac simul responsione ad secundum argumentum in num. 1. — Unde argumentor tertio, satisfaciendo simul secundae rationi dubitandi in principio positae, quia licet verbum creandi generaliter sumptum ambiguum sit, vel communem significationem habeat ; nihilominus ex subjecta materia ad determinatum modum effectionis definiri solet et debet. Unde est regula Sanctorum, quoties res, quae omnino non erant, creari dicuntur; verbum creandi significare productionem ex nihilo, quia res carens omni esse reali et actuali, tam totali, quam partiali, non est capax alterius modi productionis: sed hoc modo sumitur, cum dicitur Deus in principio creasse coelum et terram: ergo, Doctrina est Cyrilli Alexandrini, lib. 5 Thesau., cap. 5, ubi inter alia dicit: Quando nondum producta creari dicuntur, necessario de nihilo ad esse procedere intelliguntur. Idem optime, lib. 1, in Genes., in princip., et Chrysostomus, hom. 2, Rupertus et alii. Acdenique Athanasius, de Incarnat. Verbi, in principio: Zz nihilo, ac prorsus unquam ectantibus Deum Patrem per Verbum suwm rerun universitatem fecisse agnoscit, cum ad istum modum loquitur per Verbum suum- In principio creavit Deus, etc. Et in Epistola quod Nicaena Synodus decreta sua congruis, et piis verbis contra haeresim Arianorum exposuerit, non longe a principio: 7tane Deus condit, ut homo ? Absit. Deus enim creat, cum vocat ea, qu«e non sunt, sine ullius rei aut opere, aut opera ; homines autem, etc.

12. Ratio altera qua etiam satisfit primo argumento in n. 1.—Quarto probatur ratione, satisfaciendo simul primae rationi dubitandi; nam si res simplices et spirituales subsistentes possunt per creationem fieri, a fortiori res corporales subsistentes. Probatur consequentia, tum quia ante productionem ita supponuntur nihil esse, sicut res spirituales: tum etiam quia ex parte, qua sunt entia per participationem, non repugnat illis per propriam creationem fieri. Imo quatenus minus perfecta sunt, facilior videtur eorum creatio. Ex ea vero parte, qua sunt entia composita, non repugnat illis creatio ; imo repugnat illas aliter fieri saltem in prima, et totali productione sua. Probatur haec posterior pars, quia ante productionem coeli nihil illius praeexistebat: ergo non potuit, nisi ex nihilo fieri, ac proinde creari. Idemque est de quolibet elemento, cum primum sit secundum se totum. Altera vero pars non repugnantiae ostenditur, quia licet in productione talis compositi ex materia, et forma distingui a nobis possit quasi partialis productio materiae et formae, ita ut prior sit per modum creationis ; quia licet materia dicatur pura potentia respectu formae, nihilominus habet suam entitatem, et partialem existentiam, quam non nisi per creationem habere potest, cum prius subjectum non supponat: posterior autem, scilicet productio formae sit per modum eductionis ex materia ordine naturae supposita, et tandem productio totius per modum unitionis partium, vel per modum productionis integrae, et compositae ex illis partialibus, quae sit proportionata integro termino composito: licet (inquam) hoc totum detur, nihilominus partiales illae productiones vere non sunt productiones, sed dici possunt comproductiones, solaque integra productio est vera productio, et illa est creatio, quia simpliciter est productio ex nihilo, licet non omnino simplex, sed composita, quod non est contra rationem creationis, ad quam satis est, quod simpliciter sumpta sit ex nihilo. De qua re, et de modo illius actionis compositae videri possunt, quae in Metaphysica dixi, disput. 15, sect. 3.

13. Secunda assertio contra Origenem. — Probatur primo a contrario. — Secundo ex Scriptura. — Dico secundo, Deum non per occasionem peccati, nec in poenam spirituum, qui peccaverunt, sed per se ex primaria voluntate ac intentione sua mundum hunc visibilem et corporalem procreasse. Declaratur distinctione Damasceni, lib. 2, de Fide, cap. 29, dicentis, Deum quaedam velle primario, et ex sua tantum bonitate et liberalitate inductum: quaedam vero secundario, et quasi a nobis compulsum. Sensus ergo assertionis est creationem mundi visibilis non ad secundariam Dei voluntatem, ut Origenes confinxit, sed ad primariam referendam esse. Quod pertinere censeo ad dogma fidei. Primo quidem, quia contraria assertio necessaria supponit errores contra fidem, et in illis fundatur, ut jam notavi. Secundo, quia per se, et directe repugnat Scripturae, tum in ipsa narratione Genesis. Nam cum dicitur Genes. 1: 7n "principio creavit Deus caelum et terram", profecto satis indicatur ex primaria intentione, et ex sua bonitate ac liberalitate haec fecisse. Praesertim, quia statim in discursu singulorum operum ac dierum declarantur singula esse facta propter alios fines ad rectum ordinem universi pertinentes; et ideo de singulis subditur, vidit Deus, quod esset bonum, et de universi, "vidit Deus cuncta, que fecerat, et erant valde bona". Non ergo respiciens ad malum, nec ad punitionem, sed ad bonitatem et pulchritudinem singula fecit. Unde Deuteronomio A, de coelis, sole, Iuna et astris dicitur: "Quee creavit Dominus Deus tuwus in ministerium cunclis gentibus, que sub calo sunt", et cap. 26, in fine, "Faciet te ezcelsiorem cunctis gentibus, quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam". Et sic etiam dicitur Proverb. 16, "Universa propter semetipsum operatus est Dominus", et Paulus ad Colos. 1, id satis significat, dicens de unigenito Filio Dei, "7n ipso, et per ipsum condita sunt universa in caelis, et in terra visibilia, et invisibilia", etc.

14. Tertio ex Concilio Lateranensi.— Tertio haec veritas in dicto capite Firmiter, aperte supponitur, cum dicitur Deum utramque simul condidisse naturam, spiritualem et corpoream specialiter vero quod corpora creata sint in supplicium spirituum, qui peccaverunt, damnatur a Leone I, in dicta Epistola 91, et a Concilio Bracharensi I, can. 6, et in V Synodo generali, ut refert Nicephorus, lib. 17 Histor., cap. 27 et 28, et in VISynodo, actor. 11, quatenus Epistolam Sophronii recipit. Et ita Patres inter errores haereticorum contrarium dogma recensent, Epiphanius, haeres. 64, in princip., et infra in fragmento ex Methodio, et in dict. Epistola, ad Joannem, Episcop. Hierosolymitanum, Augustinus, lib. de Haeresibus, in 43, et ex professo illud impugnat, lib. 11, de Civit., cap. 16, et seq., et praesertim in 23, et Cyrillus late et optime, lib. 1, in Joan., cap. 9, Gregorius Nissenus, libr. de Opific. hom., cap. 28 et 29.

15. Probatur quarto a posteriori ex duplici incommodo. — Quarto possumus ex dictis Patribus ratione ostendere dictam veritatem , primo ab inconvenienti ex Augustino, quia alias non creasset Deus in hoc mundo unum tantum solem per se consulendo pulchritudini, et utilitati universi, sed per occasionem, quia una tantum anima sic peccavit, ut tali corpore mereretur includi. Quod cum proportione dici potest de luna et de numero coelorum ac elementorum:: quod profecto, et per se statim apparet absurdissimum, et repugnat Scripturis supra allegatis, quae longe aliter creationem et dispositionem hujus mundi visibilis, et omnium partium ejus, et finium, ac utilitatum illarum describunt. Quam cum elegantissime proposuisset David, Ps. 103, concludit: "Quam magnificata sunt opera tua Domine, omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua". Et ideo dixit Sapiens, cap. 13, "a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter posse creatorem horum videri", quia ipsa universi ordinatissima constitutio, et pulcherrimus ordo artificis sapientiam, et certam intentionem, qua omnia in numero, pondere, et mensura per se condidit, ostendit. Aliud inconveniens est, quia juxta illum errorem non corporalis mors, sed potius vita esset poena peccati, contra illud Sapient. 1: "Deus morlem non fecit, nec delectatur in perditione viventium, creavit enim, ut essent omnia", et contra Paulum, Rom. 5, et 1, Cor. 15. Unde optime argumentatur Cyrillus, si anima corpori unitur in poenam, inepte et injuste malefactores supplicio anortis afficerentur, nam hoc modo non punirentur, sed a poe- na et carcere liberarentur. Et e contrario deberent baptizati, qui plenam remissionem peccatorum consecuti sunt, statim a corporibus liberari. Nec Christus suscitando Lazarum, illi beneficium contulisset, sed poenam. Quod argumentum cum aliis ibi late prosequitur.

16. Denique a priori. — Confirmatur. — A priori vero ratio sumitur ex illo principio, quod creatura corporalis per se bona est, et Dei etiam bonitatem, sapientiam ac potentiam manifestat: ergo per se, ac primario propter hunc finem facta est vel mediate vel immediate. Universum enim, ut est quoddam totum optime constitutum, ad sapientiam et bonitatem divinam manifestandum creatum est: singula vero corpora ad optimam ejus constitutionem proxime ordinata sunt; et consequenter cum sint partes universi, cum ipso toto propter eumdem finem per se sunt intenta. Unde est iilud Eccles. 39: "Opera Domini universa bona valde", quod de operibus circa corporum conditionem postea explicatur. Praeterea homo ut animo et corpore constat, per se creatus est propter DEI gloriam, cujus signum est, tum quod ex Dei intentione factus est, ut semper viveret, et nunquam moreretur, tum etiam quia licet propter peccatum moriatur, postea in aeternum victurus resurget: non ergo sola anima, sed totus homo animo, et corpore constans per se propter gloriam Dei creatus est: ergo corpus hominis non est creatum in poenam animae. Multo ergo minus alia corpora coelestia vel terrestria. Quia nec informantur animabus rationalibus, vel spiritibus intellectualibus, juxta catholicam sententiam, nec etiam facta sunt in supplicium, sed in commodum hominum, sicut de coelis dicitur, in loco citato Deuteronomii 4; et de terra dicitur, Isaiae 45: "7pse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus, non in vamum creavit eam, ut habitaretur formavit eam". Et hac ratione videtur dicere Paulus 2, Corint. 3, totum mundum esse hominum, quia ad eorum usum, et commodum creatus est: ergo de primo ad ultimum, non solum spiritus, sed etiam corpora tam humana, quam reliqua mundana per se propter Dei gloriam facta sunt: non ergo per occasionem peccantium spirituum, nec ut ergastula eorum condita sunt, sed "omnia creata sunt, ut essent", sicut dicitur, Sapient. 1, utique unumquodque in genere suo, et propter bonum unum, seu ministerium suum.

17. Objectio pro Origene.—Solvitur primo. — Secundo. — Objici vero potest pro Origene illud Eccless. 39: "7gnis, grando, fames et mors, omnia hec ad vindiclam creata sunt, bestiarum dentes scorpii et serpentes, et rompheea in eaterminium impiorum". Et huc etiam maxime spectat ignis inferni, qui "paratus est diabolo et Angelis", aliisque sociis ejus: ergo si non omnes, saltem plures creaturae occasione peccati creatae sunt. Quo argumento etiam utebantur Manichaei, ut suaderent, creaturas, quae videntur esse nocivae hominibus a malo Deo creatas esse. Sed respondemus ad argumentum imprimis, nunc nos praecipue loqui de creatione mundi visibilis quoad ea corpora, quae principaliter, et quasi per se ad illius integritatem et perfectionem pertinent. Nam in mixtis aliqua esse possunt adeo imperfecta, ut quasi per accidens resultent, et generentur ex aliis: et eadem ratione potuerunt aliqua in peccatorum vindictam principaliter creati. Nec hoc est a bonitate Dei alienum, cum ad ejus justitiam pertineat. Deinde verbis Ecclesiastici opponimus alia ejusdem Sapientis in eodem capite: "Bona bonis creata sunt ab iniLio, sic uequissimis bona et mala", utique mala illis, id est, nociva. Et additur: Znitium "mnecessariee rei vitee hominum aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, panis similagineus, et mel, et botrusuvee, et oleum, et vestinentum". "Hec omnia sanctis in bona, sic et impiis in mala convertentur". Quia vel ex illis sument occasionem peccandi, vel desumet illa Deus ut instrumenta in vindictam eorum. Sic ergo ignis grando, etc., dicuntur creata in vindictam, non quia hic fuerit primarius finis creationis eorum, sed quia ex malitia hominum in hunc usum convertuntur, et assumuntur a Deo, et ideo ad iniquorum terrorem dicuntur ad illum effectum creata. Et ita etiam respondent Manichaeis Ambrosius, libr. 3 Exaem., cap. 9, et Augustinus, libr. de Genesi, contra iMlos, c. 16. Unde etiam de igne inferni dicimus a Deo conditum esse propter complementum, et perfectionem universi, et ut de se aptum esset instrumentum divinae justitiae, non quidem ad vindictam delictorum, quae ante corporum creationem praecesserant, sed eorum, quae vel esse poterant, vel certe futura esse praesciebantur. Neque etiamita est ille ignis ad poenam deputatus, ut aliquis spiritus informando illum, in eo puniretur: sed ut sit instrumentum miro modo efficiens, et ut Dei instrumentum torquens spiritus, tam extra corpus, quam in corpore peccantes.

18. Tertia assertio de fide contra varios errandi modos positos num. 5 et 6. — Probatur primo ex Scriptura. — Secundo em symbolis et Conciliis. — Tertio ec Patribus. — Dico tertio, Deus solus fuit primum et proximum principium creans hoc universum corporeum, quoad omnia illa, quae per veram creationem fiunt. Loquor tantum de his rebus, quatenus ex nihilo fiunt, quia de his, quae fiunt ex praesupposito subjecto, postea dicturi sumus. Sic ergo conclusio est contra omnes antiquos errores supra relatos, estque de fide certa, ut tradit D. Thomas, dict. quaest. 65, 1. part., art. 3, et quaest. 44, art. 1, et quaest. 45, art. 5. Et praetermissis Angelis, de quibus est major ratio, et supra dictum est. et animabus hominum, de quibus infra suo loco dicturi sumus, de corporibus, de quibus nunc agimus, probatur primo, quia Scriptura soli Deo tribuit coeli et terrae creationem, Genes. 1, Psalm. 8, 145, 148, Joan. 1, Actor. 4, ad Hebr. 3, Apoc. 4, et alibi passim. Et optimus locus est lIsaiae 44: "Ego sum Dominus faciens omnia eaxtendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum". Secundo ita profitemur in omnibus symbolis, et fere in omnibus Conciliis, in quibus fidei professio praemittitur, et specialiter in d. cap. Firmiter, et Concilio Bracharensi I, cap. 13. Tertio tradunt omnes Patres scribentes contra praedictos haereticos, quos supra retulimus: et mysterium trium personarum divinarum confirmantes. Inde enim (inter alia) probant, verbum divinum esse Deum verum, quia est omnium creator: nam "omnia per ipsum facta sunt, Joan. 1, et quia per ipsum facta sunt" saecula, "portatque omnia verbo virtutis suce", ut dicitur ad Hebr. 1. Atque eodem modo de Spiritu sancto argumentantur lrenaeus, libr. 1, cap. 19, et Ambrosius, libr. 1, de Spir. sanct., cap. 3, et Basilius, libr. de Spir. sanct., cap. 16, de illo Psalm. 32: "Verbo Dominà celi firmati sunt", etc. Eodemque modo argumentatur Ambrosius, lib. 2, de Spir. sanct., cap. 5, ex illo Psalm. 103: "Awferes spiritum eorum", etc. Et similia habet Cyrillus, Dialog. 7,de Trinit., circa finem, et in lib. de argum., quod Spir. sanct. sit Deus in principio. Et hoc argumento seepe utuntur Patres contra Arianos et Sabellianos, Athanasius, serm. 3, contra Arianos, Basilius, lib. 4, contra Eunomium et ali.

19. Quarto ea ratione. — Quarto possumus ratione argumentari, quia si praeter Deum fuisset alia causa proxima creationis corporalium rerum, vel illa esset causa principalis propinqua, vel instrumentalis: utrumque autem est falsum. De priori probatur, quia proxima virtus creandi per modum causae principalis creaturae capacitatem excedit, et ad omnipotentiam Dei pertinet ; et ideo Eccl. 1, dicitur: "Unus est altissimus, creator, omnipotens", et Jer. 32, dicitur, Deum "fecisse coelum et terram in fortitudine sua magna, et brachio extento", pro quae verba infinita Dei potentia significatur, et ad creandum necessaria esse indicatur. An vero hoc possit etiam ratione naturali demonstrari, dixi late in Metaphysica, disput. 10, sect. 2. De altera, seu instrumentali causa dixi quidem in dicto loco, sect. 3, id non repugnare de potentia absoluta, quod nunc etiam probabilius esse credo, idque satis docte disputat et confirmat Daniel Malonius, in 2, d. 1, disput. 3. Nihilominus de facto certissimum est Deum nullo tali usum fuisse instrumento. Tum, quia Scriptura et Patres soli Deo illam actionem tribuunt, et absolute omnem aliam causam excludunt. Tum etiam, quia Deus tali instrumento non indigebat, ut per se notum est: tum denique, quia nulla creatura habet natura sua, quod sit tale instrumentum, ut in citato loco ostendi, sed si assumi, aut elevari potest, ut sit tale instrumentum, id est, miraculose et supernaturaliter, Deus autem in rerum creatione modo naturis rerum consentaneo, et sine specialibus miraculis operatus est, ut postea etiam dicemus. 20. Objectio contra provime dicta. — HEjus dilutio. — Contra hanc veritatem expendi potest nomen Elohim, quod in Hebraeo ponitur Genes. 1, ubi nos legimus, "in principio creavit Deus", nam FElohim Deos potius significat. Unde sub illo nomine comprehendi videntur Angeli tanquam creationis coeli et terrae cooperatores, in hoc enim sensu solet plurale illud nomen in Scriptura usurpari. Respondetur neminem vocem illam in dicto loco Genesis in hac significatione accepisse vel exposuisse: nec verbum singulare creacit, illam admittit, quod ostendit aperte unum tantum fuisse rerum omnium creatorem, sicut recte vulgatus interpres vertit. Multi vero ex Catholicis volunt, ibi significatum esse a Moyse Trinitatis mysterium: nam plurale Dii positum esse dicunt propter trinitatem personarum, singulare autem verbum creacit, propter unitatem naturae potentiae et voluntatis: interpretem vero non potuisse in Latino idiomate illud mysterium ita significare, quia Latina vox illam Deorum appellationem tribus personis tribuere non permittit. Alii vero nullum putant ibi latere mysterium, sed phrasim illam et modum usurpandi plurale pro singulari, esse idiotismum specialem linguae Hebraicae, in multis aliis sa- crae Scripturae locis usitatum, ut late disputat Benedictus Percira circa illa verba Genesis. Quod satis probabile mihi videtur: juxta utramque vero dicendi rationem objectio solvitur, et nullius momenti esse perspicitur.

PrevBack to TopNext