On this page
Caput 2
Caput 2
An deus in principio temporis coelum et terram. creaverit
1. Varii de mundi initio errores. —In hoc puncto aliqui philosophi errarunt, ponentes mundum aeternum, ex quibus aliqui posuerunt illum improductum, alii productum per necessariam emanationem: cujus sententiae praecipuus auctor censetur Aristoteles, 8 Physicor., et 2, de Gener., et 1, de Coelo, cap. 10 et 12, Metaphysicae, cap. 6, quem Commentator et alii secuti sunt. Plures vero antiquicres philosophi mundum in tempore factum esse crediderunt, ut idem Aristcteles refert, quamvis erraverint ponendo aliquid aeternum, ex quo mundus factus fuerit. Et simili modo aliqui haeretici errarunt, materiam aeternam simulque increatam et ingenitam, ponentes, quos inferius referemus et impugnabimus. Aliquid autem esse a Deo creatum, quod sit etiam aeternum, nullus haereticus asseruit. Praemisso autem nunc puncto de creatione materiae, de quo in sequentibus dicemus, nunc de solo initio mundi, quem a Deo creatum esse capite praecedenti ostendimus, disputamus. Nec inquirimus, an potuerit esse ab aeterno, id enim philosophicum potius est, quam theologicum, quia nec ad fidei dogmata pertinet, nec cum illis necessariam connexionem habet; et ideo punctum illud in Metaphysica, disputatione vigesima, sectione ultima tractavimus: nunc vero de facto. quod non nisi per divinam revelationem sciri certo potest, disputamus.
2. Prima assertio catholica et principalis.— Probatur primo eax Scriptura. — In quo imprimis veritas catholica ostendenda est, quae docet mundum universum non esse aeternum, sed habuisse sui esse, suaeque creationis principium. Probatur primo ex Scriptura, quae docet Deum fuisse ante mundum, vel quando mundus nondum erat, Ephes. 1: "legit nos in ipso ante mundi constitutionem", in re enim aeterna non datur esse post non esse, neque fieri aut cogitari potest, quod ante illam aliquid praecesserit ; ergo si Deus eligens, ejusque eligendi actus fuit ante mundi constitutionem, certe non potuit mundi creatio esse ab aeterno, nec mundus ipse aeternus. Et eodem modo probat eamdem veritatem illud Joann. 17: "Clarifica me Pater claritate, quam habui, priusquam mundus esset apud te", id est quam apud te habui antequam mundus esset, seu ante tempus, et ex aeternitate, ita enim illa littera construenda et intelligenda est, ut omnes Patres docent, qui inde colligunt gloriam et majestatem Verbi esse aeternam, mundum autem non esse aeternum, ut videre licet in Chrysostomo et Cyrillo ibi, Ambrosio 4, de Fide, c. €, et aliis contra Arianos scribentibus. Et idem probant verba Sapientiae Proverb. 8: "Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio". Nam inde evidenter sequitur nihil factum esse aeternum , quia nihil est ante id, quod est aeternum. Et simile est illud Eccles. 24: "Ego ex ore AILissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam".
3. Probatur secundo ex Concliis et Patribus. — Secundo definita est haec veritas in Concilio Lateranensi sub Innocentio III, relato in cap. Fir miter, de summa Trinitate. EtinVI Synodo, actor. 11, idem tanquam dogma fidei profitetur Sophronius in sua Epist. quam Concilium recipit. Et consentiunt Patres omnes, Hilarius, Psalm. 148: 7n creatis nihil admitti eternum. Idem Cyrillus 12, Thes., cap. 13, inde colligens, Verbum non esse creaturam. Quod argumentum frequens est apud Patres contra Arianos, Athanasius, libro de Decretis Nicaenae Synodi, Basilius, lib. 2, contra Eunomium, Damascenus 1, de Fide, cap. 8. Idem docent Patres exponentes verba Genes. 1: "7n principio creavit Deus celum et terram", ut in ultima parte hujus capitis videbimus.
4. Dubium pro ratione assertionis astruenda discutitur. — Ejus primum pronuntiatum, seu assertio secunda in ordine ac minus principalis. — Probatwr ratione.—Ut ratione probetur assertio dubitari solet, utrum veritas assertionis positae demonstrari possit. In quo imprimis distinguendum est inter mundum universum ut est unum artificiale, ex coelo et elementis partim quiescentibus, partim suis motibus agitatis compositum, et inter singulas res universi. Item distinguendum est inter demonstrationem, quod nec mundus, neque ulla res mundi sit aeterna: vel tantum quod probari non possit, rem aliquam creatam esse aeternam. Primum ergo dicimus posse demonstrari fuisse possibile, mundum, et omnes, ac singulas res ejus potuisse in tempore creari, ita ut nulla earum fuerit aeterna, vel (quod perinde est) posse demonstrari, non esse impossibile, res omnes mundi in tempore incepisse. Hoc quidem est contra Aristotelem, qui putavit se oppositum demonstrasse. Probatur autem, nam imprimis res istae, sive in tempore, sive ex eeternitate fiant, debent ex nihilo fieri, ut supra, et in Mctaphysica probatum est, quapropter ex hac parte non magis repugnat ftieri in tempore, quam in aeternitate, vel e contrario. Deinde fiunt a Deo libere, et non ex necessitate naturali, quia Deus summe liber est, et Dominus omnium, ac sibi sufficiens, neque ad suam completam beatitudinem creaturis indiget : ergo ex hac parte nulla necessitas fuit creandi res seternas, ac proinde nec repugnantia esse potuit creandi illas in tempore. Denique neque ex parte creaturarum cogitari potest aliqua repugnantia, cum ipsae de se non habeant esse, ac proinde sint veluti indifferentes, ut illud, quando sibi datum fuerit, recipiant. Neque etiam ex parte Dei, quia si aliqua cogitari, vel Aristotelem decipere, potuit maxime, quod non posset Deus ex aeternitate non creans incipere in tempore creare sine mutatione sui: at hoc falsum est; quia potuit Deus ex aeternitate habere propositum efficax et immutabile creandi in tali puncto, et ex vi ejus, actu, seu ad extra postea creare sine ulla sui mutatione.
5. Averrois instantia excluditur. — Sed instat Averroes 8, Physic., comm. 15, quia non potest a voluntate antiqua, actio nova prodire, sicut e contrario a voluntate nova actio antiqua prodire non potuit. Respondeo, dupliciter intelligi voluntatem esse antiquam, primo ut non tantum sit antiqua, sed (ut ita dicam) etiam antiquata, nimirum, quia fuit, et transiit, et non permanet, neque in se, neque in virtute sua: vel quia voluntas est antiquior actione, non tamen pertransiit, sed perseverat. In priori sensu vera est assumpta propositio , quia quod non est, jam agere non potest, etiamsi aliquando fuerit. Sed in hoc sensu inepte assumitur in praesenti illa propositio; quia voluntas Dei, etiamsi aeterna sit, non est illo modo antiqua, quia non transit, nec est eeterna tantum a parte ante, sed simpliciter in eeternum permanet. At vero propositio assumpta intellecta de voluntate antiqua isto posteriori modo, evidenter falsa est, quia si voluntas antiqua durat cum actione, quae de novo fit, non potest efficacitatem ejus impedire, quod antea fueri. Imo in creata et mutabili voluntate, etiamsi antiqua voluntas actu, et formaliter non perseveret, si saltem virtus ejus duret, poterit novam actionem efficere, sicut motio manus in scribente, vel citharizante interdum est a praeterita voluntate, cujus virtus perseverat, quomodo solent theologi distinguere virtualem voluntatem a formali. Et in motu physico saepe a contactu antiquo procedit novus motus per virtutem relictam, seu impetum: multo ergo magis voluntas eeterna Dei in se formaliter perseverans poterit novam actionem in momento, ab ipsamet ab aeterno praescripto, elicere. Et ideo non est similis alia comparatio, quae fit voluntatis novae ad antiquam actionem, nam voluntas eo ipso quod nova est, non potest esse aeterna, vel existens in tempore antiquo; et ideo mirum non est, quod ab illa non potuerit actio antiqua prodire.
6. Altera Aristotelis instantia. — Sed urget ulterius Aristoteles 8, Physicor., text. 10 et 12 Metaphysicae, cap. 6, quia si voluntas interna est antiquior actione seu productione externa: ergo causa mundi est prior effectu suo, non tantum natura, sed etiam duratione reali: ergo praecessit tempore suum effectum, quia realis prioritas in duratione, non potest esse sine tempore, quia tempus non est nisi duratio, in qua prius et posterius realiter invenitur: ergo praecessit tempus ante mundum. Hoc autem est impossibile, quia tempus est non sine motu coeli, nec motus sine coelo, nec coelum sine mundo: ergo impossibile est, aliquid esse prius duratione reali, quam mundus: sicut etiam impossibile est aliquid esse prius, quam tempus, quia ipsum rius, et aliquando,et fuit sunt temporis differentiae. Confirmant hoc Proclus et Averroes, quia si daretur prius, in quo non esset hic mundus, spatium illud, quod nunc hic mundus replet. vacuum esset: at non potest dari vacuum: ergo non potuit dari duratio, in qua mundus non fuerit, ac proinde non potuit non esse aeternus.
7. Responsio ad instantiam Aristotelis. — Respondeo has objectiones magis in verbis, eorumque abusu, vel male intellecta significatione, quam in re consistere. Dico enim, si sermo sit de tempore physico, materiali, ac suo modo corporeo, quod est veluti universalis mensura corporalium motuum: sic potuisse aliquid esse, quando tale tempus non erat, seu priusquam esset: imo statim ostendemus necessario ita fuisse. Neque inde sequitur aliquid temporis fuisse ante totum tempus. Primo quidem, quia in illis locutionibus adverbia illa, quando, prius, et antequam indicant quidem aliquam durationem realem, non tamen qua sit tempus physicum, sed quae sit aeternitas ; vel etiam posset esse aevum, vel aliqua duratio permanens, si Deus vellet Angelos, vel coelum empyreum, vel aliquid aliud ante coelum primum nobile creare. Imo de facto ipsummet corpus cceeleste primi mobilis fuit prius suo motu secundum aliquam durationem realem, quae non fuit tempus, nec pars ejus, ut infra ostendemus. Secundo, quia illae particulae comparatiae prius, vel antequam, licet positivae videantur, non significant positivam habitudinem, sed negationem alterius rei simul cum alia coexistentis. Sic enim dicitur Deus esse antequam quidquam faceret, quia in sua aeternitate extitit, nulla re alia illi coexistente: et similiter dicitur esse prius quam mundus, quia habuit esse sine alterius rei, seu mundi coexistentia; quia vero non possumus hanc negationem concipere, aut explicare, nisi per modum positivae habitudinis, aut comparationis ad nostrum tempus; ideo utimur eisdem terminis, quibus differentias, seu partes nostri temporis significare solemus, dicendo quando, ante, vel prius, per quas particulas non reale tempus, sed imaginarium, seu potentiale significamus, nam modo pnostro intelligendi concipimus ante reale tempus infinitam quamdam imaginariam durationem, in qua tempus reale esse potuisset, re tamen vera nihil est praeter divinam aeternitatem, ut in compendio etiam Metaphysicae Aristotelis, libro duodecimo, capite sexto, breviter attigi.
8. Ad confirmationem ex Proclo, etc.—Unde patet responsio ad confirmationem. Primo enim negamus sequelam, scilicet, vacuum esse debuisse, si mundus aliquando non fuit; nam vacuum dicit superficiem realem aptam repleri corpore, et non repletam, et ita ex parte fundamenti, seu continentis, aptitudine dicit spatium reale: hoc autem tunc non fuit ante mundum, quia nullum corpus, vel realis superficies fuit, sed spatium, quod imaginarium vocari solet, quod in se non positivum quid, sed tantum negativum est, a nobis autem instar positivi concipitur, et ideo adverbiis localibus illud significamus; et sic dicimus, extra mundum nihil esse, neque vacuum, sed spatium imaginarium: sic enim etiam Aristoteles ipse dixit, extra coelum neque locum, neque vacuum, neque tempus esse, 1, deCoelo, c. 9. text. 99. Addimus vero (quod Aristoteles, non coucederet, quia divinam omnipotentiam non est assecutus ) potuisse Deum non solum mundum denuo creare, sed etiam facere, ut ante mundum sensibilem nobis, et ante tempus pri- mi motus vacuum praecesserit, creando, verbi gratia, coelum empyreum solum, et totam ejus capacitatem, et concavam superficiem nullo reali corpore replendo. Quia licet hoc non sit secundum naturae ordinem, non implicat contradictionem, nec defuerunt Patres, qui ita factum esse significaverint, ut postea videbimus.
9. Secundum pronuntiatum seu assertio terlia in ordine bipartita. — Secundo dicendum est, posse efficaciter daemonstrari mundum hunc visibilem non potuisse esse aeternum quoad successiones generationum et corruptionum, vel successivas alterationes, aut alias quascumque discretas mutationes, per quas res aliter se habeant, quam prius realiter et positive se haberent. Nec item, quoad motum physicum coelestem, et consequenter nec quoad tempus ejus, quantumvis continuum. Hanc assertionem virtute tradidi in metaphysica, disput. 20, sect. 6, ubi ostendi res permanentes ab aeterno creari potuisse, non tamen successivas. Nam ex hoc principio evidenter sequitur nec generationum et corruptionum successionem quasi discretam, nec motum continuum primi mobilis, ac proinde nec tempus ex tota seeternitate esse potuisse. Quae fuit etiam sententia Durandi, in 2, distinct. 1, quaest. 3, quam multi moderni secuti sunt, aliqui quoad utramque partem, alii quoad priorem tantum.
10. Primam partem ut quidam probent. — Displicet tamen probatio. — Solet autem illa pars de successione generationum a multis probari ab inconvenienti speciali, quod in specie humana sequeretur, scilicet, quod nunc simul durarent animae actu infinitae, quia cum sint immortales omnes, quae successive creantur, simul perseverant: si autem series generationum fuisset aeterna, infinitae animae successive creatae fuissent, et consequenter nunc etiam simul permanerent. Propter quod inconveniens aliqui fatentur, fieri non potuisse, ut hominum generationes fuerint per successionem perpetuam ab aeterno, quamvis in generationibus aliarum rerum, quarum formae corruptibiles. vel mortales sunt, admittant illam successionem infinitarum generationum et corruptionum fuisse possibilem. Re tamen vera non loquuntur consequenter, quia si non est impossibile, quod infinitae animae equorum fuerint per successionem eductae de potentia materiae, et transierint, non est cur sit impossibile animas hominum similiter fuisse creatas successive in numero infinito, quia non est minor infinitas in numero, quam in alio, ne- que inducit specialem repugnantiam, quod unus numerus totus simul conservetur, et non alius: tum quia hoc est materiale ex parte rerum, et ad formalitatem (ut sic dicam) nihil refert, tum etiam, quia posset Deus, si vellet, animas etiam equorum separatas conservare, neque illi esset difficilius omnes simul conservare, quam successive producere ; neque etiam ex parte ipsarum rerum potest in hoc specialis repugnantia assignari. Quare in hujusmodi argumentis, quae in hoc puncto ex alio de repugnantia infiniti sumi solent, non magnam vim facio, quia sunt lubrica et incerta, et fortasse non probant omne infinitum esse impossibile, et hoc saltem verissimum existimo, in numero rerum permanentium non magis repugnare esse infinitum simul, quam successive, id enim convincit ratio facta, et fatetur D. Thomas, 2, cont. Gent.. cap. 38.
11. Vera probatio. — Propria ergo et efficax ratio illius partis est, quia non potuit species hominum, vel equorum, vel quarumlibet rerum corruptibilium tota transire de non esse ad esse, per generationum successionem, sed necessarium fuit, ut in aliquo, vel aliquibus individuis per creationem actualem existentiam acceperit. Hoc secundum fidem certum est, tum quia omnes species creatae de se nihil sunt, et ideo non possunt absolute accipere esse, nihil per eductionem ex nihilo, ac subinde per creationem: tum etiam quia perfectiones species rerum immaterialium non possunt aliter existere: ergo nec species corruptibiles: tum denique, quia species non accipit esse, nisi in aliquo individuo: non possunt autem omnia individua alicujus speciei collective sumpta esse per generationem producta, ita ut unum sit genitum ab alio, et illud ab altero, et hoc ab alio, etsic in infinitum, sed necessario sistendum est in aliquo non genito ab alio individuo illius speciei, ac subinde immediate creato a Deo. Alioqui non omne esse existentiae talis speciei ad Deum tanquam ad primum et proximum fontem totius esse reduceretur, quod est contra essentialem dependentiam omnium creaturarum a Deo, ad quam pertinet, ut tandem omne esse ad ipsum ut ad primam et proximam causam referatur , ut latius in Metaphysica, disputat. 29, sect. 1, numer. 32, et sequentibus usque ad 37, ostensum est.
12. Objectio contra promiman probationem. — Solvitur. —Ut autem magis haec ratio explicetur, objici potest, quia de facto videmus, species rerum corruptibilium productas esse in rerum natura sine propria creatione alicujus individui, nam in ipsa specie humana nulnus homo etiam primus ex nihilo factus est, sed ex praecedenti materia formatus, et similter alia mixta ex praejacentibus elementis facta sunt, plantae, herbae, et bruta terrestria ex terra, pisces ex aqua, volatilia ex aere: ergo non est necesse, ut species incipiat in aliquo individuo immediate a Deo creata. Respondetur primo non esse contentione insistendum in verbo creandi ; nam in hoc solum efficacia rationis consistit, quod non potest in omnibus individuis unius speciei dari processus emanationis proxime unius ab alio, sed necessario sistendum esse in aliquo, qui immediate a Deo profluxerit, sive per rigorosam crrationem immediatam, sive per aliam actionem Dei propriam, quia licet sit ex praejacente materia, est distincta a generationis modo, quo unum individuum ab altero ejusdem speciei generatur. Unde secundo additur, talem Dei actionem, licet praecise spectata, et condistincta a creatione et conservatione non sit rigorosa creatio, vocari nihilominus creationem in Scriptura, quia tota productio illius individui ut a Deo solo est, includit creationem maateriae, et aequivalet creationi totius, ac si in principio simul totum, una actione composita fuisset productum, sicut de coelis et elementis in capite praecedenti, num. 12, declaratum est.
13. Instantia expeditur juxta jam dicta. — Unde si quis instet, quia nonnullae sunt species rerum corruptibilium, quae in nullo individuo immediate producuntur a Deo, sel vel a sole, aut coelis, vel aliis astris, ut sunt mineralia, et plures species plantarum, seu herbarum, aut animalium imperfectorum: eadem danda est responsio, servata proportione. Nam hoc non contingit, nisi in speciebus imperfectis, quae a causis creatis superioribus per productionem aequivocam generari possunt. Quae species in duphci sunt differentia. Aliquae ita sunt imperfectae, ut individua earum non habeant virtutem generandi ; et ideo in eis non est emanatio unius individui ab alio ejusdem speciei per univocam generationem, sed ipsa species in omnibus inviduis suis a coelo, vel ab aliqua simili causa eminentiori in omnibus suis individuis immediate produci potest. Et tunc reductio ad Deum fit mediante ipsa superiori causa creata, quia si species minerahum, verbi gratia, vel herbarum incepit immediate per actionem Solis, virtus ipsius Solis ad superiorem causam referendo est, et in ea reduc- tione tandem sistendum est in causa proxima creata, quae a Deo solo immediate manaverit, et talis causa reputatur tanquam primum individuum eminenter continens inferiorem illam speciem. Aliquae vero sunt hujusmodi species imperfectae generabilium rerum, in quibus individua utroque modo fieri possunt, scilicet per univocam generationem unius individui ab alio, et per immediatam productionem aequivocam causae superioris. Et in his etiam non potest procedi in successionibus generationum univocarum, quin sistatur in aliquo individuo non producto per talem generationem, nec ab alio individuo ejusdem speciei, sed vel a Deo, vel a coelo, quod prius a Deo immediate manaverit. Atque ita in omnibus rerum speciebus absolute verum est productionem speciei necessario reducendam esse ad aliquam emanationem, quae immediate a Deo sit. Sed quia id facilius cernitur in speciebus perfectis viventium corruptibilium, quarum individua non possunt naturaliter produci, nisi per generationem univocam unius individui ab alio; ideo de illis maxime locuti sumus. Est ergo evidens illud principium, quia species non fit, nisi in aliquo individuo, non potest autem in omnibus individuis fieri per univocam emanationem unius ab alio: ergo sistendum est in aliquo non sic producto.
14. Concluditur superior vera probatio. — Hoc ergo principio posito evidenter concluditur, seriem generationum unius individui ab alio ejusdem speciei, non posse esse aeternam. Quia necessario sistendum est in aliqua prima, quae aeterna non fuerit, neque ab illa usque ad ultimam praecesserint generationes infinitae a parte ante, quia in aliqua prima, et non aeterna necessario sistendum est. Probatur hoc, quia necessario perveniendum est ad aliquam generationem factam ab homine, verbi gratia, non genito ab alio, sed immediate producto a Deo, ut probatum est. Vel igitur homo ille factus est ab aeterno, vel in temporis initio, si in tempore omnino tollitur productio aeterpa : si vero ille creatus ponatur ab aeterno, necesse est ut inter creationem illius, et generationem prolis ab ipso productae aeternitas quaedam, et infinita duratio imaginaria seu objective possibilis successive praecesserit: ergo necessario danda est prima generatio propria in tempore facta. Minor probatur facile, quia homo creatus, et alius ab illo genitus non possunt esse simul duratione, quia generat:o hominis non iit in instanti: ergo necessario homo generans, et non genitus antiquior est homine a se ge- nito: ergo praecedit duratione: ergo aeternitate, si ab aeterno ponitur creatus. Quam rationem in citato loco Metaphysicae latius prosecutus sum. Et aeque procedit, sive unus tantum homo, sive plures in quocumque numero ponantur ab aeterno creati, quia eadem proportione, si omnes genuerunt, in tempore genuerunt: ac proinde generationum successiones ab hominibus illis manantes in numero tantum finito esse potuerunt, nec potuit illa series, seu successio esse aeterna quoad ipsas generationes. Quoad hanc ergo partem non potuit mundus esse aeternus.
15. Pro secunda parte assertionis de motu continuo caeli non dari fir mas probationes sentit Vasquez.—Probatur tamen efficaciter primo.— Nihilominus tamen quoad alteram partem de motu continuo coeli aliqui contendunt, non ita efficaciter demonstrari non potuisse esse eeternum sicut de generationum serie, quia rationes, quibus id ostendi solet, solvi possunt. Ego vero contrarium cum Durando dixi, in dicta disputat. 20 Metaph., sect. ultim., et eamdem defendit Daniel Malonius, loco infra citando, ubi quibusdam rationibus, quae supponunt infinitum esse impossibile, vel non posse pertransiri, utitur. Sed illis nunc praetermissis, aliae, quae ex conditione aeternitatis, et productionis in ea factae sumuntur, mihi rem demonstrare videntur non minus efficaciter, quam illae, quae de successione aeterna generationum factae sunt. Probatur ergo primo, quia coelum, verbi gratia si ab aeterno crearetur, deberet necessario in certo situ et dispositione creari: ergo in illa eadem dispositione et eodem situ permansurum erat necessario per infin'tam durationem ; ergo non potuit motus ejus ex aeternitate incipere, sed initium temporale necessario habere debuit. Consequentiae sunt evidentes ex dictis in puncto proxime praecedente. Antecedens autem probatur, quia creatio etiamsi aeterna, necessario futura est de re definita et singulari, et secundum omnes conditiones existentiae determinata, una autem ex his conditionibus est situs, et ubi definitum ; ergo etiam in illo debuit habere certam dispositionem ex vi suae creationis in loco, in quo creatus est. Ita ut non solum totum in tali loco totali, sed etiam pars ejus in definito loco partiali creata sit, ut sol in Oriente, vel in Occidente, vel in aliquo alio certo situ totius sui circuli.
16. Adversariorum evasio. — Expugnatur. — Sed aiunt, hoc argumentum supponere coelum esse productum per primum sui esse, in aliquo determinato situ, quod repugnat hypothesi de creatione aeterna, et petit principium, nam hoc esset probandum. Unde respondent distinguendo propositionem assumptam, quod coelum debuit creari in determinato situ. Nam vel hoc intelligitur de primo puncto creationis, et sic negatur assumptum, quia non datur tale punctum primum, et consequenter nec determinatum situm admittere necesse est. Vel illud intelligitur de productiione coeli absoluta, et sic aiunt productum esse in determinato situ continuata creatione, et secundum illam in quovis situ fuisse productum. Haec autem responsio non solum non satisfacit, verum etiam satis concipi non potest. Et imprimis falsum est, nos supponere in argumento coelum esse productum per primum sui esse: solum enim supponimus debuisse produci per aeternam productionem indivisibilem, et quae sit tota simul, et hanc dicimus debuisse necessario in ipsa aeternitate terminari ad coelum in determinato situ creatum, et ad definitum ubi, cum ipsa substantia coeli, et ex vi ejusdem actionis concreatum. Quia hoc est de ratione omnis physicae actionis ad extra: illa autem creatio licet esset aeterna: physica et realis ac singularis esset. Et hinc inferimus illum situm debuisse necessario esse primum in tali corpore, non quidem primum per modum primi instantis, seu per existentiam in primo instanti essendi, sed primum per coexistentiam aeternam, et per negationem prioris, quia et determinatus esse debuit, et ante illum nullus alius situs praecedere potuit. Ex quo tandem concludimus illummet situm necessario debuisse immutatum permanere per aeternitatem, et infinitam aliquam durationem imaginabilem, seu possibilem ac proinde motum necessario debuisse in tempore incipere. Unde parum refert, quod illa creatio sit etiam conservatio aeterna, quia sicut esset creatio et conservatio aeternae substantiae, ita esset concreatio et conservatio aeterni situs, quod repugnat aeternitati motus.
17. Probatur secundo pars predicta. — Secundo explicatur amplius vis hujus rationis, quia conservatio substantiae coeli, quae non est nisi continuata creatio, distincta actio est a motione locali coeli, ut est per se notum, tum quia talis motio non sequitur ex vi talis creationis, vel conservationis, tum etiam, quia sunt a distinctis proximis agentibus; nam conservatio est immediate a solo Deo, sicut creatio; motus autem localis est immediate ab intelligentia creata, et a Deo tantum ut concur- rente cum illa, ut supponimus, et motum sic factum putavit Aristoteles, fuisse seternum, et dicti auctores putant fuisse possibilem. Contrarium vero probamus ex eo, quod dum res creatur sive in tempore, sive in aeternitate, necessario habet determinatum situm proxime concreatum ab illo solo, a quo res creatur, et per illius intentionem, et voluntatem talem determinationem habentem, neque aliter intelligi potest determinata voluntas creandi aliquid practice et efficaciter seu executive: ergo situs ille aeternus, quem coelum habuit concreatum a Deo, non potuit dari ab Angelo per motum localem: ergo multo minus potuit auferri per motum aeternum, quia quidquid concreatur cum re ab aeterno creata, aeternum est, et consequenter per aeternitatem et durationem aliquam infinitam permanere debet, ut satis declaratum et probatum est.
18. Probatur tertio.—Tertio argumentor in hunc modum, quia proprius motus localis supponit mobile existens in aliquo loco non tantum ordine naturae, sed etiam ordine realis existentiae in aliqua duratione indivisibili, et ita tota simul, sive illa sit instans, sive aeternitas. Ergo repugnat motum localem esse eeque aeternum ac ipsum mobile, et consequenter absolute et simpliciter repugnat esse aeternum. Antecedens notum est in Philosophia, quia motus localis proprius non est transitus a non esse in loco ad esse in loco, sed est transitus ab uno esse in loco ad aliud esse locale, seu ab uno ubi ad aliud. Et hac ratione primus locus, in quo Angelus extitit, non potuit esse per motum localem, nec per voluntatem ipsius Angeli, sed necessario debuit esse per creationem, seu concreationem, et per voluntatem creantis Angelum, ut in superiori tractatu, libro quarto, capite undecimo, numero undecimo, probatum est. Et est verum, sive cogitetur Angelus in tempore productus, sive ex eeternitate. Et similiter coelum creatum in tempore non potuit incipere moveri ab Angelo, nisi prius saltem per instans existeret in tali loco determinato, quem sibi concreatum a suo creatore haberet: ergo similiter si caelum esset ab aeterno creatum, priusquam moveretur habere debuisset certum solum sibi concreatum, et a solo creatore datum: illud autem prius non potuit esse locum transitorium instans, sed indivisibilis aeternitas, in qua supponitur tale corpus creatum: ergo non potuit tale corpus localiter moveri ex eadem aeternitate.
19. Probatur quarto ex comparatione loca- tionis recte. — Tandem declaratur hoc ex comparatione ad alios motus. Et imprimis omnes fatentur motum localem rectum non potuisse esse aeternum. Illa autem repugnantia non potuit oriri ex defectu spatii, nam imaginaria spatia infinita sunt, et ex hac parte non repugnat motum rectum esse infinitum, seu in infinitum durare. Unde si Deus voluisset totum hunc mundum loco movere extra totum locum, seu spatium adaequatum ejus, sine dubio posset id facere, sicut posset alium mundum extra istum creare, et corpus per vacuum movere. Et eadem ratione posset motum illum totius mundi per infinitam successionem continuare, sicut posset alium, et alium mundum aequalem, vel majorem in infinitum producere: ergo ex parte spatii, seu capacitatis non repugnabat motum rectum esse aeternum. Nec etiam repugnaret ex eo, quod per motum rectum deseritur totus locus, per circularem vero non nisi secundum partes ; nam si aliunde ex parte spatii est capacitas ad occupationem novi loci totalis, et desertionem totius loci prioris, impertinens est illa differentia ad inferendam repugnantiam in uno motu potius quam in alio. Ratio ergo repugnantia in motu recto solum est, quia corpus mobile motu recto necessario supponi debet praeexistens in aliquo certo loco, et consequenter si tale corpus est aeternum, aliquem aeternum locum concreatum habuit, quem in eadem aeternitate amittere non potuit, ac proinde cum per motum localem priorem locum amittat, non potuit ab aeterno, sed in tempore ita moveri. Quod aeque procedit in motu circulari, quia licet non fit a toto loco respectu mobilis, fit per amissionem totius situs, et per mutationem uniuscujusque partis, aut astri, ut Solis, lunae, et cimilium a toto loco suo, et ita est eadem ratio.
20. Item ea comparatione alterationis. — Idem videri potest in motu intensionis, seu alterationis: nam si homo ab aeterno crearetur sine gratia concreata, non posset illam recipere nisi post infinitam durationem, ac proinde in tempore: vel si cum natura reciperet gratiam quasi concreatam, non posset illam nisi in aliquo determinato gradu recipere, quia oppositum repugnat actioni physicae singulari: talis autem gratia non posset deinceps intendi successive per totam aeternitatem, non solum quia fieret infinite intensa (nam hoc, consequenter loquendo, non repugnaret, cum latitudo intensiva gratiae definita non sit) sed solum, quia res facta in aeternitate in certo gradu, in eo necessario per aeternitatem manet sine dimi- nutione, vel augmento: eadem vero ratio est de situ determinato secundum singulas partes, ut declaratum est. Denique Angelus ab aeterno productus cum aliqua cogitatione coexistente simul suae creationi, non posset illam intendere. vel mutare, aut omittere, et ad aliam transire, nisi post infinitam durationem, solum quia res concreata cum re aeterna est etiam aeterna, ac proinde per infinitam durationem necessario permanens immutabilis. Idem ergo est de situ concreato ipsi coelo. Ex quo evidenter concluditur non posse motum localem in corpore ab aeterno creato esse aeternum. Quoad has ergo duas partes evidenter probatur mundum non esse aeternum.
21. Tertium pronuntiatum, seu assertio quarta in ordine. — Dico ergo tertio. Non potest evidenter et absolute demonstrari nullam rem mundi sive spiritualem, sive corpoream, sive corruptibilem, sive incorruptibilem esse aeternam. Hoc late tractavi in dicta disputatione vigesima Metaphysicae, sectione ultima, ostendendo non repugnare res permanentes ab aeterno creari, et per aeternitatem conservari sine ulla mutatione, quamdiu Deus illas ita conservare voluerit: quia de ratione creationis non est, ut nihil, seu non esse rei duratione praecedat creationem, sed satis est, quod praecedat naturae ordine, quia res de se non habet esse, et nihil esset, nisi ab alio reciperet esse. Quam sententiam bene etiam descendit Vasquez, dicta disputat. 177, 1 part., cap. 3, et Daniel Malonius, in 2, dist. 1, disputat. 7, in 2 et 3 assertione. Dicit autem ille cum Durando res permanentes corruptibiles naturae suae relictas non potuisse ab aeterno produci. Fgo vero licet rem ab eo intentam veram esse censeam, nimirum rem corruptibilem, si crearetur ab aeterno, necessario debuisse immunem a corruptione per aeternitatem quamdam conservari, quod videtur a natura rei corruptibilis alienum: licet (inquam) hoc verum sit absolute loquendo, nihilominus ex suppositione, quod res corruptibilis sit creata ab aeterno, necessario sequitur, ut corrumpi non possit per aliquam durationem infinitam, imo neque annihilari, quia repugnat rationi aeternitatis omnis talis mutatio, ut probatum est. Quamvis illa duratio non habeat certum imaginarium terminum a parte post, sed voluntate divina determinandum sit, ut ibi declaravi, et ideo censui, non esse necessariam illam limitationem, seu conditionem, quia in ipsamet conditione aeternitatis intrinsece includitur.
22 Quartum pronuntiatum, seu assertio quinta in ordine, tripartita. — Probatur prima pars. — Probatur pars secunda. — Probatur tertia pars. — Unde dico quarto. Licet non possit absolute demonstrari omnes res creatas in tempore, et non ab aeterno factas esse; nihilominus efficaciter ostendi potest, hoc et convenientius esset ex parte ipsius Dei, et magis consentaneum naturis creatarum rerum, et secundum extrinseca testimonia, vel indicia credibilius. Prima pars probatur, tum quia res creatae in tempore evidentius ostendunt dependentiam a supremo ente per essentiam, et indigentiam influxus ejus, ut existere valeant, quam si ab aeterno semper fuissent: tum etiam, quia hoc modo manifestatur apertius Deum non ex necessitate naturae, sed libere, mindum et omnes res ejus produxisse: tum praeterea, quia ita clarius constat, Deum non propter suum commodum, sed propter solam voluntatem benefaciendi aliis res procreasse. Cum enim Deus ab aeterno statum sibi sufficientem et summe felicem, ac beatum habuerit sine creaturis, plane ostenditur, illis propter se non indiguisse, sed ex sola bonitate sua illis se, quando voluit, communicasse. Ergo ex parte Dei fuit hic modus creationis convenientior. Deinde ex parte creaturarum res clara est, quia omnis creata substantia vel est corruptibilis, aut saltem mutabilis, vel secundum locum, vel secundum aliquam qualitatem, et passionem saltem perfectivam, seu per actum immanentem: nec est consentaneum naturae ejus, ut pro infinita duratione in eodem statu permaneat. Sed status aeternitatis necessario secum atfert hanc immobilitatem, ut declaravi: non est ergo a parte ante consentaneum naturis creatis aeternas esse. Dico autem a parte ante, quia a parte post non ita repugnat, quia infinitas durationis in posterum nunquam actu completur, sicut a parte ante necessario esset asserendum posita aeterna creatione. Pro tertia vero parte de credibilitate ex signis, vel testimoniis externis, praeter testimonia fidei nostrae, induci possunt testimonia philosophorum ante Aristotelem, nam, ipso etiam teste lib. 1, de Coelo, text. 102: Omnes mundum generant, imo hic videturfuisse communis fere consensus gentium, etiam infidelium. Item historiae omnes tam divina,, quam humanae juvant, quia in eis ad summum inveniuntur vestigia antiquitatis mundi quinque, aut sex millium annorum, nam historia Moysis hanc antiquitatem non transcendit, et tamen creditur esse antiquior omni humana historia, ut Josephus, l. 1, contra Appionem, a principio, eleganter osten- dit, cujus sententiam Patres confirmat. Clemens Alexandrinus, lib. 1 Stromat., Justinus, Apolog. 2, pro Christianis, versus finem, Tertullianus, in Apolog., capite 19, Eusebius, in Procem. ad Chron., et lib. 10, de Praeparat. Evang., c. 3, et Augustinus, lib. 18, de Ciit., cap. 8 et 37.
23. An verba Genesis: In Principio creavit, etc., probent mundi creationem temporalem. — Partis negantis ratio. — Unum vero superest theologicum dubium hujus loci proprium, videlicet, an veritas de mundi creatione temporali, et non aeterna sufficienter probetur ex illis verbi, Genes. 1; /n "principio creaeit Deus caelum et terram". Quod dubium de mundo visibili nunc tractamus, nam de Angelis, et supra in suo loco dictum est, et nunc an illorum creatio sub illis verbis comprehendatur, nondum discussimus. Ratio autem dubitandi est, quia ex loco habere plures sensus, et expositiones, nihil certi probari potest: sed ille locus est hujusmodi: ergo. Major videtur nota, quia si in alio sensu verba illa verificari possunt sufficienter, alium efficaciter, et de fide comprobare non possunt. Minor etiam constat ex variis sanctorum expositionibus, et ex ambiguitate illarum vocum in principio, utraque enim multiplicis significationis est. Nam particula in, licet frequenter sit designativa temporis, aut loci, juxta propriissimam Latinam significationem, tam in Scriptura saepe ponitur pro particula per, ut ad Hebr. 1: Nocissime "locutus est nolis in Filio", id est, per Filium, et Psalm. 121: "Fiat paz in vartute tua", eitc. Aliquando aequivalet dictioni cum, ut Oseae 4: "Lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri", id est, cum bestia, et 2. Petr. 1: "Ministrate in fide vestra vartutem, in virtute autem scientiam", etc., Psalm.2: "Servite Domino in timore, et eaultate ei cum tremore". Similiter etiam vox principium, significare quidem potest temporis initium, tamen etiam significare potest primam inter res creatas, illam scilicet ante quam non est alia producta, sicut fundamentum dici potest principium domus: item principium dicitur, quod in origine, seu productione activa est prius, et ita Pater inter divinas personas dicitur principium, et fons illarum, et Filius dicitur principium Spiritus sancti, et similiter Verbum divinum dicitur principium creaturarum, quia "omnia per ipsum facta sunt", Joann. 1, etcap. 8, interrogatus Christus: Tu quis es? respondit, "Principium, qui et loguor vobis". Aliter juxta proprietatem vocis Hebraicae illi dictioni pria- cipio correspondentis, dicitur, nomine principii significari aliquando principem, et ducem, et caput, vel summam totius rei.
24. Primo. Et celebrior illorum verborum expositio. — Hinc ergo variae ortae sunt lectiones et interpretationes illorum verborum. Inter quas illa est famosa et celebris, qua exponitur, in principio, id est, in Filio, quia Filius principium est, ut ex Joan. 8 diximus, et ita particula in, idem quod per significat, sicut ad Coloss. 1, ait Paulus, "7n quo condita sunt universa", et sicut de eodem ibidem dicit, "7n quo habemus redemptionem", et iterum infra: "7pse est ante omnes, et omnia in ipso constant". Et hanc expositionem probant Hilarius in id Psal. 39: "In capite libri scriptum est de me", et Hieronymus, in principio Quaestion. Hebraic. in Genes., Ambrosius, lib. 1, Exaemer., cap. 3, 4 et 6, Augustinus, lib. 1, Genes., ad litter., c. 2, et lib. 11, de Civit., cap. 32, et lib. 12 Confession., c. 3S, et in Imperfect. Genes. ad litter., cap. 4, et Origenes, hom. 1, in Genes. in princip., et Rupertus, lib. 1, cap. 3. Et ad hanc expositionem reducitur, quod alii dicunt, in sapientia, aut Verbo suo Deum creasse mundum.
25. Expositio altera. — Alia expositio illorum verborum est, "7n principio creavit Deus calum et terram", id est, res, quas Deus primum, et ante omnes alias creavit, sunt coelum et terra, juxta illud Psalm. 101: "nitio tu, Domine, terram fundasti", et sic videtur exponere Augustinus, lib. 11, de Civitat., cap. 6, cum dicit: Porro si littere sacre, maaimeque veraces ita dicunt, "in principio fecisse Deun caelun et terram", ut nihil antea fecisse intelligatur, quia, hoc potius fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta, quae fecit, procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cun tempore. Et hanc expositionem inter alias ponit, lib. 1 Genes. ad litter., c. 1, et in Imperfect. super Genes., c. 3, et Basilius, homil. 1, Exaemer., dicens: Ad heec deprehendes caelum et terram, quasi fundamenta quedam, et bases fulcrales universi prius facta fuisse, et perstructa. Et similiter loquitur Ambrosius, lib. 1, cap. 4, Eucherius, lib. 1, in Genes., cap. 1. Omitto alias expositiones, tum quia minus probabiles sunt: tum etiam, quia haec sufficere videntur ad hujus testimonii vim eludendam contra mundi aeternitatem. Quia etsi mundus ab aeterno creatus esset, factus fuisset in principio, id est, in Verbo, sapientia, vel Filio, et inter omnia creata prima essent coelum et terra, ita ut ante illa nihil creasset Deus, sed illa essent veluti fundamenta caeterarum rerum, nam in eadem aeternitate id habere potuissent.
26. Pars affirmans de fide est.—Probatur. — Nihilominus dicendum est, hoc testimonio efficaciter, et de Fide probari mundum non ab aeterno, sed in tempore, vel cum tempore, seu in initio temporis, vel instantis, aut alicujus creatae durationis fuisse creatum. Probatur primo, quia verba ipsa simpliciter, et sine ulla vi, aut proprietate intellecta hunc sensum prae se ferunt, et ideo nullo modo excludendus est. Praesertim, quia cum sermo ille sit historicus, in omni proprietate ac simplicitate sermonis verba ejus accipi debent. Secundo, quia illud principium assignat Moyses tanquam initium tam illorum sex dierum, in quibus completa est mundi institutio, quam totius temporis subsequentis. Unde optime colligit Basilius, dicta homil. 1, ex illo testimonio convinci, 710n fuisse plures annos durationis temporis, seu mundi, quam possint usque ad illud principium supputari. Vertio, quia in cap. Firmiter, de Summa Trinitate, definit Concilium Lateranense Deum sua omnipotenti virtnute ab inilio temporis condidisse mundum, in quo tacite exponit verba Moysi de initio temporis, et ita ibi esse definitum hunc sensum conspirant omnes Patres; nam hlrcet alios adjungant, hunc tanquam proprium et primarium, et fundamentalem supponunt, ut videre licet in Hieronymo, Ambrosio et Basilio, locis citatis, et Chrysostomo, homil. 2, in Genes., Athanasio, in illa verba: "Omnia mihi tradita sunt a Patre meo", Tertulliano, advers. Hermogen., cap. 19, et sequentibus, Cyrillo, libro quinto Thesauri, cap. 6, et consentit Augustinus, dicto lib. 11, de Civitate, cap. 6; et libro primo Geneseos et ad litter., cap. 1 et 2, lib. 12, Confess., a cap. 98 usque ad finem, D.Thomas, 1 p., quaest. 46, art. 3. j
27. Satisfit expositionibus allatis n. 94 et 25. — Neque obstant, quae de aliis expositionibus allata sunt: nam qui ut litterales illas admiserit, non debet ullo modo hanc excludere, sed in eadem littera plures ltterales sensus admittere, ut probabilior theologorum sententia fert, de qua re alibi; et quidem posterior sensus ex duobus primis satis consentaneus est litterae et proprietati verborum, multumque a Patribus approbatus. Videtur tamen nihilita involvere et includere hunc tertium sensum, ut necessario illum inferat, nec separari commode possint. Quia ita Moyses affirmat coelum et terram esse primas res creatas a Deo saltem ex visibilius, ut etiam affirmet, creationem illarum incepisse, cum antea non fuisset, et ita simul tradit principium ipsius creationis et rerum, a quibus mundus incepit. Altera vero expositio licet rejicienda non sit, maxime propter Patrum auctoritatem, vel est addita allegorice, ut quidam loquuntur, vel secundum sensum litteralem reconditum, et ab Spiritu sancto intentum, non tamen ad verborum contextum, et historiae veritatem necessarium.