Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

An coelum aethereum in principio temporis creatum fuerit

CAPUT III AN COELUM AETHEREUM IN PRINCIPIO TEMPORIS CREATUM FUERIT.

1. Pro hac quaestione suppositio prima. — Secunda suppositio. — Tertia suppositio. — Hactenus explicuimus, quando, quomodo, et a quo mundus hic visibilis creatus fuerit, et consequenter verba illa, 7n principio creavcit Deus exposuimus, nunc de rebus ipsis per hanc propriam creationem productis dicendum superest, et consequenter sententia verba, eelum et terram, exponemus. Unde supponimus, nomine principii nos semper intelligere illud primum instans, in quo mundus per propriam et rigorosam creationem factus est, priusque de ceelo, postea de terra dicemus. Deinde supponimus coelum illud fuisse corpus quantum ex se sensibile, et locum corporalem replens; nam licet Augustinus interdum de solis Angelis id interpretari videatur, ut infra videbimus, certissimum nihilominus est, non esse excludendum verum et corporale coelum; quia haec est propria significatio vocis, et non est admittenda improprietas, ac metaphora in ingressu historicae narrationis sine cogente necessitate, quae nulla hic est, nec auctoritas; quin potius cum Ecclesia in symbolis fidei unum creatorem coeli et terrae confitetur, ita plane coeli nomen interpretari videtur. Idemque argumentum ex capite P'irmiter desumitur, et ex Patribus statim ostendetur. Suppono denique triplex esse coclum ex modo loquendi Scripturae et Patrum, scilicet, empyreum, aethereum et aereum: empyreum vocatur supremum omnium coelorum, quod est veluti per antonomasiam sedes Dei, et proprius locus beatorum; aereum notum est; sub aethereo ergo omnia corpora simplicia inter coclum empyreum et elementum aeris contenta comprehendimus, de quibus primo tractamus, quia empyreum minus notum est; et aer juxta communem et philosophicum morem non tam proprie coelum nominatur.

2. Jam suadetur pars negans quaestionis. — Confirmatur. — Ratio ergo dubitandi est, quia unum, vel praecipuum ex his coelis est firmamentum, in quo fixae stellae insunt: sed firmamentum non fuit creatum in primo instanti creationis mundi: ergo nec coelum aethereum, neque aliquod ex caeteris in dicto spatio contentis. Major nota est ex usu theologorum cum D. Thoma, 1 p., q. 68, art. 1, et sequentibus, et potest sumi ex illo Daniel 12: "Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmumenti et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas ceternitates". Minor autem probatur, quia paulo post in eodem cap. 1, Genes., dicitur firmamentum die secundo factum. Consequentia denique probatur, tum quia eadem ratio est de caeteris coelis illius ordinis, quae de coelo stellato, cum sit illud spatium interjectum inter coelum empyreum, aut cristallinum, seu primum mobile, et supremum planetarum, non debuit vacuum in eo instanti relinqui ; neque etiam debuit aliquo corruptibili corpore postea inde ejiciendo, vel in aliud transmutando repleri, cum vicina corpora superius et inferius essent incorruptilia. Ergo melius consequenter dicitur nullum coelum aethereum tunc fuisse creatum, sed illud totum spatium, quod hi coeli replent, tunc vel aere, vel materia informi, vel imperfecte formata plenum fuisse, donec coeli fuere formati; et hoc confirmatur, quia legimus solem, lunam et stellas quarto die fuisse facta: eadem est autem ratio totius, et partis: ergo omnes isti coeli non primo instanti creati, sed postea successive facti sunt.

3. Opinio quaedam refertur, et paulatim inferius enodanda remittitur. — Potest imprimis hoc loco referri opinio dicens, nomine coeli non significari determinata corpora, sed summatim sub illis vocibus comprehendi omnes res universi. Sed haec sententia non est modo tractanda, quia potest et verum, et falsum sensum habere, et ideo in discursu hujus libri paulatim enodabitur, et in fine illius vera resolutio concludetur; utcumque vero intelligatur, negari non potest, quin per illas voces corpora diversa, seu partes distinctae universi significentur. Hoc enim et verborum distinctio, et propria uniuscujusque significatio convincit. Ideoque, ita sunt semper communisensu Ecclesiae et Patrum intellecta ; et ideo prius videndum est, quid per se et proprie illius nominibus significatum sit, et consequenter di- cemus, an aliae res sint sub illis primis significatis comprehensae, et quae illae sint, et qua ratione sub hac vel illa indicari intelligantur.

4. Altera opinio nomine caeli intelligit empgreun. — Igitur in praesenti puncto propter rationem factam dixerunt aliqui in eo instanti non fuisse creatum coelum aethereum, de quo nunc loquimur, sed nomine coeli solum empyreum significari. Haec fuit sententia Bedae, in principio Exaemeron, quod etiam Junilio tribuitur, et ibi allegatur Hieronymus, de cujus sententia infra dicemus. Citatur etiam pro hac sententia Damascenus, libro primo, capite sexto, ait enim: 7n universitatis hujus procreatione celum allud conditum fuisse, quod ii, qui apud. eaxteros sapientie laude floruerunt, Mosi dogmata sibi vendicantes, orbem syderum eapertem vocant. Sed haec verba optime de primo mobili,seu coelo crystallino intelliguntur; et in eis Damascenus caeteros coelos non excludit. Imo illi coelo statim subjungit firmamentum, de quo et de aliis coehis varias opiniones refert, et concludit: Ceterum quoquo modo heec se haDeunt, omnia certe divino jussu facta ac stabiita sunt, divinamque voluntatem, atque consilium pro fundamento habent. In quo loquendi modo potius significat coelos creatos esse simul quam successive, licet neutrum expresse declaret. Magis indicant hanc sententiam Basilius, homilia tertia Exaemeron, ponens firmamentum factum quoad substantiam secundo die, et ab elementis distinctum, licet sentiat ex corum materia fuisse productum. Item Origenes, homilia prima in Genes., coelum a principio factum a firmamento distinguit, et sedem Dei appellat. Item Anselmus, lib. 1, de Imagin. mundi, cap. 28, et Hugo Victorinus, in Sum. senten., tract. 2, c. 1, in fin., et Glossa ordinaria Strabonis, et Abulensis, Gen. 1, et ex scholasticis Bonaventura, in 2, dist. 12, in primo dubio litterali. Pluresque alios antiquos et modernos auctores refert pro hac sententia Pererii, lib.1, in Genes., circa illa verba, celum et terram. Hanc vero sententiam ex modernis theologis acriter defendit Molina, in tract. de Opere sex dierum, disp. 2, et Salmeron 2, Petr. 3, disp. 4.

5. Auctoris assertio communis. — Nihilominus dicendum est, in illo principio mundi, seu primo instanti creationis ejus creata esse omnia coelestia corpora mobilia a primo mobili usque ad ultimam lunae sphaeram inclusive. In assertione non excludo coelum empyreum, nec in ea parte praecedenti sententiae contradico, sed illam in caput sequens tractandam relin- quo: tantum ergo assero reliquos coelos tunc esse creatos, sive illud aliud sit, sive non sit. Sic ergo assertio communis est inter scolasticos, in 2, distinc. 12, quos paulo post referemus ; et praesertim sumitur ex divo Thoma, 1 part., quaest. 66, art. 1, juncto alio, art. 1, quaest. 68, et paulo post auctoritate Patrum comprobabitur. Ratione igitur probatur; quia verba Scripturae huic assertioni nonrepugnant, imo illis est valde consentanea, et alioqui est valde conformis rationi naturali; ergo. Major per se patet ex propria significatione nominis cali, et statim in numero septimo magis declarabitur. Probatur ergo minor primo, quia nihil factum est a Deo per propriam et rigorosam creationem, nisi in illo primo instanti: quidquid enim postea factum est, ex materia prajjacente formatum est, ut omnes fatentur, et ex discursu totius fabricationis mundi aperte constabit ; sed coclum aethereum quoad omnia dicta corpora coelestia, non est producibile natura sua, nisi per creationem: ergo in illo primo iustanti factum est. Consequentia est nota, quia non est credibile Deum in prima creatione rerum aliter creasse coelum, quam natura ejus postulet, vel quam sit naturaeillius consentaneum: id enim neque ad manifestandam divinam sapientiam, neque omnipotentiam pertinebat, utraque enim magis ostendebatur subito, et uno momento, ac imperio, nobilissima corpora, nobilissimo etiam modo, prout natura illorum postulabat, ex nihilo creando ; neque alius modus productionis coelorum in Scriptura fundamentum, aut vestigium habet. Probatur ergo minor, quia coelum est corpus natura sua incorruptibile et inalterabile: ergo etiam est in generabile natura sua ex praejacente materia, ac subinde natura sua postulat per creationem produci. 6. Calorum incorruptibilitas multipliciter suadetur. — Assumptio de coeli incorruptibilitate intrinseca non potest quidem aut demonstratione convinci, aut ex Scriptura eflicaciter probari. Nihilominus est aperta sententia Dionysii, cap. 4, de Divin. Nominibus, in prima ejus parte, quam scholastici et philosophi tam gentiles, quam Christiani communiter magis probant. Et quidem si rationem spectemus, est multo verisimilior, tum quia coeli facti sunt, ut perpetuo durent sine ulla transmutatione etiam partiali, diminutione, vel augmento, quae proprietates melius quadrant cum substantia natura sua incorruptibili, tum etiam quia facti sunt, ut per ipsorum continuam influentiam uniformiter difformem inferiora om- nia per continuas generationes, et corruptiones conservarentur perpetuo, quantum est ex parte talis constitutionis universi, ad quem finem aptior etiamerat natura incorruptibilis: tum praeterea, quia nullum indicium corruptionis, vel mutationis tendentis ad illam, in tanto temporis decursu in eis observatum est: tum quarto, quia per se videtur incredibile, solem, vel astra caetera esse corruptibilia, nec magis credibile est, corpori corruptibili, aut ordinis inferioris esse affixa: tum quinto, quia motus circularis coeli de se perpetuus aliquod etiam indicium, et argumentum praebet incorruptibilitatis coeli, ut maxime Aristoteles ponderavit: tum denique, quia corruptibilitas ab intrinseco proxime provenit ex qualitatibus, et dispositionibus habentibus contrarium, quas coelum non habet, nec cum aliquo fundamento ei tribui possunt. Cum ergo haec omnia incorruptibilitati faveant, et alioqui non fuerit Deo difficile, nedum repugnans, talia corpora de se incorruptibilia facere, hicque modus constitutionis universi sit nobilior, magisque Dei omnipotentiam et sapientiam commendet, non est, cur de incorruptibilitate coelorum dubitemus, si rationem (inquam) spectemus. In Scriptura autem nihil invenitur huic veritati contrarium: imo prima verba Geneseos illam confirmant, ut statim ponderabimus ; difficultatibus autem, quae ex operibus secundi et quarti diei oriri videbantur, in secundo libro explicando illorum dierum opera, plene, ut spero, satisfaciemus. Facit etiam quod Psalm. 148, postquam de coelis dicitur: "Ipse dicwit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt", additur: "Statuit ea in eternum, et in seculum seculi", etc. Ac denique Job 37, de coelis dicitur: "Solidissimi, et quasi ere fusi sunt" quod de coelis aere superioribus Gregorius, D. Thomas, et fere omnes interpretantur, eorumque incorruptibilem soliditatem ibi describi intelligunt, quamvis alii de aere subtiliter interpretantur.

1. Probatur jam principalis rationis major propositio. — Addimus praeterea (estque principalis rationis major propositio) veritatem hanc de creatione coeli aetherei in primo instanti creationis mundi magis esse consentaneam narrationi Moysis dicentis: "7n principio creavit Deus caelum". Probatur primo ratione, in qua imprimis suppono id, in quo omnes videntur convenire, ibi nomine coeli non significari solum elementum ignis, vel aeris, sive illam etiam sub coeli nomine comprehendantur, sive non, quod postea videbimus. Hoc ergo posito, non apparet verisimile Moysem de solo empyreo coelo fuisse locutum: ergo maxime locutus est de coelo aethereo, etiamsi aliud non excluserit. Probatur antecedens, quia, ut Sancti illa verba exponentes dicunt, Moyses cum creationis mundi exordia rudi populo vellet proponere, uti debuit verbis in significatione omnibus nota et familiari: at vero nomine coeli communiter omnes intelligunt haec corpora superiora visibilia, et omnium cognitioni exposita: ergo credendum est illa maxime nomine coeli significasse, et non tantum coelum empyreum invisibile nobis, et sive per motum, sive per alios effectus valde ignotum. Accedit, quod de illo coelo empyreo vel nulla, vel certe valde rara mentio in Scriptura fit, ut capite sequenti videbimus: alii vero coeli, qui moventur, et in haec inferiora influunt, passim nomine coeli vel coelorum significantur: ergo maxime probabile est non fuisse exclusos a significatione nominis coeli in illis primis verbis: "7n principio creavit Deus ceeIum". Denique postea ostendemus, etiam aerem sub illa voce comprehendi: ergo multo magis coeli inter aerem et empyreum coelum comprehensi sunt.

8. Confirmaturque ex Patribus. — Demde ex sanctis Patribus aperte hanc sententiam sequuntur Basilius, homilia 1, Exaemer. dicens sub terra comprehendi caetera elementa, coelum autem esse corpus illud supremum, quod supra elementa existit ; et in homil. 2 dicit coelum, quod in principio fuit creatum, postea fuisse luce et stellis ornatum, quod de coelo empyreo dicere non potuit. Ambrosius etiam, lip. 1 Exaemer, cap. 6, per coelum illud intelligit, guod est praerogativa generationis et causc, utique universalis et efficiens, nam materialem dicit esse terram. Apertius id docuerat Tertullianus, cont. Hermogen.. cap. 26, ubi etiam firmamentum dicit esse iilud coelum quod in principio factum dicitur, de quo postea videbimus. Favet item Hieronymus, epist. 139, ad Cyprianum, dicens Moysem illis verbis creationem tantum rerum visibilium exposuisse, quod licet nimium videatur propter particulam exclusivam tantum, nihilominus satis significat Moysem de his coelis visibilibus locutum fuisse; et Augustinus, lib. 2, Genes. ad litter., per quatuor prima capita non putat improbandam sententiam, quae negat cocelum sidereum esse firmamentum die secundo factum, ex quo plane fit, fuisse in principio creatum. In quam etiam sententiam magis inclinat divus Thomas, 1 p, quaest. 68, art. 1, ad 1, ubi varias opiniones referens, hanc ultimo loco ponit. Eamdemque optime suadet ac defendit Pererius supra in discursu expositionis illorum verborum: 7n princ pio creavit Deus cehwn, et ibid. Eugubinus et Cajetanus, et plures alios hujus interpretationis sectatores refert ibi, Ascanius Martinengus in glossa magna.

9. Bipartitum consectarium ea promime dictis. — Ejus prior ostenditur. — Ex quibus a fortiori concludimus non significari in illis verbis nomine caeli materiam informem, ex qua postea formari, seu producti sunt orbes coelestes, qui sub empyreo usque ad lunam continentur, sive her materiam informam intelligatur materia pura carens omni substantiali forma ejusdem, vel alterius speciei a materia rerum generabilium: sive intelligatur corpus aliquod imperfectum materia et forma constans, ex quo postea per introductionem formarum perfectiorum coelestia corpora substantialiter producta fuerint. Utroque enim modo de illa materia informi opinati aliqui sunt ; neuter autem juxta litterae proprietatem, aut veram rationem potest subsistere. De priori patet, quia materia coeli nuda, et quae nunquam fuit informata forma coeli, nec ad illam recipiendam proxime disposita, non potest nisi abusive, et cum magna multumque voluntaria improprietate coelum appellari. Talis enim significatio nec in aliquo usu habet fundamentum, nec in Scriptura illius vestigium invenitur; ergo sic exponere non est interpretari fideliter, sed ad libitum Scripturam corrumpere, quod in nomine ferre latius infra videbimus. Ut omittam esse contra omnem rationem fingere illud miraculum, vel monstrum creandi puram materiam sine forma, sicut de elementari etiam dicemus.

10. Ostenditur etiam posterior. — In altera item opinione, licet ut probabile admitteretur coelos esse productos ex aliqua praejacente substantia aquea, vel simili, nihilominus non esset probabile illam significatam esse nomine coeli, tum propter rationem factam cum proportione applicatam; tum etiam quia alias non posset ex illo loco probari aliquod coeleste corpus factum esse per creationem propriam in illo principio, quod est contra omnes Patres, et contra omnem rationem. Sequela autem est clara, quia si substantia illa imperfecta dicta est coelum, quia ex illa formandi erant coeli; ealem facilitate posset quis dicere coelum etiam empyreum ex eadem materia esse formatum, quia est eadem ratio, et quia non potest oppositum ex Scriptura ostendi, vel efficaci ratione probari, data hypothesi, quod alii coeli essent ex tali materia formati. Quod autem nec in reipsa facta fuerit talis substantia imperfecta transmutanda postea in substantiam coelestem, ratione a nobis ostensum est, quantum materia patitur, nec ad ostensionem divinae omnipotentiae confert, multo enim magis illam manifestat, quod subito, et quasi unico et indivisibih fluxu perfectissima coelestia corpora ex nihilo procreaverit. Quod vero talis materia, seu substantia imperfecta per nomina ferre, aut aque in illo principio Geneseos significata non fuerit, in sequentibus ostendemus et ad diflicultatem sumptam ex productione firmamenti in libro sequenti, capite secundo, explicando opus secundi diei, respondebimus, quia non potest aliter plene dubitationi satisfieri; nunc ergo solum negamus firmamentum secunda die factum, fuisse coeIum stellatum, vel aliquod ex coelis supra elementa constitutis, quid autem fuerit, ibi dicemus, et de sole, luna, et stellis in opere quartae diei dicendum erit.

PrevBack to TopNext