On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum sub coelo in principio creato coelum empyreum comprehendatur
Praesentis capitis puncta quatuor. — Nunc superest examinanda sententia Patrum superiori capite relata quoad partem affirmantem de coelo empyreo, quod sub nomine coeli in illa prima sententia comprehendatur. In quo dubio quatuor puncta breviter tractanda occurrunt. Primum, an tale coelum sit? secundum, an aeternum sit? tertium, si temporale est quando creatum sit? quartum, an de illo in verbis illis Moyses fuerit locutus, de quibus suo ordine breviter dicemus.
1. Cajetani opinio circa primum punctum. — Circa primum Cajetanus, in cap. 12 secundae ad Corinth., sentit non esse tale coelum. Affirmat enim primum mobile, quod proxime est, supra coelum stellatum esse supremum, et illum esse coelestem patriam, in qua Deus, et beati habitare dicuntur, et addidit, Empyreum siquidem caelum a posterioribus traditum, nullibi invenitur in Scriptura. Ex quo inferre vult, non est tale coelum supra primum mobile, alias non satis intentionem suam probasset ; eamdem sententiam tribuunt aliqui Augustino Eugubino, in cap. 1, Gen., ut illum a graviori errore liberent, de quo in secundo puncto dicemus, et pro hac sententia allegari potest Damascenus, lib. 1, cap. 6, ubi supra firmamentum et coelum stellatum solum unum coelum agnoscit, quod instellatum, seu stellis expertem vocat. Et infra, illud coelum coeli, et primum coelum appellat, et a philosophis cognitum esse dicit: unde non immobile, sed potius primum mobile illud manifeste ponit, et consequenter empyreum excludit. Basilius etiam, hom. 3, Exaemer., duos tantum coelos ultra aereum agnoscere videtur, et indicat Theodoretus, q. 11, de cujus sententia plura statim.
2. Opposita sententia in praudicto puncto communior probatur a theologis et Patribus. — Sed veritas communiter in Ecclesia recepta, et omnino certa est, ultra omnes coelos mobiles dari quoddam coelum immobile, nobilius caeteris, et lucidissimum, ac pulcherrimum beatorum domicilium, quod empyreum appellatur. Non quia sit igneae naturae (ut quiddam falso putarunt, eo quod z5 Graece ignem significet), sed quia sicut ignis natura sua totus est lucidus, ita corpus illud lucidissimum est. Unde Magister, in 2, d. 2, dixit vocatum esse empyreum, id est, igneum a splendore, nona calore. Potest etiam alia proportio inter haec corpora considerari, quod sicut ignis supremus est inter elementa, ita et hoc coelum inter omnes superiores orbes. Hanc ergo sententiam communiter receperunt scholastici omnes cum Magistro, in 2, d. 2, eamque tribuunt Bedae in Exaemer., et Straboni, in glossa ordinaria, quos etiam Magister allegat, et D. Thomas, 1 P.. q. 66, art. 3. et quaest. 68, art. 1, ad 1, eamdem secuti sunt Alcuinus, Rabanus, Lyranus et fere alii, in Gen., et Hugo de sancto Victore, in Sum. sententiar., tract. 2, cap. 1, in fide, et Abulensis, Gen. 1, in explicatione operis quintae diei, et in cap. 23 Exod., q. 52 et 53, et ante omnes indicavit hanc sententiam Basilius, nam licet, lococitato, duos tantum coelos cum mundo visibih constituat, tamen in homil. 1, Exaemer., sicut dicit Angelos fuisse mundo visibili antiquiores, ita etiam ponit quoddam antiquius celum dllis substantüs mundo visibili prestantioribus conveniens, etc. Hoc autem coelum esse non potest, nisi quod nunc empyreum appellamus. Theodoretus etiam, d. q. 11, in Gen., ponit quoddam coelum primum prima die ante lucem factum, et ab illo distinguit firmamentum secundo die factum, quod dicit factum ex aquis, tamen esse verum coelum, in quo sunt luminaria; et inter firmamentum, et primum coelum fatetur esse aquas firmamento proxime conjunctas, et (ut ait) luminarium ardorem temperantes, quas tamen coelum non appellat, et supra illas solum coelum primo creatum constituit. De quo concludit, quod quemadmodum calum istud nolis est pro tegmine, terra autem pro pavimenLo, ita celum quod videmus, pro tegmine supra propositum celum habet. VMoc ergo idem esse videtur, quod empyreum, quia supra omnes coelos visibiles, et ultra aquas supra coelos visibiles existentes illud invisibile constituit, unde etiam videtur immobile, et ad officium coeli empyrei illud constituere. Tandem antiquior his omnibus Anacletus papa, in epist. 2, decret. in fine, de Verbo sic dicit: Dominus er celesti aura ac empyreo domicilio in castissume Virginis potissimum uterum pro nostra redemptione carnem suscipiens, advenat.
3. Secunda probatio eamdem sententiam ex Scriptura. — Secundo censetur haec sententia consentanea divinis Scripturis: nam licet propter ambiguitatem nominis coeli vel coelorum, certa esse non possit: nihilominus ubi Scriptura loquitur de coelo quod est singularis domus Dei, et domicilium beatorum, de hoc loqui censetur, ut Psalm. 102: "Dominus in celo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur", et Psalm. 113: "Calum coeli Domino", ubi Theodoretus: Non hoc, quod cvidetur, sed illud, quod superius est, quod huJusce veluti tectun est, quemadmodum hoc quod videmus, nostrum est tectum ; et simili modo recte intelligitur illud Deut. 10: Domini Dei tui celun est, et celun celi, et illud, quod de Christo dicitur Psal. 67: "Ascendisti in altum", etc., et postea: Psallite Deo, "qui ascendit super celum celi ad Orientem". lta enim de Christo exposuit Paulus, ad Ephes. 4, et profecto per se verisimile est, praeparasse Deum Christo peculiare coelum, excellentius omni coelo mobili, stabile, ac quietum, sicut decebat corporis Christi majestatem. Unde de eodem coelo recte intelliguntur alia loca, in quibus Christus dicitur sedere ad decteram majestatis in excelsis ad Hebr. 1, et similia. Item illud 2, Corinth. 5: Scimus, quia si terrena domus nostra lhujus habitationis dissolvatur, habitationem habemus in celis, domum non manu factam, cternam in caelis, et similia multa possunt per congruentem interpretationem induci, licet non cogant.
4. Tertio suadetur rationibus.-Prima ratio.- Secunda ratio. -- Tertio addi possunt rationes, non quidem demonstrantes, sed multum suadentes, praesertim suppositis aliis nostrae fidei mysteriis. Cum enim in hoc coelo non sit mo- tus, ut supponimus, nec etiam sint astra, nec lumen ejus ad oculos nostros perveniat, et influentia ejus vel nulla sit, vel non possit experimento cognosci, nulla superest nobis via demonstrandi coelum illud creatum esse. Supposito autem articulo fidei, in quo credimus supernaturalem gloriam electis omnibus esse in coelo paratam, nimis credibile fit, illud coelum esse distinctum ab omnibus coelis, qui circa terram existunt, omnesque sicut loco, ita etiam natura, et perfectione excellens. Moveor primo quidem, ac praecipue propter honorem corporis Christi, de quo certum est in supremum coelum ascendisse, ut latius ostendi, et declaravi in 2 tom., 3 p., disp. 51, sect. 1, conclu. 3. Non est autem verisimile Christum stare supra coelum in motu perpetuo existans, alias vel non haberet fixos pedes in certa parte coeli, sed sub illis semper coelum percurreret, vel cum ipso coelo semper Christus raperetur: hoc autem secundum absurdissimum est, et primum parum decens. Deinde procedit etiam haec ratio in corpore sanctissimae Virginis, et aliorum, qui forte jam sunt cum suis corporibus in coelo. Moveor secundo, quia omnes coeli mobiles facti sunt quasi in ministerium viatorum hominum, et ut illis suo modo deservirent: ergo decuit, ut aliquod excellentius fieret solum ut esset locus gloriae beatorum et quasi thronus corporalis, in quo Deus specialiter regnet ; ut sicut inter Angelos dantur quidam ministrantes, alii assistentes; ita inter corpora coelestia praeter ea, quae sunt ad ministerium generationum, aliquid sit solum, ut in eo sancti spiritus, et homines Deo assistant.
5. Tertia ratio. — Quarta ratio. — Moveor tertio, quia in damnatorum supplicium Deus specialem locum et ignem inferni ab initio destinavit, qui nullum alium usum in mundo habet: ergo majori ratione credendum est destinasse quoddam coelum, quod futurum esset regnum et sedes beatorum, ut de illo etiam corporaliter intelligatur Christi verbum Matth. 25: "Fenite, benedicti Patris mei, percipite regmun, quod vobis paratum est ab origine mundi" -non enim ab origine mundi praeparata fuit spiritualis gloria, nam haec in praedestinatione ante mundi originem in aeternitate praeparata est, ut habetur ad Ephes. 1, in executione autem non praeparatur, nisi quando datur: locus autem illius gloriae, ad extra, et in executione ab origine mundi praeparari potuit, sicut ignis aeternus Angelis et damnatis paratus fuit. Ultimo hujus coeli constituto non parum ad universi complementum pertinet, ejusque pulchritudinem auget, sic enim totum universum corporeum inter duo extrema fixa, et immobilia clausum est, quae sicut situ extreme distant, ita etiam proprietatibus: nam unum est maxime densum et opacum, alterum lucidissimum et subtilissimum, et in utroque aptissima proportio in ordine ad fines bonorum et malorum hominum, et Angelorum invenitur ; neque contra veritatem hanc difficultas alicujus momenti invenitur.
6. Circa primum punctum quid Eugubinus opinatus credatur a quibusdam. — Secundum punctum erat de antiquitate hujus coeli, an videlicet aeternum sit: quod potest interrogari vel de aeternitate per se, et ab intrinseco, vel de aeternitate per effectionem aeternam Dei. Priori modo videtur potuisse hoc coelum aeternum Augustinus Eugubinus, in cap. Gen. 1, in principio expositionis illorum verborum: "In principio creavit Deus celwn et terram", cujus auctoris propria verba hic referre non possum, quia in correcto codice, quo utor, obliterata omnino sunt. et expuncta. Benedicautem Pererius refert, illum docuisse, caelun empyrewn esse quippmam cetermun et increatum, hoc est, esse lucem et claritatem quamdamn manantem ex Dei essentia, in qua Deus est, et ad cujus participationem, atque fruitionem tam boni Angeli, quam viri justi admittuntur. Unde ipse intelligit Eugubinum asseruisse coelum empyreum esse aliquid, quod non est Deus, et nihilominus aeternum et increatum esse. Ideoque illam sententiam per absurdam, execrandam, et a Christi disciplina abhorrentem vocat. Alii vero simpliciter errorem in fide vocant, ut Catherinus, in Genes, et Molina, 1 p., tract. de Opere sex dierum, disp. 3, et ali.
7. Ilium Malonius ad meliorem sensum reducit.—At vero Daniel Malonius, in d., disp.7, ut Eugubinum ab hac nota liberet, dicit, per coelum empyreum illum non intellexisse corpus aliquod, nec lumen spirituale reipsa distinctum a Deo, sed claritatem divinam, quae Deus ipse est. Ac proinde Eugubinum abusum fuisse nomine coeli empyrei, maleque illud interpretatum fuisse, ac proinde negasse verum coelum empyreum corporeum, non tamen in jam absurdum errorem incidisse, ut aliquid distinctum a Deo, et quod Deus non sit, increatum esse affirmaverit. Potestque interpretatio haec fieri verisimilis ex testimoniis Scripturae, quae pro sua sententia Eugubinus inducit, quale est illud Psalm. 103: "Amictus lumine, sicut vestimento", et 1, Tim. 6: "Qui lucem habitat inaccessibilem", et illud Joan. 17: "Clarifica me Pater claritate, quam halui, priusquam mundus fieret apud te". Item quia dicit coelum empyreum esse illam lucem et claritatem Dei, quae justis pro mercede promittitur, quae certe non est nisi lumen increatum Dei. Multaque similia leguntur apud Eugubinum, in lib. de Rebus incorporeis et invisibilibus, in quibus huncsensum indicat. Ait enim, esse lucem divinitatis, quam semper cum Deo fuisse necesse est, et adjungit: Et heec si celum empyrreum est , semper ab ceterno fuit celum empyrewm, id est, immensa lua divinatis, id est, beatissimum illud, quod est supra celum, quod appellare non audeo: nam neque locus est, neque cormus.
8. Malonii patrociniun aliis apsius Eugubini locis non coheeret.— Addit vero Eugubinus multa, quae sensum hunc destruere videntur: imprimis de illa Iuce ait: Heec lur manet duntacvat a Deo, et infra: Hoc est celum empyreum nascens, proficiscens, manans a divinitate.Quod nunquam diverim ego creatum, paratus recantare si male sentio ; et quod mirandum magis est, de hoc ipso coelo, seu luce ait, bec lus an corporea sit, an incorporea queedam, non facile dicerim quod de luce divinitatis, et quae Deus est, dicere stolidissimum esset, et plusquam haereticum, si fas est dicere: maxime quia subjungit: Arbitraret tamen talem esse ut heec corporea, et nostra possit esse, et dici quasi simulacrum ejus, ut illa sit divinissima luz nota, visibilisque et animo et oculis, qualem Christus ostendit, cum "vestimenta ejus facta sunt alba ut nix, et facies ejus wt sol enituit", et qualem ostendit Moysi in rubo. Si ergo lux illa visibilis est corporeis oculis, quomodo potest esse ipsa divinitas? Accedit, quod in Cosmopoeia in initio expositionis operis secundi diei globos ceelestes, ait, esse ceelestes aulas, quarum una est aula Dei, ab splendore perenni vocata ab antiquis celum empyreum. Si ergo est globus coelestis, quomodo non est corporeus? Denique in Recognitione Geneseos, cap.2, in principio refert Theodoreti sententiam constituentis differentiam inter coelum empyreum, et firmamentum, quod illud ante lucem, hoc cum luce factum est, illud ex nihilo, hoc ex aqua est conditum, quam sententiam ipse valde approbat, atque laudat, quid ergo est, quod alis locis dicit esse increatum.
9. Discutitur et expugnatur Eugubini sententia. — Perplexa quidem est sententia Eugubini, et non potest a gravi lapsu et errore excusari: nam si sentit coelum empyreum esse rem distinctam a divinitate, et esse omnino increatam, et per se aeternam, manifesta est haeresis, et contra expressum fidei articulum, quod Deus sit creator omnium visibilium et invisibilium. Si vero non putavit illam lucem esse omnino improductam a Deo, sed manentem ab ipso, ut loquitur, non per temporalem effectionem liberam, sed per naturalem dimanationem, id enim significat, cum ait, esse lucem, quam semper a Deo fuisse necesse est, sic duos alios errcres involvit. Prior est, Deum extra se aliquid necessario producere, alter aliquid esse eeternum, licet sit factum a Deo; utrumque enim horum haereticum esse supra ostensum est, et tractando de creatione Angelorum idem diximus, et in Metaphysica de creatione disputando, et praeterea errat etiam negando fore creatum quid, quod tali etiam modo a Deo factum esset, ut in eisdem locis ostendi. Et praeterea dum Eugubinus hanc lucem manantem a Deo dicit esse praemium beatis promissum, si illa lux non est Deus, incidit in errorem dicentium beatos non videre Deum in sua substantia, sed quamdam lucem et splendorem a divinitate manentem, quam in 1 p. libri secundi de Attributis, cap. 7, impugnavimus. Ad haec explicare nullo modo potest, qualis sit illa lux, ita ut sit res a divinitate distincta; quia si cogitatur accidens, debet esse in aliqua substantia? si substantia, aut est spiritualis, et sic erit aliqua intelligentia creata, et non coeIum: aut est corporea, et sic frustra fingitur eeterna, et a Deo ex necessitate manans. Et praeterea utroque modo ineptissime ad illam applicantur Scripturae testimonia, quae vel de Iuce inaccessibili et increata divinitatis, vel de lumine, quod est praemium beatitudinis nostrae, loquuntur. Denique si non putavit ceelum empyreum esse aliquid a divinitate, et luce ejus increata distinctum, ineptissime vocat illud lumen coelum empyreum contra sensum omnium, qui de coelo illo scripserunt, vel locuti sunt: et vehementem suspicionem erroris circa rem ipsam omnibus tribuit; et deinde sibi contradicit, cum Incem hanc dicit ex necessitate manare a Deo, tum quia fides catholica non agnoscit aliud lumen de lumine, nisi verbum divinum, tum etiam quia lux illa absoluta res est: intra Deum autem nihil est absolutum a Deo, vel divinitate manans; ac denique in dictis illius auctoris aliae sunt repugnantiae, et totus ejus sermo partim metaphoricus est, partim inconstans. Ideoque illa sententia rejecta, certissime statuendum est coeIum empyreum corpus quoddam creatum esse, ac proinde non esse aeternum,
10. Circa idem secundum punctum sententia Basilii exponitur. — Statim autem occurrit nobis sententia Basilii, qui homil. 1 Exaemer., videtur ponere hoc coelum aeternum saltem posteriori modo, et per liberam Dei creationem quamvis sine novitate essendi. Dicit enim credibile esse, ante hujus visibilis mundi creationem fuisse alium, intelligentiis superioribus accommodatum, tempore anteriorem, aeternum nimirum ac perpetem, et substantiis spiritualibus ornatum. Verumtamen certissimum est (ut dixi) etiam hoc modo coelum empyreum non esse aeternum, quod de Angelis supra ostensum est, et eadem, vel major ratio est de hoc coelo, et ex statim dicendis confirmabitur. Locum autem illum Basilii quatenus ad Angelos pertinet, de aeternitate a parte post, et intrinseca incorruptibilitate, seu substantiali immutabilitate, supra exposuimus: eademque declaratio ad coelum empyreum applicanda est. Sic enim Paulus 2, Cor. 5, coelum illud vocat domum non manu factam, ceternam in cais.
11. De tertio puncto Basilii, et quorumdam aliorum opinio. — Veree sententie propositio prima suadetur. — Jam vero succedit tertium punctum, videlicet, an ceelum empyreum simul cum hoc mundo visibili creatum sit, vel ante illum, quamvis enim temporale sit, ut diximus, potuit esse antiquius hoc mundo, utpote ante omnia visibilia creatum. Imo hoc saltem sensisse Basilium loco proxime citato negare non possumus. Idemque opinati esse videntur omnes, qui Angelos ante hunc mundum creatos esse dixerunt; nam multi illorum declarant fuisse creatos in aliquo reali loco cum ipsis producto: verumtamen omnino certum est coelum empyreum non esse factum ante illud principium, de quo scriptum est: "In principio creavit Deus caelum et terram". Ita sentiunt imprimis omnes qui putant verba. illa de solo coelo empyreo intelligi. Item omnes, qui exponunt illud principrum comparative, et excludendo omne ante factum, id est, ante omnia fecit coelum et terram ; nam omnes, qui verba illa de principio ex parte rerum factarum exponunt, quia initium creandi a coelo et terra fecit Deus ? necesse est, ut fateantur coelum empyreum non fuisse ante terram creatum, et consequenter neque ante alios coelos, supponendo fuisse, simul cum terra creatos, ut jam ostendimus. Praeterea in superiori tractatu, lib. 1, cap. 3, a. n. 7, ostendimus Angelos non fuisse ante mundum sensibilem creatos, et omnia ibi adducta idem de coelo aethereoconvincunt: tum quia testimoniaScripturae et Conciliorum ibi inducta de omnibus rebus creatis generaliter procedunt, et ideo tantam certitudinem de coelo empyreo sicut de Angelis faciunt: tum etiam quia si quod esset fundamentum cogitandi creationem coeli empyrei ante hunc mundum visibilem, esset propter Angelos sanctos: ergo quae ostendunt Angelos non fuisse antea creatos, idem consequenter de ceelo empyreo demonstrant. Essetque nimis voluntarium et vanum, talem creationem antiquiorem angelica sine ullo fundamento introducere.
12. Secunda propositio probatur primo auctoritate. — Quibus addendum est coelum empyreum non fuisse creatum post alios coelos et terram. Unde optime concluditur esse simul cum illis creatum ; haec propositio quoad utramque partem sequitur ex communi opinione theologorum asserentium cum Beda, Strabone, et aliis Angelos fuisse creatos in coelo empyreo; nam Angeli fuerunt creati non ante, nec post hunc visibilem mundum, sed cum illo; ergo similiter coelum empyreum, non ante inferiora corpora, sub illo contenta, sed cum illis factum est, quia vero in superiori tractatu, lib. 1, c. 4, probabile diximus esse Angelos, non in coelo empyreo, sed in crystallino, vel stellato fuisse creatos, neque sanctos Angelos ascendisse ad coelum empyreum, antequam beati facti sunt: ideo cogitare posset aliquis coelum empyreum non in primo instanti universalis creationis, sed in tertio beatitudinis Angelorum fuisse creatum. Sed hoc neque fundamentum habet, neque est verisimile: tum quia non oportet domum in illomet momento incipere esse, in quo incipit habitari, sed prius aedificari ac praeparari potest et debet, tum etiam, quia licet Deus inferiorem mundum visibilem ut domicilium hominum viatorum creaverit, nihilominus prius illum creavit et disposuit, et postea hominem creavit, et quod amplius est, etiam paradisum terrestrem prius creavit, et postea hominem extra illum produxit, ac tandem in illum transtulit; ergo multo magis praeparavit a principio, tam Angelis sanctis, quam omnibus hominibus praedestinatis domum empyrei coeli, eticmsi non in eodem momento, sed paulo post ab ipsis esset ornandum et habitandum.
13. Secundo probatur ratione. — Probatur tandem ea Scriptura et Concilio Lateranensi. — Praeterea coelum empyreum non erat condendum ex alio corpore, vel subjecta materia, sed absolute ex nihilo producendum: ergo non erat, cur ejus productio creationi aliarum re- rum, quae ex nihilo fiunt, postponeretur. In quo est magnum discrimen inter animam rationalem et ceelum empyreum. Nam licet anima fiat ex nihilo, postulat tamen connaturaliter conjunctionem cum corpore ; et ideo non est simul creata cum aliis rebus ex nihilo factis, sed supposito corpore, et satis disposito. Coelum autem empyreum est per se integra et absoluta substantia, quae non praesupponit ex sua intrinseca ratione alia corpora, ex quibus fiat, vel in quibus, et ideo non oportuit posterius creari, sed simul. Atque ita etiam optime hoc confirmatur ex verbis illis: Qui vivit in etermm, creavit omnia simul, auditis aliis similibus Concilii Lateranensis, in capite Firmter. prout supra de Angelis tractata sunt. Unde merito addidit Guillielmus Parisiensis, in libro de Universo, cap. 35, de ordine empyrei coeli ad alia, sub titulo: Nota solutionem queestionis superius dicle, cocetum empyreum non solum fuisse simul tempore cum aliis creatum. sed etiam prius ordine naturae, quia est velut amictus splendoris totius mundi, et velut tectum pulchritudinis preclari palatii Dei, et velut operimentum speciosissimum templi Dei, et quasi domus regia, et habitaculum glorie ipsius, et quasi palatium proprium Regis, ad quod ceetere mundi partes, quast officinee domus, ad propriam Regis aulam comparantur .— Unde et propter dignitatem tanti operis, et propter totius universi complementum, et perfectionem necessarium fuit, ut nullum corpus ante hoc coelum crearetur. Unde concluditur fuisse creatum simul tempore, quidquid sit de ordine naturae, qui magis est considerationis, et secundum rationem, quam secundum propriam causalitatem.
14. Circa quartum punctum quorumdam sententia negans.—Hus fundamentum.— Conpfirmatio prima.—Confirmatio secunda. — Ultimo superest quartum punctum, an hoc coelum fuerit, a Moysesubillo verbo, creavit coelum, comprehensum. Aliqui enim negant fuisse intentum Moysi de coelo empyreo loqui, ac proinde sub nomine coeli illud comprehendisse. Fundantur, quia Moyses solum de creatione mundi visibilis scripsit, ut populum rudem instrueret, eumque a cultu et adoratione coelorum, aut syderum, aut aliarum visibilium rerum abstraheret. Unde Hieronymus, Epistol. 139, ad Cyprian., circa principium, dicit Moysem nos docuisse originem creaturarum, earum duntaxat, qua visibilia sunt. Et idem ex professo docet Chrysostomus, in id Psalm. S. Quoniam videbo coclos tuos, etc.; coclum autem empy- reum est invisibile et nullum habet commercium cum mundo visibili: nihil ergo de illo locutus est. Confirmatur primo, quia hoc coelum alterius est naturae a caeteris inferioribus mundi corporibus, et nullam influentiam habet in haec inferiora, et consequenter nullam connexionem cum illis: sed Moyses tantum descripsit productionem et formationem hnjus mundi, prout usui hominum, et generationibus rerum deservit: ergo in verbis illis hoc coelum non comprehendit. Confirmatur secundo, quia in hoc puncto eadem est ratio de coelo empyreo, quae est de Angelorum creatione, quia et invisibile est, sicut Angeli, et propter ipsorum et aliorum beatorum gloriam creatum est: sed Moyses tacuit de creatione Angelorum, propter dictam causam: ergo etiam sermonem de coelo empyreo praetermisit.
15. Vera resolutio. Prima objectio solvitur. — Dicendum vero est, quamvis ex illis verbis, "In principio creavit Deus caelum", per se spectatis non possit efficaciter convinci, dari, aut creatum esse coelum empyreum: nihilominus supponendo ex aliis testimoniis, aut principiis dari coelum empyreum, longe verius est, comprehensum esse a Moyse sub illis verbis, et specialiter sub nomine coeli, lhicet alii coeli excludendi non sint, ut diximus. Haec resolutio fit certa ex communi consensu Patrum et theologorum, nec invenio aliquem contradicentem ex his, qui coelum hoc existere et creatum esse fatentur. Ratio vero est, quia hoc est verum coelum: ergo non potest magis excludi ab illo verbo, creavit celum, quam caeteri coelt. Dices, Moysem tantum de uno coelo locutum esse, et ideo necessarium esse dicere potius de visibili, quam de invisibili coelo esse locutum. Respondeo si alterum esset necessario exciudendum, fateor dicendum esse, potius de coelo isto nobis familiari, quam de illo supremo et invisibih esse locutum, sicut in capite praecedenti dixi. Nulla vero est talis necessitas excludendi alterum ex illis coelis. Nam quod ponderatur de singularitate vocis celum, nullius momenti est: tum quia etiam sub empyreo coelo non est tantum unum coelum, sed plures, qui simul in illo principio creati sunt, et sub illa voce celun, non obstante singularitate voeis comprehenduntur, ut capite praecedenti ostensum est: ergo eadem ratione poterit etiam coelum empyreum comprehendi. Tum etiam, quia nomen celum non est nomen singulare, sed commune, et ideo capax est distributionis tam formalis et expressae, quam tacitae et virtualis, qualis esse solet in indefinita locutione doctrinali, et ita perinde fuit dicere: "7n principio creavit Deus caelum", ac si diceretur, omne celum quia non est verisimile terminum communem fuisse aequivoce et ambigue propositum ; et ideo ut rem certam significet, debet tacitam distributionem continere. Vel certe debet per modum termini collectivi accipi, ut coelum dicatur totus orbis superior incorruptibilis, et supra omnia elementa constitutus. Et ita dixit Deus per Isaiam, cap. 48: "Ego celum eatendi, manus mea terram fundavit". Et Paulus Actor. 17: "DEUS, qui fecit celum et terram", etc. Et ob eamdem causam sicut in his locis utitur Scriptura numero singulari, ita in aliis explicat per plurale, ut Psalm. 8: "Quoniam videbo caelos tuos, opera manuwn tuarwn", etc., et Psal. 32: "Ferbo Domini coli firnati sunt", et Psalm. 71: "Initio, tu Domine, terram fundasti, et operamanuum tuarun sunt celi". Et Genes. 2: "Igitur perfecti sunt ceeli", et similia.
16. Secunda objectio multipliciter diluitur. —Neque etiam obstat huic verae interpretationi, quod cocelum empyreum sit nobis invisibile. Primo quidem, quia secundum se, ac per se lucidum, et visibile est, nam oculis corporeis videri potest, licet nos illud propter distantiam videre non possimus. Denique quia licet Moyses fortasse proxime voluerit mentes Hebraeorum a superstitione Gentilium corpora sensibilia colentium abducere, et ad unius creatoris cogitationem sublevare: nihilominus ad hoc persuadendum, absolute docuit Deum esse creatorem omnium corporum, quae sub coelo et terra comprehenduntur, nihil distinguens inter ea, quae a nobis videntur, vel non videntur: alias non satis ad unius creatoris cogitationem et notitiam homines induxisset. Atque ita videtur Ecclesia intellexisse verba ila: "In principio creavit Deus celum", nam ex illis sumpsit articulum fidei in Symbolo contentum: Credo in unum Deum, omnipotenLtem, creatorem caeli et terre, ubi nomine coeli omnes superiores orbes intelligit, sive a nobis videantur, sive non, ut verba sequentia, visibilium omnium et invisibilium, satis aperte declarant. Denique cum ostenderimus Moysem locutum esse de coelo tanquam de uno corpore, vel superiori universo, etiamsi plura corpora complectatur, licet fateamur de coelo visibili esse locutum, non est necesse, ut loquatur de coelo tantum secundum illam partem, quae visu attingi potest. nam haec machina coeli simpliciter visibilis est, licet non possit tota visu penetrari, et ideo cum dicitur Deus creator coelestis machinae, non intelligitur tantum creasse illam quoad illam partem, quae visibilis est, sed absolute totam, atque adeo etiam empyreum coelum. Quae argumenta sicut recte probant coelum empyreum ibi esse comprehensum, ita a fortiori convincunt coelos visibiles non esse exclusos, ut in superiori capite traditum est.
17. An fundamentum contrariumn in num. 14. —Pro confirmatione prima ibid. adducta caput sequens instituitur. —Atque ita responsum est ad fundamentum contrariae sententiae, et loca etiam Patrum obiter explicata sunt. Prima vero confirmatio petit, ut de hujus coeli natura, proprietatibus, et efficientia, seu effectibus aliquid dicamus. Quamvis enim haec philosophica egse videantur, re tamen vera physica non sunt, quia coelum illud, licet ens materiale sit, in rigore tamen non est ens mobile secundum ordinariam potentiam, nec per motum cognosci potest. Et propter similem rationem non cadit sub Metaphysicae naturalis considerationem: praesertim quia hujusmodi coeIum, etiam est extra objectum ejus, eo quod materiale sit. Sola ergo theologia potest aliquid de proprietatibus hujus coeli investigare, nam per reductionem quamdam ad accidentalem gloriam beatorum pertinet. Et nihilominus etiam theologi vix possunt de natura vel proprietatibus hujus coeli quippiam invenire, quia nihil fere de illo revelatum est. Et ideo longa disputatione omissa, quae in his, quae proposui, verisimiliora videntur, breviter attingam.